Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

"DVbitauerit autem quispiam" &c. Recitatis placitis veterum philosophorum: in hoc capite illa examinare incipit. sexque dubitationes mouet quocirca sex particulis hoc caput deducitur. Primam dubitationem nunc praetereo. Secunda dubitatio est an incontinens prudentiam habeat contra voluptates tendentem. Tertia, an idem sit continens & temperatus: & incontinens & intemperatus. Quarta an continens sit idem conuertibiliter cum permansiuo in ratione: & incontinens idem cum egressiuo a ratione. Quinta haesitatio, an incontinens sit intemperante deterior. Sexta vtrum continentia & incontinentia sint circa totam materiam morum scilicet concupiscentias irae, lu cri, ac honoris. Accedo ad literam de continentia ac incontinentia primo mentionem faciens non haesitationes. Eadem serie qua istas recitauit eas discutit ac cribrat. Et a tertia opinione caeteris difficillima exorditur. Quaerens primo an fieri queat vt quispiam recte existimans incontinenter agat. Dicebat enim tertia opinio: incontinens enim improba sciens ob perturbationem ac cupiditatem agit. Haereret quoque aliquis quomodo id fieri possit, vt aliquis rationem habens contra rationem operetur. Pro hac parte ante omnia ratiocinatur quasi hoc fieri non valeat: Socraticam afferens sententiam. Dicebat enim Socrates, postquam scientia est validissimus habitus si ipso incontinens illustretur a cupiditate debiliore scientia minime vincetur: propterea dissentaneum videtur validiorem habitum a concupiscentia velut mancipium quoddam trahi. Perinde acsi sic argumentaretur. Scientia est optimum ac fortissimum in homine, at validius ab exiliore non ducitur: proinde scientia sensitiuam partem tanquam ancillam trahet. At tamen Socrates contra rationem pugnabat. Hac enim via incontinentiam exterminabat, falsum est enim neminem agere aliud nisi quod optimum censet: nec enim ex ignoratione semper malum agit. Sane illius sententia palam aduersatur his quae non clam apparent. Experimur enim nos censere aliquid malum esse, nihil tamen minus in il lud ferimur. Atque inuestigare opportunum est, in ipsam perturbationem ignorantia incidit, & quis modus ignorationis existat. Liquidum est incontinentem ante perturbationem putare illud quod operatur esse malum. Porro tria sunt tempore consideranda, primum ante perturbationem: secundum in perturbatione: & tertium perturbatione iam extincta. In primo & vltimo temperante scilicet perturbationem & ea sedata, est sciens: interstite tempore scilicet in perturbatione vi detur quasi ignorans, temulento persimilis & more pueri carmina qui non intelligit labiis pronunciantis. Sequitur, sunt autem. Hic quorundam sententiam circa socraticam viam adducit: quam extrudit. Alii partim Socrati assentiuntur, partim vero ab eo dissentiunt. lsti dixerunt incontinentem nullo modo habere scientiam: illa enim non permitteret se abduci a perturbatione more mancipii, inficias eunt quempiam a scientia captiuari. ldemque de vehementi existimatione censent. hoc est vehementi opinatione. Scientia est iudicium firmum ac stabile. Opinio vero assensus formidolosus fa cile remouibilis. Sed produnt hanc languidam opinionem longo interuallo scientia debiliorem, quae a perturbatione & voluptate vincitur. Hoc Aristo. retundit inquiens: Si opinatio sit remissa & elanguida vt in ambigentibus vsu venit, tunc incontinenti ignoscendum est. Loquitur de ambigentibus, attamen assentientibus languide. Ob rationum diuersitatem est homo interdum poenae perplexus. Dubitatio proprie dicta nullum assensum dicit. Hinc est aliud agere contra scrupulos conscientiae, & aliud contra conscientiam: si contra vehementes cupiditates & impulsus non persistat, at prauitati non est danda venia nec alii cuicumque vituperabilium. Insultas, Philosophus dixit continentiam non esse virtutem nec incontinentiam vitium: nunc vero incontinentiam prauitatem dicit esse. ld obiectum paucis euacuatur. Continentia non est virtus specialis aliarum more: sed iniqualibet virtute exspatiatur, sic de incontinentiae vitio. Tres species fugiendorum circa mores prius depinxit.

2

¶ Sequitur in litera. Est ne id igitur quod resistit. Haec est secunda pars capitis qua quinta opinio praecedenti capite recitata adducitur tractanda an prudentia incontinens habituetur quae prauitati resistit. Hoc ipsum apparere potest cum prudentia validissima sit: verum id admittere est absurdum. Nam incontinens praua ac turpia agit: turpia prudens non degustat, proinde prudens non est incontinens. Secunda ratio ad idem propositum est haec. Insuper demonstratum est antea libro praecedenti prudentem aptum esse ad omnia praeclara agenda: aptus sane extremorum est, hoc est singularium & reliquis moralibus virtutibus honestatur.

3

¶ Sequitur in litera. Praeterea si continens &c. In hac tertia parte huius capitis quartum placitum oppugnat: quod dicebat quod temperantia ac continentia concurrunt. Ad inficiatiuam partem in valore argumentatur sic. Omnis continens habet concupiscentias vehementes nec non prauas, nullus temperatus tales concupiscentias habet: proinde nullus temperatus est continens: in Camestres. Per tales praedicatum maioris intelligo: sicque lucidius litera explicatur. Continens habet cupiditates aut vehementes aut remissas, si vehementes aut prauas bonas ve: si fortes ac prauas nequit esse temperatus. Porro temperati munus non est habere vehementes cupiditates nec prauas cum in tem perato homine appetitus rationi non reluctetur. at oportebat tamen, scilicet vt haberet, vt idem sit temperans & continens: secundum aliorum paradoxum. Quamobrem si continens habet vehementes cupiditates & pra uas non potest esse temperatus, sin autem ipse habet vehementes & bonas: prauus ille habitus fuerit qui bonis cupiditatibus renititur. Dubio procul, continens cum cupiditatibus malis luctatur, quas tandem debellat: sin bonis & vehementibus continentia obsistat, continentia habitus prauus erit. ltaque non omnis continentia erit studiosa: at omnis temperantia est studiosa: quare colligendum est si cupiditates erunt vehementes siue bonae siue malae temperantia non est continentia: at si cupiditates sint elanguidae ac non prauae, tum continentia non esset egregius habitus vt putatur: proinde non habet remissas cupiditates non prauas: sin vero tenues ac prauae extiterint tunc continentia non esset potens: dispositio: cuius oppositum est verum, postquam vehementibus cupiditatibus valentius renititur: quare merito concludendum est cum continens circa exiles insultus non versetur, nec circa vehementer bonas: sed potius magnas ac prauas habet, & temperatus non habet tales, aequissimo iure concludemus quod temperans cum ipso continente minime conspirat: nec continentia cum temperantia concurrit: cuius oppositum quartum placitum voluit. Ex hac ratiocinatione deducitur quod continentia cupiditates immodicas atque prauas habet. Patet per viam diuisionis a tota disiunctiua cum destructione vnius partis principalis ad alterius positionem. Multae particulae distinctae secundum illius regulae tenorem sunt vna pars principalis. Patet assumptum, per quadrimembrem distractionem: sic. Aut continentia cupiditates vehementes ac prauas sustinet, aut remissas & laudabiles, aut exiguas & prauas: quodlibet istorum trium est exterminatum: proinde altera pars principalis disiunctiuae est destructa. Relinquitur ergo primum membrum. Sequitur in litera. Praeterea si continen tia: haec est quarta pars capitis, in qua haesitatio circa secundum placitum mouetur. Illic eum dicebatur. Continens est constans ac perseuerans in ratione siue opinione. Contra incontinens a sua opinatione digreditur. hanc sen tentiam refellit Aristoteles inquiens, si continentia est in opinione persistere facit, aliqua continentia erit praua, vt. ea quae hominem in illa opinione detinet: & eum mentiri facit. Et per oppositum si continentia a qualibet opinatione dimoueret, aliqua incontinentia studiosa esset: quemadmodum apud Sophoclem poetam in philoctete. Non mansit Neoptolemus in opinione quam illi astutus Vlysses persuaserat: vtpote in quodam opere mentiri lucri gratia. Cordatus enim Pyrrhus ex turpi mendacio dolorem contraxit & a turpi destitit: in quo commendandus est. In turpi enim promisso promissum rescinde. ldem est in iureiurando aut voto. Neutrum enim est iniquitatis vinculum. Vulgo dicitur: in turpi voto decretum muta. In hoc taxandi sunt plerique in opi nionibus suis nimis permansiui. Postquam enim vni doctori operam impenderunt illi sunt ita addicti vt illius erronea placita imitentur & defendant: alii autem non sic in verba magistrorum iurant. Praeterea captio sophistica dubita tionem ingerit: cornuto enim syllogismo verbosus sophistes respondentem illaqueare studet: colorando hominem esse asinum, captis his duabus, Asinus est asinus, dicatur a, homo est asinus b:sic syllogisat. Quicquid praedicatur in a praedicatur in b, ac idem de eodem praedicatur in a: itaque idem de eodemipraedicatur in b:proinde illa est vera. Clamorosus sophista laudis auidus admirabilia praeter opinionem inferre laborat redarguendo vt respondentem attingeret, hoc est redargueret, vt acuto auditorio appareat, respondentem ad metam non loquem di ducens, vel ad inopinabile respondenti ingratum. Attamen cornutus elenchus haesitationem ingerit cuius ingenium ligatur. Manere non vult conclusioni sophismatis assentiendo: quinimmo ait. Quicquid ait geta, birria semper ero. Procedere autem non valet quia rimam exeundi non inuenit, in daedali labyrintho includitur: technam artificiose constructam enodare nequit. Laudis studio clamosus sophistes inapparentem solutionem euellit: respondentis imperiti os claudit. Capitur hic sophista pro illo qui artem callet & no pro illo qui sapiens non est et sapiens apparet. hic est vituperabilis inanis gloriae sitiens: ille laudandus falsum contundere, at verum protegere & gloriosos examinare ad vnguem didicit. Sequitur tertia ratio ad idem in litera. Fit autem aliqua ratione vt imprudentia cum incontinentia sit virtus: hoc est si incontinentia esset rationis ac opinionis omissio vt prisci dicebant. Ex duobus vitiis vna virtus componeretur. Qui namque habet vtrumque hoc est sit incontinens impru dens, & per imprudentiam arbitretur aliquid mali esse bonum, & per incontinentiam illam falsam opinationem omit tat: at omissio prauae opinionis est virtus. Sequitur in litera. Praeterea qui persuasus agit &c.

4

¶ Haec est quinta pars huius capitis, qua dubitationem circa primam opinionem adducit. Quia enim illa dicebat quod continentia est de nu mero bonorum, incontinentia de numero prauorum nutaret quispiam in quo gne prauorum esset ponenda: & an sit vitio incontinentia deterior. Et videtur incontinentia esse intemperantia deterior, tali ratione. Qui persuasus oblectamenta eligit est melior siue minus malus, illo qui dissuasus operatur: porro facilius curabitur cum illi dissuaderi potest, incon tinens non persuasus agit. Obstrictus enim est prouerbio quo dicitur. Quid insuper bibere opus est cum aqua strangulat. Non est offerendus illi potus qui aqua suffocatur: quia illi potionem dando haud proficitur. Nequicquam incontinem ti dissuadebis, cum ipse percipiat se perperam agere: attamen illud exequitur: aliter agit quam ratio ipsi ostendit. Habet conscientiam remurmurantem, quid igitur opus extrinseco monitore habet, intemperans habet iam iudicium corruptum: cuius conscientia iam manica franciscani capacior est. Quia vera litera est implexa eam sic ordino. Si persuasum esset ipsi ea non agenda esse quae agit, dissuasus cessaret, iam loquitur de intemperato in gradu. Sequitur. Nunc vero persuasum est ei & nihilominus talia agit. lam loquitur de incontinente. Nec mirabere. Hic solum disceptat, nihil resolutorie ponens. Sequitur in litera, Insuper si circa vniuersa. In hac sexta ac nouissima parte capitis circa sextum placitum dubitationem affert. Nempe in illo dicebatur quod circa plurima obiecta incontinentia licentiosius diuagatur, vt cir ca honorem, lucrum, & caetera id genus. Nandata ea positione continuo sequitur quod incontinentia non erit simplex: & quod nemo erit absolute incontinens: siquidem incontinentias omnes habet. Nos autem dicimus aliquos simpliciter incontinentes. Non igitur videtur continentia ac incontinentia circa omnem materiam tam late insudare. Talia igitur du bia hic oriuntur. Horum autem alia auferre & diluere ea quae falsum concludunt, & rationes verum concludentes insolu tas relinquere oportet, quia haesitationis elutio nihil aliud est quam veritatis inuentio: proinde veritate inuenta non oportet veritatis rationes eluere.

5

¶ Dubitatur an opinioni falsae addictus peccet, dico quod quando homo efficacia rationum secundum exigentiam materiae ducitur bene agit, siue opinio falsa extiterit siue erronea. ludex insontem si sit nocens probatus damnans non exorbitat: quando testes diligenter examinat & exercet munus probi iudicis, discernens testes ad partem sicut Daniel presbyteros post humanam indaginem si innocuum condannet non est nephas, est enim illi error inuincibilis, nec ob alios susurrantes ad veritatem flectitur: postquam nec ipse nec alii possunt illorum testimonium refellere: & praecipue vbi ipsi de opposito non constat: & etiam probabiliter in illa hypothesi accusatum punit. Verum tamen hic est error quando homo suae opinioni pertinaciter innititur aut amici: quando enim ipse est laudis auidus & haeresim aspergens aegerrime ad veritatis orbitam reuocatur: quare de malo in pe ius descendit. vt Vuicletu superiore seculo nostrae Britanniae propudium: & nunc Martinus Luther Germaniae dedecus: qui cum cuculla omnem probitatem cum suis asseclis exuit. Tales inanis gloriae famelici, demonstrationes non audiunt: sed rimas sinistras elabendi inuenire satagunt, vt delira dogmata protegere videant. Tales I sane sunt vituperabiles.

6

¶ Hic etiam ambigitur quomodo Neoptolemus ob mendacium doluit. Respon¬ I detur mendacium est in se prauum: persuasione Vlyssis mentiebatur reluctante conscientia atque mordente. Dicere falsum, putatum verum non est mentiri neque peccatum: sed dicere scienter, vel dubitatiue falsum est mentiri. annuncians aliquid assertiue de quo dubitat mentitur. Et intelligo de loquente assertiue non temptatiue. disceptans scienter falsum assumit sed illud non asserit, plusquam recitator.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2