Text List

Moralitas 27

Moralitates 27

REfert Valerius ad Ruffinum: Quod Pacuuius venit ad vicinum suum Ar rium, fiens & conquestus est, dicens: Arborem infelicem in horto meo habeo, in quae vxor mea prima se suspendit, post ea secunda, nunc autem ter tia. Cui nrrius respondit: Muror te in tantis succestibus lachrymas inue nisse. REt iterum:] Nom cum arbor ista tibi tot suspendia intulit, rogo vt des mihi de illa arbore surculos, quos seram in horto meo: quia forte oportebit te men dicare surculos arboris illius, cum inueniri non poterunt, &c.

ISta arbor est crux sancta, secundum illud Canticorum 8 cap. Sub arbore, malo suscitaui te. Haec arbor in horto hominis ponitur in anima, & habet. memoriam passionis Dominicae. Est autem quasi hortus, in quo DEVS seminat uirtutes, Cantic. 6. cap. Dilectus meus descendit in hortum suum. Vn de aituenerabilis Beda: Hortus dilecti est anima sancta. In ista anima suspen duntur tres uxores hominis, cum in arbore poenitentiae tria ista peccata de struuntur, de quibus dicitur in Canonica loannis cap. 2. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut oculorum, aut superbia uitae. Homo enim natus in mundum, quasi tres uxores ducit. Vna est filia carnis, & uoc a tur Voluptas: altera est filia mundi, & uocatur Cupiditas: tertia est filia Dia boli, & uocatur Fastuositas siue superbia. Sed quando peccator per gratiam DEI adhaerere arbori poenitentiae, istas tres uxores nonn habet, sed suspendun tur: Voluptas fune sanctimoniae siue scientiae: cupiditas fune eleemosynae siue beneficentiae: Superbia fune humilitatis & obedientiae. Quod Diabolus non diu sustinens suggerit homini, quod istam uitam amplius sustinere non possit. Vnde poenitens murmurat, & arborem istam infelicem uocat: non cogitans Quod per eam natura humana pacificatur, culpa remittitur, & uita aeterna condonatur. Dirigamus igitur mentes nosttas ad DEVM, & omnia erunt fa cillima. Vnde D. Gregorius primo Moralium libro: Si mens in DEVM forti intensione dirigatur, quicquid sit in hac uita, dulce putatur esse quod affligit, requiem aestimat transire per mortem, appetit ut obtinere melius uitam possit, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 27