Moralitas 1
Moralitates 1
DEO DOSTVS de Vita Alexandri: Rex Sicilie Alexandrum ad conuiuium inuitauit, & quid sibi conferre potuit sollicitus cogit auit: eo quod non multum curaret de argento, quoniam po tentissimus fuit in hoc seculo. Dictum est Regi denique, quod nle xander multum gaudebat pulchras respicere mulieres. Cum au tem per uenisset Alex ander ad conuiuium, fecit eum Rex sedere inter quatuor ducissas, quae fuerunt pulcherrime mulierum. Pri ma fuit ducissa Siciliae: secunda ducissa Prouinciae: tertia ducissa nrabiae: quarta du cissa Aphrice. Et dum Alexander sedebat in conniuio, multum delectabatur in tam pulchro spectaculo. post prandium autem nlexander ductus est ad cameram: vbi mirabiliter paratus erat lectus pulcherrimus, & in circuitu istius lecti erant qua tuor cortinae, in quibus depingebantur quatuor mulieres mirabili pulchritudine. In cortina ad caput illius lecti quaedam pulchra puella videbatur depicta, habens rotulum in manu sua, cuius scriptura talis erat: Mundior sum Arabia: Et super caput illius imaginis scribebatur: O PEDIENRIA. Ad pedes autem illius erat alia cortina, in quae depingebatur alia puella, habens aliud rotulum in manu sua, cuius scriptura erat talis: Clarior sum Aphrica: super caput illius imaginis scribeba tur: MVNDIIA. Ad dextram partem illius lecti depingebatur in cortina tertia puella, tenens aliud rotulum in manu sua, cuius scriptura erat talis: Pulchrior sum Sicilia. Et super caput illius scriptum erat: PRVDENTIA Ad sinistram partem illius lecti in ipsa cortina depicta erat alia puella, tenens aliud rotulum in manu sua, cuius scriptura talis erat: Regalior sum prouinciali: super caput illius ima ginis scribebatur: AMICIIA. Iste autem Alexander in ista pictura tantum fuit letificatus, quod totaliter aliarum mulierum extitit oblitus.
AD propositum. Iste Alexander fuit DEI Filius, qui ad conui uium fuit inuitatus, quando carnem nostram assumere uenit, per antiquos patres rogatus, ut genus humanum redimeret. Per istas quatuor mulieres ducissas cum Alexandro in tali conuiuio seden tes possunt intelligi quatuor mulieres, quae quondam specialiter cum DEO fuerunt, in ueteri lege. Sed potest dici, quod Alexander ingressus sit thala mum, quando CHRISTVS descendit in uterum Virginis Mariae: in quo tha lamo depingebantur istae quatuor puellae siue imagines quatuor uirtutum, Maria enim habuit imaginem munditiae, in Virginali puritate: habuit imagi nem amicitiae, in Spiritus sancti illustratione: habuit imaginem obedientiae, in Verbi DEI susceptione: habuit imaginem prudentiae, in operum DEI sa lutarium consideratione. Et ideo plus delectabatur CHRISTVS in istis qua tuor Virtutibus Mariae, quam prius unquam delectabatur in ali qua mulierum pulchritudine.
On this page