Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

"NOn effici autem" &c. In superiore capite aliorum opinationem recitauit, hic autem suam annectit, dicit ergo primo. Superioribus rationibus a priscis allatis non est conclusum vt voluptas bonum non sit, vt prima opinio praetendebat, neque ostensum est quod non sit optimum, hoc est sum mum bonum, quod secunda opinatio praetendebat, ex hisce dicendis hoc constabit. Secunda opinio absolute est vera in conclusione: ideo contra eam nihil se dicturum ostendit, quamquam ad vnam eius rationem inefficacem postea respondebit. Etiam praetermittit, quia illa verum concludit, dicit ante ratio num solutionem quod boni communiter sumpti duo sunt genera: quoddam est bonum simpliciter quod homini perfecto est bonum, vt speculari, & bonum alicui quod imperfecto homini conducit. Natura perfecto habitu decorata est perfecta simpliciter. Alia est imperfecta cuius cupiditas adhuc non est domita. Habitus perfectus appetitum sensitiuum iam domat: imperfectus aliquem perturbationis insultum compatitur adhuc. Ita generatio & motus distinguantur. de prauis voluptatibus vide. xiiii. capite quia aliae prauae naturae sunt operationes aut ab ortu: quaedam nec sunt expetibiles huic, sed nonnunquam paruo tempore vt manducare, bibere: expetibiles tanquam perfectiones non sunt, sed quia ad perfectionem tendunt. Non enim viuimus vt comedamus: verum manducamus vt viuamus. Quaedam reipsa non sunt voluptates verum sunt voluptatum simiae: dolorem enim annexum habent & medi cinae gratia fiunt: quales sunt illorum qui morbo illaqueantur. Decimumtertium caput cum. xiiii. haec omnia affatim docebunt. Ista pro illis summatim solum praelibantur. Praeterea cum bonorum aliud sit operatio & actus secundus: aliud habitus & actus primus, verbis philosophi vtendo. Secundo de anima operationes quo ad naturalem constituunt habitum per accidens afficiunt voluptatem. Di stingunt hic habitum naturalem & innaturalem multi, & multa inutilia & peregrina languida ponunt quae breuiloquii causa relinquo. Vult enim philosophus dicere quod operationes habitum praecedentes per accidens solum voluptatem generant: cuius causam statim tangit quae est: duplex est igitur operatio in cupiditatibus, restantis habitus & naturae. Vult enim dicere quod ante habitum virtutis homo est pronus ad malum, & habet cupiditatem. Successiue generatur habitus ab operationibus successiue adductis. Toto generationis tempore habitus parui aut mediocris adhuc dominatur cupiditas inclinans contra bonum, quia habitus non est completus & perfectus qui cupiditatis feruorem mulceat. Habitus ipse est natura & naturaliter inclinans. Alio modo etiam & fortasse melius, naturae habitum, habitus intellige. ltaque in praesentia per naturam hic totum hominem intellige, quae adhuc est imperfecta accidentaliter, cum non habeat habitum perfectum. Nam & sine dolore & cupiditate sunt voluptates purae. Hoc est voluptates sequentes habitum virtutis expellunt & dolorem & cu piditatem. Cupiditate vir affectus cum dolore abstinet, & a prosequutione obiecti si non iuuetur vehementi habitu virtutis. Exemplificat de hac puritate per vnum notius, quia talis debet esse probatio, vt contemplatio non deficiente natura, hoc est non morbo laborante vel male aliter se habente: operatio autem contemplandi in corpore sano est voluptuosa, quare mentem sanam in corpore sano non ab re quidam expetebat. Probat illud a signo in corporalibus, sicut saepius facit & ea sunt nobis sensibiliora quam mentis abdita vti diximus, & vult dicere quod esurientes gaudent malis cibis & potibus quo ad reficiantur, quia eorum pori sunt vacui & refocillatione egent, & est quidam languor stomachi ob cibi potus que carentiam donec repleatur, at cum homines replentur, optime iudicant quae sint delectabilia & quae non¬ Ponam literam. Signum autem est quod non eisdem ganudent homines cum replentur, hoc est cum sunt in tempore repletionis: & cum constituta in natura humana, hoc est refocillata. lam homo est for tificatus per cibum qui ante debilitatus erat, sed cum natura humana est constituta & fortificata in cibo natura sufficienter alimenti poculentique, sibi assumpsit, tunc ganudet natura his quae simpliciter afficiunt voluptate, vt vino belnensi & perdicibus, cum homines fuerint repleti, hoc est in tempore repletionis contrariis gaudent, vt vino acri & cibo amaro. At esuries est eis salsa, seu condimentum. facitque haec & illa apparere eis delectabilia, quorum nihil prorsus aut natura aut simpliciter afficit voluptate. Delectabilissimum simpliciter afficit voluptate vt optimus cibus, optimusque potus. Patiens sitim de potus bonitate sinistre iudicat, sed cum satis potus natura sibi assumpsit si crapulae nimietate non sit absorpta optime iudicat. Sic de cibo. Perinde atque est de voluptate, quae inest operi ante ha bitus generationem & eius productionem. Et ad illam analogiam Aristoteles hoc induxit. Nempe & ea quae voluptatem efficiunt ante habitum genitum & post ipsum productum: hoc est vt ipsa dele ctabilia voluptatum obiecta inter sese distant, sic & voluptates quae ab ipsis emanant. Variae operationes specie distinctae, varias voluptates specie distinctas producunt. Tametsi calor ignis & solis sint eiusdem speciei. In actibus animae id verum habet. Alioqui non probabis mihi scientiam & opinionem de eodem obiecto specie distingui.

2

¶ Deinde soluit rationes pro opinionibus inductis, non ea ra tione qua propositae erant. Primo enim eluit vnam rationem tertiae opinationis, per quam in valore vi etiam primae opinionis eluitur, & incipit secunda illic. Atqui non necesse est aliquid aliud &c. dicit non esse necessarium ob rationem inductam, nullam delectationem esse optimam. Illa nanque ratio hoc non concludit, ratio enim erat haec. Finis est praestabilior his quae sunt ad finem: igitur est omnium generatione praestantior: quia omnis generatio est ad finem: at omnis voluptas est generatio: igitur emni voluptate est nonnihil praestantius, scilicet finis voluptatis. Hanc rationem eluendo negat hanc omnis voluptas est generatio aut cum generatione, vt parebit in decimo, sed solae illae voluptates quae sunt cum tristitia & cupiditate constitutiua habituum sunt generationes aut cum generatione, ac non omnis voluptas est cum tristitia vt ex proxime significatis constat, quia quaedam voluptates sunt operationes vel cum operationibus, quae sunt ab habitu iam constituto & perfecto: & nihil vetat talem voluptatem esse optimam, cum habeat rationem finis. Saltem oppositum illi non probant, etiam perficiunt operationem vt quidam finis in decimo dicetur. Solum illarum operationum quae ducunt ad perfectum habitum est alius finis ab eis, at non operationum habitum sequentium. Ille enim ad perfectionem ducunt hae a perfecta natura habituata emergunt. Capio literam. Atqui non necesse est aliquid aliud esse praestabilius voluptate, vt quidam inquiunt dicentes generationis finem supple esse meliorem generatione. Loco generationis Leonardus effectionem ponit. Non enim generationes, neque cum generatione sunt omnes voluptates, sed aliquae sunt operationes, & etiam finis: quae voluptates non eueniunt dum habitus fiunt & generantur, sed dum fit vsus post habitum complete genitum. Et per hoc patet quod non omnium voluptatum est alius finis ab ipsa voluptate, sed so lum earum est alius finis quae sequuntur. operationes inducentes habitum ad perfectionem naturae. Origines habituum tempore generationis erant cum tristitia & cupiditate. Quapropter voluptatem sinistre diffiniunt dicentes, eam esse generationem ad naturam sensibilem, quia ea non competit nisi voluptatibus imperfectis. Quinimmo potius dicendum fuisset voluptatem operationem esse illius habitus qui secudm naturam est. Haec enim diffi nitio omni voluptati perfecte convenit. Et loco particulae sensibilem, potius dicendum fuisset sine impedimento.

3

¶ An delectatio sit operatio formaliter an causaliter in decimo vbi locum habet videbitur. Et operationem hic extendit ad omnem actum secundum ab habitu, & forma procedentem. Stri ctius in decimo capit delectationem operationem negans. Operatio non impedita est voluptuosa, quia omnis operans voluntarie ex desiderio operatur, proinde si operatio non fuerit impedita, deside rium complebitur: quod si compleatur plurimum delectat ipsam animam: vt ait sapiens Prouerbiorum decimo tertio. In capite sequenti parum vltra medium ostenditur quonam pacto operatio potest impediri. Visum erat antiquis delectationem esse generationem, quia voluptas est quid optimum in felicitate, & idem est operatio & generatio, vt ipsi existimabant. At ita non est, quia operatio saltem perfecta est posterior generatione. Generatio enim est via ad naturam ac operatio est formae aut ipsius habitus vsus.

4

⁋ Sequitur in litera. At vero si voluptates &c. lam tangit motiuum in capite praecedenti tactum, quo dicebatur. Praeterea voluptates impedimento prudentiae sunt, illicque soluit rationem pro secunda positione quae ponit aliquam voluptatem non esse bonam, quia aliqua est nociua morbos inducens.

5

⁋ Et in valore sic argumentatur. Nullum bonum est nociuum, at quaedam voluptates sunt nociuae ceu aegrititudinem inducentes. Dicit ergo quod non sufficienter voluptates esse prauas concludunt per hoc quod nonnullae voluptatem afferentium morbos efficiant. Primo quia aliquae delectationes quae valitudinem restituunt rei pecuniariae obsunt, & sic idem in salubribus rebus censerent puta eas esse prauas, quod est falsum.

6

⁋ Secundo contemplatio crebriter sanitatem praepedit, vt pleno stomacho literis insudare, vnde ne gat illam: omne afferens corpori iacturam est malum: contemplatio enim magni studii spiritus coniumit, & longaeuitati obest, & tamen non continuo est praua. In actu fortitudinis vita confestim periclitatur, & nemo inficias iuerit, quin fortitudo sit laudabilis. Et sic eorum argumento contemplatio esset mala. Contemplatiui enim in rebus sublimibus nisi ratione vtantur interdum ingenium remittendo, sunt breuis aeui. In tercisis horis linis est vacandum: a sumpto pastu aliquandiu fabulabere cum salsis atque facetis, si haberi queant: Honesti sales a lepidis prolati animum recreant atque refocillant. Si illi tibi non occurrant, ante meri dianas horas, hoc est nonam perficito, atque vespertinum officium consummato, digestione celebrata studio operam nauabis. Nec hoc est temporis faeces deo porrigere & meliora mundo. Literarum enim studium est propter deum atque eius cultum capessendum. Non loquor de regentibus cursus artium. Nam a pastus calce reparant Artistae, cauillos Sophisticos a suis pharetris extrahunt, vt machinis respondentem circumueniant. Haecque exercitatio eis minime obfuerit. Ita & nosipsi fecimus. Tenuis est colle giorum portio, vinum per se debile, aqua debilitatur, & illis materiis excercitati abundant, & viridis sunt aetatis, proinde ea palaestra eis non obest.

7

¶ Sequitur in litera. Impedit autem neque prudentia &c. Hic soluit quartam rationem pro prima opinione inductam, illic: dicebatur quod voluptas prudentiam impedit: dicitque quod neque prudentiam neque aliorum habitum vllum voluptas quae vnicuique operationi propria est, impedit: vnde voluptas quae procedit ab operatione prudentis prudentem iuuat non im pedit. Nec alicuius habitus propria voluptas habitum a quo proficiscitur impedit: quippe voluptas contemplationi superueniens adminiculum ad contemplandum ministrat. Quando artifex in sua operatione delectatur clarius atque sincerius animaduertit diutiusque continuat opus. Nausea vero atque fastidium opus coeptum interrumpunt, non delectatio: quae perficit opus vt medicus sanum, decimo Ethicorum, sed sicut sanitas & finis causae sunt sibiinuicem causae. secundo Physicorum. Operatio est vo luptatis fons & affectrix. Verum delectationes extraneae vt corporales operationem scholasticam praepe diunt. Voluptates enim corporales aliquae corpus transmutant & rationem pro tempore adimunt, vt de venereis vno ore perhibent omnes. Aliquae distrahunt, & homo distractus in priore operatione minus immoratur, itaque delectatio illius operationis minuitur. Aliquae excessiuae voluptates existimationem prudentiae corrumpunt, non autem speculabilium iudicium. vi. Ethicorum. Vna voluptas alteri interdum consonat, operationemque pristinam parum nihil ve minuit, vt lyricen musicus inter prandendum.

8

¶ Sequitur in litera. Id praeterea quod dicitur nullam &c. Quintam rationem primae opinationis hoc pacto infirmat. Ratio siue captio fuit haec. Omne bonum est opus artis: at nulla voluptas est opus artis, proinde nulla voluptas est opus bonum. In secundo modo secundae figure, scilicet Camestres. Maior ostenditur. Quia omne bonum a recta ratione emergit, quae apud illos est ars. Philosophus maiorem inficiatur dicens quod operatio non est propria artis, sed potentiae, quae talem ha bitum habet. Potentia est artis principium, quod omnis operatio primo erit ipsius potentiae in qua postea ars fundatur. Qui si voluptas more eorum sit operatio non erit bonum artis, sed potentiae. Ars est re cta ratio factibilium, & eorum quae efficiuntur, non eorum quae a nobis aguntur. Deinde minorem interimit, scilicet quod voluptas non sit opus artis, quia ars coquinaria est facere concoctiones & condimenta irritamenta gulae vt archimageri Parisienses in nuptiis locupletum faciunt. Pariter & ars vn guentaria voluptatis esse videtur. Post haec soluit rationem secundo loco positam per dicentes tempe Fatum fugere voluptates, dicitque vbi addunt, temperantem fugere delectationem & prudentem sequi vacuitatem doloris, hoc est non tristem vitam, etiam pueros cum belluis voluptate trahi. Eadem solutione haec omnia, scilicet secunda tertia & sexta rationes eluuntur. Dicit enim temperatum fugere dolores, quod in secunda ratione tangebatur, & quod prudens vitam sine tristitia quaerit, prout in tertia dicebatur. Insuper in sexta argumentatione insinuabat pueros atque belluas voluptates quaerere. omnia haec eandem solutionem efflagitant, quae erit haec. Voluptatum quaedam sunt absolutae, hoc est reipsa bonae, siue sint corporales siue spirituales. Aliae sunt non bonae, sed adulterinae & sophisticae. Volu ptates illae sunt tristitiae immunes, hae vero cum cupiditate & tristitia. Tales voluptates tam pueri quam belluae sequuntur. Verum harum voluptatum indolentiam, hoc est non contristationem prudens quaerit. Prudens enim in harum voluptatum corporalium absentia non tristatur. Vitam sine tristitia indagat. dicit ergo litera. Harum voluptatum indolentiam prudens quaerit, quas voluptates cupiditas dolorque comitatur, corporis enim sunt. Hae namque voluptates tales existunt, & horum excessus, quibus intemperans euadit intemperans, vir tempe ratus fugit. Nam aliquae sunt voluptates ipsius temperantis. Sane vnusquisque habitu redimitus voluptatem capit in sui habitus actibus, in cibo potuque conformiter ad rationem voluptatem capit. Ante esuriem & sitim non esitat bibit ve, quare palatum benme dispositum habet, & sua temperantia prudentiam conseruat. Proinde in spirituali bus, vt par est, plurimum delectatur. Nec non temperatus in connubio in re vxoria voluptatem capit, quia communiugen prolis gra cognoscit & castitatem in se ac in vxore conseruet, ne cum aliena persona sit coitus, & hoc sine peccato (vt reor) vllo. Et si voluptates vnius formae prodirent, illi veteres bene censerent. modo non est ita. Temperans in cibo potuque eorum quae ad corporis sustentationem capit, exuperationem auersatur atque abhorret. Pueri & pecora plus aequo si alimentum eis ministretur capiunt. Bamn dicitur. Da puero dum vult, catulo dum cauda mouetur. Sic puer indoctus, catulus male pastus habetur. Puer sane vltra sufficientiam nutrimentum applicatum suscipiet sicut in intemperato adulto & bellua, & erit sui homicida, nisi prouida nutrix prouideat. Discretione prudentis medici illustrium liberis in pueritia alimentum detur. Memineris quod promiscue Aristoteles capit delectationem puer opera tione vel quaelitate concomitante. Super hoc veteres digladiabantur, & nostri theologi vt in decimo patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12