Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

NOn est idem vniuersis terribile &c. Actus viri fortis audacis & meticulosi comparat. declarans fortem semper seruare medium. Prima capitis conclusio est. Terribilia non in omnibus vniformiter existunt: terribile enim puero pumilioni & decrepito non est robusto viro tale. Nam ter ribilium aliud hominis facultatem transcendit, & illud cuilibet sanae mentis est terribile: vt terrae motus, maris saeua procella, tonitruum. Aliud facultatis humanae mensuram non supergreditur. Et haec intensione & remissione, hoc est magnitudine & paruitate differunt. Terribilia igitur non omnibus vnomodo existunt. Parique iure ausus differunt.

2

¶ Secunda conclusio. Fortis omnino impauidus non est. Probatur: vir fortis impauidus est vt homo: timet enim humana terribilia vt ratio effligitat, eaque to lerabit honestatis causa: is enim virtutis finis est, proinde fortis non est omnino impauidus.

3

Secundo argumentor ad idem sic. Aliqui metuunt terribilia plusquam oporteat, aliqui vero minus & deficiunt, immo fit vt ea quae minime terribilia sunt perinde atque formidabilia metuant: & sic delinquunt cum formident ea quae metuere non oportet vt debiliorem, aut non quemadmodum oportet: hoc est plus aequo: aut quando non oportet, cum sim in puerorum coetu, aut aliquid talium. Et similiter confidendo & non metuendo, hoc est audendo, etiam peccatur. Qui igitur ea quae oportet terribilia, gratia cuius oportet, & vt oportet, & quando oportet, tolerat, metuit & confidit, vir fortis est. Fortis enim pr dignitate & vt ipsa ratio iubet tam patitur quam etiam agit.

4

¶ Tertia conclusio. Viro forti finis decorus est. Nam omnis operationis talis erit finis, vt suo habitui consentaneus sit in decoro. Et forti viro for titudo honesta est: nam singula a suo fine determinantur & modificantur: cum operatio fortis sit decora, finem esse decorum honestum & aequum est: immo opposito admisso, operatio fortis non esset bel la. Quicquid agunt homines intentio iudicat omnes vt adagialiter aiunt. Stoici fortitudinem diffinientes dixerunt eam virtutem esse pugnantem pro acquitate. Neminem itaque iniuste aggreditur, si itaque secus feceris temerarius es. Fortitudo in viro forti est habitus bellus, postquam est sublimis virtus, quare finis cuius gratia fortis sustinet & operatur erit decorus. Ne cum aliquibus hallucineris putando omnes actus eundem finem habentes eiusdem esse speciei specialissimae, singulariter de fortitudinis honesto fine loquitur, ob multos putantes fortem in vitae discrimine non posse sibi finem honestum praestituere. Quocirca & aliena iniuste rapientes. Vt sua augeant non sunt fortes, sed fortium inimici. cum fortitudini repugnanter operentur. Nec alium iniuste inuadens est fortis. Proinde hi carnifices quos imperitum vulgus vt fortes extollit, non sunt fortes.

5

¶ Dubitatur primo de causalitate causae i finalis actui malo superuenienti.

6

¶ Secundo quae relatio in finem vltimum in actum moraliter bonum requiratur.

7

¶ Ad priorem dubitationem respondetur quod nihil aliud est quam volitionem aut noli¬ tionem finis causare actus medios in finem. Finis autem mouet agentem ad operandum: hoc est voli tio finis mouet partim operantem ad agendum, vt volitio sanitatis est partialis causa volendi habere medicum. Non oportet finem aliquid efficere, stat ipsum non esse in rerum natura. Vt si quisquam vult gladium aut vestem pro filio qui est in bello efficere, quem stat inscio patre esse e medio sublatum. Actus intellectus & voluntatis ampliant: sed an terminus finis & efficiens similiter amplient ad logicum atti net. Multa concedimus vera quae sine ampliationibus de virtute sermonis seruari nequeunt, licet talium communiter in ampliationibus regulae non ponantur. Potest dici talis ad bonum sensum concedi: vt Aristoteles dicit hoc. Oens apostoli Dei sunt duodecim. Finis gratia cuius mouet me ad agendum, loquendo ac si talia essent.

8

¶ Ad secundum respondetur, quod si requireretur relatio actualis in finem vltimum, aut habitualis ex charitate infusa aut acquisita sicut Gregorius putat, purus infidelis nullum actum moraliter bonum habere potest, quod est durum, nec probari potest. Mihi autem id placitum non placet: sufficit relatio in aliquem finem creatum honestum. Non enim in quolibet actu studioso tenetur homo de deo cogitare, & si de eo cogitet, non tenetur propterea illum actum in Deum referre.

9

¶ Contra hoc argumentor primo sic. Non summum in mentibus non est propter se diligendum & volendum: nulla creatura siue finis creatus est summum bonum. quamobrem non est diligendum propter se: proinde propter aliud, & non nisi propter Deum: igitur. Item August, negat veram virtu tem pure infidelibus inhaerere. Et glossa ad Romanos. xiiii. dicit: omnis infidelium vita est peccatum.

10

⁋ Prior ratio solum probat quod ille finis non est vltimatus simpliciter, nec in illum tenetur homo re ferre: sat est quod est finis sufficiens in illo: vt volo resistendo pugnare ne Socrates authoritate propria me interimat. Vel pro patria.

11

¶ August. intelligit de virtutibus & earum actibus quae ad vitam aeternam immediate promouent. Glossa intelligit quando ex infidelitate agit, vel semper infidelis est in peccato capiendo infidelem contrarie, & etiam priuatiue si se ad bene agendum non disponat: nam si se dis posuerit, tunc Deus ei fidem infunderet.

12

¶ Ex dictis diffinitiones extremorum colligere possumus. Insanus & stupidus est ille qui omnino non timendo exuperat, vt qui non metuit terrae motus & suc cussiones, neque fiuctus, vt de celtis perhibent. Hispaniam celtae ex gallis descendentes incolunt. Gallorum celtae miscentes nomen lberis dicuntur celtiberi. Audax est qui circa humanaadiscrimina confi dendo superat, & is inflatus & arrogans insolenter sibi tribuens quae in eo non sunt, est viri fortis simulator siue simia: falso simulat sibi inesse fortitudinem. qualis enim est ipse fortis circa pericula, talis videri desiderat: & sic fortem quantum potest imitatur: hoc est eius mores insequitur. Ex quo sequitur vt multi audacium sua temeritate sic magnae stragis authores, & pro gloria dedecus reportent. Alexander macedo saliendo in oppidum Sardeacarum seu Mallorum temere egit: multis plagis acceptis pene inglorius occubuit. citra prudentiam non est fortitudo. Praeterea audaces plerumque sunt timidi: nam temere sperantes pericula adeunt, & vbi difficultas ingruit res formidolosas non sustinent. Timidus est qui metuendo excedit & spe destituitur. Qualis fuit Xerxes Persarum rex, qui primus infu ga, & nouissimus in praelio, numerosissimum ductitauit exercitum, ita vt fiumina diceretur exica care: inconsulto tamen bellum gessit & inferuore conflictus minime perdurauit. Nulla est repugnantia quempiam esse temerarium in aggressu, & periculo ingruente esse pauidum. Timet quem non oportet, puta aliquem esse ei hostem, eum inuasurum qui ei non nocebit: & plus aequo, & non pro dignitate pauet. Omnia talia eum sequuntur. Proinde esse audacem non infert quempiam esse non timidum. Deest autem in confidendo. Posthaec ponit philosophus doctrinam cognoscendi timidu, mdicens quod in doloribus exuperans multum est manifestus: male sperat & confidit cum vniuersa metuat. Nocturnis in tenebris arborem esse spectrum falso existimat. Laruas inanes occursuras sibi fingit demisso ani mo atque abiecto ambulat. Contratio modo sese fortis habet. Confidere est hominis bene sperantis. De inde quarta conclusio ponitur. Audax, fortis & timidus circa eandem materiam, sed vario modo laborant. Quia circa timores & fiducias negociantur, licet saepius res ipsas quae haec inducunt pro obie ctis habeant. Fortis medium locum tenet: Audax abundat, timidus deficit. Audaces ante pericula sunt praecipites & animo valenti: sed cum pericula assunt, minus valent, tergiuersantur & terga vertunt. Fortes autem in pugna feruidi sunt & ante praelium quieti. Dictum est quod fortitudo est mediocritas circa terribilia & metuendo & confidendo ea eligens, & persistens honestatis gratia, quia indecorum est ea subire & non perferre.

13

¶ Sequitur quinta conclusio & finalis. Mortem sibi consciscere ob inopiam fugiendam aut amorem, aut molestum aliquid non fortis est hominis, sed mollis & timidi. Hanc conclusionem bifariam probat. primo, quia effoeminatio est laboriosa deuitare, & non fortitudo, tales autem sunt huiusmodi igitur. Secundo, mortem non subeunt decoris causa, sed vt fastidientem molestiam deuitent. Hac via sibi manus infligere non est fortitudo, quae vsquequaque est honesti causa, sed mollities quaedam & longioris mali formido.

14

¶ Ex his sequitur quod Annibal poenus alioqui dux ferocissimus & Cato vticensis, Mitridates, Nero, Saul sese interimentes aut facientes se occidi, & Cassius iugulum feriendum praebens, non erant fortes in sui nece. Nec ipsa Lucretia ad infamiae notam abolendam. Nec mulieres quae se ob amorem (vt poeta de Didone fingit) sese occidentes fortes erant. ldem de Pyramo ac Tysbe Babyloniis dico. Putabat enim Pyramus amicam suam a leone deuoratam & ideo se peremit, & stul tum autem erat propterea muerone se transfodere. Nec minus stolida erat puella quae caeco amore inebriata vbi amicum ob sui amorem interemptum agnouit sese eodem mucrone interemit. ldem de Ero censeo. Leander autem magis excusandus est. Natandi enim peritia fretus helespontici maris traiectum breuem tranare sperabat. Stolidiores sunt ob exterorum bonorum iacturam sibi mortem consciscentes.

15

¶ Quaeritur an homo poest licitae sibi manum inferre: & quia Aristoteles in huius capitis fine partem negatiuam tenet, ad partem affirma¬ tiuam argumentabor primo sic. Sanson occidit se. ludicum. xvi. & non peccauit cum inter sanctos ad Haebreos. xi. numeretur.

16

¶ Similiter damnatus ad mortem vt se occidat potest se occidere? Patet, iudex potest alteri praecipere occidere reum, ergo hoc ipsum ipsi reo imperare potest. Tertio capiens cicutam aut helleborum letiferum, quod arbitratur esse salubre, se interficit sine culpa.

17

¶ Quarto mulie res in altum fiumen se praecipitantes gratia seruandae castitatis vt se a tyrannis seruarent se occidunt sine peccato, quia quasdam tales ecclesia martyrum adscripsit catalogo.

18

¶ Quinto, damnatus ad mor tem prope quem ponitur panis non comedens se occidit, & non peccat.

19

¶ Sexto secundi Maccabaeorum. xiiii. Rasias seipsum interfecit eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus.

20

¶ Se ptimo offerens se ad martyrium est causa suae mortis, ergo occidit se. At dicis, & bene, deobligatur a sua vita seruanda ob materiam praecepti oppositi occurrentis.

21

¶ Contra ergo ad minus vbi non est materia praecepti, sed consilii solum, homo est causa suae mortis, & non peccat: ergo cuipiam licet occidere se sine culpa.

22

¶ Octauo Marcus Tullius Catonem Vticensem excusat a suo interitu primo Officiorum. Nono rex qui est persona publica potest occidere malefactorem, at ipse est huiusmodi: ergo potest sese interimere. Decimo habens pedem in compedibus & habens prope se ferrum quo potest pedem abscindere, alioqui fame periturus potest abscindere pedem, & licet in eius abscisione moriatur est sine culpa.

23

¶ Vndecimo obsidentes ciuitatem letum omnibus minitantur nisi detur eis talis, vt Ioab Sybam petiit. Addatur quod si ciues nolunt ob suam humanitatem talem tradere occidendum: talis potest se perimere, vt salui sint omnes in ciuitate vt Codrus Atheniensium rex fecisse scribitur.

24

⁋ Ad primum dicitur quod Sanson instinctu diuino sese interemit, Deus enim ei supernaturaliter tam immensas vires contulit, vt se cum hostibus interemerit. Deus est causa vitae quam potest pro libito tollere, Deo imperante quispiam potest se aut alium letaliter ferire. Sed vbi de Dei imperio non con stat, non est faciendum. Quousque Abraham esset extreme certioratus noluit Isaac filium insontem occidere, quando dicebat Deus tolle filium tunc, dixit duos filios habeo nec acquieuit innocentem oc cidere: & cum adiungeret vnigenitum respondit vtrunque genitrici suae esse vnigenitum, & cum apponeretur quem diligis, ait vtrunque diligo, & cum ab oraculo singulariter apponebatur lsaac, diuino imperio acquieuit, dans exemplum non credendi phantasiae pro innocente occidendo quousque certissime doceatur.

25

¶ Ad secundum dico illud non licere, sicut nec debet seipsum damnare: sed aliis suum casum committere, & ita executionem mortis reus in seipsum non committat.

26

¶ Ad tertium respon detur quod ignorantia inuincibilis potest quempiam ab homicidio excusare.

27

¶ Ad quartum responde tur quod si ex instinctu diuino id perpetratum fuit, patet solutio ex primo. Secundo quod nesciebant fiumen fuisse tantae altitudinis & ob repentinum tyrannorum insultum & flagrans seruandae castitatis desiderium a culpa excusantur in toto, & pro castimonia plurimum extolluntur. Mulier tamen non debet se occidere ne cognoscatur. Nec ob pronitatem futuram in peccatum potest hoc facere. Patet quia ipsum violari ipsa pro virili reluctante non est ipsi peccatum. Toleranda est mors potius quam peccetur, sed ipsa sic se habendo non peccat.

28

¶ Ad quintum respondetur quod potest homo damnari vt non comedat vt opinor, & tunc potest panem appositum non mandere. Et probabiliter idem puto si damnetur ad mortem, quod ita facere potest, sed an teneatur alibi inquiretur.

29

¶ At dicis laudatur haec mulier quae suo la cte parentem in carceribus coniectum pauit: ergo probe egit. Ergo pater comedendo bene etiam egisset & lactendo.

30

¶ Respondetur primo quod ob pietatem in patrem laudatur. Secundo quod probabile est vtrunque recte egisse, sed si filia id non fecisset non deliquisset.

31

¶ Ad sextum respondetur quod Rasias non excusatur.

32

¶ Ad septimum inter arguendum responsum est ad calcem vsque de consilio: & illic di citur per opus consilii quis deobligatur a vita seruanda, & cum opus est licitum non dat his qui eum occidunt causam peccandi. Intendit enim in fide vel moribus eos inducere, & si alii ex sua malitia qui eum occidunt peccant. nihil ad eum: quia nemo faciens quod iuste potest occasionem culpabilem aliis ministrat.

33

¶ Ad octauum respondetur quod Cicero erat propensior aequo in Catonis laudem qui in sui nece nul la via (ignoscat mihi Tullius) valet. primo Officiorum caeteros Romanos qui se Caesari probari dedide runt excusat, immo inquit vitio datum esset si illi se interemissent: quia eorum vita leuior & mores erant faciliores. Catoni autem cum natura incredibilem tribuisset grauitatem, eamque ipse perpetua constantia roborasset sem perque in eo proposito permansisset, moriendum censuit potius fuisse quam tyranni vultum aspicere.

34

¶ Ad nonum dici A mus quod quando sententia esset taliter lata ac ipse ita ageret, nihil id contra conclusionem. Auctoritate enim priuata nulli fas est seipsum occidere. Lex enim talem malefactorem mactat.

35

¶ Ad decimum dicimus quod talis A ignoratione inuincibili est sui homicida.

36

¶ Ad vndecimum dico quod casu admisso, dicta non infirmentur. A

37

⁋ Dubitatur an ad martyrium actualis tolerantia mortis requiratur. Respondetur affirmatiue, probatur, concinit ec: n clesia, hic est vere martyr qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit: itaque per oppositum si sanguinem non fude L rit non erit Christi martyr.

38

¶ Secundo ratione sic. opposito dato sequitur quod martyr poet damnari in sensu con¬ E posito, consequens est inconveniens, quia iniuriam facit martyri qui orat puer martyre. Sequaela tamen patet, quia opposito dato per solum actum interiorem licet non sequatur mors quis efficietur martyr signanter in periculorum praesentia. Tunc sic, talis potest non mori & perperam agere & in mortali discedere, & tamen per te est martyr: igitur. Tertio sic aliquis pluries non resuscitatus pont esse martyr, quia pluries potest adduci martyrium. Sed hanc rationem non ponderas quia ad ductus coram tyranno per actuum interruptionem poest sequi mors & quilibet illorum actuum denominabit eum martyrem, cum hic erit tempus totale, non est idem seudm viam hanc & alios.

39

¶ Contra istam ramensionem argumentor sic. Ex conclusio¬? ne sequitur quod duo aequaliter faciant quod in eis est ad patiendum martyrium, & vnus possit fieri vt sit martyr non au¬ ci tem alter: vt Ioannes euangelista, & alius qui in dolium feruentis olei iniectus fuisset: ille alius moriens fuisset martyr non autem Ioannes, sed hoc est inconveniens.

40

¶ Ex illo vlterius sequitur quod duo aequaiter merentes inaequaliter praemia¬ buntunr, quia vnus martyrum aureolam non autem alter habebit. Secundo martyr est testis veritatis, sed tam coram deo quam coram hominibus, isti autem duo aequair veritati testimonium praebent. igit.

41

¶ Tertio, actus martyrii non est post mortem nec in instanti mortis, ergo ante mortem: & ponatur quod non moriatur, tunc habeo oppositum.

42

¶ Ad primum concedo sequalam, sed quia de praemio poest esse difficultas, dico quod si vterque decedat in gravterque habebit praemium accidentale aureolam: sicut corrupta violente quae desinit esse virgo, habebit aureolam vir ginum, non enim inconvenit martyrem & non martyrem habe praemia essentialia aequalia. Plerique enim sunt confessores aequalem beatitudinem & maiorem habentes quam iste martyr aut ille. Vt patet de illo Bonifacio Ronano viro lubrico, qui orientem petens celesti rore aspsus puer fidei integritate subito martyrii palmam adeptus est: & ita de similibus. Secundo dico quod ad martyrium satis est applicatio actualis causae mortem inferentis ad martyrium. Hac via lo. euangelistae martyrium saluabimus.

43

¶ Ad secundum dicitur quod licet deo notum est an pateretur mortem nec ne, adhuc tamen hominibus non sufficienter constat. Multi enim in cruciatuum perceptione aut applicatione retrocesserunt, & si Deus id reuelaret adhuc non est martyr etiam durante tortura exteriori. Ille quidem actus interior est excellens, & nullus minor ad martyrium sufficit citra mortem siue sit eiusdem speciei essentialis, siue non.

44

¶ Ad tertium dico quod illum actum dici martyrium dependet ex vno de futuro contingenti, ex hac scilicet iste morietur, & si moriatur & a deo resuscitetur non desinit esse martyr.

45

¶ Dubitatur secundo puer quo est ferendum martyrium. Vlterius dubitatur, an occisus puero fide aut iustitia sit fortis.

46

¶ Respondetur ad priorem dubitationem quod ex quolibet actu virtutis dum est talis, poest quispiam mortem subire, verum pati mortem est praeceptum affirmatiuum puer tempore & loco solum obligans, at circumstantia mortis facit aliquid de praecepto desinere esse de praecepto. Sed quan do manet praeceptio & quando non, hoc est ad singularia descendere, in quibus iubet Plato quiescere, quia certa regula dari nequit. Sapientis est circunstantias actus considerare, an actus talis sub praecepto aut consilio maneat, an illorum cancellos supergrediatur. Quapropter non solum pro fide toleranda est mors, sed etiam pro aliis vt pro iustitia Matthaei quinto. Beati qui persequutionem patiuntur propter iusti tiam. lustus iudex potius mortem obibit quam iustitiam relinquet. Et Ioannes baptista non pro fide mor tem tolerauit, sed quia moechiam carpsit. Martinus magister in de fortitudine tenet quod martyrium est actus illius virtutis. In gradu tamen heroico, ad quam attinet ille actus, pro cuius persistentia patitur & non fortitudinis si pro iustitia patiatur, est actus iustitiae, si pro temperantia est actus temperantiae in gradu tamen heroico hoc a viginti exactis annis impugnauimus. Vide. xlix. distinctionem quarti. Nunc lectorem non remorabor. Raptissime tantum aliqua dixero. Dilectio Socratis propter Deum, est vsus ac fruitio, sic idem actus est iustitiae & fortitudinis. Surripiens alienum vt moechetur est fur atque moechus quarto Athicorum, magis tamen moechus. Qua martyrium sit actus fortitudinis, autumat beatus Cyprianus in epistola ad martyres & confessores in sequentem modum scribens. Obeati mar tyres, quibus vos laudibus praedicem? Omilites fortissimi, robur corporis vestri quo praeconio vocis explicem? Vides quod eos a fortitudine laudat, proinde eos fortes existimabat. Martinus. tenens oppositum nonnulla spicula adducit. Acriora afferimus, hebetiora postponentes. Sicque argumentatur. Oens actus habentes idem obiectum commune, spectant ad eandem virtutem, sed volo iuste agere & volo iuste agere non obstante conditione mortis, habent idem obiectum commune, scilicet iuste agere, pri or actus est solius iustitiae, ergo & secundus. Forte dicis, & apparenter, non omnes actus habentes idem obiectum partiale spectant ad eandem virtutem, nam quandoque actus capiunt obiecta duarum virtu tum aut trium ab illis obiectis denominationem capiunt.

47

¶ Contra hoc argumentor. Ille actus est vnus & simplex, ergo est vnius simplicis virtutis. Item est contra omnem moralem philosophiam dicere actum ratione plurium circunstantiarum ad plures virtutes spectare.

48

¶ Secundo illa virtus est iustitia, ergo non inclinat immediate in actum fortitudinis, sed omnis habitus fortitudinis inclinat immediate in actum fortitudinis.

49

¶ Ad priorem rationem inter arguendum responsum est dempto vltimo enthymemate, Ille actus est vnus & simplex, ergo spectat ad vnam virtutem, illam consequentiam nego, antecedens quidem est verum. Actus enim est simplex & eiusdem rationis ac si esset vnius virtutis tantum, nec inconvenit eundem actum ratione plurium circumstantiarum ad plures virtutes attinere, signanter quando circumstantiae in rationem obiecti cadunt, & etiam quando non ponuntur in ratione obiecti. Nonne libido in templo commissa quae est intemperantia, ratione delubri est sacrilegium: sic hominem in fano interime re vltra iniustitiam est Basilicae coinquinatio. Nec ita dicere est contra thicam doctrinam ex Aristotelica officina atque theologorum scitis deproptam. Et si quispiam puer veritate fidei mortem perpetiatur, ille actus quo vult non resilire a fide non obstante conditione mortis est actus fidei fortitudinis atque charitatis. Maiorem enim charitatem nemo habet quam vt aiam suam puer amico ponat. Logicae considerationis est modos ineuidentes syllogismorum per reductionem ad euidentem patefacere. Ac oratoris munus est sermonem concinnum ab illepido se gregare, sic christiani est catholicam veritatem tueri ac pro illa mortem oppetere, ad fidem attinet, tametsi habitus fidei ad actus intellectus credendi immediate inclinet.

50

¶ Ad secundum dicitur quod habitus sim plicis virtutis nunquam inclinat immediate in actum alterius virtutis, sed immediate inclinat in suum actum elicitum, & mediante illo in actum alterius virtutis, sicut habitus praemissarum mediate in actum conclusionis inclinat, quia vbique habitus acquisitus inclinat immediate in similes actus a quibus emer sit, sed quia est habitus genitus ex actibus mixtis quo ad virtutes illae immediate actus mixtos coefficit, inclinare enim est efficere. Insuper scito quod actus potest esse vnius virtutis elicitiuae & alterius imperatiue. Charitas enim habens Deum finem vltimum pro obiecto actus aliarum virtutum & totius vitae humanae opera imperat, sicut in primum diximus. Ars militaris quae est superior imperat equestri, ordo virtutis supeioris est inferiori imperare: vt charitas suprema virtus aliis imperat, tamen ex parte operantis virtus inferior nonnunquam superiori imperat, vt temperantia fortitudini, vbi inuasa mulier a tyranno est in periculo castitatis perdendae, actum fortitudinis imperat, hoc est voluntas eius cum recta ratione & actu elicito chae¬ ritatis actum fortitudinis imperant. Eodem modo in vitiis vnum alteri imperat, vt cum Socrates ob intemperantiam & amorem mulieris ardenter amatae est in bello, timet & fugit, tunc intemperantia actum timiditatis imperat, quia fugere est actus metus elicitiue, & actus intemperantiae imperatiuem. cum ea fuga ad intemperantiae finem ordinetur.

51

¶ Circa ista subdubitas, an cum habitus vnius vir¬ S tutis mediante suo actu elicito inclinat in alterius virtutis primum actum, an habitus concurrit ef¬ t ficienter ad illum primum actum: & est similis quaestio an habitus praemissarum concurrat effectiue ad assensum conclusionis, sicut assensus actualis praemissarum vel vtrum est solum causa causae.

52

¶ Re¬ E spondetur, videmus auum non concurrere ad nepotis productionem, sed solum esse causam causae si homo nullam formam educat de brutis intellige, forma tamen ignis aut aquae substantialis calorem & frigus producunt. Potest ergo non inconuenienter dici habitus effectiue cum actu suo elicito concurrit & potentia & non erit ociosus. Allata de auo ac nepote minime stringunt: nam auita virtus inibi sane esset superuacanea inibi enim omnis causalitas nisi mediate deesse cognoscitur, cum separetur auus & eius applicatio ab effectu: secus est de habitu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7