Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"CVm autem virtus" &c. Superiori libro Aristoteles de virtute generatim docuit, illius originem monstrans quo a fonte virtus proficiscitur, virtutis diffinitionem tradens ac illius ramos & nonnulla alia scitu non indigna vt in processu vidimus. Nunc autem hoc tertio libro consequens videbatur vt speciatim de qualibet virtute loqui auspicaretur, ea parti cularius pingendo, quorum antea generatim meminit, vt exacta virtutum agnitio deprehendatur, quia virtutibus tanquam per compendia ad felicitatem proceditur, illa enim est virtutum scopus. Sed aliqua ad completam illarum doctrinam remanserant, quae in primis tractare proponit virtutes, quia ex nostris operationibus scatent: Considerandum venit ex quibus principiis operationes scaturiant. Talia sunt spontaneum & non spontaneum, consultatio, electio & caetera id genus de quibus merito primo habendus est sermo. Caeterum liber iste tertius trifariam distrahitur. In primo tractatu de omnibus principiis operationum nostrarum edisserit. Fortitudinem secundus tractatus enodabit. Temperantiam tertius absoluet. Rursus primus tractatus, in quinque capita diuiditur. In primo de spontarieo ac inspontaneo docet. In secundo de electione. In tertio de consultatione. In quarto de voluntate. In quinto haec principia virtutibus ac vitiis applicat, ostendens ea omnia in nostra facultate esse sita. Rursus hoc caput trifariam seiugatur. Primo enarrat quid inuite facimus per violentiam. Secundo quid inuite patramus per ignorationem. In calce quid nostra sponte agimus. Tandem prima pars aliquot conclusionibus absoluitur, quarum pria est. Ad moralem philosophum de volun tario pariter ac inuoluntario loqui attinet. Hanc conclusionem duabus rationibus fulcit. Prior ratio est haec, quia virtus circa affectus actusque insudat, atque in hisce nra sponte agimus, laudamur carpimurve, in his vero quam inuoluntaria sunt venia & nonnunquam misericordia locum habent, propterea forsan philosophi munus est de spontaneo ac inspontaneo tractare. dixit forsan, quia moralis exactam certitudinem non efflagitat. Vel sic. Non quia ipse dubitaret, sed quia aliis multis aliter videretur, forsan adiecit: vt in euangelio domns propter liberum arbi trium, forsitan & mihi crederetis. Et Psal. Forte viuos deglutissent nos.

2

¶ Caeterum quacumque de causa id fa ciat, in rebus certis. Aristoteles, forsitan & forte iterum atque iterum vtitur. Sedo de iis quae legum latoribus sunt propi tialad praemia atque poenas instituendas moralis phlus considerare habet, quia sponte malefactum punire ac inur te tale factum remittere habent. Per hanc conclusionem ac eius roborationem monstrat se in ipertinens minime lapsurum contra mltos hoc seculo dogmatisantes, & ita vsu venit Aristotelicis diebus Athenis. Et satyrici erant tetrice tales sugillantes, quaere in materia vacui loci, & sexcentis locis suae doctrine Aristoteles id praelibat. Cae terum tum venia alicui debetur quando multum de vituperio minuitur, vt Oresti qui matrem interemit, cuius dolo inclytus Agamennon pater eius occubuit. Tunc est misericordia quando omnis culpa est ablata atque afflicto compatimur. Misericordia enim alienae miseriae compatimur. Non opinor cum Stoicis misericordiam culpantibus vt Augustinus nono de ciuitate meminit. Sequitur. Videtur itaque inuitus facere quispiam &c. Bifariam inuiti operamur, vtpote violentia aut ignorantia. Prio non spontaneum per vim, secundo non spontaneum per ignorationem explanat, a non spon taneo auspicatur vt priuationis explicatione positiuu scilicet voluntarium notum euadat, oppositorum enim eadem est disci plina. Notitiaque vnius ad alterius cognitionem non parum momenti hae cognoscitur. Spontaneum appetitum rationa lem cum cognitione prauia copulatiue includit, quia inuoluntarium duobus modis fit sub disiunctione scilicet per vim aut per ignorationem. Voluntarium vtrumque copulatiue includit. Porro si aliquid sit voluntarium ipsum nec est ignoratum nec coactum. Dicis tantum vnum vni opponitur prio de caelo & quaerto topicorum, quomodo ergo spontaneum duobus opponitur: Hoc iaculum facile repellitur. Voluntarium non voluntario in gne aduersatur, & rursus non spontaneum in duos ramos deducitur: vt sanitas egritudini contrariatur prio, & ex consequio speciebus aegritudinis opponitur. Deinde violentum sic discribit. Violentum est cuius principium est foris, hoc est principium est extrarium in quod is qui agit aut patitur nihil auxilii confert. ldem diuersis respectibus agit atque patitur. Porro ea ratione quae violentiam susceptat patiens dicitur: vt si lanceolam in manu tenens a robustiore cogatur illa quicquam ferire, inquantum compulsus agit, agens dicitur. Exemplo gemino id monstrat, vt si ventus aliquo hoc est ad aliquem locum te tulerit iam tu a spiritu violentiam fers: si ad orientem contendere destinabas, & si flatu venti in occasum impellaris vim pateris, & quia tuis pedibus musculis ac tibiis pergis, agere diceris. Aut si robustus vt Milo tuam manum moueat. Si autem quispiam aliquo migrare voluerit & a vento iuuamem suscipiat, is vim suscipere non dicitur quia sua sponte ad desti natum terminum festinantius pergit.

3

¶ Sequitur in ita. Et ea quae ob maiorum metum malorum &c. Haec quaestio obiter occurrit, an illa quae ob maioris mali metum fiant aut ob bonum aliquod: voluntaria sint an inuoluntaria. verbi gra tyrannus habens alicuius parentes & liberos in sua potestate, cogit illum turpe aliquid committere, hac lege seu con ditione proposita, vt si id non admittat, interficiantur, sin illi pareat, seruentur. Talis inquisitio controuersiam & du bitationem harbe videtur an homines talia spontanei an inspontanei agant. Tale etiam quid hoc est talis ambiguitas contingit circa iactus mercium quae fiunt gratia exonerandae nauis. Nam nemo simpliciter hoc est solitarie si ne timore ac periculo suas opes in aquam eiicit: verum omnes suam salutem ac aliorum fortunas in mare deuoluunt modo rationis sint participes.

4

¶ Sequitur seuna conclusio. Tales igitur operationes mixtae quidem sunt, non sunt omnino vo¬ luntariae: non mixtae ex volitione ac nolitione respectu eiusdem. Possum enim nolle peccatum propter deum volitum: sed hoc in praesentia haud contingit. Ille actus participatiue mixtus dicitur, quia cum illo quod inuite fit & cum illo quod voluntarie fit, partim conuenit.

5

¶ Sequitur tertia conclusio. Tales operationes potiad voluntarium quam ad inuoluntarium attinent. Hoc in valore sic probat. Quoniam omnis operatio censenda est talis qualis est tempore operis, quia operationis finis est secundum temporis & singularis con ditionis exigentiam, at tales operationes tempore operandi sunt sponte elicitae, si quidem ipse operans spontanee operatur: omnis autem ille operatur volens, in cuius potestate est organicas partes mouere quibus operatur: at iste suas fortunas deiiciens hunc motum in sua potestate situm habet: igitur. Vel sic, Omnis actio ad finem terminatur, itaque si iacere cistam auro aut purputa repletam in oceanum est propter salutem, salus quoque erit finis qui illo tempore actu desideratur. Item arcam proiiciens, iacturam ac circunstantias apprehendit, igitur fontes spontanee operationis non impediuntur. Nam illa principia sunt notitia & appetitus quae hic contingunt. Ecce iam literam perspicuam, quae dicit: iis autem magis sunt similes quos sponte homines agunt: expetuntur enim tunc cum aguntur, hoc est desiderantur tempore periculi instantis, atque finis, hoc est complementum & denominatio actionis in tempore, conditione & circunstantia consistit, & sponte agitur, & inuitum vnumquodque dicendum est agere cum agit, quia tunc operatio est in actu: & vnumquodque est. iudicandum magis secundum quod est in actu. quam secundum illud quod est in potentia: agit igitur sua sponte, & nemo eum ad agendum impellit. Est enim in eo principium mouendi partes eas, hoc est voluntas organica membra mouet, quae sunt huiusmodi actibus instrumenta. Et quorum principium est in aliquo ea agere vel non agere in eo collocatum est.

6

¶ Sequitur in litera. Et simpliciter fortassis inuitus. Simpliciter hoc est solitarie sibi relictus sine timore instantis periculi, fortassis dicit: Democritus enim (vt produnt) suas fortunas in mare deiecit vt liberius ocio literario vacaret.

7

¶ Sequitur in litera. In actibus huiusmodi. Tertiam ponit conclusionem dubitationis solutiuam & est talis. Illae operationes quarum causae laudantur aut vituperantur sunt spontaneae, sed actus qui ob metum fiunt sunt huiusmodi: igitur. Minor ostenditur, quosdam gradus eorum qui fiunt adducendo, primus est illorum qui pro re honesta consequenda turpe ferunt aut molestum: non turpe flagitium imputabile eis sed laudabile coram oculatis, coram indocta plebicula turpe frequenter putatur: vt protulit Socrates qui pro vnitate dei mortem tolerauit, ac martyres in primitiua ecclesia, vel in exilium gratia honesti operis missi vt Thomas Cantuariensis. Plerique censu ra vulgi turpia tolerarunt. Aliquot paradigmatibus id explicemus. Dionysius iunior Syracusis expulsus Corinthi ludi magistrum egit. Similiter Perseus legitimus Macedoniae regis filius artem ferratiam exercuit, ea propter neuter eorum a bene consideratis est vituperandus, sed solum a faece vulgi. Sin contra faciunt vituperantur. Est enim improbi pro nulla re honesta etiam mediocri talia turpia ferre. Secundi sunt illorum qui pro re exigua vel mediocri probrosa tolerant, vt citius fero gras satores aut lictores me ducere contemptim ad carceres antequam dem denarium. Vel potius permitto me flagellari antequam dicam viuat burgundus, quemadmodum de leodiensibus ferunt qui in ripa fluminis adacti libentius contemptibilem mortem tolerarunt quam dicerent bene valeat burgundus. Sic literam cape. Est enim improbi pro nulla re honesta turpitudinem apud homines pati, hoc est pro minima re sic est pro re mediocri inhonesta pati. Tertii, laudem non promerentur quibus venia danda est, vt mentiri ratione vitae conseruandae quae sine mendacio amitteretur, illic mortale in veniale permutatur. Et ex eo loquendi modo veniale peccatum emersit. Aliquis lapsus temporarie mulctatur, siue Aristotelica loquutione laudem minime promeretur quia exorbitat. Sed quia humanam naturam superat id agere, nemo mortem eo casu praeferret: hoc est pauci. In hoc membro est difficultas, cum mendacium inuolutam malitiam habeat videtur ad quartum ramum attinere: hoc paradigma tanquam inutile resecantes aliud exemplum ponemus: vtpote quando homo plus aequo se demittit propter cruciatum quem alioqui tolerare oporteat, vt Pazaites attauus huius Turcae, fero Tamburlano caballum inscensuro humeros subinclinauit ac scabelli vsum ministrauit. Pari modo egit Rom. Valerianus Imperator ante eum, tumido Sapori regi Parthorum. Si metu mortis id facerent, nullo modo video eos vituperandos: sin minore cruciatu apprehenso, vtpote flagellatione ac verberibus in decenter se submitterent, tunc eis ignoscendum: attamen sunt laudis expertes, quia plus quam aequum est sese demittunt. Philosophus id supponit. Tunc sic cape literam. In quibusdam autem laus non est sed venia locum habet cum ea quae non agere oporteat aut deceat, quispiam egerit ob huiuscemodi res quae naturam humanam superant hoc est hominum maiorem partem, & fere nemo perferret, ali qui tamen cordatissimi id tolerarunt.

8

¶ Sequitur quartum membrum. Sunt autem quaedam ad quae forsitam non licet quempiam esse compulsum, sed potius summa tormenta ferre oportet ac interitum obire: quemad modum de omnibus pecctis cognitis talibus contingit. Ridicula enim sunt illa Euripidis poete alcmeonem in mater na nece excusantis. Vocatur Alemeon Euripidis, vti Dido vel neas Virgilii. Vxorio suasu prtur Alcmeo nis ad Thebanum bellum prodiit in quo letair vulneratus post letales plagas Alcmeoni filio iussit matrem puro iniquo consilio occidere. Paricidium autem priuata authoritate non est committendum. Maior erat color, Orestem ex cusans qui Clitemnestram matrem interemit. Ea enim propter adulterium securius committendum inclytum Agamennona occi dit. Euit eim Orestes persona publica, iudiciario tamen ordine procedere debuit.

9

¶ Sequitur in lita. Est autem interdum dif ficile intellectu iudicare quaele malum est eligendum puer quaeli malo vitando, & difficile est censere quod malum est sustinendum ne homo a recto deuiet. Haec difficitas ex parte intellectus iudicantis emergit. At maior difficultas ex parte affectus oritur, difficilius est etiam postquam cognoueris perseueraranter in iudicio intellectus permanere, quia ea quae expetuntur, sunt saepe tristia ac afflictiua: illa ad quae cogimur sunt turpia, interdum delicta interdum infamiam afferentia: propterea turpia non committentes efferuntur, in eo discrimine succumbentes culpantur: & in hoc quarta conclusio huius capitis poni potest. Sed de conclusionum numero non est vis quaerenda, quia non omnes in ea multitudine conveniunt, sed nihil inexplanatum in itra praeterire est pulchrius. Post hac iter epilogandum aliquam dicta strictim resumit. Quaenam igitur sunt violenta, an ea inuitus simpir agit quorum extraria est causa: an. i. no ne & ipse agens minime coopeartur, ea per se & solitarie sine respectu ad aliud damnum euitandum inuitus facit, sed nunc puer circumstantiis occurrentibus expetuntur: hoc est instante discrimine quod aliter euadi nequit, nauim iactu rerum exonerat. Actus sunt circa singula, hoc est singularia incidentia quae multa contingunt, nec est facile assignare gnatim quamlia puer quamlibus sunt expetenda, vt mulier a mulieroso inuasa dubitat an iuasorem interimat vt suam castitatem conseruet. & Marcus Regulus dubitare poterat an ad vaferrimos poenos rediret, sacrum iusiurandum ex altera parte impellit, quo irretitus captiuus iuste erat: propterea sctem obseruauit iusiurandum, ipsumque vio lare nefas duxit. Et plerique theologi in multis casibus dubitant an sit eis iusta causa martyrii in ancipiti causa puer quae taxantur, & patet authoritate scripturae expssae de illis bonis Macchabeis primi Macchabeo rum. ii. Illi em ob sabbatinam religionemi credebant nefas esse hosti reniti aut loca speluncarum opilare. quia non puro quolibet vita est extremo periculo exponenda.

10

¶ Sequitur in ita. Qui si quispiam ideo iucunda &c. Fuit opi nio Cyrenaicorum, hominem sua sponte agere, quae a recta ratione proueniunt. Turpia quoque inuitus agit quorum hominem causam esse non dixere, sed res externas iucundas ad malum pellicientes ac inescantes. Haec positio liberum arbitrium ac consultationem adimit, & breui omnem moralem philosophiam labefacit. Bifariam eam nunc confutat. Prior ratio est. Si iucunda aut pulchra vim afferant: dubio procul omnia quae patramus essent violenta: hoc illatum con cedere est absurdum. Consequium tum patet, omnes eim ob iucunda ac pulchra operamur. Secuda ratio est. Quicquid violente operamur cum moestitia & angore agimus, at operationes circa iucunda & venusta cum dolore non agimus, sed potius cum oblectamento: proinde tales operationes sunt omnis violentiae expertes. Hinc bene instituit ecclesia vt metus in constantem virum aut foeminam cadens connubium praepediat non autem iucunda, plus Tamburlani saeuitia quempiam ad operam dum impulisset, quam Demosthenis facundia aut Tulliana eloquentia. Infert postea corollatia. Ridiculum est externa incusare & non seipsum potius qui facile ab hmoi externis illaquatur. Ridiculum est etiam seipsum honestorum causam dicere, turpium autem voluptatem. Talia igitur violenta non sunt. Postea diffinitionem violenti subnectit inquiens. Violentum est cuius principium est foris, nihil omnino conferente, ac cooperante eo cui vis est illata. Trifatiam violentum describens, primo dixit in quo agens vel patiens nihil confert. Secundo nec agens quicquam confert, nec patiens omisit: quasi diceret multum tolerat, sed nihilicooperatur. Tertio dixit nihil conferente eo cui vis est illata, & verbum agens omisit, quia parum aut nihil agit, sed multum patitur.

11

⁋ Circa hanc partem capitis dubitatur. Primo quid est naturale, quid violentum. Secundo dubitatur an proiectio bonorum fortunae in mare gratia exonerandae nauis sit voluntaria aut nolita. Tertio an aliquo casu cedere timori sit laudabile.

12

⁋ Circa primam dubitationem potest esse difficultas verbalis in acceptione violenti, sed peregrinis dictis praetermissis in actione naturali principium est intrinsecum, & non est situm in facultate agen tis non agere vel passum, ad id inclinatur vt materia ad formam ferrum ad magnetem. Illud est violentum cuius principium est extrarium passo reluctante & inclinato ad oppositum. Prior particula est philosophi in litera. Secundam particulam intelligit Aristoteles per nihil prorsus eo conferente cui vis est illata, & suppleatur passo repugnante, quia si intelligatur illud sine pluri: dealbatio superficiei es set violenta ipsi superficiei, & introductio formae ignis in materiam quae sint stupae erit violenta. Patet. principium est foris hoc est causalitas actiua est ab igne & materia non confert vim, quia ipsa nullius actionis physicae est, ipsa naturaliter formam recipit: sicut ferrum ad magnetem suapte natura mouetur, & si ventus te ferat quo tendis violentiam non pateris. Intellige diffinitionem philosophi cirea principium capitis sic. Violentum est cuius principium est foris in quod nihil is qui agit aut patitur confert. Ille qui patitur in vulgari modo loquendi agere dicitur licet proprie non agat, vt si robustus manu Socratis Platonem percutiat, manus Socratis percutere dicitur cui vis & violentia est facta. Et patet de exemplis philosophi in litera de vento ferente te ad vnum locum: tu diceris te mouere, quia pedes, tibiae, & musculi te illo ferunt. Ex his corollaria infero. Graue proiectum in altum violentatur, proiectio est extrinseca & graue tendit ad oppositum: illa actio sursum respectu lapidis est violen ta, respectu vero proiicientis est spontanea. Secundo sequitur quod aqua violente calefit, licet ignis natu raliter actiue eam calefacit. Tertio sequitur quod quando Socrates mouet manum in altum, ille motus non est violentus, patet quia pricipium motus non est ab extriseco, sed potest dici quodammon vel ex parte alterius violentus, quia graue mouetur in altum. Vel poent dici motus animalis naturalis & motus corporis violentus, cum ascenditur a voluntate quae est potissima animalis pars: totus ille motus est animalis spontaneus, quia animalis perfecti est: se quoquouersum mouere. Pari iure dicatur, si Socrates ipso nolente descendat. Quarto sequitur quod voluntas ad nullum suum actum elicitum cogitur. Patet. Actiue ad tales actus voluntas concurrit vt proxime dicere proponimus, & si aliqui a solo deo producerentur cum quibus voluntas in obiecta extrinsecus tenderet, tunc ille actus cum sint salus aiae, cotra eius inclinationem non erunt violenti voluntati. iplicat enim sic capiendo terminum vo luntatem cogi & violentari ad suos actus vel habitus. Quito sequitur, quod voluntas non potest cogi proprie ad suos actus iperatos. Si tu me fortior manu mea Platonem ferias, ille no est actus meus, sed tuus: ergo non est meus actus imperatus. Sexto sequitur quod haec consequentia est nulla, hic actus de necessitate continuatur aut producitur, ergo voluntas per illum cogitur. Patet, aliquis actus per tempus de necessitate continuatur. Similiter deus potest voluntatem necessitare ad actum perpetuo continuandum, vt patea de btitudine in patria. Cor regis in manu dei est, & quocumque voluerit vertit illud. Septimo sequitur hanc consequentiam non valere, voluntas nolendo ha¬ bere, a, habet a: ergo voluntas cogitur, voluntas tam a deo quam a creatura potest habere multa nolendo in affectibus habitibus & etiam in actibus. Octauo sequitur quod motus caeli non est violentus. Patet, non inclinatur ad oppositum suapse natura plusquam ad hunc motum. Voluntas vulgariter loquendo cogitur hoc est inducitur per timorem & assentationem ad hoc vel illud faciendum.

13

¶ Ad secundam dubitationem respondetur quod dubitatio potest multifariam formari. Vno modo sic. An stantibus his circumstantiis singularibus tempore periculi eiicere merces gratia salutis sit voluntarium an nolitum. Et dicatur ad hanc quaestionem affirmatiue quod sit voluntarium. Si autem petatur vtrum illud esset volitum an nolitum hac conditione non interueniente, palam est id esse nolitum. Si petatur, siue pluri dicatur illa proiectio est mixta, non ex duobus contrariis ex volito & nolito, sed participatiue quando eiicit fortunas habet volitionem & plus cum volito quam cum nolito participat. Vel iste ha bet velle efficax & categoricum eiiciendae mercis, & inefficax & conditionale de non proiiciendo: vt nolim nauim deonerare nisi haec necessitas eueniret: vel distinguatur in sensibus praedictis, nec alioqui est difficultas vlla. Subdubitas, si quispiam suas merces in mare proiiciat angitur, quo modo ergo vult. Respondetur angitur talis & dolor a nolitione solitaria proficiscitur: quia extra periculu merces eiicere nolit & a nolitione conditionata moeror profluit: vellem si possim euadere & meas fortunas seruare.

14

¶ Ad tertium dicitur vel timor ad bonum stimulat & inducit vt timore culpae committendae homo seruat praecepta, & hoc est laudabile, etiam timore poenae euitandae in gehenna, aut in hoc mundo sine pluri est bonum, sed minus bonum quam praecedens, sed si nollet seruare praecepta aliquo mo, sed hominium sola formidine id facit, ille actus est malus, vel timor ille inducit ad malum, & tunc distinguo de illo vel est facilis & non cadens in constantem virum aut constantem foeminam, & tunc cedere timori est vituperabile, & non cedere laudabile. Vel est ex magna causa, sic quod cadit in virum constantem & tunc vel malum ad quod inducit est pusillae turpitudinis vel mediocris vel insignis: si primum, tunc cedere timori, non solum habet veniam, sed etiam misericordiam compatiendo tali, vt si duo putati aequaliter animosi occurrant obuii, & vnus sit mutilatus, tunc non lesus timore mortis cogit illum misericordiam implorare & arma reddere. Si secundum, tunc venia locum habet & non misericordia. Si tertium, vt fidem abiurare aut matrem occidere, tunc cedere timori est probrosum & non cedere laudabile, & metus meriti magnitudinem auget, quia est circa difficile. Et potest esse sermo hic de malo poe nae & non culpae, quia malum culpae non cadit reuera in virum constantem ob quodcumque supplicium. Potest etiam esse sermo de malo culpae paruo in quod si quis ob magnum metum incidat adhuc a numero constantium non est segregandus a vulgo licet is metus iustus non fuerit. Inter duo mala poenae quorum alterum est ineuitatabile semper minus vir constans acceptat, & quolibet malo culpae quantumcunque paruo postposito malum poenae etiam atrocissime subit, antequam enim peccet moriendum est, nec ad vllum malum culpae necessitari potest, semper enim patet ei noua via omne tale euitandi. Opposito dato reipsa esset perplexitas in lege, quae nulla est. Potest tamen quis esse pplexus secundum suam opinionem deliram, existimans falso quod quicquid agat peccet. Si enim sit in compedibus ligatus, fame confectus, habens ferrum ad manus quando tibiam, digitum, aut manum abscinderet vt habeat vitae succurrere est excusatus, licet & ad vitam & ad membra protegenda obligetur, in casu incompossibili maius praeceptum a praecepto minori de obligat. Et si abhorreret sibi tibiam amputare vel timet mortem illam tibiae sectionem sequi, moriendo fame eo in casu illi non imputatur, & si ad manus sacerdotem cui peccata detegat non habeat licet sit censuris ecclesiasticis innotatus non refert. Sufficit male acta detestari & efficaciter velle reddere Caesari quae Caesaris sunt, & deo quae dei sunt.

15

⁋ Sequitur in litera. "Omne autem quod ob ignorationem est actum" &c. Superius philosophus de inuoluntario per metum, nunc autem de inuoluntario per ignorationem scribit, & est secunda pars praeci pua huius primi capitis & prima conclusio huius partis, siue sexta totius ponitur capitis, & est haec. Tametsi omne quod fit ob ignorationem sit non voluntarium, non tamen omne tale inuite fit siue est inuoluntarium. Probatur sic. Quicquid a nobis inuite per ignorantiam fit postquam deprehenditur poe nitudo atque angor sequitur, sed certe aliquid per ignorantiam fit vbi poenitentia & dolor non comitatur: proinde aliquid fit per ignorantiam quod ab inuito haud quaquam emergit. Verbi causa si pro plunbo mihi debito ignoranter argentum accepi, & cum illud a me rescitur non angor, non dicor inuitus accepisse, nec mea sponte quia non cognoui, voluntas enim non fertur in incognitum, decimo de Trinitate seundm Augustinum, & Aristotelem in litera. Si non poeniteat, cum is alius sit a poenitente, non sponte quidem siue voluntarie egit, & tamen ab inuito differt. Satius est vt peculiare nomen ipsi inda tur. Nomineque generis appellitabitur, hoc est non sponte agens, siue non voluntarie agens, sed non dicetur inuoluntarium siue inuite fieri. Ex hac doctrina trahitur quod cum ancilla quam liberam credebat contrahens minime connubium init: contra cum libera contrahens quam seruam suspicabatur, vinculum nuptiale firmum manet: in hoc enim casu poenitudine non ducitur, illa vero poenitudo eum subit.

16

¶ Septima conclusio. Non est prorsus indem ignorantem agere & per ignorantiam agere. Id biphariam fulcit. Prior ratio est, quia temulentus ac iratus non videtur propter ignorantiam agere, sed potius dementem ob temulentiam ac sanguinolentam iram, attamen ebrius necnon iratus non sciens, sed ignorans agit, itaque non est prorsus indem quemquam per ignorantiam & ignorantem agere. Secunda ratiocinatio est haec. Non omnis malus per ignorantiam operatur, attamen malus operatur ignorans. ltaque non omnis ignorans per ignorationem operatur. Maior ostenditur, quia si per ignorantiam ageret esset venia dignus, & tamen malus agit ignoranter, quia scopum propter quem agere debet sua prauitate ignorat, & iam habet iudicium corruptum. prauus enim vt plurimum tortuosum finem sibi instituit. Nam qualis vnusquisque est talem sibi finem praestituit, ac propter huiuscemodi errorem agibilium finis flagitiosi ac iniusti homines fiunt, de mediocriter malo non loquitur, sed de prauo, & de errore speculatiuo haud falletur. Prauus Euclidem aut almagestum Ptolemei legere potest, sed in agibilibus caecutiet.

17

¶ Sequitur conclusio octaua huius capitis haec. Nec ignoratio illius quod confert siue ignorantia vniuersalis, sed solum ignoratio singularium voluntarium facit. Porro ignoran tia quae facta est ex electione ac deliberatione non est origo vt quispiam inuitus agere dicatur, sed est causa prauitatis. Etiam nec ignorantia vniuersalis est causa inuoluntarii. ob talem enim nescientiam homines iure carpuntur, at ignoratio quae est circa particularia & quae ex electione non emergit, locum veniae ac misericordiae habet. Ignorantia vniuersalis est nescientia illius ad quod omnes talis professionis sunt obnoxii, vulgo ignorantia iuris appellatur. Nescientia illius quod scire deuinceris te a lapsu non alleuiat. Non praeteribat lacob dormire, cum non sua esse lapsum, sed an Lia intempesta nocte oblata esset non sua ignorabat, illic erat ignoratio particularis circunstantiae. Sic literam cape, inuitus autem dicitur quispiam agere non si ignorat id quod conducit, hoc est quod agere vel vitare oportet.

18

¶ Sequitur forsitan igitur non ab re fuerit si quae & quot &c. Non ab re non extraneum non impertinens fuerit si speculemur quot & quae sunt circunstantiae quas singulas nominitat. Prima cir cunstantia est quis, hoc est ipse agens: Nam si sit homo grauis, plus alios scandalisat, si canus domita carne turpe est venereorum meminisse vel illa effutire. Secunda quid, actus quem patrat. Tertia circa quid. Materia circa quam insudat. Quarta in quo: & haec circumstantia deducitur, scilicet quo loco an in templo seu alio loco sancto. Quinta quo. i. in quo instrumento agit. Sexta gratia cuius, hoc est finis: propter quem agit. Septima quo modo sensim an vehementer. Ecce septem circumstantias operatio¬ nem circunstantes. Aliquae istarum circumstantiarum actum quandoque informant & cadunt in rationem obiecti, vt volo orare in phano atque festo. Nunquam informant nisi quando sunt volita. Interdum assistunt actui. Quandoque efficiunt & sunt actus accidentia, vt Ethici loquuntur. Patet paradigmate. Ob inanem gloriam eleemosynam dare volo, hic vana gloria actum vitiat, quia cadit in materiam indebitam & actum malum ex genere red dit. Quandoque incitat & coefficit actum & tunc non oportet actum alioqui licitum esse illicitum, vt volo dare eleemosynam propter deum. Obiectum hic est debitum & finis laudabilis. Superbia regina vitiorum peccata interdum extrudit vt spurcam venerem quae habentem maculosum reddit. Tertio modo actum extrinsece terminat: quandoque est scopus non actualiter volitus, tunc etiam opus maculat. Quarto modo vana gloria est extranea & actui impertinens quando nec illum coefficit, nec termi nat extrinsece, nec ipsum informat, & tunc nec actum decorat, nec dedecorat, me scribente aut orante inanis gloria furtim irrepsit oratio per assistentiam illius maculae minime deprauatur. cum peccato veniali letali ve opera de genere bonorum saepenumero assistunt. Interdum tamen circunstantia superueniens actum maculat. Abdito loco comedo in die ieiunabili rationabili causa inductus, ob superue nientes si illam causam non explano delinquo. Similiter ob erroneam conscientiam superuenientem alias licitum in prorogatione illicitum emergit. Non potest vna norma tradi quando operatio ob circunstantiam coinquinatur.

19

¶ Quaeritur an metus mortis instantis excusat quempiam a crimine su as fortunas in mare deiicientem ac eas perdentem. Constructiue respondetur. Homo enim iniuste detentus in compedibus, sic scilicet quod mortem obibit nisi tibiam qua detinetur amputet, tibiam abscin dendo non delinquit. Minus enim malum est corporis partem amittere quam totum. Et praestabilius est mutilum corpus circunferre quam mori. Vt vitam redimas ferrum patieris, & ignes. Proinde valentiore ratione opes in pontum eiicit: quod enim alias esset illicitum, necessitas licitum reddit. Vulgariter enim dicitur, necessitas non habet legem.

20

¶ Instatur, ergo pari modo Machabaei poterant carnes suillas in mortis articulo comedere, id autem non fecerunt, sed mortem tolerarunt quorum mors in ecclesia laudatur. Fortasse dicis iure diuino vetitum erat porcinas carnes mandere: conditio autem mor tis a diuino iure haud deobligat. Obiecto, Dauid panes propositionis in necessitate comedit prophanis vetitos qui in hoc non deliquit: cuius exemplum saluator noster ad excusandos discipulos in medium adduxit.

21

¶ Dicis Dauid diuina inspiratione id fecisse sicut fecit & Sanson cum alienigena contrahens. Hoc sic impugno. Seruare vitam est iuris naturalis. Omne autem tale ius diuinam sanctionem nostris praecordiis insitam reputo: itaque Dauid poterat tales panes in necessitate capere. Secundo, si boni illi Machabaei fuissent in occulto fame perituri nisi suillas carnes comedissent, poterant illas sumpsisse, vt Carthusiensis nunc post votum de abstinentia a carnibus in occulto. Multa sunt hic inculcata inter arguendum. Pro omnibus autem telis allatis dicimus quod Antiochus in legis Mosaicae contemptum im perauit eis tyrannice esitare carnes, cui parere noluerunt, strenui in hoc propugnatores legis. Carnes tamen in occulto poterant impune edere sicut Carthusiensis in occulto, licet expresse se carnes non mandu caturum vouerit. Nec excuso Dauidem ea via qua Ioannes gerson: quoniam ipse de illa inspiratione docere nequiret, & inaniter (vt mea fert opinio) ad eam volitat.

22

¶ Insultas. Tunc in diuino iure ignorantia in uincibilis locum haberet. Oppositum affert omnim concors sententia, vt Gerson affirmat. Sequela tamen sic ro boratur. Abstinere ab esu suillarum carnium pro legis decursu erat diuinae sanctionis: at seruare vitam secundum dicta, quia est iuris naturalis, arctius seruandum est. Quicquid autem Gerson dicat cum Guillelmo parisiensi, concedo ignorantiam inuincibilem in diuino praescripto locum habere. Sunt duo quorum vtrinque separatim contingens est diuinae legis. Opposito modo euenire prima fronte videntur, tunc vtranuis partem faciendo homo minime legem prauaricatur, & tamen altera pers solum est diuinae legis. Patet de aliis Macchabaeis primi Macchabaeorum. ii, qui in sabbato non reluctabantur immani hosti, nec ostium speluncae obturabant vigore legis deterriti: attamen propositum saniore consilio mutarunt. Concedimus itaque ignorationem inuincibilem in diuino iure occurrere, in his quae non tenetur homo scire. Agrotus quispiam in eo discrimine ponitur, nisi periculosam medicinam ceperit iudicio medicorum supremum aget diem repente. Ex opposito medicina assumenda est periculosa, hic vtrinque de non peccato agitur. Insuper aliubi hoc expressius diximus & summa rationis est. Baptismus hierosolymis sufficienter promulgatus erat diuini iuris antequam Indis declararetur tale, proinde remotiores illud ius inuincibiliter ignorarunt.

23

¶ Consequenter postquam vnus finis de illicito licitum facit, ambigitur an finis bonus culpam attenuet, vt si furer rem diuitis vt pauperis inopiam leuem.

24

¶ Affirmatiue respondemus. Pro¬i batio. Multiplicatio finis laudabilis facit actum laudabiliorem, pari modo culpa culpae superaddita totum dete rius reddit, proinde bonum malo adiectum eius malitiam temperat, sicut algida aquam feruenti adiuncta congeriem tepidam facit.

25

¶ Sed obiicio his. Primo sic. Vnus finis bonus adiectus vnum gradum malitiae adimit: secundus c autem finis non est minus bonus quam praecedens: itaque tantundem subducit, & tota imputabilitas criminis non est imensa, ergo additio bonorum finium totam prauitatem subtrahit, & ex consequenti dabis furtum & opus per se malum bonis finibus fultum nullius noxae, quod liquet esse falsum.

26

¶ Secundo, Socrates sua auaritia inexplebili. a Croeso opulento clanculum tres oues subducit. Plato totidem simili conatu ab alio furatur, vt indigo succur rat, quo supposito sic argumentor. Quicquid malitiae est in actu Socratis est in actu Platonis, itaque actus Platonis non est minoris culpae quam actus Socratis.

27

¶ Ad prius. Obiectum dicitur, quod a maiore culpa silis circunstantia plus malitiae subducit, ac a minore noxa minus aufert vbi superabundat delictum illic misericor¬. dia locum habet, & si ponas multas bonas circumstantias simul allatas illae mutuo prauitatem attemperant vnica subtractione totius. Secundum iaculum non mouet nisi plus in authoritate sumatur scilicet non est circumstantia in posteriori improbitatem minorans, quod liquet esse respuendum.

28

¶ Consentanee ad hoc, ambigis an actus duos hns fines simul, bonum atque malum, simul sit bonus ac malus. Nullo mon de actu nullo elicito, ille enim totus I categoreumatice est malus, quia rectae rationi difformis & nulla via duobus actibus seperatis quorum vnus est bonus & alter malus aequiualet. At tamen non est absurdum eundem actum imperatum bonum atque malum vocitare, quia ille actus talibus denominationibus gaudet quibus vt actus interiores a quibus proficiscitur, denominatione extrinseca bonus ac malus dicitur. At ille exterior a bono ac malo separatim scatet.

29

¶ Fortasse insultas: tunc idem actus erit meritorius vitae aeternae ac supplicii perennis, & conformis dictamini recto ac difformis dictamini recto, & ita puer peccto habet vitam aeternam. Habet enim puer isto actu vitam aeternam aut habebit, & hic actus est peccatum: igitur.

30

¶ Alicui dictamini ratio est conformis ac alio respectu alteri dictioni erroneo est con sonus, secudm illatum non inconvenit quando peccatum est meritum: non tamen concedatur conclusio absolute, praecipue coram inex ercitatis.

31

¶ Sequitur in ita. Vniuersa igitur haec. Ponitur alia conclusio. Nemo, nisi idem sit rationis inops, vniuersas circumstantias ignorauerit. Vniuersa in plurali semper collectiue dicimus: propterea non inepte iurisconsulti scribunt vniuersis & singulis. Nemo ipsum agentem: hoc est seipsum ignorabit, in alios autem ignoratio ca dit. Hoc sic ostendit. Circumstantias afferendo a secunda circumstantia auspicatur. Vt si dicat se ignorare quidnam agat vt de Eschylo contigit, qui in sua poesi traditur arcana edidisse quibus in sacris Caereris vtebantur, & cum ad ariopagum in ius vocaretur, dicebat se ignorare, haec esse arcana. Fuit Eschylus antiquus poeta Graecus carmine tragicus: cuius Horatius in prio lib. sermonum meminit. Floruit Athenis teste Gellio tmpore Miltiadis anno ducentecimo sexagesimo ab vrbe condita. Illius autem mors non fuit vulgaris. Nam cum aprico in loco sederet aquila desuper volitans illius caluitiae elusa (caluitiem enim lapidem putabat) testudinem quam vncis pe dibus gestabat, fractura demisit in caput, & capiti perinde atque lapidi testudinem illisit vt fractae testudinis carne vesceretur, quo ictu inaudita morte poeta fato cessit. Secundum exemplum dicentium se ignorasse est, qui excusantes ignorationem suam dicunt se ostendere voluisse arcanam vim machinae bellicae, telum emittentis, quam dum ondere pararent, telum praeter spem ipsorum esse emissum: vt qui colubrinae lapide & puluere instructae vsum ostendere volens ignem immittat, & ane eam astantem interficiat, dicens se putasse eam fuisse vacuam. Tertia circumstantia est circa quod scilicet materiam, vt contigit Meropae circa filium Trasipontem, quem interemit hostem esse rata. Sicuti in fabulis Agaue Pentheum filium bacchico furore vitulum esse putans. Pont etiam quarta esse circumstantia scilicet quo ignorari, vt si quispiam, Sarissam seu hastam habentem cuspidem ferream dicat se putasse illam ea carere. Vel iacu lans lapidem durum dicat se putasse quod esset pumex aut totus. Pumex est lapis leuis & spongiosus, poliendis libris accommodatus quo pergamenarii vtuntur. Item poest ignorari scopus, vt accidit si chirurgicus venam scindat sanitatem allaturus & enecat. Sicut contrarium euenit apud Valerium Maximum, ei qui volens inimicum pugione occidere, incurabile alioqui vulnus eius in latere aperuit & sanitati restituit. Potest insuper modus nos latere, & haec est sexta circumstantia, vt si magister ludi gladiatorii docere volens, sensim sese agere existimans, vehementer percusserit, vt faciunt illi qui extremis manibus luctantur. Pont quispiam illic colluctantem rigide praeter spem alium caedendo pimere. Ex his ignorationem circa tempus ac locum notam reliquit. Pont etiam quempiam latere vt an locus sit sacer an prophanus, & dies tali loco sit festus an non.

32

¶ Post haec ait Ari stoteles ignorans aliquam istarum conditionum particulatim inuitus agere dicitur, praecipue si circa ma teriam atque finem aberrauerit, nemo enim illas circunstantias nescire optat: proinde si casu contingat vt ista ignoret dicetr inuitus fecisse. ltaque circa singulas circunstantias nescientia cadit praeter operantem.

33

⁋ Sequitur. Eius igitur. Nunc explanat philosophus quod ignoratio alicuius circumstantiae est fons & origo. quare quispiam inuitus operatur praecipue si angor praeteriti operis comitetur. Vt vero nihil obscuritatis maneat dicamus eius illius quod ob talem ignorationem ab inuito dicitur esse factum, necesse est actionem dolorem afferre, ac vt poenitentiam praeteritam actionem auersetur oportet. Hoc enim pa cto inuitum per ignorantiam fecisse explicatum habemus.

34

¶ Sequitur in litera. Cum autem id inuitus. Haec est tertia pars principalis in qua philosophus ostendit quid est spontaneum, cuius agnitio sine praeta ctis inuito per vim ac ignorationem capi non poterat. Et sic ait. Cum id inuitus quispiam agat quod violentia, ignoratione ve agit (vt ex ante enarratis est perspicuum) id sponte fit cuius principium est in agente, singula cognoscente: propter enim geminas causas inuoluntarium emergit. Prior pers diffinitionis inuolum tarium per vim excludit, illic principium est extrarium. Hic autem fons agendi intrinsecus prodit. Deinde additur sciente singula, hoc est singularia, ad discrimen inuoluntarii per ignorantiam.

35

¶ Sequitur. Forsitan enim non recte dicitur. Nunc confutat placitum dicentium ea quae per iram aut cupiditatem fiunt ab inui tis emergere. Aliquot rationibus id euellere satagit: & dicit forsitan, quia ira oppilando quodammodo libertatem voluntatis praecedit, ac concupiscentia rationem quodammodo obnubilat. Primo sic pro cedit. Ex aliorum placito infertur, nec belluas nec pueros voluntarie agere, hoc illatum est falsum: proinde ea quae propter iram aut concupiscentiam fiunt, non sunt inuoluntaria. Valor illationis sic ostem ditur. Pueri & bruta omnia his duobus affectibus, scilicet ira & concupiscentia operantur, pecora suis operationibus sibi placent, ac in sua obiecta cum voluptate feruntur. Dicimus enim gradarius mens incessanter vult comedere, murilegus semper in lecto decumbit, & sic in illis est voluntas, nomen vo luntatis ad appetitum sensitiuum extendendo. Non tamen sunt suorum actuum domini. Nec infan tes nisi in potentia remota, quibus sensim ratio accrescit, in quo tempore sunt periocundi: quorum societate nonnulli locupletes viri moribus graues inter prandendum gaudent vt a seriis rebus leuentur, eo decursu sunt in precio stulti.

36

¶ Secunda ratio. Aut tam bona quam mala quae ob iram, aut con cupiscentiam fiunt inuoluntaria dicuntur, aut sola bona voluntaria putantur, & mala inuoluntaria. Non secundum, quia tam bonorum quam malorum est vna causa, scilicet voluntas, ergo haec non sunt inuoluntaria, illa vero voluntaria. Nec primum, quia absurdum est asserere illa inuoluntaria quae appetere oportet: at in nonnullis subirascendum est, vt contra vitia, & quaedam sunt concupiscibilia, vt sanitas, disciplina, proinde non omnia quae ob iram concupiscentiam ve fiunt sunt inuoluntaria.

37

⁋ Tertia est. Omnia inuoluntaria sunt tristia & anxietatis plena: sed quae a concupiscentia prodeunt haud sunt tristia, sed delectabilia: igitur.

38

¶ Quarta ratiocinatio est. Nihil interest inter illa quibus per deliberationem peccatur, & inter illa quae ab ira proficiscuntur. Sunt enim ambo fugienda: nec diffe runt eo ipso quod quis vnum inuitus faciat.

39

¶ Alterum vero voluntarie. Fortasse dices. Illi affectus sunt in parte brutali animae, scilicet parte sensatiua: nam mens semper est cum ratione. Hoc non valet, tametsi enim essent in parte irrationali animae tamen illa rationi obedit, & est libera participatiue. Absurdum igitur est censere hosce affectus ab inuitis proficisci.

40

¶ Quaeritur de veritate illius. Omnis malus est ignorans. Respondetur multum malus circa scopum malum quem sibi praestituit iniqua quaerit media: quod vt incubones pecuniae iniquo lucro student, libidinosus pro sua libidine explenda & fines & media perpraua venatur: sicut infirmitas in febriente gustum corrumpit, vt philosophus in hoc tertio ostendit: vt enim aegrotis dulcia amara videntur, sic malitia intellectum corrumpit, sexto Ethicorum. Malitia intellectum a recto dictamine auertit: & habentem ad sophistica media implicat. Loquimur de errore in agibilibus & non speculabilibus. Diuina eloquia & experientia haec roborant. De nacra pagina ostenditur sapientiae secundo. Excaecauit enim illos malitia eorum. Et sapientiae quarto scri bitur. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.

41

Caeterum cum ignorantiae materia sua sponte incidat, quaerimus an ignorantia sit peccatum. Respondetur per enunciationes quarum prima est. Ignorantia inuincibilis non est peccatum. Secunda ignoram tia vincibilis eorum quae quispiam scire est obnoxius est peccatum: siue sit ignoratio prauae dispositio nis siue purae negationis. Tertia propositio. Tametsi ignorantia ex electione culpam non attenuat: ignoratio tamen crassa ac supina culpam attenuat. Prima enunciatio cognitis vocabulis in foribus est perspicua. Tunc autem est ignoratio inuincibilis quando quispiam facit illud ad quod est obnoxius: attamen scientiam illius adipisci non valet propria industria, sed humano praesidio vtitur atque diuinum auxilium vbi opus est implorat. Vnde omnis ea ignorantia quam homo vincere nequit est illi inuincibilis, nemo autem ad impossibile deuincitur. Secundo dilucidum est aliquam esse ignorationem inuincibilem, quam homo vincere potest. Patet in casu, si quispiam non suam loco suae se ingerentem in te nebris cognosceret.

42

¶ Secunda propositio ostenditur sic. Contrauenio praeceptioni puta scire illius oppositum, praecepto affirmatiuo quo aliquid praecipitur illius oppositum prohibetur, itaque si illud sci re astringor hoc ipsum ignorare prohibeor. Tertia quo ad eius priorem partem sic enucleatur. Illa ignorantia est volita & sponte elicita: hanc ignorantiam affectatam vsitato vocabulo theosophi nominitant. Hic additur peccatum peccato volendo nescire ea quae conducunt. Secunda pars eiusdem enodatur de peccto Lamech Cain occidentis Genesis. iiii. Prae senio eius oculi caligabant & feram interimere puta bat. iuuenis errore illudebatur. inibi ab homicidio non excusabatur teste glossa. Vnm perspicuum est, culpam culpam attenuare non ratione qua culpa, sed ea ratione qua voluntarium attenuat. ldem facit timor etiam culpabilis. Im mo si quispiam ex crapula in fronte quadragenarii ieiunii in aegritudinem notabilem incidat a ieiunio deobligatur, non autem ratione culpae sed quia iam aliunde per aliud praeceptum maius adieiunium minime astringitur.

43

⁋ Contra primam conclusionem argumentor primo sic. Cognoscens non suam cum ignorantia inuincibili facit actum diuina lege prohibitum scilicet moechiam, itaque peccat. Secdo Abimilech abducendo vxorem Abrahae ac eam volendo cognoscere peccauit vt Aug. ait: & tamen fuit illi ignoratio. In Genesi enim scribitur. Ego scio quod in sim plicitate cordis feceris: & ideo custodiui te ne peccares in me.

44

¶ Prius iaculum eluitur: quia ignorantia illum actum excusat ne interea peccet, non est moechia, sed actus castitatis communiugalis: sufficit enim inuincibilr putatum coniugium in tali copula.

45

¶ Secundm telum sic frangitur, si Abimilech fecit indaginem ad quam deuinciebatur non peccauit saltem adulterio, ignoratione eum excusante: Nam pecctum non semper cum culpa convertitur sedo Physicorum monstra sunt perctam in natura & motus primo primi sunt percatam contra naturam hominis primo instituti ane lapsum.

46

¶ Contra secundam conclusionem argumentor. ex ea sequitur hominem continuo peccare cum ignorantia purae negationis cum semper maneat in illa. Haec catapulta sic retunditur. Credere est praeceptum affirmatiuum, proinde non pro quolibet tempore obligat: ignorantia purae negationis imputatur homini illo tempore quo actualiter credere tenetur. Mahometanus non continuo peccat non credens Christum esse de um, sed pro illo tempore quo tenetur huic assentire. proinde altercantur tres de illa ludaeus discredit & peccat: non credens qui iam credere tenetur, minus peccat quam discredens. Ignorantia purae negationis est nescientia rei, secundo priorum. Illa beatis aliis ab anima Christi respectu multorum convenire potest. Ioannes enim euangelista in superis non omnia possibilia scit. Ignorantia prauae dispositionis est patriae aliena. Error est assensus falsi extra reflexiua aut dissensus veri: hoc adieci ob assensum talis haec est falsa cuius pronomen demonstrat propositionem cuius est pars.

47

¶ Contra priorem partem tertiae conclusionis sic argumentor. Non adeat Socrates templum die dominica quatenus ignoret. Oc currat festum aut ieiunium in Hebdomade cuius curatus est inscius aut non meminit dum ea indieit. Plato templum petens illo die laborans non peccat, quia ignorantia inuincibili laborat: ergo & So crates eo die suam artem exercens aut non ieiunans non delinquit plusquam Plato, quia si ad templum tempore debito contendisset non peccasset: proinde idem est iudicium nunc.

48

¶ Dicitur quod probabili¬) tate haud vacat dicere quod Socrates bifariam peccat. primo ignorare proponit.

49

¶ Secundo non laborat suam ignorantiam vincere, vbi si Basilicam adiuisset minime deliquisset.

50

¶ Contra posteriorem partem obiecto sic. Actus intellectus non est liber, itaque error crassus non imputatur.

51

¶ Dicimus quod est liber mediate. Voluntas enim est primo libera, caeterae autem potentiae in homine quae sunt voluntati & rationi natae parere, sunt liberae interpretatiue. Talis ignorantia est volita postquam homo eam diligentiam ad quam astringitur non apponit.

52

⁋ Quaeritur an sit idem ignorantem agere & ob ignorationem agene.

53

¶ Dicimus conformiter ad Aristotelem quod lon¬ go interstitio haec discrepant. Agere enim ex ignorantia vel propter ignorantiam est sic agere quod si homo sciret, non operaretur, & si opus patet illum penitudo subit. Vt ego iacio spiculum in vineam praeter spem viticolam occido, meam vicem cum caedem rescio doleo. Interdum est ignorantia vincibilis vt impraesentiarum, & tunc est locus veniae: nonnunquam cum ignorantia inuincibili concurrit & tunc est locus misericordiae. Ignorans facit aliquid quando casum non praecognoscit non minus acturus si id praesciuisset: & qui factum non auersatur vt iactu lapidis extra murum occidens hostem, is non agit ex ignorantia vel propter ignorationem, sed ignorans occidit. Accipe analogiam in non multum dissimili de absentia naucleri qui est causa priuatiua submersionis nauis, posito quod eius praesentia fuisset causa salutis & non aliter: si enim eo praesente nauis periisset, nulla via est ipse submersionis causa.

54

⁋ Dubitatur an circumstantia personae opus melius deteriusve efficiat. Respondetur quod bonitas elicientis actum non reddit melius. Eliciat Socrates bonus vt duo actum, & Plato bonus vt vnum actum: simili conatu omnibus paribus hoc dempto quod vnus est alio melior, tum si actus Socratis esset melior actu Pla tonis, crescente bonitate Socratis, bonitas operis conformiter cresceret.

55

¶ Sedo opposito dato annosus ba culo innixus plus merebitur ieiunando vnum diem, quam sexagenarius: & rursus sexaginta annos natus plus merebitur quam vndeuigenti annos natus, caeteris semper paribus, sed ista non sunt rationi consentanea: igitur.

56

¶ Contra conclusionem argumentor. religiosus ex voto nonnihil faciens plus meretur quam alter similis tale opus ex consilio faciens vt communiter dicitur. Pari iure existens in sacris & habens sacerdotium horas canonicas dicens plus meretur quam vnus non obligatus liber horas celebrans: & non nisi per bonitatem igitur.

57

¶ Tertio cui plura talenta a dmio conceduntur plus peccat nihil boni operando peritate data quam ille cui pauciora tradun tur dicente Gregorio in homilia: Cum crescunt dona, rationes crescunt donorum. De confessore pontifice quotidie id recitamus: proinde talis plus meretur. Alioqui qui omittendo plus peccabit, operando non plus merebitur.

58

¶ Haec iacula neminem stringunt. Prima argutia explorat an opus percepti sit praestantius qui simile opus consilii. Vt semel finiam semper intelligo paritate data. Et pars affirmatiua est vero similis, si cadat praeceptio in ratione obiecti, animum elicientis promptificat superiori parere: bonum obediem tiae actum adiuuat. Maior est etiam consonantia atque dissonantia ad prudentiam. de difformitate nulla prorsus est ambiguitas, quanto plura praecepta circa idem concurrunt tanto lapsus est grauior. Minorita plus exorbitat veneris diem quadragenarii ieiunii primae hebdomadae integrae frangens quam diem veneris extra quadragesimam non ieiunans contra solam constitutionem regulae. Non me praeterit hoc consequium esle inualidum contraueniens a peccat & non contraluctans b. proinde a est magis meritorium. Sit a exile opus praeceptionis, b grande opus consilii. Nihilotamen minus puto opus praeceptionis esse opere consilii praestabilius. Et quanto plura sunt praecepta tanto bonum actum facere, est laudabilius signanter quando mandatum in rationem obiecti cadit: a nobiliori enim virtute scilicet iustitia proficiscitur. Nec non idem puto si praeceptio non sit actu volita.

59

¶ Ad secundm concedo quod pluribus praeceptoriis nexibus innodatus plus meretur quam paucioribus,

60

⁋ Ad tertium assumptum concedo signanter quando benenficium est cognitum. Si quispiam centum scuta mihi dederit me inscio, propterea illum offendens non magis pecco quam alium laedens. Sic est de beneficiis diuinis quaere praedestinationis & grae munera secundm legem communem nos praetereunt, si enim nobis detegeretur tum culpam aggrauarent: verum vnum benficium non aggrauat ea proportione qua aliud transcendit: alioqui donum gratiae plus incoparabiliter aggrauaret quam donum sanitatis aut viuacitatis ingenii, quaelibet proportio gratiae est his praestabilior ac infinitas portiones ample ctitur, sed obligatio est penes diuina voluntatem pensanda, quam constat in nobiliori beneficio esse maiorem, sed in qua adaequata proportione nos fugit.

61

¶ Dubitatur quomodo colligitur sufficientia circumstantiarum. Rnsio. Omnis circunstantia sic se habet: aut substantiam actus contingit, aut eam mensurat, qualificat, aut illius est causa: si primum simul est circumstantia quid. Si secundm est circumstantia loci ac temporis. Actus enim a sacro loco ac sacro dic malitiam contrahit. Si actum qualificet vt sensim aut vehementer pulsando, sic est circumstantia quomodo, & sic qua tuor circumstantias propalatas habes. Si vltimum, si illa est causa efficiens principalis est circumstantia quis, si instrumentalis quo instrumento, sin sit causa materialis est circumstantia circa quid, sin gratia cuius est causa finalis. Ecce circunstantias octonario numero completas.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1