Moralitas 25
Moralitates 25
SEcundum ouidium de arte amandi: Amor efficit redamantes x vna mens: in honore participes, in labore excutit fastidium, & inducit solatium. Et secun dum istas quatuor conditiones amorisut recitat Trotanus) Helena depinxit Deam amoris cir cumrotatam quatuor rotis. In prima rota scriptum erat: HoNO Ro. In circultu eius iste versus: Est amor insulsus, in honorum laude repulsus. In secunda rota scriptum erat: LAEO Ro. Et in circuitu eius iste versus: Balnea mille mei labor & zelus pharisaesid est, diuisi In tertia rota sic scribebatur: DELECTO R.Et in circuitu eius iste versus: Hic amor egregius uel dulcor in ossibus haeret. In quaerta rota scriptum erat: COo NSOLO R.In circuitus eius ille versus: Sunt meus ob uisus adamantis carmina risus.
Stas quatuor conditiones amoris Maria Magdalena ostendit Domino no stro iESVCHRISTO. Primo honorem: quando CHRISTVS in specie hortulani dixit illi, Maria. At illa conuersa, cognoscens uocem IESV, ge nu flexit & adorauit: & uoluit osculari pedes eius. Secundo ostendit laborem: quia cum adhuc tenebrae essent, uenit ad monumentum, & ibi remansit plorans
Tertio ostendit delectationem, quando recedentibus discipulis ipsa non re cessit, sed amoris eius igne accensa, ardebat eius desiderio. Quarto ostendit consolationem: quia praeuenit ungere corpus IESV in memoriam & sepul turam. Sed quilibet Chhistianus ostendat haec signa amoris cum & Domino IESVSaluatore suo, tum & proximo tanquam membro suo, &c
On this page