Moralitas 26
Moralitates 26
NArrat Fulgentius in quodam libro de gestis Romanorum: Quod Romant verum amorem siue veram amicitiam hoc modo descripserunt, scilicet: Quod imago amoris vel amicitiae depicta erat instar iuuenis cutusdam valde pulenri, induti habitu viridi. Facies eius & caput discooperta erant siue nudata, & in fronte ipsius erat hoc scriptum: HTEMS ET AE STA S. Erat latus eius apertu, ita vt videretur cor, in quo scripta erant hec verba: LONOEET PRO PE: Et in simbria vestimenti eius erat scriptum: Mo Rs ETVHA: Similiter ista imago habebat pedes nudos, &c
ISta imago quae depicta erat ad similitudinem hominis iuuenis, in signum: QQuod uerus amor & sincera amicitia senescere non debet, & per consequens in necessitate non deficere, sed semper iuuenescere, & aeque stabilis esse in principio & in fine. Ista imago habebat caput, & faciem discoopertam, in si gnum: Quod uerus anor & sincera amicitia non potest diu latere in corde, sed sese extendit in opere exterius: iuxta illud Gregorij: Probatio dilectionis, est exhibitio operis. Erant scripta, hyems & aestas: id est, aduersitas & prospe ritas, in signum: Quod ueri amici secreta cordis inuicem debent intimare, & necessitates quaslibet alter alteri ostendere: Et ideo scriptum est in corde, lon ge & prope, in signum: Quod amicus tantundem diligendus est quando di stat, ac si prope existeret. In fimbria scriptum erat, Mors &. Vita, in signum: Quod uerus amor & amicus sincerus debet esse perseuerans non solum in ui ta praesenti, sed etiam in morte, quae per fimbriam designatur. Item uestis ui ridis indicat amicitiam semper debere esse recentem & suauem, nullaque tem poris diuturnitate tepescentem, & instar hederae semper uirescere, &c. per om nia tempora & loca inseparabiliter amico adhaerere, &c
On this page