Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 24

Articulus 1

1

Explicatio articuli.

2

COnclusio est. De notitia, qua firmiter retinet, si aliquos praedestinasse ad vitam aeternam, est liber vitaEx qua constat S. Thom. directe non respondisse quaestioni. Nec enim in toto art. quidquam alius definit: ex ea tamen non obscure colligitur, librum vitae non esse praedestinationem ipsam, etiam in Schola S. Thom. qui putat, praedestinationem esse actum intellectus. Nam ipse, & qui eius sequuntur sententiam, sentiunt praedestinationem esse actum intellectus practici per modum imperij, qui praecedit res futuras, & scientiam speculatricem illarum. Liber autem vitae ex mente Doctoris Sancti, vt ex conclusione articuli liquet, est actus intellectus speculatiui, quatenu ad memoriam refertur, & ratio idem probat: nam per translationem dicitur res aliqua in intellectu alicuius esse descripta, non prout intellectus imperio suo est principium illius, sed prout memoria retinetur: memoria autem non est actus practicus, sicut in sententia S. Thom. est praedestinatio, & imperium, sed speculatiuus.

Articulus 2

3

Explicatio articuli.

4

COnclusio est. Liber vitae dicitur potius vitae gloria quam vitae gratiae. Pro huius explicatione obseruandum est, hic non comparari vitam gloria cum morte aeterna inferni, cum quaeritur, an sit liber vitae gloriae, sed cum vita gratiae, quae est medium ad vitam gloria. Respondet autem S. Thom. potius dici librum uitae gloriae, quam gratiae, desumpta analogia ex libro militiae, in quo non dicuntur milites scribi, aut eligi, vt armentur, sed vt pugnent, hic enim est finis militiae; ita ergo & praedestinati non dicuntur scribi in lib. vitae, & vt iustificentur: iustificatio enim medium est, sed vt glorificentur: gloria enim finis est, ad quem eliguntur, & conscribuntur. Superiori autem art. in solutione secundi dixerat S. Thom, praescientiam, Dei non consueuisse appellari librum mortis, & reproborum, sed solum vitae, & praedestinatorum, desumpta etiam metaphora ex humanis, Nam illi, qui reiiciuntur a malitia, in aliquo libro non scribuntur: ideo ergo neque reprobi dicuntur esse in praescientia Dei, tanquam in libro mortis, & damnationis.

5

Basilius tamen in quartum cap. Isaiae in illaverba, Erit, quod relictum fuit. ait, duos esse libros, alterum viuentium, hoc est, praedestinatorum, in quo sunt scripti discipuli Christi quibus ipse dixiLuc. 10. Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in caelis alterum eorum, qui damnantur, iuxta illud lerem. 17. Recedentes a te in terra scribentur. Idem sentit. Natian. in orat. 9. quaest. ad Iulianum tributorum exequatorem num. 41. vbi ait, ad ipsam, Nisi forte de quodam pereuntiumque libro nihil vnquam audisti, illic omnes scribemur, vel vt rectius dicamus, iam inscripti sumus. Vbi quamuis non distinguat duos libros, dicit tamen esse vnum, in quo tam qui saluantur, quam qui damnantur, scribuntur. Et quidem quamuis non scribantur milites, qui eiiciuntur a militia, quia tamen scribi consueuerunt, qui morte damnandi sunt, alter quoque liber reproborum non inepte in Deo potest constitui.

Articulus 3

6

Obseruationes circa articulum.

7

COnclusio est. Aliqui delentur de libro vita non secundum notitiam Dei sed secundum aliquem affectum gratiae. Eam vero optime explicat Caietan. in Commentario, ita vt deleri de libro vitae secundum notitiam, nihil aliud sit, quam id, quod antea a Deo praesciebatur, non praesciri: cumque scientia Dei variari nequeat, vt que artic. 14. art. 15. dictum est; consequitur, neminem deleri de libro vitae secundum notitiam. Deleri autem de libro vitae secundum aliquem effectum gratiae, idem est, quod amittere gratiam, qua pertinebat homo ad statum gloriae. Quocirca, qui amittit caritatem, dicitur quodammodo deleri de libro vitae, qui enim secundum praesentem iustitiam pertinebaad gloriam, postea per peccatum fit reus damnationis.

8

Verum contra conclusionem sunt tria loca Scripturae difficilia. Primus est Exodi 32. vbi Moses ita orauit Dominum, Aut dimitte noxam popuhuius aut dele me de libro vitae, quem scripsisti. Verum cum hunc locum varie exponant Doctores, nullo modo ex illo probari potest, aliquem deleri de libro notitiae Dei. Prima expositio est quorundam, qui dixerunt, Moysem perturbatione animi commotum, illud dixisse: eos tamen merito reprehendit Lyranus: nam de Moyse viro sanctissimo, & admodum mansueto talis animi perturbatio praesumenda non est.

9

Secunda interpretatio est Burgensis in additione illius loci, qui lib. vitae interpretatur, non Dei notitiam, sed librum, in quo gesta insignium viro rum populi Istael describebantur: quem appellat librum iustorum: huic interpretationi fauet Hilarius in Psal. 68. in illa verba, Deleantur de libro viuentium. Ceterum Turingus in replica contra additionem Burgensis eam acriter reprehendit, probanex contextu de libro praedestin. Moysem fuisse loquutum. Nam statim Dominus respondit haec verba: Non, sed, qui peccauerit, delebo eum de libro meo quasi dicat, illum solum delebo de libro praedestinat. Meo tamen indicio hoc non obstat, quo minus sensus Burgensis literae quadrare possit. Nam quamuis Moyses periisset deleri de libro virorum illustrium Israel, bene respondisset Dominus, ne minem delendum esse de libro, nisi qui peccatis suis id fuisset promeritus

10

Tertio eundem locum exponunt Liranus, & Dionys. Carthus. ita vt hoc Moyses postulauerit secundum partem inferiorem, qua ostendebat affectum erga populum suum; vel ita, vt ex nimio affectu desiderauerit Moyses, si fieri posset, delerde libro vitae, & gloria priuarii sine sua culpa, vt ig, nosceret Deus peccata populi sui.

11

Quarto demum Aug. qui super Exod. 247. existimat. Moysen a Domino postulasse, deleri de libro vitae. aut dimittendam esse noxam populi: quia sicut non timebat se delendum esse, ita etiam absque haesitatione confidebat dimittendum esse a Domino peccatum sui. Ex quibus interpretationibus illa, quae est Burgensis secundo loco allata, mihi maxime probatur.

12

Secundus locus est ad Rom. 9. vbi de se Palus ait: Optabam ego, anathema esse pro fratribus meum, Quem varie etiam explicant Doctores. Primo Orig. Chrysost. Theophyl. & S. Tho. in commentariis illius dicunt praeteritum imperfectum, Optabam, vsurpari pro perfecto futuro, Optauerim, quo explicat Paulus affectum, quem tunc habebat, vt esset anathema a Christo pro fratribus; hoc est, si posset fie ri sine culpa, Christi fruitione priuatus. Idcirco notat Orig. haec verba dixisse Paulum deuotione animi, non praeuaricatione, vt ita ostenderet affectum, quo populum suum prosequebatur. Secundo exponit Anselm. vt anathema idem sit, quod mors; quasi Paulus optaret mori pro fratribus suis quam interpretationem sumpsit ex Hieron in epist. ad Algasiam, quae est 151. qu. 9. Obstat tamen, quod Paulus adducit a Christo: anathema enim a Christo non mortem corporalem, sed spiritualem significat.

13

Sed his praeferenda videtures positio HieronyAnsel. & Caiet. in eum locum; quos sequitur Barthomaeus Camerarius in Dialogo Catholico cap. 6. vt Paulus loquatur de tempore quo erat in Iudaismo, & tanto zelo, & amore prosequebatur populum Israel & antiquae legis, caeremonias contra Christi Euan gelium, vt cuperet tunc anathema esse, & omnino separatus a Christo pro fratribus suis, hoc est, vt fratrum suorum Iudaeorum leges tueretur. Hic autem sensus recte cohaeret cum praecedentibus & sequentibus: nam cum ca. praeced. Paulus multa cum iniuria ludaeorum dixisse videretur, quae re vera non dixerat ex maleuolentia, & in eo capiti iterum de eorum reprobatione dicturus esset, v hanc animi sui synceritatem ostenderet, sub iura mento affirmauit, se magno dolore torqueri, quod videret Iudaeos eiectos esse a gratia Dei: & in eius confirmationem adduxit naturalem affectum, quo suam gentem, & ceremonias prosequebatur, cum erat in Iudaismo, verba Pauli sunt. Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior, testimonium mihi perhibent conscientia mea in Spiritu sancto; quoniam tristitia mihi magna est, & continuus dolor cordi meo. Quibus sub luramento asseuerat, se magno dolore angi, quod videat fratres suos expulsos a gratia Euangelij Confirmat deinde ex affectu, quo illos semper prosequutus fuerat, dicens, Optabam enim ego ipatnahema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem

14

Tertius locus est Psalmus 68. quem allegat S. Tho. in argument. sed contra: Deleantur de libro viuentium, & cum iustis non scribantur. Huius autem duplex est expositio, altera est Aug. Russini, Cassiod & Glossae ordinariae in eum locum, vt illud deleantur, ac cipiatur non absolute, sed secundum spem, & opinionem eorum, & sensus sit: innotescat illis, si non esse scriptos in libro vitae Dei, qui putabanse in eo signatos esse: quia secundum phrasim Scripturae nonnunquam dicitur tunc res fieri quando innotescit, Altera interpretatio Hilalij & Hieron. vt verbum Deleantur idem significet, quod non scribantur, vel non sint scripti. Quae interpretatio sequentibus verbis optime quadrat, subiungitur enim, & cum iustis non scribantur. S. Thom. non respondet argumento, sed contra ex doctrina tamen articuli colligitur, quid dicendum sit. Nam cum secundum aliquem effectum gratiae deleri quidicatur de libro vitae, recte postulat Dauid, Delean tur de libro viuentium, dum illa propter ipsorum peccata, malum imprecatur.

PrevBack to TopNext