Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"Orum autem" &c. Insuperiore capite loquutus est philosophus de vno habitu veridico, scilicet scientia: nunc Fautem de arte loquitur stricte sumpta. Nonnunquam enim ad scientias expanditur: sicut cum dicimus quod dialectica est ars artium. Et ponitur haec conclulio. Habitus qui est cum ratione actiuus differt ab illo qui est cum ratione effectiuus siue factiuus hocque ex parte obiectorum ostendit: secudo de anima, habitus per obiecta dispescuntur. Nam contingentium & eorum quae aliter se habere possunt, quandoque aliquid sub effectionem cadit, & aliquid sub actionem: modo actio & effectio diuersae sunt materiae: igitur. hoc ex sermonibus externis credimus vt nono metaphysicae. Neque vnum sub altero continetur, vt domificatio sub aedificatione & structura. Postea diffinitionem artis ponit, quae est haec. Ars est habitus cum vera ratione factiuus. Quia ars & habitus cum vera ratione factiuus, sunt idem convertibiliter. In aedificatoria arte hoc monstrat: & idem est iudicium in aliis. Sequitur in litera. At vero &c. Circa generationem tria ex parte artis tangit, scilicet generationem inuentionem atque contemplationem. Ab illoque inceptat quod nouissimum locum in exequutione obtinet. primam enim sedem in intentione nanciscitur: scilicet agere ratione operis. Porro consideratio ad inuetio in operando antecedit. Auspicatur enim artifex primum contemplari veluti eusis heracleotes quomodo vuarum figuram faciat, deinde quomodo est operandum: tandem figura perfecta, eius effectio admirabilis euasit. vt alites imagine illius illusae ad vuas decerpendas aduolarint. quorum principium non est in artificio producto sed in mente artificis. Sequitur in litera. Nam neque eorum quae necessario fiunt vel sunt est ars. Hic detegit philosophus quanam via materiam suam ars ab aliis habitibus intellectiuis diuidat & primo a scientia. Sed cum scientia triplex esse videatur, vt pote transmundana metaphysica, mathematica & naturales: de illis subiudicat. duae primae circa necessaria potissinum insudant vel circa necessaria fiunt vt circa solis atque lunae eclipses seu labores. Nempe omnis scientia necessariorum est. In doctrinalibus propositionibus modificatio copulae subintelligitur, vt si tonitruum est, profecto est sonus terribilis in aere generatus a valentiore ratione a sapientia ac intellectu segregatur. Illarum mate ria non minus est necessaria quam praefatorum. Ars vero est contigentium & de eo ipso a contemplatiuae partis habitibus differt. Caeterum a naturali scientia differt materia quia illa est rerum naturalium habentium principiu motus atque mutatio nis in se vt graue, leue, tepefactiuum algefactiuum. Opificium artificis non habet in se fontem sui motus inquantum huiusmodi, si statua a Polycleto facta praeceps descendat illum descensum a forma artificiali non vendicat: sed a grauitate. Nec in praesentia disceptandi est locus accommodus an forma artificialis a rebus naturalibus distinguatur: sed bre uiter dicimus quod aenea statua reipsa est aes: nihilo tamen minus Polycletus facit statuam & non facit aes: neque statuam facit. hoc ariete fortasse pulsus Polycletus facit hanc statuam, haec statua est argentum: proinde Polycletus facit argentum. Consequium est inualidum. atque in illo confidens se logicam ignorare profitetur. Deinceps discrimen eius a prudentia ex parte materiae ponit inquiens: Cum autem effectio atque actus diuersa sint, hoc est paulo lucidius dicere ars neutiquam circa actionem sed factionem consistit, ac prudentia est actionis directiua. Finalis conclusio. Circa eadem ars atque fortuna versantur. Saepenumero aliquid a fortuna inchoatum arte perficitur: & contradicimus empericos ac chirur gicos suis operibus interdum bene fortunatos, quando per illorum industriam, qui sunt aegri & laesi prosperam valetudinem acquirunt. Fortuna nonnunquam, pro effectu fortuito accipitur, & sic diffinitur, est effectus agenti a proposito eueniens praeter eius intentionem: vt defodiendo tumbam reperiendo thesaurum. Si pro causa accipiatur est voluntas cui aliquis effectus magni emolumenti aut iacturae praeter illius intentionem euenit. Casus est superius ad fortunam. Verum haec secundo physicorum explanari habent. Authoritate Agathonis poetae stipat artem fortunam aemulari & contra. For tuna tamen nullo modo est ars. Temere & per accidens fortuito res eueniunt: quam vero ab arte proficiscuntur cum electione emergunt. His enarratis finitionem artis repetit. Artis contrarium est atechnia. Et est habitus cum sophistica ratione factiuus, vt inscitia extruendae ratis in illo qui sibi hanc artem falso vendicat: atque hisce diebus in tem plo nostrae parochiae diui stephani in parisiorum lutetia contigit, vbi vno architectore semoto gnarus illi successit. Ceterum ars, collatione liberalium disciplinarum est seruilis conditionis. hae animum ornant atque excolunt: illa est adulterina, habentes se comparatiue degenerare facit. Quare apud maiores duro ingenio ac obtuso praediti moechanicis artibus deputabantur: celsa minerua donati ingenuas disciplinas sectabantur. Dixi comparatiue. Plerosque inferioris sortis moechanicae artes haud dedecent. aliqui artificum deo famulantur ac immaculatae sunt vitae, sin ceriusque viuunt quam multi causidicorum. Nihilo tamen minus istarum quinque virtutum intellectualium ars est faex & infima. De speculatiuis in dubium non vertitur: nec de prudentia inter sapientes est vlla controuersia. Prudentia soli boni perficiuntur. Sapientia atque scientia adiuti terrena praeter rotundam necessitatem haud indagant. Artificium de se parum probitatis opifici affert. Non enim sequitur: Apelles est egregius atque excellens pictor, igitur vir bonus. ta metsi enim daedalus labyrinthorum atque nauium esset artificiosus extructor, propterea non sequitur quod erat bonus. Obiicies forsan aliquas artes esse prohibitas vt necromantiam pyromantiam, & similes,. respondetur quod callere virtutem si cutae aut veratri seu ellebori & similium non est de se malum, sed propter abusum prohibentur. Medea & reliquam veneficae & incantatrices ad malum propensae illis abutuntur. Ambigitur an ars & prudentia idemobiectum interdum habeant. respondetur I quod nonnulli inter has discrimen hoc pacto ponunt. dicunt enim quod in artificio opificium post structuram manet. in E actione nihil operis persistit. ld impugnatur sic. Citharam plectro dulciter pulsare est artis: attamen a pulsu nihil structurae permanet. Aliis placere video quod ars in exteriorem materiam proficiscitur: non autem prudentia. hoc autem modi ci est momenti. Nam temperantia, liberalitas, magnificentia, & cetera id genus circa exteriora incubant: vt pote circa pecuniam cibos, vestes & similia. Circa easdem materias est prudentia. quia moralium virtutum est autiga. Ex his liquere arbitror quod idem est: obiectum artis atque prudentiae. Et adhuc roboratur sic. Eadem aedes est vtriusque materia diuersis modis considerata. Artificis est minus boritatem ac praestantiam sui artificii curare, siue opificum sit rationi consentaneum siue non. Simulachrum louis Polycletus fingit aut Herculis. Pari modo periti latomi arcem in pernicien reipublicae extruunt. Si opus sit venustum in quo eorum industria splendescit intentum assequuntur. hoc est illis cum emolumento toti curae: talem circa structuram prudens conformiter ad rationem insudat, rectum scopum cum circumstantiis debitis in omni opere prudens collocat, non aut artifex iquantum huiusmodi. Attamen potes aliqua obiecta differen tia particularizando effingere vt pote cubiculum extruendum ob cubiculi elegantiam, moralem honestatem: parui faciendo & illud est obiectum adaequatum artis: prudens domum extrui iubet. vt tramquillam in ea vitam transigat, & deo famuletur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4