Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 16

Praeambulum

1

Tractat D. Thomas in hac quaestione de modo vere et proprie ac sine periculo erroris loquendi in hac materia, quod per duodecim articulos prosequitur, in quibus de variis locutionibus seu propositionibus in particulari disputat. Ut autem et doctrina ejus facicilius intelligatur, et tota haec doctrina ad certa aliqua principia seu capita redigatur, expediens visum est disputationem quamdam praemittere, in qua de communicatione idiomatum, et de generalibus regulis in ca servandis, disseramus. Illis enim cognitis, facile erit de singulis propositionibus judicare.

Disputatio 35

De communicatione idiomatum.
2

DISPUTATIO XXXV, In quatuor sectiones distributa. DE COMMUNICATIONE IDIOMATUM.

3

Communicatio idiomatum vox est a Graecis Patribus desumpta, quae latine idem significat, quod proprietatum seu attributorum divinorum et humanorum, inter Deum et hominem mutua praedicatio; quia enim in hoc mysterio natura divina et humana in unam

4

convenere personam, inde consequenter effectum est ut divina de homine, et humana de Deo praedicentur. De hac igitur idiomatum communicatione, primo videndum est quae et quails sit. Deinde, quomodo sit exercenda.

Sectio 1

quae et qualis idiomatum communicatio ex mysterio incarnationis consecuta sit
5

SECTIO I. Quae et qualis idiomatum communicatio ex mysterio incarnationis consecuta sit.

6

1. Nestoriani. — Heretici huius temporis. — Haeretici sicut in fundamento, id est, in ipso mysterio explicando, errarunt, ita consequenter in communicatione idiomatum exponenda decepti sunt. Nestoriani enim, negantes veram ct substantialem unionem inter Deum et humaram naturam factam esse, consequenter negarunt veram et propriam communicationem idiomatum ex illa esse secutam; et ideo vel illam omnino rejiciebant, vel certe improprie et abusive illam explicabant; a quibus non longe distant nonnulli scholastici, qui (ut Bonav., in3, d. 7, art. 1, q. 1, et Scot., q. 1, referunt) dixerunt, Deum non proprie dici hominem in recto, sed in obliquo, ut ipsi aiebant, id est, non est homo, sed habet hominem; quod est re ipsa negare veram communicationem idiomatum, quia inde evidenter fit non posse vere dici: Deus est homo, sicut non potest dici: Deus est humanttas, licet habeat humanitatem; neque homo potest dici vestis, licet habeat vestem. Si autem illud non vere dicitur, ruit tota communicatio idiomatum, quia in illa veritate fundatur. In quo male etiam audit Durand.: sed quia ille nec veritatem, nec proprietatem negat, commodius illius sententiam tractabimus, explicantes primum articulum D. Thom. Secundo, Eutyches, ct alii omnes, qui confundunt naturas, variis modis in hoc errare potuerunt, juxta diversos modos sentiendi in illo errore, ut facile ex iis, quae supra, q. 2, relata sunt, intelligi potest; et ideo inutile censeo in illis referendis immorari. Error vero haereticorum hujus temporis praetermitti hoc loco non potest. Ili enim ita esponunt hanc communicationem idiomatum, ut consistere dicant in reali communicatione attributorum naturae divinas, facta humana: naturae; imo in hac dicunt consistere totum incarnationis mysterium. Unde inferunt per hanc communicationem, non solum praedicari divina attributa de homine, sed etiam de ipsa humanitate, quam vocant omnipotentem, omniscientem, omnipraesentem, ut supra etiam, q. 14, indicavi- mus. Non explicant autem hi haeretici an haec communicatio mutua sit, id est, an similiter proprietates humanitatis communicentur realiter naturae divinae, quanquam ex eis, quae dicunt, potius hoc negare quam aftirmare videantur. Neque etiam satis explicant qualis esse possit illa realis communicatio attributorum Dei ad humanam naturam.

7

2. Illis ergo omissis, dico primo: ex mysterio incarnationis consecuta est vera ac propria communicatio idiomatum inter Deum et hominem. Haec conclusio, simpliciter loquendo, est de fide, ut docent omnes Theologi, in 3, d. 4 et 7, et constat ex supra dictis de hoc mysterio; ostendimus enim vere ac proprie Deum esse hominem factum, et unum et eumdem esse Deum et hominem; et ex dicendis statim in conclusione tertia hoc amplius constabit.

8

3. Dico secundo: haec communicatio idiomatum non consistit in reali communicatione atiributorum divinitatis facta humanitati; unde multo minus mysterium ipsum incarnationis potest in ila communicatione consistere. Hanc conclusionem etiam censeo esse de fide. Primo, quia vel haec communicatio attributorum intelligitur esse per aliqua dona accidentalia, vel quia ipsamet substantialia attributa Dei per se formaliter communicantur humanitati. Si primum dicatur, primo inciditur in errorem Nestorii, quia jam non ponitur substantialis, sed accidentalis unio. Secundo, falsum est dicere ipsamet attributa Dei vere praedicari de humanitate, quia non praedicabuntur nisi participationes quaedam illorum attributorum; nam per creatam participationem omnipotentiae non potest vere dici humanitas omnipotens, eo mcdo quo Deus ipse omnipotens est, ut aperte constat, quia neque ab aequali perfectione sumpta erit illa denominatio. Et simile est de aliis attributis. Quocirca, quamvis secundum veram et catholicam doctrinam, ex unione substantiali humanitatis ad Deum, in qua hoc mysterium consistit, secuta sint in humanitate eximia dona per quae divinas perfectiones participat, tamen communicatio idiomatum propria ac vera, quam fides docet, non consistit in his donis, neque in praedicationibus ab illis desumptis, quia illa sunt dona creata, et non sunt ipsa essentialia et increata attributa Dei, quae tamen praedicari debent de homine in vera idiomatum communicatione, alias homo non esset verus Deus, sed tantum per participationem.

9

4. Si autem dicatur secundum, scilicet, communicationem hanc esse divinorum attributorum, prout in se sunt increata, et per essentiam, hoc etiam potest duobus modis explicari. Primo, ut solum dicantur communicari humanitati, quia illi uniuntur tanquam instrumento, per quod divinitas omnia operatur, et in quo ejus sapientia, justitia, et alia attributa singulari modo relucent. Et hoc totum nec transcendit errorem Nestorii, qui damnatus est, eo quod diceret hanc unionem factam esse per energiam, seu dignitatem; nec sufficit ut vere ac proprie dici possit humanitas omnipotens, et similia. Quia, licet principale agens utatur instrumento, non propterea propria perfectio principalis agentis potest vere ac proprie de ipso instrumento praedicari. Secundo modo posset hoc ita intellgi, ut ipsa essentialia attributa divinitatis ita uniantur humanitati, ut illam constituant formaliter sapientem, omnipotentem, etc. Et hoc imprimis est incidere in errorem Eutychetis, quia esset unio in natura, cum divinitas uniretur humanitati per modum formae. Deinde est plane impossibile, tum quia generaliter impossibile est, divinam perfectionem, prout in se est, informare naturam creatam; tum etiam quia quibusdam divinis attributis specialiter repugnat, hoc modo formaliter communicari aut praedicari de humanitate; quomodo enim dici potest humanitas actus purus, aut aeterna sine principio ? Corpus etiam Christi mortuum mansit hypostatice unitum, et tamen tunc non erat capax sapientiae, justitia, aut similium attributorum; et tempore vitae mortalis non fuit illi communicata impassibilitas, immortalitas, et similia; non ergo requirit unio hypostatica hanc communicationem omnium attributorum Dei; ergo neque aliquorum, vel unius tantum. Cum enim divina attributa in re idem sint, et unum sit de essentia alterius, fieri non potest ut unum formaliter communicetur sine aliis, dicto genere communicationis; sicut non potest humanitas esse omnipotens, nisi etiam sit infinite perfecta, infinite sapiens, etc. Et confirmatur primo, quia, si unio hypostatica consisteret in hac communicatione attributorum, potius facta esset unio in natura quam in persona, quia haec attributa divina ad naturam et essentiam Dei pertinent. Unde fit ulterius, non magis unam personam esse incarnatam, quam aliam; fit etiam, omnes tres personas divinas inter se hypostatice uniri, quia omnia attributa divi- na illis tribus personis formaliter communicantur, quae omnia sunt absurda et haeretica. Confirmatur secundo, quia, cum haec unio naturarum et communicatio idiomatum mutua sit, sequitur, etiam naturam humanam formaliter communicare suas proprietates naturae divinae, atque adeo divinitatem per hanc unionem factam esse mutabilem, mortalem, finitam, etc. Quae etiam haeretica sunt; unde August. serm. 195 de tempore, dicit nullam unquam haeresim ausam esse dicere, omnia, quae erant divinitatis, in humanitatem, et quae humanitatis erant, in divinitatem esse transfusa; nam hoc modo exinanita esset utraque substantia, et in aliud esset mutata. Quod si fortasse dicant divinitatem esse formam humanitatis, non vero e contrario, et ideo attributa divina denominare humanitatem, non vero e contrario, jam plane concedunt compositionem unius naturae ex utraque. Sequitur etiam ex illa evasione, Deum non esse hominem, neque mortuum, quandoquidem dicunt naturam humanam non communicare Deo sua attributa; vel necesse est ut fateantur alium modum communicationis idiomatum, qui non sit ipsarum naturarum inter sese, sed respectu ejusdem personae, quod verissimum est.

10

5. Dico ergo tertio: vera communicatio idiomatum, quae ex mysterio incarnationis secuta est, tantum in hoc consistit, ut ratione illius unionis divina et humana praedicata de eadem persona vere praedicentur. Conclusio haec in re est de fide certa, duas vero habet partes: altera est affirmans hunc modum communicationis idiomatum consecutum esse ex hoc mysterio. Et haec pars constat ex doctrina Conciliorum omnium, et Sanctorum, quos in superioribus, praesertim disput. 1 et 8, explicando ipsum mysterium, late retulimus; et in Concilio praesertim Ephesino frequenter docetur, et a Cyrillo, multis opusculis et epistolis, quae de hac materia in eodem Concilio referuntur, praesertim in anathematismis et in defensionibus eorum, et lib. 10 Thes., c. 2; Leone Pap., dict. epist. 10, et serm. de de Nativ. et Passione, frequenter; August.,1 de Trinit., c. 13, et sape alias; Ambr., 2 lib. de Fid., c. 4, et lib. 5, c. 8; Damasc., lib. 3 de Fide, c. 4, 6 et 11, et constat ex illis Scripturis, quibus supra ostendimus eumdem esse verum Deum et verum hominem; et alia testimonia in sequentibus afferemus. Ratio vero est, quia, quando duae formae vel naturae in eodem supposito realiter uniuntur, de eodem possunt vere praedicari. Unde fit, ut in ordine ad idem suppositum, seu sub nominibus connotantibus idem suppositum, possint proprietates unius naturae de individuo seu supposito alterius naturae praedicari. Ut in formis accidentalibus constat: calor enim et albedo, si eidem supposito. verbi gratia, Petro, insint, de eodem praedicantur; unde fit ut hoc album dicatur calidum, et e converso. Sed in hoc mysterio duae naturae uniuntur substantialiter eidem supposito; ergo nomina significantia illas naturas in ordine ad suppositum, ut sunt, homo et Deus, vere praedicabuntur de illo supposito, cui naturas ipsas applicant, ipsumque in illis subsistere significant; unde etiam fit ut unumde altero inter se vere praedicetur. Quod per syllogismum expositorium facile colligi potest; nam si Christus est homo, et Christus est Deus, ergo homo est Deus.

11

6. Objectio prima. — Sed duo objici possunt contra hanc rationem, quia, licet nomen significans formam accidentalem vere praedicetur de supposito seu subjecto talis formae, quia praedicatur denominative, tamen nomen substantiale, ut est 1070, non praedicatur nisi de supposito, quod intrinsece et essentialiter constituitur per illam naturam, quomodo praedicatur Aomo, de Petro; Verbum autem non ita constituitur per humanitatem, ut constat.

12

7. Objectio secunda. — Secunda objectio est, quia in hac materia collectio syllogismi expositorii non est formalis, ut patet in simili: Zic Deus est homo; hic Deus est Pater; ergo Pater est homo.Quae illatio nulla est, quia syllogismus non est revera expositorius, quia medium non est perfecte singulare; ex parte enim suppositorum, pro quibus supponit, est commune multis. Idem autem defectus videtur esse in proposito; nam, sicut hic Deus dicit hanc naturam in multis suppositis, ita Christus dicit idem suppositum sub multis naturis.

13

8. Responsio prima. —Ad primam respondetur, antecedens esse verum in supposito connaturali et proprio naturae substantaalis, quod non supponitur naturae, sed ex illa et subsistentia constituitur tale suppositum; at vero in hoc mysterio suppositum ipsum est per se perfectum, et supponitur humanae naturae, per quam non constituitur in esse simpliciter, sed tantum in esse hominis, et hoc satis est ut possit homode illo supposito vere praedicari, quia ratio hominis in hoc consistit, ut per humanitatem substantialiter cons- tituatur; illa vero differentia non variat hominis rationem. Exemplum esse potest, quia et substantia corporea, et quantitas ejus vere dicitur quanta, quamvis quantitas per se ipsam, substantia vero per quantitatem, illam denominationem suscipiat.

14

9. Responsio secunda. — Ad secundam respondetur, factam argumentationem expositoriam esse optimam et formalem, et exemplum adductum non esse similis formae, quia, licet Christus sit suppositum multarum naturarum, non tamen supponit pro illis, sed pro eodem indivisibili supposito, quod in utraque natura subsistit, et de illo vere praedicantur termini utriusque naturae, et propterea etiam praedicantur inter se; at vero hic Deus, licet unam naturam significet, tamen supponit pro distinctis suppositis illius naturae, de quibus distincta praedicata dici possunt, quae inter se praedicari non possint.

15

10. Objectio. — Responsio.— Secunda pars conclusionis excludit et negat allum modum communicationis idiomatum, et haec satis probata est ex iis quae contra haereticosdicta sunt, quae amplius in sequentibus sectionibus confirmabuntur et explicabuntur. Adde, in sanctis Scripturis et Patribus non doceri alium modum communitcationis idiomatum; quia ex ipso mysterio, ut fides illud docet, non potest aliud genus communicationis idiomatum colligi. Sed objiciunt haeretici, Sanctos interdum dicere. majestatem et gloriam divinitatis, aut efficaciam, vel similia attributa, communicata esse humanitati. Ita loquitur Leo Papa, ser. 1 de Nativ.; August., lib. contra Felician., c. 11; Rufiin. in Expos. Symboli; Cyril., lib. de Incar. Unig., c. 1 et 2, et lib. 10 Thes., c. 9; Basil., Psalm. 2t; Gregor. Nyssen., lib. de Anima; Athanas., in Evang., seu concione de Sanctiss. Deipara, et alii frequenter. Et confirmatur, quia alias haec communicatio idiomatum non esset vera et realis, sed solum in quadam verborum denominatione consisteret. Respondetur, tria velle docere Sanctos in illis locis, non omnia in singulis, sed modounum, modo aliud, pro locorum varietate. Primum est, humanitatem per hanc unionem esse elevatam ad tale consortium divinitatis in eadem persona, ut ratione illius vere dicatur de homine, quidquid ad Dei gloriam et majestatem spectat; et haec est vera communicatio idiomatum, quae a nobis explicata est. Secundum est, illam humanitatem ratione hujus unionis esse dignam summa gloria et bonore, et divina quadam adoratione. Ter- tium est, ratione hujus unionis communicatas esse humanitati divinas perfectiones, per eximia quaedam dona. Et hunc esse sensum sanctorum Patrum facile constare potest ex citatis testimoniis, et ex Leone Papa, epist. 83 ad Episcopos Palaestinos; et Cyril., 12 Thesau., c. 15, et lib. 4 in Joan., c. 24; Damasc., lib. 2, c. 92;: et Theod., Dialog., ubi refert Gregor. Nyssen. et alios. Ad confirmationem negatur sequela, quia, cum per illas locutiones significetur, utramque naturam vere et realiter esse conjunctam eidem supposito, et unam ac eamdem esse personam, quae per utramque naturam operatur, non potest haec communicatio dici in solis verbis consistere, sed indicare potius veram et realem unionem, in qua mysterium ipsum positum est.

Sectio 2

an haec communicatio idiomatum possit interdum fieri inter abstracta, vel tantum inter concreta
16

SECTIO II. An haec communicatio idiomatum possit interdum fieri inter abstracta, vel tantum inter concreta.

17

1. Ex dictis in sectione praecedenti, colligitur primo, unam naturam non posse de alia vere praedicari in abstracto, quod est de fide certum, quia alias sequeretur confusio naturarum; si enim confusae non sunt, manent duae; ergo una non est alia; ergo, cum per terminos abstractos significentur duae ut distinctae, et non quatenus uniuntur in eodem supposito, non potest una praedicari de alia.

18

2. Et hinc sequitur secundo, proprietates seu attributa divinitatis, sive in concreto, sive in abstracto, non posse de humanitate praedicari. Est de fide, et sumitur ex illis Conciliis, in quibus definitur, proprietates utriusque naturae mansisse distinctas et inconfusas, et incommunicabiles alteri naturae; quae supra suis locis late adducta sunt ex Concil. Chalcedon.. act. 5, et Ephesino. in canonibus seu anathematismis Cyrilli, et ex VI Syn., act. 4, 11 et 17, et ex Concil. Lateran., sub Mart. I, canone 9, et sequentibus; Leone, epist. 10, et aliis. Et ratio colligitur aperte ex dictis, quia humanitas nec est divinitas, nec Deus; ergo neque est omnipotentia Dei, neque immensitas, neque etiam omnipotens, neque immensa; quia, cum haec sint propria et essentialia Dei et deitatis, non possunt vere dici, nisi de re quae sit Deus et divinitas. Intelligitur autem hoc de praedicatione propriorum attributorum Dei, prout sunt in ipso; nam si loquamur de participationibus illorum attributorum communicatis humanitati per dona creata, ab illis recte potest humanitas denominari, et interdum haec denominatio fit eisdem nominibus quae Deo tribuuntur. Quomodo aliquando dicitur anima Christi omnipotens, vel sciens omnia, seu infinita, ut videre licet apud Nicetam, lib. 3 Thesaur., cap. 38, quae cmnia intelligenda sunt secundum analogiam quamdam et singularem excellentiam.

19

3. Objectio. — Responsio. — Sed contra, nam Christi humanitas dicitur esse deificata; ergo etiam potest dici Deus; sicut aqua, quae calefacta dicitur, etiam denominatur calida. Antecedens constat ex modo loquendi Sanctorum, Sophronii, in illa epist. quae habetur in VI Synod., act. 11; Nazianz., orat. 42, ubi dicit, Christum esse perfectum, non modo propter divinitatem, sed etium propter lumanatatem divinitate delibutam, idengue effectam, quod id, a quo uncta est, et ut audacter dicam, 6v0sov, id est, simul Deum;, et orat. 51, dicit imaginem Dei, quae est in homine, fuisse deificatam in Christo. Idem Damasc., lib. 3, c. 29, et lib. 4, c. 19: Ob personalem unionem (ait), et caro deificata, ac Deus facta est, divinttatisque cum Ferbo socia dicitur. Respondetur ex D. Thoma infra, art. 5, et ex Damasc., lib. 3, c. 97, et lib. 4, c. 19, per illam locutionem non significari mutationem humanitatis in Deum, seu humanitatem factam esse Deum, sed solum esse deitati unitam in persona Verbi, et ideo concesso in hoc sensu antecedenti, negatur consequentia. Neque est simile quod affertur, quia non eodem sensu dicitur humanitas deificata, quo aqua dicitur calefacta; aqua enim formaliter afficitur calore, a quo denominatur calida; humanitas vero non formaliter afficitur deitate, sed solum ratione dispensationis, ut ait Damascenus, id est, unionis personalis, deificata dicitur. Illa vero locutio Nazian., qua inquit humanitatem esse factam id, a quo uncta est, sano modo interpretanda est in sensu causali; quia, scilicet, ita est unita divinitati, ut idem, qui est Deus, sit etiam homo ratione illius unionis; et idem est sensus Damasceni.

20

4. Tertio, colligitur ex dictis in eadem sectione praecedenti, proprietates humanitatis, neque in abstracto, neque in concreto, posse proprie praedicari de divinitate in abstracto sumpta. Est conclusio eodem modo certa, et ex eisdem principiis et testimoniis probanda, quibus praecedens; nam haec duo mutuo se consequuntur, et ita simul traduntur semper a Patribus. Et ratio est eadem, quia divinitas non est humanitas; ergo, licet humanitas sit passibilis, creata et finita, etc., non propterea potest divinitas, passibilis, creata, finita, etc., denominari; similiter divinitas non est homo; ergo proprietates, quae conveniunt homini in concreto, non possunt de divinitate ipsa praedicari. Antecedens est communis Theologorum sententia, in 3, dist. 8, ubi specialiter Bonav. et Ricbard., art. 1, q. 3, et colligitur etiam ex D. Thoma infra, art. 5, et expressius ex Damas., lib. 3, c. 11; et Nicet., lib. 3 Thes., c. 38. Et ratio est, quia divinitas in abstracto significata ex vi modi significandi non supponit pro persona; ergo in illa propositione: Divinitas est homo, ex modo significandi non indicatur conjunctio naturarum in una persona sed potius confusio illarum inter se; praesertim quia praedicatum Lomo, applicat suum formale significatum ad ipsam divinitatem secundum se. Consequentia vero per se clara est, quia proprietates hominis solum possunt de illa re vere et proprie dici, quae vere et proprie est et dicitur homo. Et confirmatur inductione, nam omnes istae locutiones falsae sunt: Divinitas est risibilis, seu, est mortalis, vel, passa est, aut, mortua, ut aperte docent Damasc. supra, et c. 4, 6 et 10; et Nicet. supra, et cap. 33; D. Thomas et alii Theologi, citat. loc.; in his enim omnibus in proprio sensu significatur, ipsi divinitati secundum se, et ratione sui, illa omnia convenire, quod tamen haereticum est. Autecedens constat ex modo siguificandi et supponendi termini abstracti, ct praesertim quando ex parte praedicati ponitur terminus connotativus. Propter quam rationem haec est falsa et haeretica: Deitas generat, quia generatio tribuitur ipsi divinitati secundum se.

21

5. Objectio. — Nesponsio. — Sed contra, quia vere dicitur: Deitas est incarnata; ergo vere dicitur: Zst homo; ideo enim Verbum est homo, quia est incarnatum. Antecedens vero late tractatum est supra, disp. 7, sect. 2. in fine, ex variis Patribus et Conciliis; et camdem locutionem habet Sophron., saepe citata epist., et Fulgen., q. 2, ad Ferranndum Diac.; et Petrus Diac., lib. de Incarn., cap.2. Simile argumentum sumitur ex hac locutione: Divinitas assumpsit humanitatem; ideo enim Verbum est homo, quia humanitatem assumpsit; illam vero locutionem admittit D. Thom. supra, q. 3, art. 2, ad 1, et alii Theologi cum Magistro, in 3, dist. 5; et super dictum art. D. Thomae citavimus plura loca Sanctorum ita loquentium. Confirmatur primo, quia Fulgent., dicta resp. 2 ad Ferran- dum, ex professo defendit hanc locutionem: Deitas est passa; quia deitas, inquit, est Deus: et Ecclesia etiam canit: Mors mortua tunc est in ligno, quando mortua vita fuit. Confirmatur secundo, ratione insinuata a Fulgentio, quia Deus est mortuus; et Deus est deitas; ergo deitas est mortua. Similiter, Verbum ec: 5omo; et Verbum est divinitas; ergo divin' 5s est homo. Simili enim syllogismo exp^sitorio supra concludebamus vere dici U um esse hominem, et fuisse mortuum. Respondetur ad principale argumentum, illas propositiones: Divinitas est incarnata, vel assumpsit humanitatem, jam supra a nobis expositas, solum significare divinitatem substantialiter esse conjunctam humanitati, non tanquam suppositum, seu proprium terminum illius, sed tanquam naturam ejusdem suppositi; et ideo negatur consequentia; non enim quidquid unitur humanitati, fit homo, sed quod unitur per modum suppositi illius, et ideo non sunt similes consequentiae quae illic afferuntur, quia non eodem sensu dicitur incarnari, vel assumere, de Verbo etde divinitate, ut explicatum est. Ad primam contirmationem respondetur, illam locutionem Fulgentii in rigore non esse veram; ipse vero locutus est in sensu identico, et semper addit aliquam determinationem, scilicet, Divinitas secundum carnem passa est. Illa vero locutio: Mors mortua tunc est in ligno, quando mortua vita fuit, metaphorica etiam est; nomine enim vitae significatum est Verbum ipsum, seu Deus. Ad secundam confirmationem negantur illae illationes, nam, licet Deus dicatur sua deitas, propter summam identitatem, tamen in ratione et modo significandi et supponendi distinguuntur, et hoc satis est ut in illis argumentis varietur sensus identicus in formalem, et mutetur appellatio, ut dialectici dicunt; et itdeo neganda est utraque consequentia, sicut in simili forma manifeste patet; non enim sequitur: Pater, vel Deus generat; Pater, vel Deus est deitas; ergo deitas generat; propter eumdem defectum.

22

6. Quarto, sequitur divinitatem in abstracto non praedicari proprie et formaliter de homine, atque adeo nec proprietates ejus, ctiam in abstracto, seu formaliter sumptas; quanquam in sensu identico, illa propositio: Christus, cel hic homo, est deitas, admitti possit. Ratio prioris partis constat ex praecedentibus, quia, cum abstracta ex modo suae sipnificationis non supponant pro supposito, neque etiam proprie significent conjunctionem naturarum in eodem supposito, quae est fundamentum hujus communicationis idiomatum, ideo, etc.; posterior vero pars ita colligi potest, nam Verbum est deitas; et Verbum est Christus, seu hic homo; ergo Christus, seu hic homo est deitas. Hoc enim consequens potest optime in sensu identico verificari, sicut antecedens; cnjus ratio est, quia subjecta sclent stare materialiter, et ideo Christus, seu hic homo ex parte subjecti sumitur pro ipso supposito Verbi, de quo vere dicitur, quod sit sua deitas; et propter hanc causam magis concedi potest haec, Aomo est deitas, quam deitas est homo. Verumtamen, quia haec locutio non est propria, nec formalis, non est extendenda, neque assumenda ad concludendas alias propositiones, quae sensum formalem faciunt, et ideo falsae sunt, ut in simili dictum est.

23

7. Ultimo tandem sequitur humanitatem, et eius proprietates in abstracto sumptas, non posse vere praedicari de Deo. Hoc constat ex dictis, quia neque in sensu formali, neque in identico, Deus aut Christus est humanitas; unde fit etiam in rigore has locutiones esse falsas: Christus est anima, vel, est caro, vel, est anima et caro, ctiam simul sumptae, propter eamdem rationem. Quod si aliquando hujusmodi locutiones inveniuntur apud Patres, ut, verbi gratia, apud August., tract. AT in Joan., et alios, sunt locutiones figuratae, et per synecdochen pars sumitur pro toto, juxta illud Joan. 1: Verbum caro factum est, ut notat idem August., 2 de Trin., c. 6. Fit etiam ex eodem principio, nec partes integrales posse praedicari de Deo, aut Christo, ut si dicas, Est caput, est manus, etc., tum quia hae significant in rigore per modum abstractorum; tum etiam quia hujusmodi partes non solent vere praedicari de toto supposito, nisi denominative. In quo erravit Wicleph., introducens in hoc mysterio absurdas locutiones, ut tractat Walden., lib. 1 Doctr. fidei antiquae, c. 40 et 41.

24

8. Solet vero hic peculiariter dubitari an haec locutio in rigore vera sit: Christus est divinitas et humanitas simul sumptaee; nam sigillatim, seu divisim, jam ex dictis satis constat non posse utramque naturam vere pradicari de Christo; et in hoc sensu refertur iila propositio inter errores Wicleph., et Joan. Hus, in Concilio Constantiensi, sess. 12 et 15; in hoc enim sensu illi asserebant illam propositionem, ut Waldens. supra refert, c. 42. Male ergo nonnulli propter hujus Concilii testimonium damnant illam propositionem ut erroneam, etiam in sensu conjuncto, seu complesive, ut aiunt, quia Concilium nihil de hoc dixit, et a Catholicis illa propositio admittitur, ut a Gres., in4, d. 28, q. 2, ad 18; et Wald. supra, et in Patribus reperientur locutiones non admodum dissimiles. Et in Concil. Arelateusi IV, can. 1, habetur haec locutio: Duece nature in Christo sunt. Deus et homo. Leo Papa, epist. 11, dicit: Verbum, caro et anima, sunt unts Christus; et August., in Enchirid., cap. 38: Utraque substantia. divina, scilicet, et hwmana, sunt unicus Filius Dei. Et eodem modo loquitur Damasc., lib. 3, c. 19; et Bernard., lib. 5 de Considerat. ad Eugen., imo et VI Synod., act. 18.

25

9. Objectio. — Responsio. — Dices, hos Sanclos debere explicari in sensu causali, scilicet, Christus est duae naturae, id est, constat duabus naturis. Sed contra primo, quia eadem ratione posset Christus dici sua humanitas in sensu causali, quia constituitur humanitate. Secundo, quia si illa admittitur in sensu causali, cur non etiam in identico? quia de quolibet homine vere dici potest in sensu identico, quod sit sua humanitas et subsistentia simul sumptae; et universe constat, nullum compositum distingui a componentibus simul sumptis. Christus autem est compositum quoddam ex divinitate et humanitate. Dicendum est ergo, si Christus sumatur pro solo supposito, illam propositionem non esse veram, sed omnino falsam, ut per se constat, quia illud suppositum est distinctum ab humanitate, quam in se et per se non includit; si autem Christus sumatur pro toto composito ex natura divina et humana, sic, licet locutio ila sit impropria, tamen in sensu identico non est falsa. Neque enim ex illa inferri possunt propositiones quas aliqui inferunt, scilicet, quod Christus non sit divinitas, et similes, scilicet, hoc modo argumentando: divinitas non est divinitas et humanitas; Christus est divinitas et humanitas; ergo Christus non est divinitas. Hujusmodi enim argumentationes nihil valent, quia variatur acceptatio et suppositio illius termini, Christus, et patet defectus in simili forma: divinitas non est persona composita; Christus est persona composita; ergo Christus non est divinitas; quae consecutio nulla est, cujus ratio latius patebit ex dicendis sectione quarta. Nihilominus tamen illa locutio, etiam in hoc sensu, non est simpliciter usurpanda; non solum quia impropria est, sed etiam quia est valde ambigua, et in aliquo sensu potest errorem generare; vel ergo vitetur, vel non sine sufficienti explicatione proferatur.

Sectio 3

quomodo divina attributa in concreto predicanda sint de christo, seu de homine
26

SECTIO III. Quomodo divina attributa in concreto predicanda sint de Christo, seu de homine.

27

1. Haec quaestio expediri facile potest ex principio, et fundamento posito in sectione prima, ex quo colligendae sunt regulae universales quae in hujusmodi locutionibus servandae sunt.

28

2. Prima regula communicationis idimatum. — Dico ergo primo, Deus et attributa ejus simpliciter praedicari de Christo et de homine, absoluta seu substantiali praedicatione, vera ac propria. Haec conclusio in re ipsa est de fide, quia de fide est, hunc hominem Christum esse Deum, et consequenter esse omnipotentem, aeternum, etc. Videantur dicta sectione prima, et ibi citata, et circa articulum secundum D. Thomae nonnulla addemus de proprietate et qualitate harum locutionum.

29

3. Secunda regula. — Et hinc colligitur secunda universalis regula. Quidquid essentialiter dicitur de Deo, et quidquid essentialiter vel personaliter dicitur de Filio, seu Verbo Dei, simpliciter et absolute praedicatur vere de hoc homine Christo. Est etiam in re ipsa de fide; nam continetur in praecedenti, et in ilis locis Scripturae, in quibus Christo tribuuntur, quae sunt Filii Dei naturalis propria, ut patet ad Heb. 4 et 2, et Joan. 8, ubi Christus dicit: Auteguam Abraham fteret, ego sum; et in aliis, quae late citavimus supra, agentes de Christi divinitate, et tradunt Patres omnes supra citati, Goncil. Ephes., can. 4; VI Synodus, act. 11 et 18; Lateran., sub Mart. I, consul. 5, can. 4; Leo Papa, epist. 10, 11 et 83; August., lib. 4 de Trinit., cap. 7 et seq.; Fulg., de Fide ad Petrum, c. 2; Nazian., orat. 51 et 52; Cyril., lib. 12 Thes., c. 15; Damasc., lib. 3, c. 4, 6 et 11. Et ratio est supra tacta, quia Christus est Deus; ergo necesse est ut quidquid essentialiter dicitur de Deo, dicatur etiam de Christo; et eadem ratio est de personalibus Verbi Dei, quia Christus est Verbum Dei; secus vero est de propriis praedicatis personalibus Patris, vel Spiritus Sancti, quia, cum Verbum non sit Pater, nec Spiritus Sanctus, etiam Christus, seu hic homo, non est Pater, nec Spiritus Sanctus; et con- sequenter neque illa notionalia praedicata, quae ita sunt propria Patris vel Spiritus Sancti, ut non conveniant Verbo, possunt vere de Christo aut homine praedicari.

30

4. Tertia regula. — Dico tertio: divinitas seu attributa ejus non possunt praedicari de Christo seu homine denominative, propria denominatione accidentali. Hanc etiam regulam quoad rem ipsam existimo certam, et de fide; directe enim exciudit errorem Nestorii, qui solum ponebat unionem accidentaiem. Et explicatur in particularibus locutionibus; in Concilio enim Ephesino damnatur haec vox 6sovópoc, id est, deifer, tanquam propriam Nestorianorum, quia per illam denominative tantum praedicatur Deus de homine, et significatur supponi hominem constitutum et subsistentem qui in se ferat Deum, unde indicat distinctionem suppositorum, et unionem accidentalem; et ideo Damasc., lib. 3, c. 12, et Athanas., in serm. de Sanctiss. Deip., circa finem: IVon vocamus, inquit, hominem Deiferum, sed Deum carniferum, quia vere Deus carnem assumpsit, et illam in se sustentat; homo autem non posset in se sustentareiaut'substantialiter terminare divinam naturam, et ideo non potest dici homo Deifer, nisi ratione accidentalis unionis. Verum est, Basil., in Psalm. 59, sic loqui: Divinitatis calceamentum est caro Deum ferens, quia habet Deum in se substantialiter inhabitantem; magis vero proprie diceretur ferri ab ipso Deo; ubi obiter etiam observandum, ex Nazianz. orat. 52, Apollinaristas abusos fuisse illa voce, carniferusm, ad significandum Verbum assumpsisse carnem, et non animam; et hoc sensu dicit ipse, potius dicendum esse Verbum ferens humanitatem, quam carnem; in vero autem sensu utrumque dici potest, quia caro non excludit animam, sed pars pro toto sumitur. Praeterea propter hanc regulam non potest dici Christus, homo deificatus, ut recte docuit Cyril. Alexand., lib. de Incarn., c. 11, ubi sentit illam locutionem esse Nestorianam, quia significat supponi hominem, et illum sibi unire divinitatem, quod non posset esse verum, nisi de unione accidentali. Idem docet Damasc., lib. 3 de Fid., c. 2; unde, si illa locutio interdum reperitur in Patribus, ut apud Sophronium, saepe citata epist., et Niccet., lib. 3 Thes., c. 29, qui citat Gregorium Nazianz., pie explicanda est; vel enim est sermo de humanitate, quae deificata dici potest per substantialem unionem, cui ipsa supponitur; vel, si est sermo de homine, intelligitur, formaliter ac simpliciter abstrahendo a determinato supposito, Juxta ea quae circa a. 7, in simili, dicemus. Tertio, propter hanc etiam regulam non dicitur proprie Christus homo Dominicus, ut latius circa art. 3dicetur.

31

5. Sed contra, nam Christus dici potest homo divinus, ut art. 3, ad 3, D. Thomas concedit, ex Dionys., cap. 4, de Eccles. hierar., part. 3, circa finem, ubi juxta translationcm Perionii, vocat divinissimum Jesum; Ambrosius enim Florentinus non ita vertit, sed summum Deum, quod magis vox graeca significat, 0:mpyuxaov, id est, supremum numen; ita vero appellat Augustinus, lib. 33 Quaest., in 57. Respondetur hanc denominationem non esse accidentalem, sed substantialem et essentialem; nam et natura Dei, essentia divina dicitur, et secunda persona dicitur Verbum divinum. Haec enim denominatio sumi potest ab ipsa Dei natura, concepta per modum formae vel differentiae essentialis, sicut dicitur natura humana; sed in hac ipsa denominatione cavenda est aequivocatio, nam illa denominatio, divinus, addita divinis rebus, habet dictam significationem juxta communem usum; addita vero rebus creatis, significare solet accidentalem participationem divinae perfectionis, ut cum dicitur homo divinus, et ideo non videtur ita simpliciter appellandus Christus Dominus, sine sufticienti explicatione et determinatione.

32

6. Objectio secunda. — Responsio.— Sed urgebit aliquis, nam Christus Dominus dicitur sanctificatus a Patre, cum vere sit sanctus per essentiam. Respondetur, juxta Augustini expositionem, Christum ut Deum dici sanctificatum a Patre per aeternam generationem, ct hoc sensu illa denominatio non est accidentalis, seu per participationem, sed est essentialis, conjuncta cum notionali; sumpta est enim ab ipsa sanctitate per essentiam, ut communicata Filio per aeternam generationem; in alio vero sensu dicitur Christus ut homo sanctificatus, vel per ipsam unionem, vel per accidentalem sanctitatem. In quo observandum est, quaedam esse praedicata, quae licet Christo ut Deo per essentiam conveniant, eidem tamen ut homini insunt per quamdam participationem accidentalem; ut esse bonum, sapientem, sanctum. etc.; et haec utroque modo dici possunt de Christo per communicationem idiomatum, quanquam simphiciter illi semper tribuenda est maxima perfectio, quae imperfectionem non includat.

33

7. Quarta regula.— Haeretici hujus temporis. - Dico quarto: divina attributa licet absolute et simpliciter dicantur de Christo homine, non tamen cum reduplicatione humanitatis. Itaque hae propositiones et similes non sunt verae: Christus, in quanvgum homo, est Deus, est eternus, ammensus, etc. Haec est certa doctrina, quam haeretici hujus temporis satis ignoranter negant; si tamen vel ipsa significatio terminorum intelligatur, constat negari non posse, nisi incidendo in errorem Entychetis; nam, si naturae manent distinctae post unionem, ut vere manent, non possunt attributa divina et increata convenire homini ratüone naturae; hoc autem per illam locutionem significatur, ut etiam ex dialectica constat; sunt ergo illae locutiones falsae in proprio sensu; an vero in aliquo improprio possint ad verum sensum revocari, dicemus circa articulum 11D. Thomae.

Sectio 4

quomodo proprietates humanae seu creatae dicantur de deo seu filio dei in concreto
34

SECTIO IV. Quomodo proprietates humanae seu creatae dicantur de Deo seu Filio Dei in concreto.

35

1. Solum hic modus loquendi nobis superest explicandus, quod breviter fieri potest, colligendo generales regulas ex principio posito in sect. 1, sicut in aliis fecimus.

36

2. Prima regula. — Dico ergo primo: homo, et quidquid essentialiter de homine dicitur absoluta et substantiali praedicatione, vere et proprie dici potest de Deo et Filio Dei; et idem intelligendum est de omnibus praedicatis, quae simpliciter dici possunt de hoc homine Christo, ratione humanae naturae. Tota conclusio est certa, et in reipsa continet doctrinam fidei; nam, quod Deus seu Verbum vere sit et dicatur homo, articulus est fidei, saepe in superioribus probatus, de quo plura statim dicemus in art. 1; et hine evidenter sequitur, essentialia praedicata hominis eodem modo dici posse de Deo, quia, cui convenit esse hominem, necesse est ut etiamconveniant omnia quae sunt de essentia hominis; et hinc etiam fit ut actiones et passiones talis hominis de Deo vere praedicentur; quomodo dicitur, Actor. 20, Deus redemisse Ecclesiam sanguine suo; et 1 ad Cor. 2, Dominus gloriae dicitur crucifisus; et Psal. 67, dicitur Deus ascendisse in altum, quod ad Eph. 4 de Christo explicatur; et Baruch 3: Posthac in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Concilia et Patres satis in superioribus citati sunt. Et ratio est eadem, quia, cum sit idem suppositum subsistens in utraquc natu- ra, de illo absolute dici possunt, quae ratione utriusque naturae illi conveniunt, etiam si nominibus ab utraque natura sumptis significetur. Solum est in hac regula observandum, sermonem in ea esse tantum de illis praedicatis, quae praecise conveniunt homini rationc humanae naturae, ita ut non involvant imperfectionem suppositi creati, nam de his alia ratio est, ut statim dicetur.

37

3. Objectio. — Responsio. — Sed contra, nam sequitur simul dici de Christo praedicata opposita, ut esse corporeum et incorporeum, mortalem et immortalem; consequens videtur falsum, nam inde facile possunt inferri contradictoria; si enim est incorporcus, ergo non est corporeus. Propter hoc dicunt quidam, haec praedicata, quae videntur privationem involvere, non esse simpliciter dicenda de Christo, sed cum additione, scilicet, Christus est incorporeus secundum divinitatem. Ita significat D. Thomas, art. 8, ad 2. Sed intelligendum est illud esse prudens consilium ad tollendam ambiguitatem; alioqui cnim constat locutiones illas simpliciter esse inConciliis usitatas, ut in Chalc., act. 1. ubi Nazianz. citatur, et VI Syn., act. 11 et 18; et in Leone Papa, et aliis Patribus supra citatis, qui frequenter Christo tribuunt haec opposita praedicata, et in ipsorum conjunctione satis explicant verum sensum, scilicet, secundum diversas naturas Christo tribui, et ideo nec vere esse opposita, neque ex illis contradictionem inferri, tum quia illi termini, qui videntur privativi, usurpantur a nobis ad significandas positivas perfectiones divinitatis; tum etiam quia, licet secundum unam naturam affirmetur privatio, non potest inde inferri negatio simpliciter, quia.omnia destruit, atque adeo significat secundum nullam naturam tale praedicatum huic supposito convenire.

38

4. Secunda regula. — Objectio. — Iesponsio. — Quaedam convenunt Christo ratione utriusque natura. — Dico secundo haec praedicata dicuntur Gc Deo absolute, non cumreduplicatione divinitatis, quia non, in quantum Deus, est homo. Haec est certa, ut in sectione praecedenti in simili propositione satis dictum est. Et in praesenti est hoc evidentius, quia nec ratione divinae naturae, nec ratione ipsius suppositi divini, ut sic, convenit Deo ut sit homo, et consequenter neque aliae proprietates, vel actiones hominis. Sed contra, nam verc dicitur Christus, in quantum Deus, mereri et satisfacere pro nobis. quanquam haec praedicata, et similia, non conveniant Christo, nisi mediante humana natura. Circa hanc objectionem. advertendum est quaedam esse praedicata, quae non possunt quidem convenire Deo secundum se, quia requirunt naturam finitam, ct quae superiorem aliquam voluntatem recognoscat, ut sunt orare, mereri, satisfacere; possunt tamen illi convenire, ut subsistenti in natura humana; et ideo absolute et simpliciter non possunt talia praedicata dici de Deo cum reduplicatione solius divinitatis; ut non vere dicitur Christus orare, in quantum Deus, sed in quantum homo; habent tamen interdum hujusmodi praedicata perfectionem aliquam in Christo, ratione divini suppositi, quam sine illo habere non possunt in supposito creato, ut, quod meritum sit infinitum, et satisfactio de rigore justitie; et haec praedicata proprie dicuntur de Christo cum reduplicatione divinitatis, non solius, sed cum conjunctione humanitatis. Et hoc modo vere dicitur Christus meruisse et satisfecisse ut Deus homo, quia operatio meritoria erat humanitatis, valor autem et justitia polissimum erat ex divino supposito, ut late superius, disp. 4, diximus, quae doctrina consentanea est Cyrillo. epist. ad Acacium, quae refertur in Concil. Ephes, tom. 5, c. 7, ubi triplicia attributa Christi distinguit: quaedam, quae illi conveniunt ratione divinitatis, alia ratione humanitatis, alia ratione utriusque. Exemplum est de attributo seu praedicato mediatloris, quod perfecte convenit Christo in quantum est Deus homo, quia neque sola humanitas in persona creata, nec sola persona divina sine humanitate sufficeret ad constituendum nobis perfectum mediatorem et redemptorem, ut ex dictis in eadem 4 disp. constat; et ex Aug., in Enchir., c. 108, et hom. de Centum ovibus, c. 12; Fulgen., de Fide ad Petrum, c. 2; Basil., in Ps. 48;et Cyril., lib. 12, c. 10. etplura afferemus infra, q. 26.

39

5. Tertia regula. — Dico tertio: praedicata concreta, ab humanitate sumpta, non soIum dicuntur de Deo absolute, sed etiam denominative. Est certa conclusio, quianon soIum dicitur Deus homo, sed humanatus, sicut dicitur incarnatus. Et ratio est, quia in Christo suppositum quod est homo, non constituitur simpliciter in suo essc per humanitatem, sed supponitur constitutum, ct per humanitatem sibi unitam constituitur in esse hominis; suppositum autem quod supponitur alicui formae vel naturae quae illi postea unitur, non solum absolute, sed etiam denominative potest a tali forma denominari; sed haec conclusio latius expiicabitur art. 1, dub. 3, pendet enim ex ibi dicendis.

40

6. Quarta regula.—Dbico ergo quarto: quaedam sunt praedicata, quae ita conveniunt homini, ut requirant suppositum creatum, et haee nec Christo, nec Verbo, aut Deo possunt vere attribui. Haec regula est de fide, cum fides doceat tale suppositum creatum non esse in Christo. Exemplum est, verbi gratia, si dicatur purus homo, ibi enim excluditur divinum suppositum. Sic dixit Cyrillus, lib. cont. Theod., relatus in V Synod., collat.5: JVegue enim erat homo simpliciter, sed in specie humana, qui est ec Deo Patre, Deus Verbum. Non enim est sensus, Christum non posse absolute et simpliciter hominem appellari, sed non posse dici hominem simpliciter, ita ut illud, simpliciter, sit pars praedicati, etidem significet quod purus, vel nudus homo. Simile est hoc praedicatum, esse peccabilem, de quo supra dictum est; item hoc, esse filum adoptivin, esse alium a Deo, etsimilia, de quibus in sequentibus dicemus; nam interdum difticile est discernere hujusmodi praedicata. Illud vero in universum observandum est, quandoque significatio est ambigua, et in uno sensu potest praedicatum habere dictam significationem, et inducere errorem, quamvis in alio possit efficere verum sensum, non esse simpliciter asserendum sine sufticienti explicatione, ut vitetur scandalum, et erroris periculum. Et ex hac regula intelligitur alia, quae a multis assignari solet, scilicet, ea praedicata, quae conveniunt homini, et repugnant personae divinae, ron posse de Deo aut Chiisto affirmari; hujusmodi enim praedicata non sunt talia, nisi quae involvunt suppositum creatum; quae dicuntur repugnare personae divinae, non solum, quia non possunt illi convenire secundum propriam naturam suam;, hoc enim modo omnia praedicata creata repugnant personae divinae; sed quia non possunt illi convenire, etiam in assumpta natura, quia non potest persona divina fieri persona creata, etiam si in natura creata subsistat. fst hinc ulterius colligo, baec praedicata, quae hanc imperfectionem involvunt, non posse dici de Christo, etiam cum reduplicatione humanitatis, quia neque in quantum homo est persona creata, nec purus homo, nec filius adoptivus, ut infra dicetur. Quod tamen limitandum est, nisi, addendo talem determinationem, ita limitetur significatio aut suppositio termino- rum, ut jam non requiratur suppositum creatum. ad talem propositionem verificandam, ut contingit in hac: Christus, iun quantum homo, incepit esse,ct in aliis similibus,ut circa articulos D. Thomae magis explicabimus, et solvemus nonnullas difficultates occurrentes.

41

7. An quidquid simpliciter dicitur de Christo, dicatur de Verbo. —Unum solum superest hic dubium necessario expediendum, quia multa ex supra dictis ab illo pendent, scilicet, an, quidquid simpliciter dicitur de Christo, possit etiam simpliciter dici de Verbo, aut Filio Dei. Et ratio dubii est, quia in omnibus supra dictis semper hoc supponi videtur, quia est idem suppositum. In contrarium vero est, quia Christus significat totum compositum ex duabus naturis, ut passim ex Damasc. et Cyril. constat, et saepe in superioribus diximus: Verbum autem, vel Deus, non dicit hujusmodi compositum, sed tantum personam Verbi secundum se; aliquid ergo dici poterit de Christo ratione suae compositionis, quod non possit dici de Verbo; ut hoc ipsum, esse personam compositam, constare ex divinitate et humanitate, esse terminum resultantem ex unione duarum naturarum in una persona, et similia. Respondetur hoc dubium ex regulis dialecticorum definiendum esse. Dicunt enim illi, subjecta frequentius stare materiaIiter, interdum vero definiri a praedicatis, ut stent formaliter, quia ipsa ratio praedicaü hoc ex propria significatione requirit; ut, cum dicitur calidum esse dulce, materialter stat subjectum. Si vero dicas calidum esse terminum alterationis, stabit formaltter; neque enim suppositum ipsum est terminus alterationis, neque illi materialiter sumpto hoc vere tribui potest, sed tantum ut subest calori, seu potius composito ex subjecto et calore. Sic ergo dicendum est, regulariter loquendo, praedicata, quae simpliciter dicuntur de Christo, dici etiam de Verbo, quia subjectum illud stat materialiter pro supposito; iuterdum vero ratione praedicati determinari, ut stet pro toto composito, ut sic; et tunc praedicatum non communicatur Verbo, quia variatur suppositio ct appellatio terminorum et hujusmodi sunt illa praedicata, quae in ratione dubitandi sunt adducta, et si quae fortasse sunt similia. Et haec notanda sunt pro his, quae circa articulos D. Thomae dicemus, ad quorum esplicationem jam accedere oportet, et ex generalibus regulis assignatis, de singulis propositionibus ferre judicium.

Articulus 1

42

COMMENTARIUS.

43

1. Affirmat D. Thomas illam propositionem esse veram et propriam, tam ex parte extremorum, quam ex parte copulae seu praedicationis, quod satis clare explicat, refellendo contrarios errores, et confirmando doctrinam fidei, de qua nullus relinquitur dubitandi locus; neque est quod in illius confirmationem plura hoc loco afferamus, cum et supra, q. 2, et disputatione praecedenti, satis multa allata sint. Nonnulla vero leviora dubia breviter expedire oportet, ut littera D. Th. clarior sit.

44

2. De subjecto hujus propositionis, Deus est homo. — Primum dubium est, an in ea propositione, Deus supponat indefinite pro hoc Deo, et quolibet ejus supposito, vel tantum pro persona Verbi. Et ratio dubii est, quia nomen eus, ex se habet illam indefinitam suppositionem; ergo non est cur dicamus in ea propositione mutari, cum ad veritatem propositionis hoc necessarium non sit; quia ad veritatem propositionis indefinitae satis est ut praedicatum vere conveniat uni supposito subjecti, quamvis subjectum pro aliis multis supponat, ut constat in hac propositione, homo est albus, vel homo est Deus. In contrarium vero est, quia D. Thomas hic, et in simili, art. sequent., ad 2, et 1p., q. 39, art. 4, indicat, illud subjectum determinari a praedicato, ut tantum supponat pro persona Verbi, quod etiam indicat Damasc., lib. 3, c. 4; et Nicet., lib. 3 Thes., c. 16. Et quamvis parum referat hoc vel illo modo loqui, quia in utroque dicendi modo constat de veritate et proprietate propositionis, nihilominus posterior modus loquendi videtur magis usurpandus, quia, si in illa propositione subjectum quasi indefinite supponeret, pari ratione etiam in hac propositione negativa, Deus non est ho7mo, baberet eumdem modum suppositionis, quia sola negatio adjuncta verbo non variat suppositionem extremorum. Esset ergo illa propositio negativa, vera, quia praedicatum vere negatur de aliquo supposito pro quo subjectum supponit, scilicet, de Patre, quod satis est ad propositionis indefinitae veritatem; consequens autem est falsum, et contra com- munem modum concipiendi et sentiendi, non solum Theologorum, sed ctiam Christianorum omnium; ex quo colligimus, in hajusmodi locutionibus et propositionibus communem sensum esse, loqui de Deo rationc illius personae, in quam potcst praedicatum convenire, et hac ratione determinari praedicatum a subjecto, ut pro illa tantum supponat; sicut etiam dicimus in hac propositione, Deus generat, Deum supponere pro Patre; et ideo negativam, Deus non generat, falsam esse. Et ratio addi potest, quia, cum Deus sit terminus singularis, semper supponit pro determinato supposito, juxta exigentiam praedicati, et nunquam habet indefinitam suppositionem, sed determinatam, sive illa sit pro una tantum persona, ut in dicta propositione; sive pro pluribus, quatenus in eadem singulari forma per praedicatum formaliter significata conveniunt, ut in hac: Deus est sapiens, et similibus.

45

3. De praedicato. — Secundum dubium est circa praedicatum illius propositionis, an homo dicatur univoce de Christo seu Deo, et nobis; nonnulli enim Theologi, praesertim Nominales, in 3, dist. 4, ausi sunt hoc negare, quibus consentire videtur Mars., q. 6; etScot., d. 1, q. 1, dicit aliud esse praedicatum univocum, aliud praedicari univoce; hoc ergo praedicatum, 2omo, dictum de Deo, etde nobis, dicit esse univocum, quia est in se unum in specie et in conceptu et ratione sua; negat vero praedicari univoce, quia de Deo praedicatur denominative, cum supponat suppositum, cul potest convenire et non convenire esse hominem; de aliis vero hominibus dicitur intrinsece et essentialiter, qua ratione utuntur etiam Nominales. Sed ex ea ulterius concludunt, etiam ipsum praedicatum non esse univocum, quia homo non tantum significat naturam, sed etiam suppositum; at vero Christus et alii homines non conveniunt univoce in ratione suppositi et personae.

46

4. Homo univoce dicitur de Christo, et de nobis. — Dicendum vero est primo, hominem dictum de Christo seu Deo, et aliis hominibus, esse quid univocum. Ita docuit D. Thomas supra, q. 2, art. 5, et non videtur posse cadere in dubium apud Catholicos; in Symbolo enim Athanasii dicitur Christus perfectus Deus, et perfectus homo; et in Conciliis saepe supra citatis, vel eisdem, vel aequivalentibus verbis, saepe id docetur, ut patet ex VSynod., can. 8, ubi Christus dicitur consubstantialis Patri secundum divinitatem, et consubstan- tials nobis secundum humanitatem; et in Concil. Lateran., sub Martin. I., can. 4, dicitur verus Deus, et verus homo consubstantialis nobis. Idem in VI Synod., act. 11, et in aliis Sanctis supra citatis. Ratio vero est, quia homo significat subsistens in humana natura, ex corpore et anima rationali composita; ergo ratio hujus nominis dicti de Deo et nobis, una est, quia natura humana in Christo et in nobis ejusdem rationis est, propter quod dicitur a Paulo, ad Philip. 29: 7n similitudinem hominwmn factus; in simihitudinem, scilicet, specificam, atque adeo univocam. Et confirmatur, nam Christus tam vere, proprie et univoce est filius Virginis, sicut quilibet homo est filius matris suee; ergo est tam vere et simpliciter homo, sicut alii homines, quia de ratione filii est ut sit ejusdem rationis univoce cum eo a quo procedit. Et hinc ulterius infero, hoc praedicatum non solum in se esse univocum, sed etiam univoce dici de Christo et de nobis, tum quia ratio praedicati univoci consistit in habitudine ad multa, de quibus eadem ratione dicitur; tum etiam quia rationes factae non solum probant preedicatum in se esse quid univocum, sed etiam univoce convenire Christo, quia sub eadem omnino ratione dicitur homo, scilicet, quia est verum animal rationale, et verum individuum humanae naturae. Neque contra hoc obstat argumentum Nominalium; nam homo non significat formaliter subsistentiam, sed constitutum per humanam naturam; ei idceo, si natura est ejusdem speciei et rationis, etiam homo erit ejusdem speciei et rationis, atque adeo univoce homo. Ad rationem vero Scoti respondetur, imprimis non procedere de hoc praedicato, ut dicitur formaliter de hoc homine, prout significatur hoc nomine, Jests; nam ille tam per se et essentialiter est homo, sicut Petrus, et quilibet alius, et idem est de hoc homine, prout significatur hac voce Christus, quia etiam Christus significat constitutum per humanam naturam, ut constat ex Damasc., lib. 3, c. 3; Cyril., de Incarn., c. 1, et ex communi usu; ergo, ut sic, perse et essentialiter est homo. Nec refert quod sub noimnine Christi utraque natura includatur, quia hoc non impedit quin simul sit pertecte et essentialiter Deus, ut in natura divina subsistit, et homo, ut subsistit in humana; ad rationem enim univocae praedicationis, satis est quod sub eadem ratione et habitudine dicatur praedicatum de subjecto, quamvis in subjecto plura includantur quam per praedi- catum significentur. At vero, si comparetur hoc praedicatum, homo, ad Christum, ut significatur nominibus divinis, id est, ad Verbum Filium Dei, seu Deum, sic nonnullam dubitationem ingerit argumentum Scoti, supponit tamen ea quae in dubio quarto tractanda sunt, et ibi commode expedietur.

47

5. De proprietate hujyus propositionis, Deus est homo. — Tertium dubium est circa totam ipsam praedicationem, Deus est homo, an sit omnino propria. IÍn quo non est nobisdisputandum cum haereticis, cum quibus jam satis actum est, sed solum proponitur dubium propter Durandum, qui, dist. 4, q. 2, nonnulla dicit correctione digna. Primum enim inquit, si quis credat mysterium incarnationis, non referre, etiam si hunc modum loquendi neget, Deus est homo, quia, cum rem non neget, sed locutionem, non errabit in fide. In quo alde ipse errat, nam ex verbis inordinate prolatis haeresis incurritur, et si quis uno modo neget veritatem fidei, licet alia via rem fidei confiteatur, in haeresim nihilominus labitur; nam, licet per ignorantiam sibi ipsi contradicat, tamen a ratione formali fidei discedit, cum aliquid revelatum a Deo falsum esse dicat, ut, si quis, confitens tres personas unius essentiae, neget illas esse unum Deum, haereticus est; ita ergo dicendum est in praesenti, et ideo Durandus non negat hanc propositionem esse veram et propriam: Deus est homo. Dicit tamen secundo, non esse tam propriam sicut hanc: Petrus est homo, unde addit etiam non esse omnino propriam. be quo etiam acaeteris Theologis graviter reprchenditur, et merito, quia Scriptura docet, et Concilia definiunt, et sancti Patres tradunt, Deum vel Christum esse hominem cum omni veritate et proprietate, et Beatam Virginem propriissime et verissime esse matrem Der et hominis; cum enim veritas propositionis ex illius significatione pendeat, sicut illa propositio omnino vera est, ita etiam in significatione terminorum omnino propria veritatem habet. Rursus in modo praedicationis nullam habet improprietatem; nam, postquam Deus assumpsit humanam naturam, illud praedicatum formaliter significat id quod est veluti forma subjecti; ergo omnino proprie praedicatur de illo. Denique, cum dicimus Petrum esse hominem, significamus Petrum esse suppositum naturae humanae; sed hoc idem significamus in illa: Deus est homo, scilicet, Deum esse suppositum naturae humanae, quod aeque verum est.

48

6. Objectio prima.— Besponsio. — O^jectio secunda. — Responsio. — Sed objicit Durandus, nam de Petro dicitur, Aomo, per se et essentialiter, de Deo autem quasi denominative; ergo non tam proprie. Respondetur ( quidquid sit de antecedenti, de quo statim) negando consequentiam; potesi enim propositio esse omnino propria in quacunque materia, et in quacunque qualitate propositionis, si tamen servet propriam significationem terminorum, ct debitam habitudinem eorum. Sicut tam propria est haec, Zomo est albus, sicut haec, Zomo est animal, quamvis altera sit denominativa et in materia contingenti, altera essentialis et in materia naturali. Sed urget Durandus, quia in terminis substantialibus significantibus diversas naturas, non potest fieri propria praedicatio unius de alio, praesertim si sint termiui absoluti, et non connotativi, et significent naturas perfectas et specificas, ut sunt Deus et homo. Respondetur, negativas propositiones fieri omnino proprias ex hujusmodi terminis, ut cum dicitur, Homo non est eguus, quia propriissime significatur, suppositum unius naturae non esse suppositum alterius. Et propterea, naturaliter Icquendo, atfirmativae propositiones ex similibus terminis compositae, non possunt esse verae, quia non potest esse idem suppositum ntriusque naturae; tamen, si veritatem propositionis a significatione propria distinguamus, etiam haec propositio affirmativa, /7omo est eguus, proprie significat, idem esse suppositum naturae humanae et equinae, quanquam hoc falsum sit. Ac propterea, supposito mysterio incarnationis, absque mutatione ulla facta in significationibus terminorum, illa propositio, Deus est homo, et propria est et vera, quia per illam proprie significatur idem esse suppositum utriusque naturae, quod verum est.

49

6. Objectio tertia. — Responsio. —Sed urget tandem Durandus, quia Deus dicitur proprie humanatus; ergo non ita proprie dicetur homo, quia idem terminus substantialis non potest utroque modo, et aeque proprie praeGicari de codem subjecto. Respondetur necando consequentiam, et probationem ejus; quia, licet illa procedat in subjecto vel supposito, quod per formam simpliciter constituitur in suo esse, non tamen in subjecto seu supposito, quod in suo esse simpliciter supponitur formae seu naturae formaliter significatae per praedicatum, et per illam solum constituitur in tali esse specifico. Nam tunc, licet natura et unio sint substantiales, modus praedicationis et denominationis est tanquam a forma adventitia et extranea, et ideo, sicut aqua non solum dicitur calida, sed etiam calefacta, ita Verbum non tantum dicitur homo, sed etiam humanatum. Adde, hanc denominationem non proprie sumi ab ipsa humanitate ut sic, sed ab unione, a qua optime denominatur suppositum, cui humanitas unitur, non vero quod per ipsam simpliciter in esse constituitur; et ideo Petrus non dicitur humanatus, quod tamen proprie dicitur de Filio Dei; ab ipsa vero humanitate utrumque suppositum proprie denominatur homo. Proprium vero praedicatum denominativum ab humantitate sumptum, esset humanum; et hoc est ambiguum, nam interdum non sumitur haec denominatio a substantiali natura, sed ab accidentali perfectione, et idem significat quod benignus, etc.; interdum vero significat essentialem differentiam, ut cum dicitur natura humana; interdum vero sienificat substantialem denominationem personae constitutae per naturam, ut cum dicitur persona humana; quae etiam denominatio aequivoca esse potest, significare enim potest personam propriam et connaturalem humanitatis, sicut persona angelica, et hoc modo non potest haec denominatio Christo tribui. Alio modo significare potest personam subsistentem in humanitate, et hoc modo interdum appellatur Christus persona humana, sicut Ambros., epist. 40, dicit in Christo esse personam hominis; et Damasc., lib. 3, c. 11, dicit esse hypostasim carnis, et Deum et hominem esse eumdem propter personae unitatem; sic enim ex graeco vertendum est, et non: Propter personarum unionem, ut male vertit Billius; et ita loquuntur interdum Theologi, ut patet ex Cajetano supra, q. 2, art. 5; et Marsil., in 3, q. 6, art. 3, dub. 3, et aliis, quos infra referam, art. 12; et haec circa corpus articuli.

50

S. De qualitate ejusdem mqpropositionis. — Circa primum argumentum D. Thomae occurrit quartum dubium de qualitate et materia hujus propositionis: Deus est hbomo, an, scilicet, sitper se vel per accidens, necessaria vel contingens, nam D. Thomas hic docet esse in materia naturali et per se. Idem in 3, d. 7, q. 1, art. 1. Idem Cajet. hic latissime; et Ferr., 4 lib. contra Gent., c. 45; Richard, in 3, d. 1, art. 1, q. 1, ad 3. Fundamentum D. Thom. est, quia homo dicitur de Deo tanquam de supposito humanae naturae; ergo dicitur sicut species de individuo; ergo per se et quiddi- tative; est ergo propositio in materia naturali. Et confirmatur, quia illa propositio est vera, ratione unionis duarum naturarum in eodem supposito; sed neutra conjungitur illi per accidens, sed per se. Addit vero D. Thomas illam propositionem esse per se, non ratione formae significatae per hoc nomen Deus, sed ratione suppositi, quod est hypostasis humanae natura; subintelligendum autem est, subjectum illud, Deus, per praedicatum determinari, ut supponat pro illo supposito, non utcunquc, sed ut conjuncto humanae naturae, quod ut sic sub specie humana constituitur.

51

9. Contrariam sententiam sequuntur communius Theologi, in 3, d. 4 et 7; Bonav., d. 7, articulo primo, quaest. 1; Scot., quaest. 1; Gabriel, dubio tertio; Durand., quaest. 1, ad 2, et in d. 4, q. 2, ubi idem sentit Capreol., ad argum. Scoti contra 2 conclus.; Marsil., in 3, q. 6, ad 5, qui multas congerunt rationes, et sane difficiles. Prima, quia propositio affirmativa in materia naturali ita est vera, ut non possit esse faisa; haec autem: Deus est hoino, potest esse falsa; est ergo in materia contingenti seu libera in ordine ad divinam potentiam, nam in ordine ad naturalem potentiam est in materia remota. Secundo, quia propositio per se est vera formaliter, etam cum reduplicatione; illa autem, de qua est quiestio, non est hujusmodi; nam si dicas: Deus, in quantum Deus, est homo, est falsa. Alias rationes omiito, quia dissensio est parvi momenti, pendens ex usu vel acceptione vocum, res enim ipsa constat. Dubitari enim non potest quin, sumptis illis terminis in propria significatione et suppositione, propositio illa per se non sit, neque in materia naturali, ut rationes factae probant; quia praedicatum non est de ratione subjecti, neque ex natura sua cum illo connexum, non solum formaliter, sed neque etiam materialiter; humanitas enim, nec Deo, nec supposito divino est necessario et ex natura rei unita; sed hoc pendet ex unione liberefacta a Deo. Sicut ergo in hoc sensu potest illa unio dici libera, et suo modo contingens, ita in eodem sensu posset illa propositio dici esse in materia contingenti, seu libera.

52

10. Homo univoce dicitur de Deo, et nobis. — Ulterius vero addendum est, etiam considerata illa propositione in hoc sensu, non esse dicendam praedicationem accidentalem, sed substantialem, tum ad vitandos errores, tum quia, quod praedicatur, est substantia, et veritas praedicationis in substantiali unione fundata est. Et fere eodem sensu post factura mysterium potest dici aliquo modo per se, quia praedicatum est unum per se cum subjecto, et non per accidens; et similiter dici potest necessaria, quia ejus veritas fundatur in unione ex natura sua indissolubili et immutabili. Quae omnia sunt vera, loquendo iu rigorosa et propria suppositione terminorum; at vero, si es communi usu intelligatur subjectum illud, Deus, trahi a praedicato ad supponendum pro persona Filii composita, et conjuncta humanae naturae, sic concedi potest propositionem illam esse per se, et in materia naturali; et ita locutus est D. Thomas, magis pie exponendo, et theologice, quamin rigore dialectico; unde fit hanc propositionem: Jesus est homo, esse propriissimein materia naturali, et per se, quia per ilud nomen formahter significatur individuum humanae naturae; et idem est censendum de hac: Christus est homo, quidquid Scotus et Gabr. dicant, quia etiam hoc nomen formaliter dicit humanitatem. Et, licet etiam dicat divinitatem, inde solum fit Christum per se et essentialiter dici Deum et hominem, quia nomen illud formaliter dicit individuum et suppositum utriusque naturae. Et ex his facile expeditur difficultas ex dub. 2 huc remissa, scilicet, quomodo /010 dicatur univoce de Deo et de nobis, cum de nobis dicatur per se et formaliter, non tamen de Deo; sequendo enim modum loquendi D. Thomse, facile respondetur negando ossumptum; considerando autem pracisam et rigorosam significationem et suppositionem terminorum, dicendum est id non esse contra rationem termini univoci, quia forma, quae praedicatur seu applicatur subjecto, ejusdem rationis est, quamvis modus praedicationis sit diversus. Et si in hoc sensu dicatur praedicatio non esse univoca, quia modus seu qualitas praedicationis non est eadem, non est multum in verbis immorandum, quamvis caute et sine offensione loqui oporteat.

53

11. Quartum argumentum D. Thomae ( omissis 2 et 3, quae expositione non indigent) est hoc: absolutum praedicatum conveniens Deo, est commune toti Trinitati; sed homo est absolutum praedicatum; ergo, si dicitur de Deo, dicetur de tota Trinitate, quod omnino falsum est. Respondet D. Thomas obscurissime, hoc nomen, A0o, non sequi regulam absoluti, sed relativi praedicati respectu Dei, quia dicitur de Deo ratione unionis in persona, quae est relatio. Quae responsio Cajetano et aliis Thomistis negotium facessit. Sed res est clara; solutio enim argumenti facilis esse posset, praedicata absoluta, quae conveniunt Deo ab aeterno, et sunt illi intrinseca et connaturalia, esse communia toti Trinitati, non vero praedicatum absolutum, quod convenit Deo ex tempore, ratione assumptae naturae. Et hoc ipsum explicavit D. Thomas illis verbis, quibus simul declarare voluit quomodo potuerit aliquod praedicatum absolutum convenire uni personae ex tempore, et non aliis; quia unio, quae est fundamentum hujus preedicationis, est unio in persona, et consequenter relationem dicit ad illam personam, et non ad alias; nam, licet per hanc propositionem: Deus est homo, non praedicetur illa relatio, sed substantia absoluta, tamen per relationem optime explicatur, cum praedicatum illud aliis personis incommunicabile sit.

Articulus 2

54

COMMENTARIUS.

55

Affirmat D. Thomas, et est res certa, et satis in superioribus confirmata. Et tota littera articuli est perspicua. Possunt tamen hic moveri fere eadem dubia quae in praecedenti articulo tractata sunt. Sed hic minorem habent controversiam, nam de suppositione illius subjecti, homo. parum refert, sive dicatur supponere indefinite, sive trahi a praedicato ad supponendum pro tali supposito, ut Cajetanus hic docet; utroque enim modo propositio est aeque vera, et prior modus videtur magis consentaneus communi usui talium terminorum. De illo autem praedicato, Deus, non est dubium apud Catholicos, quin omnino preprie de homine Christo dicatur, et facilius de hac propositione concedi potest esse per se, saltem ratione suppositi, quia illud suppositum humanae naturae, ratione cujus verum est dicere, hominem esse Deum, per se et essentialiter est Deus; natura enim divina est illi intrinseca et connaturalis, et non adventitia et assumpta, sicut humana.

Articulus 3

56

COMMENTARIUS.

57

1. August., Athanas., Chrys., Epiphan., Dydimus. — Divus Thomas videtur movisse quaestionem hanc propter August., quiinterdum hac locutione usus est, et postea illam retractavit, ut D. Thomas refert in articulo, et constat etiam ex lib. 2 de Serm. Domini in monte, c. 10. Sed non solus August. ea locutione interdum usus est, sed etiam Athanas., in expositione fidei, quae habetur in tom. 1; et Chrys., homil. de Cruce Domini, in tom. 3; et Epiphan., haeres. 69, et in lib. Ancorato, post medium; et Dydimus, lib. 3 de Spiritu Sancto, col. 4, in 6 tom. Biblioth. sanctae. Nihilominus D. Thomas, sequens retractationem Augustini, negat simpliciter hanc locutionem, quia dominicus dicitur denominative a Domino; unde, cum Christus sit ipse Dominus, non potest vere dici dominicus, quia per hoc importatur solum quaedam habitudo ad Dominum. Circa quam rationem et sententiam observanda est regula supra posita de praedicationibus denominativis; non enim omnis praedicatio denominativa repugnathuic mysterio, sed illa, quae indicat distinctionem suppositorum, atque adeo unionem accidentalem; hoc vero praedicatum, dominicus, significat sine ullo dubio habitudinem ad Dominum, et consequenter importat distinctionemrei sic denominatae ab ipso Domino; ünde fit ut humanitas Christi vere possit denominari dominica, quia est distincta a supposito. Et hoc fortasse modo locuti sunt Patres Graeci, et August. in prioribus locis; frequens enim apud illos est, humanitatem hominem appellare. Et idem est de passione et aliis similibus; at vero homo Christus, cum non distinguatur a supposito, quod est Dominus, non potest dominicus appellari, quia indicatur Nestorianus error, et distinctio suppositorum. Unde etiam Nazianz., orat. 51, refert ctiam Apollinarem illa voce usum esse, ipse vero subdit: JVos vero rectius Deum et Dominum nostrum appellamus, non enim hominem a Domino separamus. Addi vero potest, haec omnia esse vera, si intellgamus, hoc nomen, dominicus, dicere habitudinem ad ipsummet Verbum, ut revera contmngit in illa proposi- tione, juxta communem usum terminorum; intelligi tamen possct, hanc denominationem etiam sumi per habitudinem ad Patrem; sicut enim dicitur Christus Filius Dei propter habitudinem ad Patrem, ita etiam pctest dici Filius seu Verbum Domini, quomodo in Scriptura interdum appellatur; ergo ratione hujus habitudinis potest dici Verbum dominicum, et Filius dominicus, et per communicationem idiomatum, homo dominicus. Sed quia vocibus utendum est juxta communem usum, cui sensus hic non est consentaneus, ideo haec locutio introducenda non est. Posset vero hic habere locum quaestio, an, saltem cum hac determinatione, in quantum hmo, possit hoc praedicatum dici de Christo; sed haec quaestio coincidit cum illa, an Christus, in quantum homo, possit dici servus, quae infra, q. 20, tractanda est.

58

2. Solutio ad primum simul cum art. explicata est. Solutiones vero ad 2 et 3, in disp. praec., sect. 3, tractatae sunt.

Articulus 4

59

Affirmat D. Thomas, et littera et doctrina ejus est satis clara. Nihil vero addendum occurrit iis quae in disputatione praecedenti, sect. 3 et 4 dicta sunt.

Articulus 5

60

Hic articulus etiam expositus est in disputatione praecedenti, sectione secunda.

Articulus 6

61

COMMENTARIUS.

62

1. Responsio. — Respondet D. Thomas simpliciter et sine distinctione ulla, illam propo- sitionem esse veram. Quanquam enim in aliquo sensu, scilicet, si participium factus, sit pars subjecti, et non praedicati, sit falsa, quia Christus non est Deus factus, sed Deus verus, juxta ea, quae in simift docet D. Thomas, articulo sequenti, tamen, quia ille sensus impropriissimus est, et in ea propositione nunquam usitatus, ideo merito D. Thomas distinctionem illam praetermisit, et simpliciter aftirmavit quod in proprio sensu de fide Catholica certum est, juxta illud Joan. 1: Verbum caro factum est, et ad Rom. 1: Qui factus est ei ev semine David, secundum carnem, et ad Galat. 4: Factum ea mulicre; ad Philip. 2 In similitudinem hominum factus, ac denique in Symbolo: Et homo factus est, et reliqua Concilia, et Patres omnes loquentes de hoc mysterio his fere vel similibus verbis iliud explicant. Ratio vero est, quia suppositum, quod prius simpliciter subsistit, et non est homo, vel aliquid hujusmodi, si postea est homo, vet aliquid tale, necesse est ut factum sit tale; sed ita est in praesenti, nam suppositum Verbi antea erat, et non erat homo, et nunc est homo; ergo necesse est ut factum sit homo, et ita ratione illius verum erit dicere, Deum factum esse hominem. Et confirmatur, quia Deus nunc est homo, et antea non erat homo; ergo vel homo factus est Deus, vel Deus homo; non primum, ut statim dicetur; ergo secundum.

63

2. Sed quaeres primo an illa locutio sit omnino propria. D. enim Bonavent., in 3, dist. 1, art. 1, q. 2, negat esse propriam, quia ille modus locutionis in rigore sermonis indicat, subjectum illud, quod dicitur factum esse tale, mutatum esse, ut patet in inductione in omnibus similibus; sed Deus non est mutatus, cum est incarnatus; ergo non proprie dicitur factus homo. Dicendum tamen est, illam propositionem tam propriam esse quam veram; sicut enim Deus nunc est proprissime homo, licet antea non fuisset, ita propriissime dicitur factus homo; quia per hane locutionem m tota ejus proprietate nihil aliud significatur, quam acquisivisse esse hominem, quod antea non habebat, per aliquam veram actionem scu effectionem, sive per illam fiat mutatio in subjecto, quod dicitur fieri tale, sive in alio, ex cujus mutatione resultet ut tale subjectum denuo sit tale. Quanquam enim in creaturis fere semper fiat priori modo, in hoc tamen mysterio posteriori modo, scilicet, per mutationem solius humanitatis, Deus factus est homo, ut supra, disp. 8, fuse tractatum est, et hic D. Thom., in solut. ad secundum, explicat exemplo relativorum, in quibus dicitur aliquis factus dexter, aut similis, sine mutatione sui, per alterius extremi mutationem. Quod exemplum optimum est ad explicandam propriam vim, et significationem illius verbi, factum, quod ex vi sua non importat mutationem in subjecto cui attribuitur. Tenet etiam illud exemplum in hoc, quod per hoc mysterium nihil additum est Deo inhaerens ipsi, per quod mutari potuerit, quia relatio unionis in co tantum est rationis. Quoad alia vero non oportet exemplum in omnibus esse simile, ut in supra citata disputatione latius tractatum est.

64

3. Objectio.— Responsio.— Objectio.— Responsio.—bices: saltem per communicationem idiomatum necesse est fateri, Deum mutari, si fit homo, quia illa mutatio, quae fit in humanitate, per communicationem idiomatum tribui poterit Verbo et Deo. Respondent aliqui negando sequelam, quia ex vi illius propositionis significatur, Deum esse mutatum. Sed nulla ratio redditur cur hoc magis per illam propositionem significetur, quam per hanc, Deus est mortuus, vel similes. Alii ergo existimant in rigore ilam propositionem esse veram in dicto sensu catholico, quamvis propter ambiguitatem distinguenda sit, quod in aliis motibus factis in Christo homine ego supra disi, in fine disput. 32. Tamen de hac mutatione, per quam humanitas juncia est Verbo, existimo id non esse verum in propria ct rigorosa communicatione idiomatum; quia per illam mutationem non mutatur homo, sed sola humanitas; communicatio autem idiomatum non sumitur a proprietatibus, vel actionibus humanitatis, ut sic. Et ratio hujus est, quia haec mutatio non supponit unionem, sed est via ad unionem; et ideo, sicut humanitas dicitur uniri, et non homo, ita et mutari, et propterea ratione hujus mutationis non potest dici Verbum mutari, eliam per communicationem idiomatum. Dices: ergo nec poterit dici Deus genitus ex Virgine per communicationem idiomatum, quia generatio, a qua illa denominatio sumitur, fit in humanitate, prius natura quam uniatur Verbo, tanquam in subjecto. Respondetur negando consequentiam, primo quidem, quia generatio substantialis non denominat subjectum, sed terminum, qui est suppositum ipsum. Deinde, quia haec generatio nihil aliud est quam unio tormae cum materia naturali modo facta, et haec ordine naturae supponit unionem ipsius animae et corporis ad Verbum, ut in superioribus dictum est, et inferius late dicemus, agentes de B. Virgine.

65

4. Objectio secunda. — Responsio. — Secundo, dubitari potest an haec propositio etiam vera sit: Daus factus est hic homo. Respondetur breviter, affirmando, sequitur enim ex praecedenti; Deus enim non fit homo in communi, sed in particulari, nec assumpsit humanitatem in communi, sed hanc humanitatem, unde ideo factus est homo, quia factus est hic homo. Et confirmatur, quia Deus factus est Filius Virginis; ergo factus est Jesus, et hic homo; illa enim tria nomina idem individuum significant, quamvis diverso modo. Praeterea, quia fieri hominem, significat actionem quae non versatur nisi circa singulare, et ratione illius dicitur de universali; ergo fit Deus homo, quia fit hic homo. Denique, cum dicitur Deus factus homo, ibi, homo, nou supponit simpliciter aut immobiliter, ut sophistae dicunt; ergo licet sub illo praedicato descendere, et designare hunc vel illum hominem, ratione cujus vera sit propositio. Sed contra. Hic homo designat suppositum; sed Deus non est factus hoc suppositum; ergo non est factus hic homo. Respondetur primum, negando majorem, sed hic homo formaliter designat hanc humanitatem ut subsistentem, seu subsistens in hac humanitate; quia de ratione hujus hominis non est hoc suppositum, sed tantum subsisteus in hac humanitate, et ita hic homo ex vi suae significationis hoc tantum designat, praesertim positus a parte praedicati, quod sumi solet formaliter. Deinde, quamvis hic homo diceret hoc suppositum, non tamen utcunque, sed ut compositum ex humanitate, et ita potest Deus dici fieri hic homo, non quia ipsum suppositum fiat, sed quia ex supposito divino, ct humanitate fit hic homo.

66

5. Objectio tertia. — Responsio. — Objectio quarta. — Responsio. — Sed contra secundo, nam sequitur per communicationem idiomatum posse dici: Verbum caro factus est Deus; nam hic homo est Deus; et Verbum factum est hic homo; ergo Verbum factum est Deus; videtur enim hic syllogismus expositorius. Consequens autem est omnino falsum, significat enim Verbum, per aliquam effectionem acquisivisse divinitatem, quod nullo scensu potest esse verum. hespondetur negando consequentiam; rationem reddit Scot., in 3, dist. 7, q. 2, ad 3, quia communicatio idiomatum non fit iniis quae significant unionem; sed hoc, ut dixi dubio praecedenti, verum est in terminis significantibus mutationem naturae unitae, non vero in iis quae significant prcductionem ipsius termini, et ipsum denominant, ut sunt generari, nasci, et fieri hominem. Ratio ergo facilius redditur, quia in illo syllogismo variatur appellatio, et proceditur in quatuor terminis; aliud est enim fieri hominem, quod in antecedenti sumitur, aliud fieri Deum, quod in conclusione concluditur, in qua aliquid additur majori extremitati, quod in minori non erat positum. Sed contra, nam saltem sequitur Christum factum esse hominem, quod videtur falsum, quia Christus po - tius est terminus hujus effectionis; terminus autem ut sic non potest dici fieri talis per actionem, propter quod non dicimus proprie, Petrum factum esse hominem, sed factum esse simpliciter. Cujus ratio est, quia, quod dicitur tieri tale, supponitur actioni, ut articulo sequenti dicetur. Sequela vero probatur, expositorie arguendo: Verbum factum est homo; et Christus est Verbum; ergo Christus factus est homo. Respondetur concedendo sequelam, est enim illa conclusio vera, ratione suppositi, pro quo Christus in subjecto illius propositionis supponit; et ideo, quamvis totum compositum, quod est Christus, non supponatur actioni, tamen ipsum suppositum Christi illi supponitur. Et hoc satis est ut illa propositio sit vera, et ex his sufficienter est exposita littera D. Thomae cum solutionibus argumentorum.

Articulus 7

67

COMMENTARIUS.

68

1. Distinguit D. Thomas tres sensus hujus propositionis. Primus est, ut participium illud, factus, sit pars subjecti, vel praedicati; quo sensu dicit esse propositionem inusitatam, impropriam et falsam. Quod est certissimum, praecipue si, factus, sit pars praedicati, absolute illud determinans, nam tunc sensus est, Christum esse Deum, seu per participationem; si verosit pars subjecti, significat Christum esse hominem factum simpliciter, quod in rigore non est verum, ut intra dicetur. Posset tamen suri subjectum iliud in alio sensu, scilicet ut significet non factum simpliciter,sed factum hominem, ta ut sensus sit: Qui factus est homo, est Deus. Et hoc modo esset vera propositio, sed in reest eadem, quae articulo praecedenti tractata est, aut cum hac: Vertum incarnatum est Deus.

69

2. Secundus sensus est, ut participium, fuctus, cadat in totam propositionem, quae, sicut in tempore coepit esse vera, ita dici potest facta vera, seu factum esse ut vere dici possit: Homo est Deus. Et hoc sensu ait D. Thomas propositionem esse veram, quia non significat aliquem hominem per actionem aliquam acquisivisse deitatem, sed solum simpliciter factum esse hoc totum, hominem esse Deum; et ideo dixit D. Thomas, juxta hunc sensum, subjectum illud, homo, supponere simpliciter, seu immobiliter, ita ut nullum suppositum sub illo liceat designare. Propter quod merito dicit hunc etiam sensum esse improprium, et praeter usitatam suppositionem terminorum, maxime, ut notarunt idem D. Thomas et Bonav., in 3, dist. 7, cum vox illa, factus, masculini generis sit; sic enim non potest proprie cadere in totam propositionem. Dixi autem subjectum illud, £0o, in hoc sensu, ita supponere immobiliter, ut non liceat sub illo designare certum suppositum, quia, ut statim dicam, nullum suppositum est quod factum sit Deus; licebit tamen formaliter designare hunc hominem, quia in eodem sensu etiam factum est, ut verum sit dicere hunc hominem esse Deum; hoc enim non semper fuit verum, et aliquando incepit esse verum; imo ideo indefinite coepit hoc vere dici de homine, quia coepit vere dici de hoc homine.

70

3. Tertius sensus et propriissimus illius propositionis est, quem ipsa prae se fert, scilicet, aliquem hominem acquisivisse divinum esse, seu divinam naturam, per aliquam effectionem; hoc enim est quod D. Thomas ait, participium, factus, in hoc sensu applicare effectionem homini tanquam subjecto actionis, respicere vero Deum tanquam terminum illius. Et hoc sensu, atque adeo simpliciter et proprie loquendo, ait D. Thomas propositionem illam falsam esse; quae est sententia communis Theologorum, in 3, dist. 7; Bonavent., Richard., Durand., Palud., et Marsil., q. 6, art. 3, dub. S, et ejus propositionis falsitas fere ex ipsa explicatione satis constat, quam D. Thomas ita declarat; quia Homo, in illa propositione supponit personaliter; de nulla autem persona subsistente in humanitate vere dici potest factam esse Deum verum, de quo loquimur; maxime enim de persona Christi; ila autem non est facta Deus, sed per se et essentialiter est Deus. Unde si diceretur: Homo genitus est Deus, vere diceretur, quia hic homo per generationem habet ut sit Deus, non per eftfectionem. Unde confirmatur primo, nam per illam propositionem significatur Deum, ut sic, esse terminum effectionis, ad quem ipsa terminatur, quod repugnat deitati. Confirmatur secundo, quia per illam propositionem significatur, hunc hominem supponi illi actioni, per quam talis homo fit Deus, quod etiam repugnat veritati hujus mysterii. Antecedens patet ex communi modo significandi illius participii, factus; supponit enim suppositum, cui applicatur, unde recte dicimus, Petrum factum esse calidum, non vero calidum factum esse Petrum. Confirmatur tertio, quia alias sequitur Christum factum esse Deum; quia, ut supra dicebam, si hoc vere dici potest de homine, est ratione hujus hominis; consequens autem falsum est, alias etiam ulterius sequitur, expositorie concludendo, Verbum factum esse Deum. Tandem confirmatur, quia illa propositio neque est vera ratione humanae naturae, quia neque illa est homo, neque fit Deus, neque ratione illius homo est Deus; neque etiam potest esse vera ratione suppositi, seu personae, quia illa non fit Deus; neque etiam ratione hujus hominis, abstrahendo a supposito, quia. cum effectio sit actio realis, versatur circa singulare et determinatum suppositum, et ideo non potest applicari huic homini, abstrahendo a supposito; in quo differt hoc participium, factus, a parincipio, praedestinatus, de quo dicetur intra, q. 24. Potest denique haec sententia confirmari ex his quae supra diximus disp. praeced., sect. 3, hominem non posse dici deificatum, sed verum Deum, ratione hujus mysterii, ubi et Patres pro hac sententia citavimus, et exposuimus aliquos, qui interdum videntur aliter locuti. Sic etiam Fulgent., lib. de Incarn. et grat., c. 10, inquit: Non ipsa caro, id est, ipse homo, in se formam divinitatis accepit, sed Deus furmam ser?i; et Petrus Diacon., lib. de Incarnat., c. 5: Deum dicimus factum esse Christum, non Christum factum esse Dewn. Idem Nicet., lib. 3 Thes., c. 32; et Elias Cretensis, orat. 1 Nazianzeni, S Heec assumpta caro est, etc.

71

4. Objectio prima. — Responsio. — Obj ectio secunda.— Contra hanc vero sententiam sentit Scotus, in dist. 7, q. 2. Cujus téundamentum solum est, quia per aliquam actionem factum est, ut homo sit Deus; sed hoc solum significatur per illam propositionem; ergo. Facile tamen respondetur negando minorem, quia etiam significatur, ilam actionem terminatam esse ad divinitatem, et supposuisse hominem; et utrumque falsum est. Sed objicitur, quia per conversionem simplicem recte videtur sequi: Deus factus est homo; ergo homo factus est Deus; quod argumentum eo magis urget, quod sancti Patres interdum ita loquuntur; August., lib. 1 de Trinit., c. 13: Talis, inquit, erat illa susceptio, ut Deum hoqiinem faceret, et honinen Deum; et ideo in Enchirid., cap. 40 et 41, et de Praed. Sanct., c. 15, dicit hunc hominem fuisse conjunctum in unitate personae Filio Dei, quanquam ibi hominem pro humanitate sumpsisse videatur. Simili tamen modo Damasc., lib. 3, c. 11: Verbum, inquit, caro factum est, et coro Verbuin, Deus homo, et homo Deus; sic etiam Nazian., orat. 35, n. 86: Zic homo, inquit, Deus effectus est, postquam cum Deo coaluit; et orat. 51, circa principium, dicit, Deum et hominem connexione unum esse, Deo, nimirum, humanitatem, et homine divinitatem suscipiente.

72

5. Responsio.— Dubium. — Responsio.— Respondetur ad argumentum, illam ron esse legitimam conversionem, quia mutatur suppositio, seu appellatio terminorum, ut per se salis constat; fieri ergo debet conversio hoc modo: Deus factus est homo; ergo is, qui factus est homo, est Deus; Patres vero citali, quando ex adjunctis, et ex contextu sermonis constat eorum sensus, non tam dialecticum rigorem quam sermonis elegantiam, et ipsius rei veram expositionem observant. Unde in citatis locis loquuntur in secundo sensu a D. Thoma explicato, scilicet, per hoc mysterium factum esse, ut homo sit Deus, et ut eadem sit persona hominis et Dei. Sed quaeres, si humanitas Christi praeextitisset prius tempore in alio supposito, quam assumeretur a Verbo, an posset vere tunc dici homo factus Deus; jam enim illi actioni supponeretur homo, et hic homo. Respondetur, etiam in eo casu non posse id proprie dici, quia etiam tunc nullum esset suppositum, de quo vere dici posset factum esse Deum; nam si praecessisset in illa natura suppositum creatum, illud non solum non fieret Deus, sed potius desineret esse in suae naturae assumptione; et ita proprie non supponitur actioni, nisi ut terminus a quo. Quod si supponatur suppositum illud esse increatum, scilicet, aliam divinam personam, illa per se esset Deus, unde nec fieret Deus, nec Filius Dei, quia unum suppositum non fit aliud.

73

6. In solutione ad primum, tractat D. Thomas locum illum Paul., ad Rom. 1, ubi, loquens de Filio Dei, subdit: Qui factus est ec semine David secundum carnem, ubi videtur dicere Paulus, Christum, qui est ex semine David secundum carnem, factum esse Filium Dei. Circa quem locum Adamus, secutus Laurentium Vallam, putat vertendum potius fuisse genitum, quam fuctum, quia vox graeca revóuevo; utrumque sensum patitur. Divus tamen Augustinus, saest. 44 Novi Testamenti, quanquam fateatur potuisse generationis nomen eo loco poni vel intelligi, mysterium tamen in hoc invenit, quod Apostolus, nomine facti, potius quam geniti, usus est, sicut ad Galat. 4, cum dixit: F'actum ez muliere-: Quoniam enim, inquit Augustinus, sine humano semine concreta caro Domini est in utero Virginis, et corpus effecta, sed effectu, et virtute Sancti Spiritus, ideo sic locutus est Apostolus; alaud est enim semine admisto, sanguinom coag ulare et generare, et aliud, von permistione, sed virtute procreare; ideo factum potius dicit, quam genitum. Ut autem recte D. Thomas exposuit, non Christus dicitur factus Filius Dei, sed potius Filius Dei; ilum enim refert participium, qui factus est, non simpliciler, sed secundum carnem, ut recte ibi notavit Chrysostomus: IVam de homine, inquit, est serino, propterea adjecit juvta carnem, et ea semine David, id est ev Virgine a David descendente. Unde sensus planus est, Filium Dei factum esse hominem ex Maria Virgine, ut recte ibi Anselmus et alii fere omnes exponunt; et Augustinus, sermon. 193 de Tempore.

Articulus 8

74

COMMENTARIUS.

75

1. Quanquam D. Thomas negat simpliciter Christum appellandum esse creaturam, an vero id consulat propter vitandum periculum erroris, an vero id doceat quia in proprietate sermonis falsa est propositio, obscurum et incertum est. Quo factum est ut non solum de re ipsa, sed etiam de sententia et mente D. Thom. variae sint opiniones. Prima ergo est, eam propositionem in rigore et proprietate sermonis verum habere sensum; tamen, quia est ambigua, et potest ad Arianum sensum facile trahi, simpliciter asserendam non esse, sed cum aliqua determinatione et explicatione. fta exponit D. Thomam Cajet. hic, et habet fundamentum in principio corporis articuli, ubi solum dicit non esse ita absolute loquendum, ne Arianorum errori faverc videamur. Deinde expressius in solutione ad secundum, idem judicium facit de hac propositione: Christus est creatura, quod de hac: Christus est impassibilis et incorporeus, quod negat simpliciter esse dicendum, ne errori Manichaeorum favere videamur. Constat autem illas locutiones, et in proprietate sermonis, et rigore, veras esse. Deinde infra, q. 20, art. 1. similiter judicat de hac: Christus est creatura, ac de hac: Christus est subjectus Paíri, et solum ait convenientius esse addere determinationem. Et ceamdem sententiam tenet Bonavent., in 3, dist. 11, art. 2, q. 1, praesertim in solutionibus argumentorum, quanquam male in contrarium citati soleat. Et Scotus idem probabile hoc censet. Tenet etiam Waldens., lib. 1 Doctrinalis fidei, ubi, c. 40 et 41, late probat, Christum secundum se non esse crcaturam; tamen, c. 42, tandem concludit, per communicationem idiomatum possc ita appellari. Et huic sententie favet usitatus modus loquendi Sanctorum; Sophronius in enim illa epistola, quae habetur in vI Synod., act. 11, sepe vocat Christum, creatum et increatum. Leo Papa, serm. 3 Pentec.: Si homo, inquit, ad imaginem Dei factus legen Dei servasset, creator hominum creatura nou fieret. Nazian., orat. 34: O novam missionem, et admirandum temperationem ! qua est, fit, et qui non est creatus, creatur. August., de Fid. et Sym., c. 4: Quando Verlum caro fuctum est, cadem sapientia, quae de Deo genita est, dignata est in hominibus creari; etin Enchir., c. 38: lllam creaturem, quam Virgo concegnt, etc.; et epist. 57: Quod ad Verbum attinet, creator est Christus; quod vero ad hominem, creatura est Christus; lib. 4 de Trinit., c. 19, ita inquit: F'actun quippe creaturam, ger quem facta est omnis creatura, omnem creataram testem habere oportebat; et serm. 16 de Tempore: Propter nos creatus est creator; e ser. 25: Creatur ex Matre, quam creavit; et ser. 27: Creator caeli creatus sub celo. Similia habet Fulgent., de Fide ad Petrum, c. 2 et 45, et lib. de Incarnat., cap. 2, quamvis hic determiuationem addat. Damasc., lib. 3, c. 4, et lib. 4, c. bet 19: Fertum caro factum, creatura et novissimus appellatur. Ambros., lib. 3 de Fid., cap. 4, euvdem dicit creatum esse ea Virgine, creatum ev honine, creatum ad causam, qui est generatus ante secula. Nec dissimiliter Gregor., lib. 5 Moral., c. 25: Kedemplor noster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hanc se nobis ad nos ceniens, creatus, natus, mortuus, etc., quasitranseundo monstravit.

76

2. Sed quoniam ad hos Patres responderi potest, vel late usos esse nomine creationis pro nomine conceptionis vel generationis, aut subintellexisse determinationem illam, iz quantum homo, et fere semper aliquid illi equivalens addidisse, conjungendo creatorem cum creatura, vel aliquid simile, affero Hieronymum, qui non videtur hanc expositionem pati posse; tractans enim hanc quaestionem fere in terminis super epist. ad Ephes., c. 2, circa verba: Zpsts enim factura sunus, et lib. 3 in Isaiam, in principio, circa illa verba c. 45: Z/go Dominus creavi eum, et referens, quosdam dubitasse Christum vocare creaturam: JVos, inquit, Libere prociaqmamus, non esse periculum, illum dicere creataram. No creari, in Scriptura, mquit, interdu significat, fieri quod monm erat, interdum id quod erat transferri in aliud esse, ut Psal. 50: Cor mundum crea in me, Deus; et ad Ephes. 2: Creati in operibus bonis; quam doctrinam videtur sumpsisse ex Hilario, lib. 12 de Trin., ubi circa finem dicit, Christum esse facturam, vel creaturam, de Christo intelligens illud ad Ephes. 4: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, id est Christum, de quo dicitur etiam ad Rom. 13: Induimini Dominum Jesum Christum; et eamdem fere doctrinam habet Cyrill. Alcxandr., lib. 5 Thes., cap. 4, de Christo exponens illad Prov. 8: Dominus possedit me; et in epistola ad Anastasium, circa finem, quae habetur in Concil. Ephes., 29 tom., c. ult.

77

3. Rationes adduci solent multae: tres videntur potissimae. Prima, quia non videtur majus incommodum, vocare Christum creaturam, quam tribuere illi proprietates creaturae, quae eamdem imperfectionem includere videntur, ut esse mutablilem, finitum, pas- sibilem, etc.; sed haec tribuuntur Christo; ergo. Secunda, quia esse creaturam est de essentia hominis; sed omnia, quae sunt de essentia hominis, dicuntur de Christo, ut supra dictum est; ergo. Tertia, quia in humanitate Christi est relatio creaturae ad Deum, nam humanttas sine controversia creatura est; sed relationes, quae sunt in humanitate, tribuuntur Christo in concreto; sic enim dicitur Christus similis, aequalis, etc.; ergo.

78

4. Secunda opinio negat illam propositionem esse veram in rigore et proprietate sermonis. Haec videtur esse sententia Magistri, in 3, dist. 11, quam ibi D. Thomas, q. 1, art. 2, secutus est; et Durandus, Paludanus, et Capreolus, q. 1; Richard., art. 1, q. 2; idem S. Thomas, lib 4 contra Gent., c. A48, ubi Ferrar.; idem etiam D. Thomas, q. 29, de Verit., art. 1, ad 3; et hic, in fine corporis articuii non videtur ab hac sententia alienus; tam falsum enim existimat vocare Christum simpliciter creaturam, sicut nigrum hominem appellare simpliciter album, solum quia habet dentes albos. Et hanc opinionem sequuntur fere moderni Thomistae, ut Cano, lib. 12 de Locis, c. 11, et alit. Et pro illa referuntur Sancti Basilius, lib. 2 contra Eunom., ubi ex professo probat, Christum non posse dici creaturam; Ambros., lib. 1 de Fid., c. 6et 1; Chrysost.. hom. 3 in Joan., et tom. 5, hom. Quod Christus est Deus; August., lib. S3 Quaestionum, in 67. Sed hi Sancti, et alii, qui saepe hoc confirmant, aperte loquuntur de Christo secundum divinitatem, et contra Arianos, et ideo nihil ad praesentem causam ex eis afferri potest. Rationes pro hac sententia affert quatuor Medina, quas evidentes vocat. Prima, quia omnis creatura aliquando non fuit; sed Christus semper fuit; ergo. Secunda, quae eadem est: omnis creatura incipit esse; Christus non incepit csse; ergo. Tertia similiter eadem: creatura includit negationem praecedentis esse, quae Christo repugnat. Quarta, quia sequitur Verbum esse creaturam, quod est haereticum sequela patet expositorie arguendo: Christus est creatura; et Christus est Verbum; ergo Verbum est creatura.

79

5. Objectio. — Haec controversia pendet ex illa regula supra posita, disputatione praecedenti, sectione ultima, scilicet, praedicata, quae involvunt suppositum creatum, non posse simpliciter praedicari de Christo; et difficultas est, an hoc praedicatum, creatura, involvat hujusmodi suppositum quod magis pendet ex usu et acceptione vocis quam aliunde. Advertendum ergo est hanc vocem, proprie et in rigore sumptam, significare posse rem ex nihilo productam; creatio enim significat productionem ex nihilo, et creatura proprie significat terminum creationis. Alio modo sumitur haec vox ad significandam quamcunque rem in tempore productam per aliquam actionem vel effectionem; omne enim, quod increatum non est, creatura dici potest, ut supra tractatum etiam est, disputat. 1, sect. 5.

80

6. Responsio. — Dico ergo primo, Christum non posse dici creaturam, si haec vox in priori et rigoroso sensu sumatur. Haec conclusio certa est, quia Christus non est ex nihilo productus; includit enim suppositum divinum, quod non est ex nihilo productum. Dices: hoc sensu etiam Petrus non poterit dici creatura, quia non est productus ex nihilo; nulla ergo est in hoc ditferentia inter Christum et alios homines. Respondetur esse maximam. Primo quidem, quia Petrus, licet immediate non sit productus ex nihilo, sed per generationem, tamen mediate est productus ex nihilo, quia tota materia, ex qua productus est, facta est ex nihilo; at vero Christus includit rem aliquam, scilicet, personam, quae non est facta ex nihilo, et ideo totus Christus nec proxime, nec remote factus est ex nihilo. Unde fit secundo, ut Peirus, vel alius similis homo, licet actu non sit productus ex nihilo, tamen producibilis sit, et hoc est quod per se pertinet ad rationem creaturae, quae magis consistit in intrinseca aptitudine, quam in actuali denominatione extrinseca; at vero Christus neque est productus, neque produci potuit ex nihilo. Componitur enim Christus ex natura humana et persona divina; hoc autem compositum non est producibile per creationem, sed solam assumptionem humanitatis, quia necessario supponit personam quae ex nihilo produci non potest, quod a contrario manifeste patet; nam Petrus, qui est creatura dicto modo, annihilari potest a Deo; Christus autem annihilari non potest; cum enim necessario semper mansura sit persona, non potest totus Christus in nihilum redigi.

81

7. Dico secundo: si creatura sumatur posteriori modo, ut riem significet quod factura, seu quid factum, illa locutio potest babere sensum proprium et verum; tamen, quia est ambigua, et suspicionem erroris ingerere potest, usurpanda non est sine sufficienti ex- positione seu determinatione. Haec conclusio videtur esse juxta mentem D. Thomae hic, et tota sumitur ex Patribus citatis; ita enim approbant illam locutionem, ut satis semper explicent sermonem esse de Christo, ut ex humanitate componitur. hRatio vero est, quia Christus significat compositum ex divinitate et humanitate; sed hoc compositum est quid creatum in dicto sensu, ut supra, dicta sect. 5, disp. 7, late ostensum est; ergo Christus eadem ratione poterit dici quid creatum, atque adeo creatura.

82

S. Objectio .— Dices: Christus positus ex parte subjecti, simpliciter et sine determinatione, non stat seu supponit pro toto composito ut sic, sed pro supposito tantum; subjecta enim stant materialiter, ut dicunt dialectici; at vero de supposito non potest vere dici esse quid creatum, seu esse creaturam.

83

9. Responsio.— Respondetur primo, supra dictum esse, subjecta interdum deterrainari a praedicatis, ut stent formaliter, ut constat in his locutionibus, album est quale, calidum est terminus calefactionis; sic ergo dici poterit Christus terminus effectionis cujusdam, et tunc stabit formaliter ratione praedicati; ergo eadem ratione dici poterit factura, atque adeo creatura, quia his vocibus idem terminus effectionis significatur. Quandocunque enim praedicatum accommodatur subjecto formaliier sumpto, et per se illi convenit, potest iliud determinare, ut ita accipiatur; ita vero est in praesenti. Non est ergo cur negetur hunc sensum esse proprium et vcerum, supposita tlla propria et usitata significatione terminorum. Nihilominus reliquae partes conclusionis per se notae sunt, vitanda est enim omnis suspicio erroris, et ideo cum haereticis nec in vocibus convenire debemus, quando sensus est ambiguus, sed catholicus sensus sufficienter explicari debet.

84

10. Argumenta primae opinionis probant hanc secundam conclusionem. Si vero contra primam fiant, respondetur omnia illa Sanctorum testimonia juxta secundam conclusionem intelligenda esse.

85

11. Praedicata creaturarum duplicia, respectu Christi. — Ad primam vero rationem respondetur primo, attributa creaturarum convenire Christo ratione naturae creatae, quando illa non includunt suppositum creatum, et simpliciter ex nihilo productum, et ideo ex illis solum inferri potest, Christum posse dici creaturam posteriori modo dicto, non vero priori. Secundo dicitur qua dam esse praedicata creaturarum, quae per se statim indicant dici de Christo ratione humanae naturae, de quibus inter nos et haereticos nulla est controversia, ut esse an»ortalem gassibilem, etc. Alia vero sunt praedicata, de quibus dubium esse potest, an tribuantur Christo ratione naturae humansae, vel etiam ratione suppositi, de quibus est controversia inter nos et haereticos, ut esse mutabilem, esse finitum, esse minorem Patre. Et haec, licet in proprietate et rigore dici possent de Christo ratione humanae naturae, simpliciter tamen asserenda non sunt sinc sufficienti determinatione, propter rationes factas.

86

12. Ad secundam rationem respondetur, esse creaturam priori modo, non esse de essentia hominis, sed tantum posteriori modo, quia non est de essentia hominis ut sit persona creata, sed tantum, ut per naturam creatam constituatur. Ad tertiam respondetur, quod, licet humanitas sit facta ex nihilo mediate vel immediate, ut supra dictum est, et sub hac ratione sit in illa relatio creatura ad Deum, inde non fit ut totus Christus per se primo, seu ratione totius compositi, referatur ad Deum illa relatione, sed solum ut in se habeat naturam in qua est illa relatio; totum vero compositum ut sic non refertur ad Deum illa relatione fundata in creatione, sed alia fundata in actione unitiva, a qua Christus denominatur creatura secundo modo supra explicato.

87

13. An Verbum possit dici creatura. — Argumenta secundae opinionis probant prinam conclusionem. Si vero contra secundam fiant, nihil urgent; ad Patres enim ibi responsum est. Ad tres vero rationes primas, quae una sunt, respondetur, creaturam in hac significatione non includere negationem totius esse simpliciter, sed solum illius esse sub quo denominatur creatura. Unde, ut Christus sit crecatura, non oportet ut aliquando non fuerit, sed ut aliquando non fuerit Christus; neque ut inceperit esse simpliciter, sed ut inceperit esse Christus. Ad ultimam primo negatur sequela, scilicet, Verbum posse dici creaturam. Et ad probationem negatur consequentia, quia mutatur suppositio et appellatio terminorum; quia, cumChristus dicitur creatura, subjectum non stat materialiter pro supposito, sed formaliter pro toto composito. Cum vero Christus dicitur esse Verbum, aut Verbum creatura, subjectum sumitur pro solo supposito. Secundo respondetur, in catholico sensu posse dici Verbum creaturam, eo modo quo dicitur homo; est enim homo, quia terminat humanitatem; dicetur ergo creatura, quia terminat naturam creatam. Sicut enim per humanitatem constituitur in esse hominis, ita per naturam creatam in esse creatura; sic enim dixit Leo Papa, creatorem fieri creaturam iu hoc mysterio. EtHieronymus dixit, crearein quodam sensu in Scriptura usitato non significarefieri simpliciter, quod non erat, sed quod erat, fieri tale. Quomodo dixit Augustinus, de Fide et Symbolo, c. 4: Quando Verbum caro factum est, eadem sapientia, guae a Deo genita est, dignataest in hominibus ereari. Sed quanquam hoc verum sit, istae locutiones multo magis sunt vitandae, quia est major aequivocatio, et majus periculum erroris; Verbum enim simpliciter est persona increata, et ideo absolute nullo modo dici debet creatura.

Articulus 9

88

COMMENTARIUS.

89

1. Divus Thomas aliter huic quaestioni respondet quam praecedenti, hanc enim locutionem $ Christus incepit esse, dicit esse falsam in proprietatce et rigore sermonis. Et ratio ejus est, quia significat personam Christi simpliciter incepisse, quod illius aeternitati repugnat. Antecedens probat, quia subjecta tenentur materialiter pro suppositis, unde cum dicitur: Christus incepit esse, inceptio tribuitur ipsi supposito. Quae ratio, atque adeo tota haec doctrina, magnam patitur difficulta- tem, praesertim suppositis quae articulo praecedenti dicta sunt.

90

2. Primo quidem, quia subjecta interdum etiam stant formaliter, si determinentur a praedicatis, ut ibi dictum est; ergo hoc subjectum, Christus, potest determinari ab illo praedicato, incepit, ut stet formaliter pro toto composito, quod est Christus; sed illud compositum vere dicitur incepisse; ergo. Confirmatur ad hominem, nam in hac propositione: Deus est homo, dicunt Thomistae, subjectum determinari a praedicato, ut stet pro supposito, quatenus substat humanitati, ut illa propositio sit per se; cam tamen illa suppositio multo magis sit aliena a significatione illius termini, Deus, qui nullo modo humanitatem significat. Unde illa sententia probabilior est. si propositio fiat sub nomine Christi, scilicet: CAristus est homo; illa enim est per se, et formalis praedicatio, quia praedicatum determinat subjectum; ergo idem dici poterit de hac: Christus incepit esse. Confirmatur secundo, ex communi modo concipiendi; cum enim dicimus, Hoc albuwm incepit hedie, non significamus ipsum subjectum inccpisse simpliciter, sed incepisse esse album.

91

3. Propter haec et similia argumenta, Scotus, in 3, dist. 11, q. 3, dicit ilam propositionem in rigorc sermonis esse veram. A qua sententia parum discrepat Bonaventura art. 2, q. 2, quamvis variis distinctionibus utatur. Et Durand., dist. 19, q. 1, qui dieit illam esse aequivocam et distinguendam. Hi tamen omnes simpliciter negant hanc: Verbum incepit e5se, quia haec repugnat aeternitati Verbi; nec sequitur per communicationem idiomatum ex illa: Christus incepit esse, quia mutatur formalis suppositio in materialem, atque adeo variatur appellatio, nam in una tribuitur inceptio Christo ut sic, in alia autem Verbo. Nec modus loquendi Sanctorum vidctur ab hac sententia alienus. Augustinus enim, tract. 105 in Joan., ait: Anteguam mundus fieret, nec nos eramus, nec ipse mediator Christus; si ergo non erat, incepit esse. Deinde Nazianz., orat. 35, n. 72, dicit Christum esse factum, quod perinde est. Denique Leo Papa, in dicto ser. 3 Pentecost., c. 29, dicit Christum esse temporalcam, quod est dicere incepisse.

92

4. Nihilominus sententia D. Thomae est communior Doctorum, cum Magistro, in 3, dist. 11 et 12; ubi Palud., Hervaeus, Capreolus, et alii; Marsil., q. 9, in fine; Cajetanus late hic, qui refert varia argumenta Scoti et Durandi, et illa solvit. Ratio vero D. Thomae, quae est fundamentum hujus sententiae, ita explicanda est. Nam, licet illa propositio: Christus incepit esse, affirmativa videatur, tamen includit hanc negativam: Christus aliquando non fuit; haec vero est falsa, quia ejus contradictoria est de fide, quia Christus semper fuit, est enim aeternus, juxta illud Joan. 8: Antequam Abraham fieret, ego sun. Et ad Heb. 13: Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in secula; non possunt autem de Christo verificari contradictoria, etiam per communicationem idiomatum, quia negatio simpliciter omnia negat, ut nos etiam supra dicebamus.

93

5. Unde, licet Christus possit vocari spiritualis et materialis, non potest negari, quod sit spiritualis vel omnipotens; unde sicut hiec simpliciter est falsa: Christus non est omnipotens, ita et haec: Christus non est aternus; ergo et illa, Christus incepit esse, quae hanc includit. Confirmatur primo, quia haec simpliciter est falsa: Christus habuit ex matre suum esse simpliciter; sed hoc significatur per illam propositionem, nam esse absolute dictum seu secundum adjacens, ut dialectici dicunt, significat esse simpliciter illius rei cui tribuitur. Unde confirmatur secundo, nam in illa propositione simpliciter prolata, CAhristus incepit esse, inceptio attribuitur esse divino, quod est esse simpliciter Christi; secus vero erit si addatur determinatio, in quantum ho7:9, quia jam tunc ratione illius inceptio attribuitur esse humano.

94

6. Inter has sententias, quod ad rem attinet, nulla esse potest differentia, quam Fulgentius, lib. de Incarnat., c. 10, optime his verbis complexus est: Verbum incepit esse Christus, Verbum tamen mansit aeternum, et caro in ipso sumpsit initium. Quod ad modum vero loquendi attinet, quanquam prior sententia sit probabilis, quia ille usus vocum, et sensus illius locutionis non est omnino alienus a significatione terminorum, neque a communi modo loquendi hominum, nihilominus tamen simpliciter et in rigore sententia D. Thomae verior est et securior, quia non dicitur aliquis simpliciter et absolute incipere esse, nisi denuo acquirat praecipuum ac principale esse suum; Christus autem non acquisivit denuo illud esse, quod in ipso est primarium, atque adeo esse simpliciter, et ideo huic praedicato non potest convenire, ut determinet subjectum illo modo quo prima sententia asserebat, quia praedicatum significans inceptionem, cadit super esse absolute dictum, atque adeo super esse simpliciter; non ergo potest determinare subjectum in ordine ad esse secundum quid, respectu suppositi pro quo supponit. Tum etiam quia praedicatum negativum non determinat subjectum, sed simpliciter negat; propter quod haec est falsa: Christus non est omnipotens, quia revera non significat non esse omnipotentem secundum humanam naturam, sed simpliciter et absolute; propter quod etiam haec est falsa: Christus non fuit ab aeterno. Ila vero propositio: Incepit esse, includit hanc negationem. et per illam exponitur, ut dictum est, et constat ex dialectica. Et per hoc satisfactum est argumentis primae sententiae.

95

7. Unde a fortiori constat hanc esse falsam: Christus incepit esse Deus. tum quia includit ilam negativam: Aliquando non fuit Deus; tum quia quod incipit esse tale, supponitur actioni, per quam incipit esse tale; quod hic dici non potest, ut art. 7 tractatum est. De hac vero propositione: Christus est factus, idem indicat D. Thomas quod de hac: Christus incipit esse, quia fieri, simpliciter dictum, refertur ad esse simpliciter illius subjecti cui tribuitur, unde includit eamdem negationem, quam verbum incipit. Non est autem idem de his praedicatis, natus ec virgine, seu mortuus, quia haec ex vi suae negationis solum referuntur ad esse humanum, secundum quod natus est Christus vel mortuus.

Articulus 10

96

COMMENTABIDS.

97

1. Objectio. — Scotus.—- Responsio. — Quamvis D. Thomas distinctionem praemittat, tamen absolute docet, illam propositionem debere concedi, quia per illam determinationem positam a parte subjecti, si proprie usurpetur, determinatur subjectum, ut non accipiatur pro supposito absolute et secundum se, sed prout substat humanitati; constat autem ex dictis Christum hoc modo vere posse dici creaturam. Et ex hoc facile solvitur objectio quam hic refert Cajetanus ex Scoto, in 2, dist. 11, q. 2, qui primum dicit non magis hanc propositionem esse veram: Christus, in quantum homo, est creatura, quam illam: Christus est creatura, quia cum illud, in quaatwn, non sit conditio diminuens, illa propositio reduplicata includit propositionem de inesse, seu praejacentem; unde Gabriel, 3, dist. 11, q. 1, art. 3, putat, quidquid de Christo absolute negatur vel conceditur, etiam cum illa determinatione negandum esse, vel concedendum, quod etiam Major, Almain, et alii ibi insinuant. Sed haec regula absolute sumpta nobis non placet, quia ex vi formae locutionis non semper est eadem ratio utrius - que propositionis, ut ex dictis facile patet, quia, quando subjectum est sine determinatione, solet supponere pro supposito, quasi materialiter; per determinationem autem fit ut stet formaliter; illa enim determinatio in hac propositione, non sumitur reduplicative, sed specificative; et ideo non oportet ut possit simpliciter resolvi in suam de inesse, quia poterit facile mutari suppositio et acceptio terminorum. Et hee modo dici potest illa particula in quantum, aliquo modo, non quidem diminuens significationem aut proprietatem terminorum, sed quasi limitans et determinans suppositionem subjecti. Et hac etiam ratione, ut D. Thomas hic indicavit, et Cajetanus explicuit, quamvis haec non sit vera simpliciter: Christus incepit esse, cum praedicta vero limitatione, in guantum homo, est vera, quia Christus in quantum homo non est aeternus, sicut neque in quantum homo est Deus; ergo, in quantum homo, est creatura, et incepit esse.

98

2. Objectio secunda.— Responsio.— Secundo vero addit Scotus, etiamsi hujusmodi modus loquendi verus sit, tamen esse improprium, quia hujusmodi determinatio specificans deberet potius poni in praedicato quam in subjecto, ut si dicamusChristum incepisse secundum esse humanum. Et confirmatur hoc, quia alias in rigore est falsa haec propositio: Christus, in quantum homo, incepit esse, quia ilud praedicatum significat esse simpliciter ipsius Christi, ut supra dictum est; Christus autem non incepit in suo esse simpliciter, eliam in quantum homo. Respondetur tamen, proprietatem sermonis ex communi usu esse accipiendam; at vero juxta communem et proprium modum loquendi, non solum in praedicato, sed etiam in subjecto, poni solet determinatio; et merito, quia per illam indicatur propria ratio secundum quam convenit subjecto tale praedicatum. Unde fit ut consequenter etiam praedicatum accommodetur tali subjecto; ut cum dicitur: Christus in quantum homo incepit esse, hoc ipso quod limitatur subjectum, ut stet pro supposito humano ut sic, limitatur etiam praedicatum, ut solum tribuat illi subjecto ut sic inceptionem essendi, scilicet, in esse humano. Et ita solvitur confirmatio, nam, licet esse, absolute dictum, et applicatum subjecto, simpliciter etiam sumpto, et sine addito, significet esse simpliciter illius suppositi, tamen, quando applicatur subjecto sub determinatione aliqua, tantum significat esse quod supposito sub tali determinatione convenit. Et ita facile concordat haec doctrina cum iis quae dicta sunt disputatione praecedenti, sectione quarta, regula quarta; nam hoc praedicatum significans inceptionem, absolute dictum de supposito, requirit suppositum creatum; non vero si dicatur de subiecto cum praedicta determinatione. Unde etiam intelligitur, cum Christus, in quantum homo, dicitur creatura, ibi, creaturam, non significare aliquod omnino ex nihilo productum, sed aliquid effectum et productum per actionem aliquam, quia Christus, in quantum homo, non est ex nihilo productus, quia illud, n quantum, non designat solam humanitatem, sed totum compositum ut sic, quod non est factum ex nihilo, ut constat. Unde ad hoc magis explicandum observare oportet, non omnino esse idem dicere, secundum humanitatem, et, in quantum Lomo, nam prior particula videtur solam designare humanitatem, quae omnino est creatura producibilis ex nihilo; posterior vero particula, in quantum homo, totum compositum designat, ut dictum est.

99

3. Et ex his tandem facile intelligitur quod ultimo loco addidit D. Thomas, si addatur ex parte subjecti articulus demonstrativus, ut dicendo: Christus, in guantum hic homo, est creatura, propositionem esse magis ambiguam; erit enim falsa, demonstretur ipsum suppositum. Tamen in rigore et ex proprietate sermonis, etiam potest admittere sensum verum; quia hic homo et formaliter non designat suppositum, sed subsistentem in hac humanitate, ut sic, et licet designet illud, non tamen absolute et secundum se, sed ut cum hac humanitate componit hunc hominem, qui sub hac ratione dici potest creatura, ut explicatum est.

Articulus 11

100

COMMENTARIUS.

101

Divus Thomas hic eadem distinctione utitur qua in articulo praecedenti, scilicet, si dictio, in quantum, reduplicet suppositum, propositionem esse veram; si autem naturam, esse falsam. Quia vero prior sensus est valde improprius, et contra vim illius reduplicationis, quae in illo sensu superflue et sine fructu fieret, sequitur propositionem illam simpliciter et in rigore falsam esse, quia significat esse Deum, convenire Christo formaliter, ut subsistenti in humanitate, quod falsum est. Addit vero D. Thomas hanc propositionem magis posse concedi: Christus, in quantum hic homo. est Deus, quia ille articulus facit, ut prior sensus melius hic applicari possit, designando suppositum per dictionem illam, 3 quantum, quam sententiam non probat Durand., in 3, dist. 10, q. 1, num. 12; et Bonavent., art. 1, q. 1 et 2. in eamdem sententiam inclinare videtur. Et est probabilis sententia propter ea quae dixi in simili, circa articulum praecedentem; sed res est parvi momenii, et revera videtur etiam hoc modo impropria propositio, atque adeo ambigua et distinguenda. Hinc vero fit hanc esse magis falsam: Christus, in quantum Deus, est homo, quia nec ratione naturae, nec ratione suppositi potest habere unum verum sensum. Videantur generales regulae supra positae, disp. praeced. sect. 3 et 4.

Articulus 12

102

COMMENTARIUS.

103

1. Divus Thom. fere sub eadem distinctione respondet, et in summa sentit, illam propositionem esse ambiguam et distinguendam. Advertendum autem videtur, ex Altisiod., 1. 3 Summose, tract. 1, c. 1, q. S, distinctionem illam, in quantum, non debere applicari homini, vel humanitati in communi, quia ut sic abstrahit a personis; debet ergo applicari homini seu humanitati ut subsistenti in re ipsa; et hoc modo fere idem est dicere, Christum, in quantum hominem, vel in quantum hunc hominem, esse personam. Hoc autem modo duplex videtur esse posse sensus non improprius hujus propositionis. Primus est, Christum ab humanitate habere quod sit persona, quo modo sumitur, in quantum, reduplicative; et sic est plane falsa propositio, quia significat Christum esse personam creatam, cujus veluti causa et radix est humanitas. Secundus sensus est, Christum, etiam ut subsistentem in humana natura, esse personam, quo modo sumitur, in quantum, specificative, et ita est propositio verissima, ut per se constat, et hic est sensus D. Thomae in hoc articulo, et aliorum Theologorum, in 3, d. 10, Bonavent., Richard., Durand., ct Alens., 3 p., q. 6, mem. 2, art. 4. Neque in hoc occurrit difficultas explicatione digna.

104

2. Solum quaeri potest an saltem concedi possit Christum, in quantum hominem, esse personam humanam, eo sensu quo supra, art. 1, dictum est esse personam humanam. Respondetur illam propositionem concedi posse et debere in utroque sensu supra posito, ut colligitur ex S. Thoma, A4 Cont. gent., cap. 49, ad 6, 1 et 10; et Cajet. supra, q. 2, art. 5; et Richard., d. 10, art. 4, q. 1, ad ultim. Et ratio est, quia Christus, ut est sub humani- tate, est persona composita, ut Patres loquuntur; ergo est persona humana. Item, licet ab humanitate non habcat ut persona sit, habet tamen quod humana sit. Et cum hoc optime consonat, quod definit Alexander III, cap. Cum Christus, de Haereticis, Christum, ut hominem, esse aliquid, id est, primam substantiam humanam. Nec sequitur: Christus, in quantum homo, cst persona humana; ergo, àn quantum homo. est persona an sensu causali; quia respectu Christi est argumentum a secundum quid ad simpliciter. Et hactenus de ista quaestione.

PrevBack to TopNext