Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

"CVm autem fieri possit". Hic de subiecto iniustitiae loquitur docens quis sit iniustus: & proponit quaestionem cum causa dubitandi. Quaestio est haec. Quoniam fieri potest vt iniuriam quis faciat & nondum sit iniustus: ob quas igitur iniurias quis est iniustus? Et hoc quaeritur vniuersaliter circa vnamquamque iniustitiam: puta quando faciens quis furtum est fur: stat enim capere alienum in necessitate, & tamen talis non est fur: & quale latrocinium quis faciens dicetur latro. Potest etiam communiugatam cognoscere ex ignorantia inuincibili, aut vincibili cum parua culpa: & tunc non erit adulter: licet adulterium committat. An id quidem nihil refert qualitercumque sit factum ipsum denominabit iniustum, furem, latronem, & adulterum.

2

¶ Prima conclusio. Quas iniurias quis faciat vt iniustus dicatur aut non dicatur interest. Nam fieri potest vt quis cum muliere dormiat sciens cum qua venerem exercet & non ex electione, sed ex affectu ac perturbatione faciat: quare talis inustus non est: sed iniuriam agit. Pari forma nec fur est continuo quilibet qui altero inuito clanculum rem surripuit. Neque omnis est adulter qui alterius thoro se implicat, sed solum ille qui istas iniurias ex. habitu & electione committit, is iniustus est. ergo interest quas quis admittit iniurias vt iniustus aut non, dicatur.

3

¶ Secunda quaestio quam absoluere cum eis convenit scilicet qualiter contra passum se habeat ad iustum superius diluta est. At nunc de iusto simpliciter quid ipsum sit quaeratur. Diffinit ipsum dicens simpliciter iustum siue absque addito est iustum ciuile & politicum: & est iustum quod inter socios vitae atque coaequales versatur, vt bonorum sit copia inter eos qui liberam viuunt vitam & in vita sunt aequales, quia dominorum ad seruos non est politicum iustum, sed dominatiuum, vt paulo mox dicet: nec est personarum inaequalium quarum vna naturali ordine vel ciuiliter alteri est subiugata, sicut filius patri. Tale enim non est politicum iustum, sed paternum. lustum politicum nunc in geometrica rationum comparatione quantum ad iustum distributiuum, aut in numero, hoc est vbi est aequalis numeri excessus, hoc est arithmetica proportionalitate, vt in iusto commutatiuo: quocirca in quibus non inuenitur libertas & aequalitas, inter eos non est iustum ciuile: licet in illis. inueniatur iustum per similitudinem, vt dominatiuum vel paternum.

4

¶ Alia conclusio. lustum ciuile inter eos est in quos lex & iustitia cadit: nam iis iustum ciuile ordinatur quibus ponitur lex. Lex autem ponitur iis in quos iustitia cadit. Est enim iudicium quod a lege prouenit diiudicatio sine vindicta iusti & iniusti: sed vbicumque iniustitia est illic est iniuriam facere: licet non contra vniuersaliter. Est enim iniuriam facere plus ex simpliciter bonis, minus vero ex simpliciter malis sibi tribuere: & pari forma alii ad alterum. Hoc est clare dicere. lex solum datur inter eos inter quos contingit esse iniustitiam: quia vindicta legis est legale iudicium iusti & iniusti, quare vindicta legis praesupponit litem inter eos ad quos fertur super iusto & iniusto sub iure & iniuria: & inter eos qui nec liberi nec aequales sunt non est talis iniustitia, nec contentio de iusto & iniusto¬

5

⁋ Corollatium. Quapropter non sinimus hominem dominari in ciuitate bene recta sed ratione. Nam si hominem secundum suas affectiones dominari & principatum gerere permitteremus, plus sibi de simpliciter bonis, hoc est de honoribus & fortunis, & minus de simpliciter malis daret, & in illo dominatu foret tyrannus. Magistratus autem vt Praetor, Consul, qui sic dominatur, custos est iusti & ex consequenti aequi.

6

⁋ Alia conclusio. Magistratus aliis non sibi laborat, cui honor & gloria in sua functione pro mercede sufficiunt. Probatur. Nihil enim plus sibi dandum censet quam compartione rationum suae sorti obtigerit: ergo prorsus aliis quam sibi insudat. Et hic non ab re iustitiam alienum bonum appellat sicut primo capite huius libri retulimus.

7

⁋ Alia conclusio. Herile iustum hoc est dominicum atque paternum non coincidunt cum iusto politico, sed similitudinem cum eo habent. Probatur. Ad sua non est absolute iniustitia: seruus qui abs te possidetur est tuus: sermo est de seruo qui totaliter est in potestate domini qualem nullum Britannia, nec quod sciam, Francia nunc habet. At in continente plerique sunt tales pro quibus multi tituli in legibus ponuntur. Seruus ergo & filius quandiu sit paruulus & non separatus a patre est aliquid ipsius patris. Se nemo vult laedere nec sibi nocere.¬ Si enim quispiam partem inficientem totum abscindat in morbo, non intendit sese laedere sed sibi sospitatem quam potest. vult tribuere: quapropter non est ad seipsum iniustitia, & si esse potest iniustitia non est iustum aut iniustum ciuile. Probatur. lustum ciuile est secundum legemn vbi nata est esse lex. Tales sunt scita quibus aequalitas competit, quantum ad subiici & imperare. Loquitur semper de aequalitate libertatis & authoritatis saltem vicissim, nec sensim est talis subiectio, sicut heri ad seruum, aut patris ad filium. Non autem de aequalitate generis aut opum. Propterea dicit litera. Neque ergo iustum nec iniustum est ciuile: est enim lege atque in iis in quibus lex esse potest, qui quidem ii sunt quibus aequalitas imperandi atque parendi inest.

8

⁋ Alia conclusio. Viri ad communiugemn magis videtur iustum ciuile quam ad liberos. Probatur. Vbi est minor subiectio vnius sub alio, ibi est maior aequalitas, & per consequens magis iustum: sed vxor est minus subiecta suo viro quam filius patri aut seruus domino. Hinc ait in Postpraedicamentis, quod virum possidere vxorem est alienissimus modus habendi quum ab ea iterum habeatur: at viri ad vxorem est iustum oeconomicum, quia vir in sua familia sicut princeps in ciuitate praeest. Illud autem iustum si oeconomicum est aliud a iusto politico.

9

⁋ Dubitatur, quid interest inter iustum ciuile, herile, & paternum. Respondetur, quod in multis differunt. Primoquantum ad materiam & obiectum: nam iustum ciuile est inter partes ciuitatis & inter ciues, hinc ciuile & politicum dicitur. Alia dominia sunt inter partes domus primo politicae dicit Aristoteles, primae & minimae partes do mus sunt dominus & seruus, vir & vxor, pater & filius: modo ciuitas & domus non parum discrepant. Secundo iustum ciuile est inter diuisos in proprietate & fortunarum vsu, & inter personas aequales: opposito modo est de aliis vti ipse in promptu siue relatione vlteriore vides. Legissator princeps non solet regulariter punire facta inter patrem & natos, virum & vxorem, inter dominum & seruum: propterea lex non ponitur inter eos.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6