Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 17

Articulus 1

1

COMMENTARIUS.

2

1. Videtur magis D. Thom. tractare hoc loco modum loquendi in hac quaestione, quam rem ipsam; res enim ipsa satis in quaest. 2 tractata et explicata videtur; ibi enim ostensum est, Christum esse unam personam ex duabus naturis compositam, non accidentaliter, sed per se ac substantialiter. Hic ergo inquiritur an hoc satis sit ut Christus simpliciter dicatur unus, vel unum; nam, licet divus Thomas in titulo tantum proponat an Christus sit unum vel duo in neutro genere, ut Cajetanus advertit, tamen in articulo, tam in neutro genere quam in masculino satisfacit quaestioni.

3

2. Respondet ergo D. Thomas duplici assertione. Prima est: Christus est unus, etiamsi hoc praedicatum masculine sumatur. In qua conveniunt cum D. Thoma Scholastici in3, dist. 6, ubi bene Scotus, q. 2; et res est certa de fide. Quae probari potest primo omnibus Scripturae testimoniis, quibus in superioribus ostensum est unum et eumdem esse Deum et hominem, ad Timot. 2: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Secundo, ita docent Concilia omnia quae de hoc mysterio loquuntur. Ephesinum, in confessione fidei, et canon. 2 et 3, ubi damnantur qui Christum in duo dividunt; Chalcedon., action. 1, V Synod., action. 8, VI Synod., action. 11 et 18, Concil. Lateranen., sub Martin. I. Et denique, ubicunque agitur contra Nestorium, definitur Christum esse unam personam compositam; et in Symbolo Athanasii: IVon duo tamen, sed unus est Christus; et infra: Naun sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus; et infra: Unus omnino, non confusione substantie, sed unitate persona; et in Symbolo Nicaeno: Et in unum Dominum Jesum Christum; et Eutych. Pap., de Christo loquens, inquit: Utrinque unus eatstens, dum ipse ea unitis in id ipswn naturis, nature utriusque res eadem est. Et Leo Papa epist. 95, alias 97, ad Leonem August., c. 2: Cum ergo, inquit, unus sit Doainus Jesus Christus, et vere deitatis, veraque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, etc.; et infra: Inseparabiliter unus atque idem est, et totus hominis filius gropter caruem, et totus Dei Filius, propter unam cum Paíire deitatem; et ibidem multa congerit Patrum testimonia in hujus veritatis confirmationem. Idem Ambros., 1. 2 deFide, c. 4; August., in Enchirid., c. 3S, et tract. 78 inJoan. dicit: Utrumque simul, scilicet, Deus et homo, non duo, sed unus Christus; Fulgent., lib. de Incarn., c. 11, in hujus confirmationem adducit illud Matth. 98: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiruus Sancti, adjungens quod Actorum 2, et ad Rom. 6, dicitur baptismus dari in nomine Christi: Nam, quia omnino unus, inquit, est Filius et Christus Dees humo, quod datur in nomine Filii, dari dicitur in nomine Christi; similia habet Petr. Diaconus, lib. de Incarn., c. 3, et ex professo probat Damasc., lib. 3 de Fide, c. 5, 7 et 11; et Cyrillus Alexand., lib. de Fide ad Theodosi., dicit, post unionem non posse intelligi Christus esse duo: Quia licet mens in eo intelligat duas naturas, hec tamen contemplatio, inquit, utriusque in unitatem concursum non cacludit, unus itague ad numerum est Christus. Ratio vero est, quia, unus, masculine et simpliciter dictus, indicat unitatem suppositi seu personae, ut ex communi modo loquendi constat; unde in Trinitate tres personae licet dicantur unum in neutro, et unus Deus, non tamen unus simpliciter, ne significetur unitas personae. Unus enim hoc modo sumptus, adjectivus terminus est, et ideo, simpliciter positus a parte praedicati, suum significatum applicat supra suppositum subjecti. Tandem Christus est unus homo, et unus Deus, et unus Deus homo; ergo.

4

3. Secunda assertio D. Thomae est, Christum etiam esse unum simpliciter et absolute, quamvis illud praedicatum in neutro genere sumatur. Consentiunt etiam Theologi supra citati. Marsil., q. 6, art. 3, dub. 1, ad 4, dicit, in Christo esse plura individua, licet ipse non sit plura, sed illud primum dixit propter plures naturas. Et haec conclusio etiam sumitur ex omnibus testimoniis citatis, nam hoc etiam intendunt, ut bene notavit Nicetas, libro 3 Thes., c. 38; et constat, quia hoc sensu detiniunt in Christo esse veram unitatem per propriam compositionem et unitionem sine imperfectione. Et hinc sumitur ratio conclusionis, quia unum, cum substantive dicatur, significat vel unum suppositum, vel unum individuum, vel unum ens; sed Christus est unum suppositum, et unum individuum utriusque naturae, et unum ens, non simples, sed compositum; quia compositio ex multis rebus, praesertim si substantiaus sit, et ex eis resultet unum per se, non tollit unitatem simpliciter; at vero, licet in Christo sint plures naturae, tamen illae substantialiter conjunguntur ad constituendum per se unum. Alia ratione hoc probat D. Thomas, quia in Christo non sunt aliqua duo quae de ipso praedicari possint, quia, licet in illo sint dua naturae, humanitas et divinitas, tamen illae in abstracto, et ut duae sunt, non possunt praedicari de Christo; ergoChristus simpliciter non est duo; ergo est unum, sicut humanitas, licet ex anima et corpore constet, quae duo sunt, tamen, quia anima et corpus non praedicantur de humanitate, sed compositum ex illis, ideo simpliciter non est duo, sed unum. Contra hanc D. Thomae doctrinam sentit Durand., in 3, Gist. 6, q. 1, art. 2, qui dicit, Christum simpliciter non esse dicendum unum, neque plura, sed cum addito, esse unum suppositum, et habere duas naturas. Sed multium errat in modo loquendi, neque affert probabile fundamentum cui oporteat satisfacere.

5

4. Solet vero hic disputari circa rationem D. Thoma, quamvis Christus non sit duae natura divisive, an complesive possit dici quod sit duae naturae, sive humanitas, et divinitas. Sed de hoc dubio satis dictum est disp. praec., sect. 2, in fine.

6

5. Argumentum primum D. Thomae funda- tur in testimonio August., lib. 1 de Trinit., c. 7, circa finem, ubi sic inquit: Quia forma Det accepit formam servi, utrumque Deus, et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem; ubi verbum illud, utrumque, videtur indicare Christum esse plura; exponit autem D. Thom. Augustinum posuisse nomen illud, utrumque, non pro duobus suppositis, sed pro duobus nominibus significantibus idem suppositum sub diversis naturis, scilicet, Deus et homo. Aliter exponi posset mens Augustini ex alio ejus loco sup. cit., tract. 78 in Joan., ut, scilicet, nomen illud, utrumque, propter duas naturas positum sit, ita ut sensus sit, utramque simul unum esse, seu componere Christum, qui sensus ex verbis ejus colligi videtur, sic enim inquit: Agnoscamus geminam substantium Christi, divinam, scilicet, que equalis est Patri, kumanam, qua major est Pater, utrumque autem stmul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas, Deus; sicut enam unus est homo, anima rationalis et caro, sic unus est Christus, Deus et homo, ac per hac Christus est Deus, anima rationalis, et caro. Ubi es contextu constat illud verbum, u£ rusaqu£, ad utramque naturam referri; et eumdem esse sensum alterius loci, patet ex verbis sequentibus; cum enim dixisset: Utrumque Deus et homo, subdit: Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum est, nec divinitas in creaturam, nec creatura in divinitatem. In hoc autem sensu explicari potest haec propositio in sensu causali, juxta supra dicta, disp. praeced. sect. 2.

7

6. In secundo, tertio et septimo argumento, insinuat D. Thomas dubium, an Christus possit dici aliud et aliud, et quidem D. Thomas hic simpliciter videtur negare hanc locutionem, et rationem reddit ad 3, quia, cum, aliud, sit relativum diversitatis substantiae, proprie refertur ad suppositum: et hanc sententiam sequitur Scotus, dist. 6. At veroidem D. Thomas supra, q. 2, art. 3, ad 1, expresse docuit contrariam sententiam, dicens, sicut alterum et allerum in creaturis non siguiftcant diversitatem suppositorum, sed formarum accidentalium, ita aliud et aliud in Christo, non significare distincta supposita, sed diversas naturas substantiales; quam sententiam sequuntur Palud. et Richard., dicta dist. 6; et Waldens., lib. 1 Doctrin. fid. antiq., c. 29. et videtur esse expressa sententia Damasc., lib. 3 de Fid., c. 7, dicentis: Alius personam indicat, aliud naturam; unde August., lib. contra Felician., c. 11: InAhomine, inquit, non alius homo anima, altus homo corpus, sed aliud anima, aliud corpus, sic in Mediatore, aliud Dei Filius, aliud hominis fius, sed non alius ct alius, sed unus et idem. Idem fere in Enchirid., c. 35 et 36. Et confirmari potest, nam, si aliud et aliud diceret diversitatem suppositorum, in Trinitate Pater et Filius possent dici aliud et aliud, quod est contra omnes Sanctos, Augustin. et Damasc., supra, Nazian., et alios, quos statim referam. Quod si respondeatur relativum aliud, dicere diversitatem sunpositi et naturae, et ex secundo capite, illam locutionem in Trinitate esse falsam, contra hoc est ratio quae ex D. Thoma supra desumitur, quia alterum et alterum non dicunt diversitatem suppositi, nam idem dicitur alter a se ipso, si accidentaliter mutatus sit; ergo neque aliud et aliud necessario dicit diversitatem suppositorum; nam, licet sit relativum substantiae, solum dicit diversitatem essentialem in natura substantialt.

8

7. Christus non potest dici alius et aluus. — An possit dici aliud et aliud. — In hac re primo certum est, Christum non posse dici alium et alium. Ita dccent Patres citati, quia, sicut unus masculine proprie refertur ad unitatem personse, ita alius, ad ejusdem distinctionem, et ideo in Trinitate Pater dicitur alius a FEilio. Secundo, est certum in Christo esse aliud et aliud, quia natura divina est aliud ab humana, et e converso, quomodo Nazian.: Aliud, inquis, et aliud sunt, ev quibus est Salvator, non tamen alius atque aluus, ambo enam hecconnedione unum sunt: cujus contrarium dicit esse in Trinitate, ubi Pater est aliusa Filio, non aliud. Quae doctrina Nazianz. refertur et probatur in Conc. Chalced., act. 4, et similem habet Athanas., ep. ad Epict., sub fin.; Cyril., lib. deIncarn., c. 36, ubi dicit Christum esse Deum et hominem, secundum aliud et aliud. Leo Pap., ep. 10, c. 4: Quamvis in Domino Jesu Christo Dei et hominis una persona sit, aliud tamen, unde contumelia in utroque communis, alaud unde comnunis est gloria. Tertio, illa propositio: CAristus est aliud et aliud, neganda potius est, quam concedenda, quia justa communem significationem et sensum cjus, significando diversitatem in natura substantiah, significat ctiam diversitatem in supposito,quia significat diversitatem simpliciter, quae includit utramque distinctionem, in quo differt ab illo relativo, alterum, quod tantum dicit diversitatem secundum quid. Etlicet fortasse contrarium probabiliter defendi posset. tamen cum propostitio sit ambigua, et possit facere erroneum sensum, simpliciter admittenda non est; dicatur ergo Christus habere aliud et aliud, et esse Deum et hominem secundum aliud et aliud, et componi ex his quae sunt aliud et aliud; non vero simpliciter esse aliud et aliud. In solutione ad 3, docet D. Thomas hanc propositionem esse falsam: Christus est tantun homo, quia illa dictio exclusiva posita in praedicato cadit supra formale ejus, unde excludit aliam naturam, non aliud suppositum, unde eadem ratione haec etiam est falsa: Christus est tantum Deus, et constat, quia est utrumque; ergo non est tantum alterum illorum.

9

8. Objectio. — Responsio. — Quod si objiciatur quia illa dictio exclusiva ita resolvenda est, quia Christus est homo, et non est aliud quam homo; sed utraque est vera, quia, juxta dicta, Christus non est aliud et aliud: respondet D. Thomas illam propositionem exclusivam non ita esse exponendam, sed hoc modo: Christus est homo, et non habet aliud esse quam hominis, et haec posterior falsa est. Quam doctrinam admittunt Scotus, et fere alii Theologi, in 3, dist. 6, et est consentanea Damas.,lib. 3 de Fid.,c. ,qui addit hanclocutionem posse admitti: Totus Christus est ho0o, et totus Christus est Deus, et Christus est totus homo, et Christus est totus Deus. Et quidem in his posterioribus locutionibus, cum particula, totus, est pars praedicati, nulla est difficultas, quia, ut bene Damascenus inquit, in cis solum significatur, Christum esse perfectum Deum, et perfectum hominem, et habere in se totam Dei naturam, et totam hominis naturam; at vero in prioribus locutionibus ubi particula totus, est pars subjecti, et conjungitur cum Christo, cavenda est ambiguitas; significari enim perillas potest, totam personam Christi esse Deum, et totam esse hominem, et ita sunt verae, ut recte Damasc. explicavit; significari etiam potest Christum totaliter, ut ita dicam, constitui humanitate vel divinitate, atque adeo vel divinitatem solam, vel humanitatem esse totam formam qua Christus constituitur, et hic sensus esset falsus, et ideo non videtur esse loquendum sine sufficienti expositionc. Sic cnim dixit Augustinus, sermon. 30 de Verbis Apostoli: Qui Jesum Christum plus quam hominem qon, noverunt, Jesum Christum utique non mnoverunt; si enim tantummodo homo est, et mihit amplius. non est ipse Jesus Christus. Reliqua argumenta D. Thomae alia expositione non indigent.

Articulus 2

10

COMMENTARIUS.

11

in hoc articulo, non solum est quaestio de modo loquendi, sed etiam de re ipsa. Et quoniam meus D. Thomae in toto articulo obscura est, prius res ipsa disputanda videtur, ct deinde sensus D. Thomae, et vera ejus mens acsententia explicanda; ipse enim simpliciter docet, in Christo esse tantum unum esse personalis. Quid autem intelligat nomine esse personalis, quomodo etiam illud aftirmet esse unum, non satis declarat, neque etiam exponit quomodo per illud esse humanitas ipsa existat; omnia ergo haec ex sequenti disputatione constabunt.

Disputatio 36

De esse existentiae christi et humanitatis ejus
12

DISPUTATIO XXXVI In duas sectiones distributa. DE ESSE EXISTENTIAE CHRISTI ET HUMANITATIS EJUS.

13

Duo breviter in hac disputatione tractanda sunt. Primum est. per quam existentiam humanitas Christi in rerum natura existat; atterum vero estan et quomodo esse existentiae Christi unum sit; quae disputatio, quod ad rem ipsam attinet, et praesertim quoad primam ejus partem, ad quaestionem secundam D. Thomae pertinebat, ubi mysterium ipsum et unio incarnationis explicata est. Ibi enim videndum erat an haec unio sit in ipsa existentia increata, necne; tamen in hunc locum remissa est, ut hoc consuetudini daremus, et quia maxime videtur haec disputatio necessaria ad ea intelligenda, quae D. Thomas in hoc articulo tradit.

Sectio 1

an humanitas christi formaliter et intrinsece existat in rerum natura per existentiam increatam. vel per propriam et creatam
14

SECTIO I. An humanitas Christi formaliter et intrinsece existat in rerum natura per existentiam increatam. vel per propriam et creatam.

15

1. Prima sententia negat in Christi humanitate esse aliquam existentiam creatam, sed per unionem assumptam esse ad existendum per ipsam existentiam increatam Verbi divini. Haec est sententia communis Thomistarum: Cajet. hic; Capreol., in 3, dist. 6; Ferrar.. 4 contra Gent., c. 35et 41; tenet etiam Henric., Quodlib. 3, q. 2, et communiter censetur esse D. Thom. Quae sententia supponit unum metaphysicum fundamentum, scilicet, existentiam et essentiam in rebus creatis realiter, seu ex natura rei, ita distingui, ut possit natura creata in essentia sua conservari, et privari sua existentia, et per alienam terminari. Nam ex hoc fundamento sequitur, possibile esse humanitatem Christi esse privatam propria existentia creata, et per existentiam Verbi ita esse terminatam, ut per eam formaliter existat. Sicut enim supra dicebamus, Verbum potuisse assumere naturam ad suam subsistentiam, quia ex parte naturae est distinctio sufficiens, et ex parte Verbi nulla est imperfectio, seu defectus perfectionis unde hoc possit impediri, ita. supposita distinctione existentiae creatae ab essentia, est ex parte naturae sufficiens fundamentum, ut possit privari propria existentia, et assumi ad existendum existentia aliena; ex parte autem Verbi est sufficiens perfectio, ut possit supplere existentiam alienam, quia est suum esse perfectissimum et infinitum, eminenter continens omne esse creaturae, et sine imperfectione hoc facere potest per mutationem creatura, sine mutatione sui. Quod si hoc fieri potest, non est negandum quin factum sit in hoc mysterio: primo quidem, quia ita insinuant sancti Patres, Sophron., Damasc. et D. Thomas. Et deindc, quia hoc modo melius intelligitur substantialis unio ac per se, quae alia ratione vix potest intelligi. Quae omnia commodius proponemus infra, cum illis satisfaciendum erit; nunc solum insinuata sunt ad explicandum fundamentum hujus sententiae.

16

2. Impossibile est humanitatem existere existentia increata. — Dico primo: impossibile est humanitatem existere in rerum natura per existentiam increatam Dei, seu divini Verbi, unde necesse est ut existat per existentiam propriam et creatam. Haec est communior sententia Theologorum, Altisiod., lib. tertio Summr., tract. 1. c. 1, q. 8; Albert., in 3, dist. 6, q. 2, art. 4; et ibi Scot., Durand., Gabr., Almay.; Bonavent., dist. 5, a. 2, q. 1, ad argum.; et ex Thomistis, Hervae., dist. 9, q. 1, art, 3; Paludan., q. 3, qui late defendit hanc sententiam non esse contrariam D. Thomase, sed potius illius doctrine consentaneam. In Conciliis vel sanctis Patribus pauca reperientur, quibus satis possit haec conclusio confirmari; in hoc vero favent huic assertioni, quod loquentes de hoc mysterio, semper supponunt humanitatem Christi habere in se intrinsecam entitatem actualem creatam, distinctam ab entitate et actualitate Verbi, et praerequisitam ad ipsam unionem. Ex quo principio potisimum confirmanda nobis est haec conclusio. Deinde in VII Synod., act. 6, tom. 3, col. 8, quidam Epiphanius Episcopus ita distinguit naturam ab hypostasi, quod natura dicit tantum humanitatem existentem, hypostasis vero addit subsistentiam. Praeterea Damasc., lib. 3, cap. 3, dicit Verbumassumpsisse humanitatem, nec substantia, nec eastentia privatam. Sic enim vertit Faber, aliter enim vertit Billius, scilicet: Assumpsit humanitatem non redactam in nihilum,id est, non privatam existentia. Hoc enim ad litteram significat vos graeca, ac si idem sit privari existentia, quod redigi in nihilum. Etc. 11 et 12, dicit Damasc. humanitatem habuisse existentiam in Verbo, non per Verbum; et ibidem distinguit existentiam humanitatis ab assumptione.

17

3. Existentia quid sit. — Ut ratione probemus hanc conclusionem. oportet ut in aequivoco non laboremus, et inter auctores utriusque opinionis conveniat, quid nomine existentiae significetur. Ego enim per existentiam intelligo id, quo unaquaeque res formaliter habet, ut sit actualis entitas in rerum natura, et extra nihil, seu extra causas suas; ut, verbi gratia, anima Christi, vel humanitas priusquam crearetur, actu nihil erat, sed solum in potentia; cum primum ergo intelligitur exire ex illa potentia in actum,et desinere esse nihil, intelligitur actu existens; et existentia illius erit ille modus, vel illa actualitas quo intrinsece et formaliter constituitur extra nihil. Quod autem iste sit proprius et praecisus conceptus existentiae, late ostensum est in propria disputatione metaphysica de hac re. Nunc breviter declaratur primo, quia res, quae actu est extra nihil, et extra causas, hoc ipso in- telligitur actu existens; quid enim aliud significare potest hoc verbum existendi ? Sed existentia est id, quo res existit formaliter; ergo. Secundo, omnis res. cum primum intelirigitur producta a sua causa, et esse extra nihil, intelligitur habere aliquod esse, quod ab aeterno non habuit; ergo illud esse est esse existentie. Antecedens per se notum est, quia habet aliquod esse quod est terminus actionis novae quae ab aeterno non fuit. Consequentia vero probatur, quia illud esse non est essentiae, ut sic, quia esse essentiae, quod a D. Thoma aliquando distinguitur ab esse existentiae in creaturis, dicitur esse aeternum et immutabile, et inseparabile ab esseniia; et propterea distingui dicitur ab ipsa existentia; at vero hoc esse novum, quod habet res, cum primo producitur, seu per ipsam productionem, est temporale, et separabile ab essentia; potest enim res amittere hoc esse, quamvis rei essentia semper eadem maneat; non est ergo hoc esse essentiae, sed existentia. Tertio, quia si ex hoc quod res intelligitur actu esse in rerum natura extra causas suas, non intelligitur actu existens, quaero quid illi addat existentia postea adveniens. Certe non potest illi tribuere ut actu sit, hoc enim aperte supponitur ex vi prioris conceptus; tribuet ergo quod hoc vel illo modo sit; at vero hoc jam non pertinet ad rationem existendi absolute, sed ad determinationem quamdam et modificationem ipsius existentie, unde hoc potius pertinet ad rationem subsistentiae vel inhaerentiae. Quod si quis contendat, hunc modum determinautem, ut ita dicam, entitatem actualem, ut sic vel aliter sit, vocari existentiam, et non illud ipsum esse, quo constituitur res in esse entitatisactualis, de significatione vocis potius quam de re contendit, et contra communem modum concipiendi non solum sapientum, sed etiam omnium hominum, utitur nominibus; quamvis enim quantitas, verbi gratia, in sacramento Eucharistiae mutet modum existendi, nullus tamen dicet mutare ipsam existentiam, quae eadem est in quantitate, sive inhaereat, sive a subjecto separetur.

18

4. Existentia est de formali conceptu entis in actu. —Ex ratione vero existentiae sic explicata, colligitur primo, fieri non posse ut aliquid sit ens in actu, seu ut concipiatur tanquam actualis entitas, quin in suo conceptu formaliter et intrinsece includat existentiam, ita ut nec per abstractionem praecisivam intellectus, possit unum ab altero sepa- rari, manente vero conceptu utriusque. Quod patet ex dictis, addito generali principio, impossibile esse concipere effectum aliquem formaliter constitutum per aliquam formam, aut per actum intrinsecum similem formae, quin in illo includatur talis forma. Exemplis res fit manifesta: non enim potest concipi album constitutum in ratione albi, quin in illo conceptu intrinsece includatur albedo; et in 1oc mysterio impossibile est concipere Christum constitutum hominem, quin ibi includatur humanitas, quae est forma constituens hominem. Et pariratione, impossibile est concipere eumdem Christum constitutum iu ratione hujus personae compositae, quin ibi includatur subsistentia Verbi, tanquam intrinsecus terminus quasi formaliter constituens Christum in esse personae. Et ratio generalis est. quia causa formalis vel actus quasi formalis concurrit ad suum effectum vel quasi effectum, intrinsece et per se ipsum illum constituendo, et ideo intime includitur in conceptu constituti; constat autem ex dictis, entitatem actualem ut sic, intrinsece et quasi formaliter constitui in esse entitatis actualis per existentiam; ergo impossibile est concipere entitatem actualem ut sic, quin in illa intrinsece includatur existentia. Unde, mea sententia, valde decipiuntur, qui dicunt essentiam creatam intrinsece constitui in esse entitatis actualis, non per existentiam ipsam, sed per habitudinem ad existentiam, seu per capacitatem existentiae, ita ut rem esse entitatem actualem, sit esse proxime capacem existentiae; ipsa vero existentia sit quaedam conditio, seu quidam ultimus terminus et actus illius entitatis, seu capacitatis. Est enim hoc repugnans verae ac propriae rationi existentiae a nobis explicatae; et improbatur facile, quia essentia secundum se, ut dicitur esse aeterna in potentia suae causae, est capax existentiae secundum potentiam objectivam, seu per extrinsecam denominationem a potentia suae causae; entitas ergo actualis non consistit in hac capacitate, ut sic.

19

5. Objectio. — Responsio. — Dicetur fortasse, hanc esse capacitatem remotam, rationem vero entitatis actualis consistere in capacitate proxima. Sed contra, nam vel haec capacitas proxima est objectiva tantum, et sic non est extra latitudinem entis in potentia, neque est realitas actu producta; vel est capacitas subjectiva fundata in aliqua actuali entitate jam producta, et sic necesse est ut illa entitas, in qua fundatur, habeat ali- quod esse intrinsecum novum et productum; quod necesse est ut sit esse existentiae, ut probatum est; ergo talis entitas non constituitur per capacitatem existentiae, sed intrinsece per existentiam ipsam. Quin potius, ut supra dicebam, si res jam habet hoc esse actualis entitatis, non intelligitur quomodo sit in potentia vel capacitate, ut ulterius terminetur per existentiam; sed recte intelligitur esse in potentia, ut terminetur per inhaerentiam, vel per subsistentiam; nam, ut recte dixit Damascenus, lib. 5, c. 3, subsistentia est modus eaistentie. Unde etiam obiter intelligitur, essentiam non vere neque proprie comparari ad existentiam per modum subjecti, vel potentiae receptivae; quia in subjecto, vel receptiva potentia, necesse est praeintelligi actualitatem aliquam, ut possit alium actum suscipere; ipsi vero existentiae nulla aciualitas seu actualis entitas supponitur, sed per illam intime et formaliter constituitur. Et eadem ratione obiter colligitur, essentiam non comparari ad existentiam per modum principii effectivi, neque per propriam actionem, neque per naturalem resultantiam; quia in omni principio effectivo supponi debet aliquod actuale esse, ut ab illo possit aliquid fieri vel manere. Quod enim actualiter nihil est, nullo modo potest aliquid efficere; at vero essentia, ut praeintelligitur existentiee, non est actualis entitas, sed in potentia tantum; nihil ergo potest efficere, nisi prius peripsam existentiam constituatur in esse actualis entitatis; ergo impossibile est ut sit principrum efficiens ipsam existentiam.

20

6. Humanitas Christi, ut condistincía a Verbo, est actualis entitas.—Ex his principiis metaphysicis demonstratur Theologica conclusio a nobis posita, quia humanitas Christi, ut condistincta a Verbo, intelligitur esse quaedam actualis entitas, quam ipsa secum affert, et illam a Verbo formaliter non recipit; ergo intelligitur esse existens per existentiam propriam et creatam, omnino a Verbo distinctam. Consequentia patet ex dictis, quia idem est esse entitatem existentem, quod entitatem actualem, et quia in intrinseco conceptu entitatis actualis includitur existentia; in intrinseco autem conceptu humanitatis, ut est entitas actualis, non includitur Verbum. Quod simul cum antecedenti probatur, primum, ex modo quo Concilia et Sancti explicant hoc mysterium; dicunt enim factum esse per ineffabilem compositionem unius personae ex duabus naturis realibus et actualibus, et ut sic inter se distinctis; unde plane significant, sicut divinitas seu Verbum habet suam actualem entitatem, in cujus intrinseco conceptu non includitur humanitas, ita et e converso, humanitatem habere etiam suam entitatem actualem, in qua intrinsece non includitur Verbum, neque aliquid increatum; necesse est ergo ut ibi includatur existentia creata. Et revera per se incredibile est humanitatem, quae, ut est actualis entitas, tota est creata, formaliter constitui in esse talis entitatis per divinitatem, seu Verbum increatum, quod argumentum infra amplius urgebimus.

21

7. Secundo hoc declaratur, nam Angelus bonus vel malus virtute naturali intuitive videt humanitatem Christi et totam actualem entitatem ejus; ergo videt id, quo illa humanitas intrinsece et formaliter constituitur in esse talis entitatis actualis. Fieri enim non potest, neque intelliei, ut a'iquis intuitive videat album ut album, et non videat albedinem ipsam; sed Angelus virtute naturali non poterat intueri Verbum, vel divinitatem unitam humanitati; ergo signum evidens est, humanitatem non constitui in esse actualis entitatis per hanc unionem, nec per rem increatam, sed per existentiam propriam et creatam, quam Angelus intueri potest. Quod ex codem mysterio ita confirmatur, nam quia humanitas Christi in ratione subsistentis constituitur per ipsam subsistentiam increatam, quam daemon intueri non potest, fit ut ipse non possit illam intueri et clare videre in ratione subsistentis; ergo, si per existentiam divinam constitueretur in esse actualis entitatis, non posset illam sub hac ratione clare intueri, non visa ipsa existentia divina, quod est evidenter falsum.

22

8. Tertio, humanitas ut actualis entitas ordine naturee supponitur assumptioni; ergo non consttuitur in esse actualis entitatis per ipsam assumptionem, et consequenter nec per existentiam increatam, nam terminus assumptionis non potest illi supponi. Antecedens primum est D. Thom. supra, q. 4, art. 2 et 3, ubi inquit, quod assumitur non esse terminum assumptionis, sed praeintelligi assumptioni; vult autem praeintelligi secundum esse existentiae actualis, nam secundum esse in potentia, etiam quod creatur, praeintelligitar creationi, et terminus resultans per assumpiionem praeintelligitur ut possibilis; et ideo apertius q. 6, art. 4, ad 3, dicit, carnem Christi non prius natura esse ens quam sit a Verbo effecia, prius autem natura esse ens quam sit Verbo personaliter unita. Ratione vero probatur primo, quia quod assumitur, oportet ut sit aliquod ens in actu, quia Verbum non assumit essentiam humanitatis, prout intelligitur esse in potentia objectiva, sed prout intelligitur esse in actu. Secundo, quia esse, ordine naturae, prius est quam uniri, quia, quod assumitur in hac unione, est subjectum unionis, et ideo supponitur illi, ut actuale ens.

23

9. Objectio.— Responsio.— Dices: interdum aliquid non prius natura fit quam uniatur, quia, si fit in alio ut accidens, simul fit et unitur, quia in ipso subjecto fit, unde accidens non prius natura est quam insit; idem ergo dici poterit de humanitate Christi, scilicet. fieri in ipso supposito Verbi, et ideo non prius natura existere quam uniri. Respondetur non esse simile exemplum quod affertur, nam quando forma fit in subjecto per mutationem ipsius subjecti, et per actionem in ipso susceptam, et cum concursu materiali ipsius subjecti ex quo educitur forma, tunc recte intelligitur, illamet actione et concursu formam fieri et uniri subjecto. At vero, cum in praesenti mysterio actio unitiva et mutatio non recipiatur in supposito Verbi tanquam in subjecto, sed in ipsa humanitate, necesse est ut humanitas ipsa supponatur unioni, sicut subjectum ejus; non potest autem supponi ut subjectum, nisi supponatur in ratione actualis entis jam producti. Quod ita confirmatur, nam modus rei, praesertim extraneus, supponit ordine naturae rem cujus est modus; unio autem vel assumptio est modus ipsius humanitatis extra naturam ejus; ergo ordine naturae suppontt illam in ratione entis actualis, et consequenter non habet humanitas, per hanc unionem, ipsam rationem actualis entis, atque adeo neque existentiam ipsam.

24

10. Unde arguitur quarto, nam creatio animae Christi, et unio illius ad Verbum, sunt aciiones distinctae, quarum prima secundae supponitur, sicut creatio ejusdem animae distincta est ab unione ad corpus, et illi supponitur; sed per creationem recipit anima aliquod esse; ergo existentiam creatam. Major supra probata est, disp. 1, sect. 9, tum rationibus, tum auctoritate D. Thomae et aliorum Theologorum. Nunc breviter declaratur, tum quia creatio animae est productio ex nihilo, unio vero est mutatio vel actio ex praesupposito subjecto; tum etiam quia creatio animae Christi est actio naturalis ejusdem ordinis et rationis cum creatione alterius animae; at vero unitio est actio supernaturalis distinctae rationis et ordinis. Tum etiam quia, ut supra dicebam, non potest intelligi Verbum terminare animam, ut erat ab aeterno in potentia, sed ut est aliquid jam factum; ergo alia est actio per quam anima fit, et alia per quam unitur, ut terminetur a Verbo; et idem proportionaliter est de tota humanitate. Prima vero et secunda consequentia probantur, quia per illam creationem fit aliquod esse in ipsa anima; et non fit esse essentiae, ut condistinguitur ab esse existentiae, quia ut sic non est esse novum, sed aeternum, quia revera tantum est esse in potentia; est ergo esse existentia creatum, cum per creationem fiat; quod manet in ipsa anima Verbo unita; non enim potest perdere per assumptionem illud esse, quod per creationem habuit; alias non possent creatio et assumptio simul esse in eodem instanti.

25

11. Ad hanc et praecedentem rationem, respondet quidam modernus auctor, verum quidem esse, creationem et assumptionem animae et humanitatis esse actiones seu mutationes diversas, et creationem in via seu in fiéri praesuppositam fuisse ordine naturae assumptioni; nihilominus tamen in termino seu in facto esse, assumptionem fuisse priorem productione, ita ut licet haec propositio vera sit, ZTumanitas prius natura producitur, quam sit assumpta, haec tamen sit falsa, Zfumanitas prius natura est producta, quam assumpta; sed e contrario verum sit, humanitatem prius natura fuisse assumptam quam productam; atque hinc defendit, per illam creationem in fieri non fuisse communicatum animae Christi aliquod esse existentiae, quia per assumptionem fuit praeventa, ne ad suum terminum deveniret; nam ex vi creationis in fieri tendebat anima Christi ad existendum, non tamen obtinuit existentiam, quia per unionem impedita est, seu praeventa.

26

12. Verumtamen haec responsio et doctrina tot includit falsa et inintelligibilia, ut ad confirmandam doctrinam nostram sufficiat. Nam imprimis manifestam involvit repugnantiam, quod aliquid intelligatur prius assumptum, quam productum, vel creatum; quamvis enim defendi possit, aliquid non prius produci quam uniri, tamen, quod uniatur priusquam producatur, aperta est repugnantia, cum esse unitum essentialiter supponat vel includat esse, et consequenter unio in rerum natura existens supponat vel includat productionem vel existentiam unibilium cum proportione debita, id est, si unio sit in fieri, supponat vel includat productionem in fieri; si vero in facto esse, similiter. Et declaratur in praesenti, nam haec unio vel supponit existentiam, et est ad subsistendum; et sic necessario supponit rem productam quoad existentiam, ut nos dicimus; vel est ad existendum simul et subsistendum, ut alii aiunt; et sic necesse est ut in quocumque signo intelligitur humanitas assumpta et unita in facto esse, intelligatur etiam existens, et consequenter producta; non ergo potest esse prius natura assumpta, quam producta in facto esse. Quod vero neque in praesenti materia illa duo sint omnino simul, late probatum est, cit. dis. $, seet. 1.

27

13. Deinde ex his, quae in illa responsione conceduntur, demonstratur aperte; nam cum dicitur creatio in fieri esse prius natura quam assumptio, interrogo an in re ipsa talis creatio existat, ut est fieri passivum humanitatis, an non. Hoc posterius consequenter dici non potest, quia alioqui non intervenient ibi duae mutationes, ut conceditur, si utraque in re ipsa non existit. Item, quomodo est prior creatio in fieri, si secundum illud fieri in rerum natura non est? Admittenda ergo est juxta illam responsionem vera et realis creatio in fieri in re ipsa existens. Hoc autem posito, impossibile est talem creationem seu quasi mutationem impediri, ne in re ipsa suum habeat terminum, quod in universum in omni mutatione vel actione, seu in omni fieri, verum est, quia actio seu fieri dicit essentialem habitudinem ad terminum, non aptitudinalem, ut sic dicam, sed actualem, ut est, quatenus actu fit; ergo implicat contradictionem, quod ipsum fieri in rerum natura ponatur, et quod impediatur terminus juxta gradum et latitudinem talis fieri; unde, si fieri est momentaneum et simul totum, necessario habet integrum terminum. Et declaratur in praesenti, nam, si ordine naturae antecessit creatio animae in fieri, quidnam factum est, aut quidnam consecuta est illa anima per tale fieri ? Respondent, nihil in re esse consecutam, nisi quod tendebat ad existendum, nisi impediretur. Sed quidnam, quaeso, est tendere ad existendum? Aut quid esse potest talis tendentia, nisi ipsa existentia, prout in fieri? tendere enim ad calorem nihil aliud est quam habere calorem in fieri; et idem est in omnibus aliis tendentiis; sicut ergo impossibile est esse actualem calefactionem, seu tendentiam ad calorem, quin resultet aliquis calor, ita impossibile est intellisere tendentiam ad existendum per veram creationem in fieri, quin per tale fieri aliqua existentia facta intelligatur; si ergo creatio infieri ordine naturae antecedit, et illa non potuit impediri per assumptionem a suo intrinseco termino, necesse est ut secundum eumdem naturae ordinem in facto esse antecesserit. Quod si quis tandem respondeat, verum esse creationem illam in fieri non impediri a suo intrinseco termino, hunc autem terminum non esse rem secundum esse existentiae, sed secundum esse essentiae, hoc imprimis nihil confert ad praedictam responsionem defendendam; concedendum enim consequenter est, animam Christi non solum prius natura creari quam assumti, sed etiam prius patura esse creatam quam assumptam, quia illa creatio non fuit impedita quoad suum intrinsecum terminum; et quia anima secundum illud esse essentiae, quod dicitur habere per creationem, supponitur assump - tioni. Deinde satis ostensum est in superioribus, illud esse, cum sit novum et temporale, necessario esse debere esse existentiae.

28

14. Quinto, eadem numero entitas actualis humanitatis, quae nunc est unita Verbo, posset in rerum natura conservari separata a Verbo; ergo in utroque statu constitueretur in esse actualis entis per eumdem numero actum, atque adeo per eamdem numero existentiam; sed separata constituitur in esse entis per existentiam creatam, ut per se notum est; ergo et unita. Antecedens evidens est, ex iis quae supra diximus de hac unione, unde a nemine in dubium revocatur. Prima vero consequentia probatur, quia impossibile est effectum formalem, seu rem constitutam per aliquem intrinsecum actum seu formam, esse eamdem numero, quin actus seu forma qua constituitur, eadem numero sit; ut in hoc eodem mysterio, separata humanitate, non maneret eadem numeroc persona, quia non constitueretur in esse personae per eamdem numero personalitatem increatam. Si ergo humanitas unita constitueretur in esse entis actualis per ipsam existentiam increatam, dissoluta unione non posset conservari eadem numero entitas actualis; unde etiam fit, dissoluta unione, humanitatem corrumpi, quia amitteret suum esse existentie, et hoc est corrumpi; et eadem ratione, si maneret sub alia existentia, produceretur de novo, quia acquireret novum esse existentiae, quod est proprius terminus productionis, ut ostensum est; esset ergo entitas numero distincta, vel maneret eadem numero entitas in eodem instanti producta et corrupta, quod inintelligibile est.

29

15. Sexto, in Christo Domino sunt duae naturae habentes distinctas entitates actuales, creatam et increatam; ergo, constituuntur in suis entitatibus per existentias distinctas, creatam et increatam; patet consequentia, tum ex ratione facta, quod non possunt effectus, seu res constitutae per aliquem actum, esse distinctae, ut constituuntur per illum, et tamen actus, quo constituuntur, esse omnino iidem; tum etiam quia, si existentia est qua formaliter constituitur actualis entitas, intelligi non potest per existentiam increatam constitui entitatem aliquam in esse entitatis creatae; sicut, quia personalitas est formale constitutivum personae, intelligi non potest per increatam personalitatem constitui personam creatam; formalis enim effectus, vel quasi effectus, debet esse proportionatus actui intrinseco, seu formae per quam constituitur. Scio, multa ex his argumentis posse juxta contrariam sententiam nonnullis exemplis metaphysicis enervari, ut, verbi gratia, de materia, quae juxta multorum opinionem nullam habet propriam existentiam, et sub diversis formis per diversas existentias eedem numero existit. Sed haec et similia non solum non impediunt rationes factas, verum eisdem aut similibus convincuntur illa exempla esse falsa.

30

16. Ultimo tandem arguitur ex propriis principiis theologicis, quia, si humanitas Christi existit per increatam existentiam, sequitur unionem incarnationis factam esse in aliquo essentiali, quod est omnino falsum, ut supra, contra Durand.. visum est ex sententia etiam D. Thomae et totius scholae ejus. Sequeia patet, quia esse existentiae in Deo est esse absolutum et essentiale, ut supra visum est, et hic ad 3 docet S. Tbom. Ex quo ulterius sequitur, harc unionem factam esse in natura, quia compositio in esse et essentia est compositio unius naturae existentis; vel certe sequitur hic esse duas uniones, saltem ratione distinctas, allPeram essentiae humanitatis ad existentiam Dei, alteram humanitatis existentis ad suppositum, et illam terminari ad absolutum, hanc vero ad relativum, atque adeo illam per hanc deternitinari ad unam tantum personam, quae tamen omnia seu similia graviter in Durando reprehenduntur. Ad hanc vero rationem responderi potest, primo, existentiam naturae creatae, nihil aliud esse quam personalitatem ejus, et ideo unica assumptione et unione assumptam esse humanitatem ad existeatiam et personalitatem alienam. Sed haec responsio imprimis fundatur in opinione Capreoli, quam pauciores Thomistae sequuntur, scilicet, subsistentiam seu personalitatem naturae creatae esse illius existentiam, quae opinio falsa est, ut in disp. metaph. de hacre latius tractavi, et ex dictis supra, circa q. 2 D. Thom., et hic, non obscure intelligi potest, quia, naturam substantialem existere, nihil aliud est quam esse actu ens extra nihil et extra causas suas; subsistere vero aut personari pertinet ad modum per se et complete existendi. Deinde, suppositis iis quae supra, disp. 11, diximus, negari non potest quin existentia absoluta in Deo a personalitate Verbi, saliem ratione, distinguatur. Sed responderi potest secundo, in Trinitate dari in singulis personis existentias relativas ratione distinctas ab absoluta, quae in singulis personis non distinguuntur a propriis relationibus; et ita unica unione humanitatis terminata ad proprietatem Verbi assumi potuisse humanitatem, tam ad existendum quam ad subsistendum quia illa proprietas et subsistentia est. et existentia relativa. Sed quanquam haec videri possit apparens fuga vel evasio, tamen non sibi constat, neque consequenter loquitur; nam ex eodem fundamento, ex quo cogimur ponere in Trinitate existentuam absolutam et relativam, cogimur ponere in duabus Christi naturis existentiam creatam et increatam, et ideo vel utrumque affirmandum esset, vel utrumque negandum. Quod ita declaratur, quia, si in Deo est existentia absoluta et relativa, ideo est quia existentia nihil aliud intrinsece est quam ipsa actualis entitas rei, et ideo quot sunt modi entitatum, tot necesse est esse modos existentiarum; et hinc concluditur, quia in Deo est entitas absoluta et relativa ratione distinctae, esse etiam proportionalem existentiam; ergo, pari ratione, quia in Christo sunt duae naturae, quae sunt duae entitates actuales, altera creata, altera increata, proportionaliter erunt existentia creata et increata. Vel e contrario confirmatur, quia si in persona creata existentia est unicus actus indivisibilis, per quam et persona et natura existit, multo magis in personis divinis ipsum esse absolutum naturae erit etiam existentia omnium relationum, et existentia erit tantum absoluta, et in ea facta erit unio, et procedet ratio facta. Si autem in Deo, sicut persona et natura ratione distinguuntur, ita etiam esse naturae et esse personae, ergo multo magis in natura et persona creata distinguetur esse naturae ab esse personae, et in Christo homine distinguetur esse naturae creatae, quod creatum est, ab esse personae increato. Et confirmatur tandem, quia humanitas Christi est res absoluta; ergo constituitur ut sic per aliquod esse absolutum, et non per relativum; sicut e contrario, persona Christi non est absoluta, sed relativa, quia in ratione personae non constituitur per terminum absolutum, sed per relativum.

31

17. Qualis sit existentia creata anime Christi. — Dico secundo: creata existentia humanitatis Christi non est omnino perfecta et completa in genere substantiae, et ideo habet potius rationem inexistentiae, quam existentiae simpliciter. Haec conclusio colligitur ex auctoribus supra citatis, et ipso mysterio; nam per hanc existentiam non habet humanitas Christi ut in se existat, seu per se, et independenter ab alio, existit enim in Verbo a quo pendet; unde caret ultimo termino et complemento suo, et habet modum existendi in alio, sicut supra, disp. 9, explicatum est; habet ergo rationem inexistentiae.

32

18. Objectio.— Responsio. — Dices: hinc solum colligitur deesse illi humanitati et existentiae ejus, ultiimum et connaturalem terminum, qui est propria subsistentia, seu personalitas, quae ex natura rei distinguitur ab existentia natura; non tamen inde fit, ipsam existentiam naturae esse in se minus petfectam et completam, quam in quacunque alia humana natura. Respondetur ex principiis positis, quidquid actu est, eo modo quo est, habere aliquid existentiae; unde fit ut personalitas creata, eo modo quo est aliquid distinctum a natura, ita suo modo habeat propriam existentiam, qua conjuncta cum existentia naturae, ex utraque conflatur una absoluta et completa substantialis existentia. Existentia igitur solius naturae, comparata cum hac completa existentia, dicitur imperfecta et incompleta; nam, sicut ipsa natura seu humanitas, praecisa a persona, est incompleta substantia, ita ejus existentia praecise sumpta incompleta est, ct hoc modo dicimus. existentiam humanitatis Christi esse incompletam, et capacem modi inexistendi in Verbo; quia, licet nihil illi desit de existentia naturae, tamen hoc totum est de se incompletum praecise sumptum, et carens ultimo suo termino, ut explicatum est. Fundamentum contraria sententiae fere ex dictis eversum est. Ostensum est enim, existentiam non ita distingui ab essentia, ut possit res aliqua existere per existentiam alterius, sicut non potest esse entitas per entitatem alterius; quia, sicut nihil est magis intrinsecum, et (ut ita dicam) magis idem cum unaquaque re, quam ipsa ejus entitas, ita nullus quasi effectus formalis requirit actum magisintrinsecum et proprium ipsius rei, quam ipsum existere; et propterea illa compositio ex essentia creata et existentia increata, et in universum ex essentia propria, et existentia aliena, impossibilis est. Sed ne videamur difficultatem subterfugere, oportet in particulari dissolvere quae in contrarium objici solent.

33

19. Objectio.—Abesponsio. — Objicitur enim primo auctoritas Sophronii, VI Synod., act. 11, ubi, de Christi humanitate loquens, inquit: Zn ipso, id est in Verbo, et non in se, halnuit evistentium unam cum Verbo. Secundo, objicitur auctoritas Damasc., lib. 3, c. 22, ubi dicit humanitatem Christi existere per existentiam Verbi. Haec duo testimonia affert Medina hic, his eisdem verbis; idcirco ita illa proposui. Addunt etiam auctoritatem D. Thomae, quam nunc omitto, quia de illius mente latius sectione sequenti dicturus sum. Adjungi vero potest testiimonium Leonis Papae, epist. 11, dicentis humanitatem Christi ipsa assumptione fuisse creatam; et Fulgent., lib. de Incarnat., cap. 3, ubi sic ait: 7psa acceptatio carnis fuit conceptio cirginalis. Ad Sophrónium respondetur primum, illam particulam ultimam, scilicet cum Verbo, additam esse ab arguente, non enim ita habetur in textu; qua sublata, reliqua verba simpliciter intellecta, ut sonant, nostram sententiam potius confirmant, quia non est sermo de Christo, sed de humanitate, ut patet aperte ex verbis antecedentibus: Simul, inquit, caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata vatrionalis, simul Dei Verbi caro animata rationals, in illo ataque, et non in semetipsa, habuit eaistentium unam; de humanitate autem verissime dicitur habere tantum unicam existentiam, eamque non in se, sed in Verbo. Verus tamen sensus Sophronii, ejusque intentio est, docere contra haereticos, humanitatem, in eodem instanti temporis in quo incepit esse in rerum natura, fuisse Verbo unitam; et hoc modo dicit, semper habuisse unam existentiam invariatam, et ejusdem modi, quia non prius per se extitit, postea in Verbo, sed semper in Verbo. Qui sensus fa- cile patet ex verbis citatis, et ex omnibus qua antecedunt ab illo loco: Incarnatur ergo Verbum Deus, quod nostrum est, non prafacte carni copulatus, prefyrmative atque in sese praesubsistenti aliquando corpori conlinitus vel anime praecistenti conjunctus; sed tunc his ad subsistendum cenientibus, quando eis ipsum Verbum et Deus naturaliter copulatus est, contemporalem habens unitionem atque subsistentium, et non ante verissinum ipsius Verbi conventum in se ipsis unquam eatiterunt, vel cuguspiam secundum nos alterius hominis penitus eatiterunt, sed Verbi ipsius naturali conventu subsistentiam habitura concurrerunt, et nec quantum in ictu, oculi, hanc quam illam prioren habentia, sicut Paulus Samos. perstrepit, atque Nestorius; simul quippe, etc. ut supra; et postea subjungit rationem, qua id ipsum declarat, dicens: Cum conceptu quippe Verbi hec ad subsistendum prolata sunt, etc. Difficiliora videri possunt verba, quae post tres fere columnas subjunxit, dicens: Quae enim extat persona composita ez inconfuso constans temperamento, partituonem convenientuum nescit, sed esse unum, et permanere unwn indivisum sortitur; et infra: Est unum et duo: unum secundum subsistentiaum atque personam. duo vero secundum psas naturas, atque carwn proprietates, ev quibus esse unum sortitur natura duplex, et unum permanere servavit. Respondetur tamen, eumdem sensum per haec omnia verba intendere, scilicet, illas naturas semper fuisse unitas, et hoc modo bhabuisse semper unum esse personale, in quo semper permanserunt indivisae et indissolutae, componendo semper unam personam Christi. Possunt etiam haec verba ultima explicari juxta doctrinam statim sectione sequenti tradendam, quae illis poterit confirmari.

34

20. Testimonium Damasceni falso confictum est, quia nec illa verba, nec alia similia, vel in citato capite, vel in toto 3 lib. de Fide reperiuntur, sed in illo c. 22 dicit, carnem ab ultimo ortu Deo Verbo unitam esse, imo potaus in ipso eatitisse, ac personalem cum eo adentitatem habuisse. Quae verba aliter vertit Faber, dicens, Verbum fuisse unitum carni eatrema ecistentia. Ex quo verbo aliqui nituntur nostram sententiam confirmare, quia indicat Verbum fuisse unitum carni existentia eatrema, id est, imperfecta existentia. Sed melius vertit Billus in citatis verbis, quorum verus sensus est, carnem ab ultimo ortu, id est, a sui initio et primo ortu, seu conceptione, fuisse Verbo unitam, et in eo extitisse, ubi non dicit per illud, sed àn illo extitisse, quia Verbum non est ipsa existentia humanitatis, sed terminus existentiae ejus.

35

21. Ad Leonem Papam et Fulgent. respondetur, sensum eorum esse eumdem qui Sophronii, scilicet, in eodem instanti fuisse animam seu humanitatem creatam et assumptam. Sic enim ait Leo: Natura nostra non sic assumpta est, ut prius creata, postea, assumeretur, sed ut ipsa, id est, in ipsa assumptione crearetur; ubi illad prius, et posterius ad temporis successionem manifeste referuntur. Fulgentius vero ita rem esposutt: Zanc carnem tunc ez se natura Virginis concipientis echibuit, cum in eadem Deus concipiendus advenit; non est igitur aliquod intervallum eaistinandum inter initium carnis, et adventum majcstatis. Addi potest, per creationem ex natura sua produci rem subsistentem, et ideo quodammodo dici potest creatio non esse consummata, donec res ad subsistendum perducta sit. Quia ergo productio animae vel humanitatis Christi non fuit terminata ad subsistentiam, nisi ratione assumptionis, ideo quodammodo dici potest ipsa assumptione fuisse creatam.

36

22. Objectio secunda. — Secundo, objiciuntur rationes metaphysicae. Prima, quae supra insinuata est, quia esse existentiae in creaturis distinguitur ex natura rei ab essentia; ergo potest Deus separare essentiam ab existentia, et per propriam existentiam increatam iilam supplere, sicut de subsistentia dicimus; ergo ita factum est. Secunda, quia vel existentia substantiae nibil est aliud quam subsistentia ipsa, quia est existentia per se; vel si aliquo modo distinguuntur subsistentia et existentia substantialis, sunt ita per se ordinatae, ut existentia propria necessario supponat propriam subsistentiam; quia existentia est proprius actus suppositi, nam id, quod est et quod fit, est suppositum; ergo neutro modo poni potest in Christi humanitate existentia creata. Nam si prior dicendi modus asseratur, sicut in illa humanitate non potest pcni secundum fidem subsistentia creata, ita nec creata existentia substantialis, quia ponuntur esse omnino idem; si autem affirmetur posterior modus, constat in his, quae sunt per se subordinata, ablato priori, consequenter tollii id quod posterius est, atque adeo, ablato proprio susceptivo existentiae, quod est suppositum, auferri existentiam. Neque enim potest existentia creata recipi in persona increata, vel esse actus ejus; alias Verbum existeret per existentiam creatam, et existentia creata esset perfectio personahtatis Verbi, quae impossibilia sunt.

37

23. Responsio. — Essentia ab existentia in creaturis quomodo distinguatur. — Objectio. — Responsio.— Ad primam rationem respondetur, essentiam creaturae, ut abstrahit ab actuali existentia, solum significare rem possibilem, quae ut sic nihil actu est, neque habet entitatem actualem, sed in potentia tantum objective; unde ut sic distinguitur ab actuali existentia seu entitate, sicut res in potentia a re in actu; at vero essentia creaturae ut jam facta, seu ut actualis entitas, vel formaliter est ipsamet actualis existentia, vel ita illam includit, ut nulla ratione possit ab illa praescindi vel separari. Et ideo impossibile est ut essentia creata sua propria existentia privata assumptibilis maneat, quia non assumitur ens in potentia, sed ens in actu, unde non est eadem ratio de subsistentia seu personalitate; quia personalitas creata non constituit naturam in ratione actualis entitatis, sed supponit in illa entitatem, et terminat illam tanquam modus illius; et ideo, separata personalitate, intelligitur natura manere assumptibilis, et terminabilis personalitate aliena; at vero, ablata existentia, nihil manet in re quod assumi possit. Dices esse verum, si res privaretur omni existentia, non vero si ablata propria assumatur ad alienam; sic enim id, quod assumitur, erit aliquid in actu saltem per alienam existentiam. Sed hoc jam rejectum est; ostensum est enim, id, quod assumitur, debere esse aliquid in actu, ut supponitur assumptioni; ostensum est etiam nullam entitatem actualem posse constitui in esse talis entitatis per existentiam aut entitatem alienam.

38

24. Existentia a subsistentiua quomodo distinguatur. — Ad secundam rationem respondetur ad priorem partem, subsistentiam ex natura rei distingui ab existentia substantiali naturae creatae; nam, licet illa existentia dicatur esse per se, ut distinguitur contra esse in alio per modum accidentis, quia ex natura sua est apta ut terminetur per subsistentiam, tamen in suo formali conceptu non includit actualem modum per se essendi, in quo subsistentia consistit. Et hoc sensu subsistentia est modus existentiae, ut recte Damascenus dixit; sicutin accidentibus, existentia accidentalis potest dici esse in alio, non quia actualis inhaerentia sit de conceptu ejus, sed quia natura sua apta est per illam ter- minari; ipsa vero actualis inhaerentia modus est ab illa distinctus, et de potentia absoluta ab illa separabilis; sic igitur ab humanitate Christi separabilis fuit subsistentia creata, servata existentia ipsius humanitatis. Ad alteram vero partem respondetur, existentiam substantialem completam et integram ex omni parte in creaturis tantum reperiri in supposito scu persona, et ideo disi supra, existentiam creatam humanitatis Christi non esse hoc modo completam; at vero, generatim et absolute loquendo, existentia non est actus suppositi, sed est actus cujuscunque entis, seu potius est ipsa actualis entitas cujuscunque rei. Et hoc modo existentia naturae est actus vel entitas ipsiusmet naturae, quae in omni natura creata prior natura est quam subsistentia, unde potius natura per suam existentiam constituitur capax personalitatis quam e contrario, quamvis totum suppositum compleatur in suo esse per personalitatem, et ideo illud dicatur simpliciter esse et fieri. Quocirca, ablata personalitate creata ab humanitate Christi, licet non permanserit esse completum personale et creatum, potuit tamen manere esse ipsius naturae, quod non est posterius, sed prius quam personalitas. Et ideo non seguitur Verbum simpliciter existereper existentiamcreatam, quia, ut supra. q. 16, art. 9, dicebamus, existere absolute dictum et secundum adjacens, significat esse simpliciter ejus cui tribuitur; at vero esse simpliciter Verbi non est creatum; vere autem dici potest, quod Verbum existit homo per existentiam creatam et humanam, non quia illa existentia sit actus suppositi secundum se, sed ut est homo, seu quia est actus humanitatis in eo existentis. 25. Christus per generationem haluit a maIre existentiam humanitatis. — Tertio, objiciunt rationes Theologicas. Prima et praecipua est, quia sequitur, unionem humanitatis ad Verbum esse accidentalem; non enim potest intelligi inter aliqua duo substantialis unio, nisi in quantum unum trahitur ad esse alterius; unde si anima et corpus haberent proprias existentias, non posset intelligi inter ea substantialis unio, praesertim quia existentia humanitatis est completa, et existentia Verbi similiter; ergo non potest una alteri advenire nisi accidentaliter. Secunda, quia alias sequitur humanitatem Christi habere existentiam a matre per generationem; terminus ergo illius generationis erit hoc esse creatum humanitatis; erit ergo Beata Virgo mater humanitatis, et non Dei. Tertio, addi potest, quia id, quod est simpliciter unum, tantum habet unum esse. Sed de hoc dicemus sectione sequenti. Ad primam ergo rationem respondetur negaudo sequelam, quia unie naturae cum supposito substantialis est, et hujusmodi est haec unio, ut Concilia tradunt, quae nunquam dixerunt hanc unionem esse essentiae cum existentia, sed naturae realis cum supposito increato; cui unioni tantum abest, ut repugnet existentia creata ipsius naturae, ut sine iila potius nec intelligi possit; quia sine illa non esset natura realis in actu, et consequenter neque assumptibilis. Neque est verum unionem substantialem duarum rerum in hoc consistere, quod una trahat aliam ad suum esse existentiae; nam etiam anima et corpus revera habent partiales existentias suas, incompletas quidem in suo genere, substantialiter tamen uniuntur per modum actus et potentiae ad constituendam unam completam naturam ejusdem generis substantiae; tota vero humanitas licet in ratione naturae completa sit, tamen in ratione substentiae adhuc est incompleta et caret ultimo termino, etideo substantialiter uniri potest subsistentiae Verbi, ut cum illa componat unum suppositum ac personam humanam. Ad secundum concedo primam sequelam, imo non video qua ratione id negari possit, quia, si Christus non habuit a matre existentiam humanitatis, nihil ab illa habuit, quia ab illa non habuit existentiam increatam, neque unionem ad Verbum; essentiam autem nudam ab illa habere non potuit, quia illa nihil est nisi tantum quaedam res in potentia. Negatur vero ultima consequentia, quia, licet formalis terminus ilius generationis sit humanitas cum sua existentia, tamen ultimus terminus, qui generatur, nonest humanitas, sed hic homo; quia illa humanitas et existentia ejus non inse fit, sed in Verbo, et ideo Verbum vere dicitur generari et nasci ex Virgine. Sicut interfectores Christi vere privarunt humanttatem existentia sua, non enim extitit humanitas in illo triduo; tamen, quia humanitas non est passa, nec privata existentia secundum se, sed ut in hoc supposito existens, ideo vere dicitur hic homo interfectus, et Deus mortuus. Unde hoc argumentum multo magis retorqueri potest contra Thomistas, quia si humanitas Christi non habet existentiam creatam, vix intelligi potest quid habuerit Christus a matre, ut sit filius cjus. Et quamvis ipsi dicant habuisse esse es- sentiae ipsius humanitatis, hoc praeterquam quod repugnantiam involvit in ipsis terminis, ut ostensum est, quia esse essentiae non fit nisi ratione existentiae, evidenter ostendit quam sit invaldum dictum argumentum, nam si hoc illis satis esse videtur, ut Beata Virgo sit mater Dei et hominis, multo magis videri debet sufficiens, quod nos dicimus, habuisse, scilicet, Verbum et Christum a matre non solum essentiam, sed existentiam humanitatis.

Sectio 2

utrum simpliciter dicendum sit, christum habere unum esse vel plura
39

SECTIO II. Utrum simpliciter dicendum sit, Christum habere unum esse vel plura.

40

1. In hoc dubio fere jam non relinquitur quaestio in re ipsa, sed iu modo loquendi, et enunciandi propositiones; nam in re constat, suppositis quae diximus, sicut natura humana et divina in Christo distinctae res sunt, ita etiam habere existentias distinctas prout ad naturas pertinent. Constat autem ex fide illas naturas ita esse distinctas, ut tamen substantialiter unitae sint et conjunctae in uno Christo. Solum ergo videtur relinqui quaestio de propositionibus ipsis, an, simpliciter loquendo, Christus dicendus sit habere plura esse propter naturas, vel unum esse propter suppositum; et hunc existimo esse sensum quaestionis aD. Thoma hic propositae, quidquid Cajetanus dicat, quod ex sequentibus constabit.

41

2. Scotus ergo, Durandus, et fere alii auctores citati sectione praecedenti pro nostra sententia, simpliciter ita loquuntur: sicut in Christo sunt plures naturae, et plures formae, ita etiam esse plures existentias, sicut etiam dicuntur esse in illo plures voluntates, seu plures operationes, quarum formalia principia sunt ipsae naturae, quamvis suppositum volens et operans sit unum et idem. At vero D. Thom. hic expresse docet in Christo tantum esse unum esse. Cujus sententiam sequuntur omnes ejus discipuli, qui modus loquendi mihi magis probatur.

42

3. Unde breviter dico primo: simpliciter dicendum est esse in Christo tantum unum esse substantiale, completum et perfectum. Hanc existimo esse mentem D. Thomae hic, et potest confirmari verbis Sophronii supra citatis. Et optime probatur ratione D. Thomae, nam ens in actu constituitur per ipsum essc, ut ostensum est; ergo quod est simpliciter unum ens. simpliciter habet unum esse quo consti- tuatur sed Christus est simpliciter unum ens, ut dictum est articulo primo; ergo et babet unum esse. Et confirmatur rationibus Thomistarum sectione praecedenti allatis, quae in bono sensu ad hanc conclusionem confirmandam accommodari possunt hoc modo; quia omnis substantialis unio, sicut terminatur ad unam substantiam, ita et ad unum ens per se; ergo et ad unum esse simpliciter. Et hoc sensu necesse est ea, quae substantialiter uniuntur, convenire aliquo modo in uno esse totius; cum ergo in Christo sit substantialis unio, necesse est ut in Christo sit tantum unum esse.

43

4. Esse unum in Christo, sed non omnino simpler. — Dico secundo: hoc esse Christi Domini, quatenus Deus et homo est, non est unum per omnimodam simplicitatem, sed per admirabilem compositionem et substantialem unionem naturae humanae cum persona Verbi, et naturalis existentiae humanitatis cum personali existentia seu subsistentia Verbi Dei. Haec conclusio sequitur evidenter ex dictis; constat enim esse existentiae Verbi Dei secundum se, esse unum omnino simplex; diximus autem, praeter hoc esse increatum, esse in humanitate Christi suum esse existentiaa creatum, non omnino perfectum, sed quale esse potest esse solius naturae; et rursus addidimus in Christo Deo homine simpliciter dari unum esse; ergo necesse est esse unum compositione, non simplicitate. Et ratio etiam hoc suadet: omne enim ens ita habet unum esse, sicut ipsum est unum; sicut ergo Christus Deus homo non est unus simplicitate, sed compositione, ita proportionali modo habebit unum esse. Quod exemplo substantiae corporeae explicari et confirmari potest: sicut enim homo constat ex anima rationali et corpore, ita habet unum esse, non quidem omnino simplex, quia aliud est esse partiale animae, et aliud corporis, sed per compositionem ex utroque; et idem est in tota substantia, quatenus ex partibus integrantibus constat. Et ex hac conclusione intelligitur ratio, propter quam in Christo Deo et homme, sicut fatemur duas naturas, ita et duas voluntates ct operationes, et non simpliciter unam, et tamen simpliciter fatemur unum esse, ct non duo, nisi cum addito et secundum quid. Ratio enim est quia duae naturae non uniuntur in unam naturam, sed tantum in unam personam, et ita in rationc naturarum semper manent duae et distinctae; et similiter duae voluntates non uniuntur in unam voluntatem, nec duae operationes in unam operationem, sed omnino distinctae manent istae proprietates, sicut ipsae naturae, quibus mediantibus solum uniuntur in una persona. At vero natura et persona simpliciter uniuntur in uno esse, quia (ut saepe dixi) existentia est ipsa actualis entitas rei, vel intrinsecus actus ejus; unde non potest fieri unio inter ipsas entitates ut sic, quin fiat inter ipsa esse, et ideo sicut ex unione substantiali resultat simpliciter unum ens, ita unum esse, non simplex, sed compositum.

44

5. Quid senserit D. Thomas de existentia humanitatis Christi.— Juxta doctrinam hanc existimo posse convenienter explicari sententiam D. Thomae in hoc articulo. Primo quidem, quia nunquam ipse docuit, humanitatem Christi existere per existentiam increatam Verbi, sed solum esse in Christo unum esse personale, quod juxta doctrinam positam optime intelligi potest. Secundo, quia ex principiis ab eodem D. Thoma positis, aliis locis, aperte intulimus nostram sententiam de existentia creata humanitatis. Tertio, quia divus Thomas, quaest. de Unione Verbi incarnati, art. 4, hoc diserte docuit, et nunquam aperte retractavit. Quarto, quia supra, q. 2, art. 6, ad 2. dicit humanitatem esse assumptam ad unum esse, non ut est esse naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae, sed prout est hypostasis vel persona; ubi aperte loquitur de esse existentiae naturae; sic enim dicitur ab codem corpus assumi ad esse animae, 1 p., q. 76, art. 1. Quinto, quia quoties D. Thomas loquitur óe hoc uno esse Christi, addit ahiquid, quo suam sententiam limitet et explicet; ut hic semper addit illam particulam, esse personale; et similem addit, Quodlibeto 9, art. 3; in 3, dist. 5, q. 2, art. 2; et supra, hac 3 p., q. 9, art. 4, ad 3, dicit unionem factam esse ad hoc unum esse personale. Et infra, q. 19, art. 1, ad 4, dicit esse pertinere ad constitutionem personae, et ideo unitatem personae requirere unitatem ipsius esse completi et personalis; non ergo sine causa divus Thomas tam caute semper loquitur, sed ut indicet hoc unum esse personale, non excludere existentiam ipsius naturae, quae ad componendum ipsum esse totius personae concurrit, quia ita unitur supposito, ut ex illa unione resultet unum esse simpliciter totius personae compositae. In quo differt humanitas ab accidcntibus, quia accidentia nullo modo pertinent ad constitutionem personae, sed adveniunt illi jam plene constitutae; unde in dicto Quodlibeto sic loquitur D. Thomas: Rei substantiali duplea esse tribuitur: unum, resulians em iis em quilus ejus unitas integratur, quod est esse suppositi substantiale; aliud superadditum per accidens; quia ergo in Christo ponimus unam vem subsistentem tantum, ad cujus integritatem concurrit etium lnumanitas, ideo est unuwm esse substantiale Christi, habens unitatem ea parte suppositi, non em natura. Sentit ergo hoc unum esse coalescere aliquo modo ex esse ipsius naturae, quamvis unitatem simpliciter habeat ex ccnjunctione ad suppositum. Sexto, ex discursu hujus articuli hoc colligi potest, tum quia in principio dicit, esse pertinere ad naturam et ad hypostasim; ad hypostasim, ut ad habentem esse; ad naturam vero ut ad id quo aliquid habet esse; habet ergo natura aliquo modo suum esse, quo concurrit ad esse totius suppositi. Neque enim verisimile est quod Cajetanus hic et alii Thomistae dicunt, naturam esse quo aliquid est, quia est principium ipsius esse; quia, ut supra ostensum est. non potest natura esse principium ipsius esse, nisi ipsa existat. Unde minus credibile est quod Cajetanus ait, et indicat Capreol., in 3, dist. 5, q. 2, art. 3, ad 4 et 5 principale, ut natura existat, non oportere ipsam actuari per existentiam, sed sufficere quod ipsa sit, qua aliquis existit; quamvis enim natura non sit ens completum, tamen est vernm ens intrinsece includens propriam entitatem suam actualem; quae sine intrinseca existentia veluti actuante seu constituente ipsam entitatem, nec mente concipi potest. Tum etiam quia aperte D. Thomas explicat unitatem hujus esse personalis per conjunctionem seu constitutionem unius ex multis; unde in exemplo quo utitur, sic inquit: Esse autem capitatum, et esse corporeum, et esse animatum, totum pertinet ad unam personam Socratis; et ideo ea omnibus his non fit nisi unum esse in Socrate; et postea adhibet exemplum de parte integrante, quae advenit supposito jam constituto; quam dicit non afferre novum esse, sed trahi ad unum esse suppositi, cum tamen evidentissimum videatur, partem integrantem habere suam existentiam partialem, licet ex omnibus his partibus unitis resultet unum esse totius, non simplex, sed compositum. Tum denique quia discursus, et ratio D. Thomae non concludit esse in Ghristo unum esse, nisi praedicto modo; non est ergo cur asscramus D. Thom. plus intendisse quam probat.

45

6. Objectio prima. — Responsio. — Objectio secunda. — Responsio. — Possunt vero contra hanc expositionem divi Thomae nonnulla objici. Primum est, quia constat in doctrina divi Thomae existentiam realiter distingui ab essentia, ex quo fundamento videtur in hoc articulo procedere. Sed haec objectio in praesenti non urget, tum quia sensus divi Thoma in illa quaestione metaphysica variis modis exponitur, etiam a discipulis divi Thomae; tum etiam quia praesens quaestio theologica non omnino ab illa pendet, ut constat ex rationibus sectione praecedenti factis. Secundo vero objicitur, quia D. Thomas nullo alio loco disputavit de propria existentia humanitatis; de unitate autem personae Christi satis in superioribus dixerat; ergo hic non intendit agere de hoc secundo, sed de primo. Respondetur forte D. Thomam non movisse specialem quaestionem de creata existentia humanitatis, quia ut evidens supposuit hanc esse actualem et realem entitatem creatam, quae sine creata existentia neque mente concipi potest. Ideo vero movit quaestionem de unitate ipsius esse Christi, quia haec consequens erat ad quaestionem de unitate ipsius Christi. Unde, sicut ex superioribus constare poterat Christum esse unum, quia ostensum fuerat esse unam personam compositam, et hanc unionem esse substantialem, et nihilominus quia unitas est veluti quid consequens ipsum ens, ideo hic D. Thomas specialiter disseruit quomodo sentiendum sit de unitate Christi, ita, licet ex dictis de unitate personae et substantiali unione incarnationis, constare posset esse in Christo unum esse, nihilominus hoc diserte explicandum fuit, propter eamdem raiionem. Concedo ergo hic esse sermonem de esse existentiae ut sic, et de unitate illius, non tamen de unitate simplici, sed composita, nec de existentia solius humanitatis, sed totius Christi Dei et hominis, de quo in praecedenti articulo quaesitum fuerat, an sit unum vel duo. Et quod hic fuerit sensus hujus quaestionis D. Thomae, inde etiam confirmari potest, quia hoc modo explicata proprie pertinebat ad hunc locum; si autem quaestio esset de unione essentiae creatae cum existentia increata, potius pertineret haec quaestio ad explicationem ipsius mysterii, quae supra, q. 2, tradita est, ut ex ibi etiam dictis facile constarc potest. Quam difficultatem vidit Cajetanus hic in explicatione tituli, eamque expedivit, dicens, omnia, quae antea tractata sunt, pertinere ad esse vel fieri incarnationis in se, vel in enuuciationtibus; nune vero agi de unitate quae sequitur ens. Sed re vera non ita est, nam, quae supra de scientia et gratia, et similibus, dicta sunt, non pertinent ad esse vel fieri incarnationis quoad substantiam ejus; unio autem in existentia ipsius naturae maxime pertineret ad substantiam mysterii, si revera intercessisset.

46

1. Objectio teriia.— Responsio. — Tertio objici potest, quia D. Th. aperte hic dicit, secundum humanam naturam non advenire Filio Dei novum esse, sed solum habitudinem esse praeexistentis ad humanam naturam. Respondetur tamen facile ex dictis, non negare simpliciter novum esse, sed novum esse personale; advenit enim humanitas Verbo, tanquam natura supposito, et ideo non afftert esse simpliciter, et completum, tanquam id quod est, sed solum esse naturae, quod est esse secundum quid, et potius habet rationem inexistentiae in Verbo. Unde, licet respectu Verbi secundum se, nullum esse illi addatur per unionem humanitatis, sed solum quaedam habitudo ad ipsam, tamen respectu Verbi ut hominis, revera additur esse naturale ipsius humanitatis. Et ad eumdem modum facile intelliguntur omnia, quae D. Thomas dicit in solutionibus argumentorum.

47

S. Objectio quarta. — Rsponsio. — Unum solum, quod in solutione ad tertium dicit, scilicet, tres personas divinas non habere nisi unum esse, quia in eis idem est esse naturae et personae, difficile est. Ostendimus enim in superioribus, esse in Trinitate non tantum unum esse absolutum, sed etiam tria relativa. Sed haec difficultas solvenda est etiam a discipulis D. Thomae, qui admittunt tres existentias relativas. Unde dicendum est, D. Thomam loqui de esse perfectissimo, quod est esse simpliciter Dei. et omnium personarum, quod secundum se et ex proprio conceptu est, non solum existentia, sed etiam subsistentia; et ideo ratione illius tres personae sunt unum absolute, et habent simpliciter unum esse, quamvis personaliter distinguantur, et ut sic habeant distincta esse relativa, et secundum quid.

PrevBack to TopNext