Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"Dicetur autem satis". Ob facilitatem huius capitis argumetum non praepono. In hoc capite duo intendit: vnum ex parte doctoris, alterum ex parte audientis. Dicit ergo in hac tradenda disciplina non est demonstratio aut certitudo expetenda: ipsum enim exactum & certum non est in omnibus simili modo rationibus efflagitandum, sicut nec in iis quae per artem conficiuntur: ac si sic argumentaretur. Modus manifestandi veritatem in qualibet scientia debet conuenire rei subiectae quam considerat: quia scibile est mensura scientiae, quinto Metaphysicae: at materia de qua scientia moralis loquitur est variabilis & incerta. Itaque modus enucleandae veritatis in morali non est demonstratiuus. Minorem probat, quia modus diuulgandae veritatis in moralibus est persimilis iis quae per artem fiunt, quae sunt plurimum variabilia, nam artifex secundum materiam subiectam operatur. Aliter enim Daedalus atque Typhis carpentaria arte celebres. Aliter Apelles pictor, aliter statuarius Phidias aut Polycletus operantur. Item aliter in ferro, aere, auro, atque aliis solidis metallis quam in vitro & materia fragili & fusili, vt Alchimia operantur. Eam ob rem in artificum materia magna est varietas: sic in moralibus: excessiuus cibus Hilationi Antonio atque Paulo primo eremitae est modicus miloni: & quod est regi abunde iustum, militi gregatio est iniustum. Secundo pleraque honesta & iusta circa quae moralis insudat tantum discriminis & erroris habent, vt lege tantum, supple positiua, humana ab hominum voluntatibus pendente, & non natura constare videantur: & in variis locis eodem tempore circa talia contrarietas inuenitur. Nam quod in vno loco non expedit vt mulierem in regno succedere in Francia, in alio conuenit, vt in Hispania & Britannia. Et opposita variis temporibus in eadem politia ordinantur, vt de consanguinitatis gradibus, in materia matrimonii videre potes. Etrorem non capit hic philosophus pro ignoratione, sed pro vago atque amplo circuitu. Circa enim multam materiam diffunditur philosophia. Nam bona naturae & fortunae circa quae versatur moralis scientia non videntur omnibus bona: sed plerisque exitiale malum. Nam multi ob immensas opes vt Croesus rex Lydorum periere. Siquidem immodicis fortunis inflatus: Croesus bellum in maiorem Cyrum excitauit. Et contra vt dicit luuenalis: Cantabit vacuus coram latrone viator. Multi etiam ob fortitudinem & robur corporis & animi periere, vt patet de Milone qui per syluam transiens & quaercum vi ventorum semiscissam videns, vt eam penitus discenderet brachium in fissuram iniecit: illa autem cessante vento se claudens & brachium inclusum tenens, Milonem feris dilaniandum continuit, itaque periit. Et plerisque aliis solum in fortitudine bellica sperantibus mors cita accessit. At fortitudine vera redemiti, tam in martyrio quam extra martyrium perbelle obierunt. Hae virtutes animae ornamenta, iuuabant eas habentes & conspicue vitam finiere, nec eis obfuerunt verum valde profuerunt. Quisnam precor ita mente captus est, vt dicere auderet Sebastianum & Laurentium, ex constantia malum acceptasse? Vita est ens erepta quam non perdiderunt, postquam grande emolumentum ex suo interitu sunt consequuti. Virtutes intellectuales de per se etiam sunt bonae: peruersis tamen officiunt. Patet etiam de scientia quae superstitiosis cornua ministrat: sic quod nonnumquam in haereses pertinaciter incidunt. Et contra patet de his qui ea modestius vtuntur, vt Cicero sua eloquentia: de qua luuenalis carmina recitans ait, Ofortu¬ nantam natamme consule Romam. Antoni gladios poterat contemnere si sic, Omnia dixisset. Igitur in talium inquisitione non exacta certitudo exploranda est. & de talibus scilicet conclusionibus atque ex talibus principiis grosso modo rudique figura verum ostendemus. Satis fuerit in talibus ruditer verum peruestigare. & ex his quae vt plurimum sunt similia, & quae vt plurimum contingunt concludere. Hinc ob auditorem notatiunculam subnectit. Hoc enim pacto quemlibet auditorem quae dicuntur omnia secundum eorum naturam recipere oportet. Est enim eruditi exactum ipsum eatenus in vnoquoque genere efflagitare quatenus ipsius rei natura requirit. Simile namque videtur esse mathematicum & quadriuialem, hoc est musicum arithmeticum geometram & astrologum suadentem probare & laudare, & ab oratore demonstrationem logicalem exigere. Porro vnum est ita ridiculum sicut alterum. Per hoc philosophus intendit neminem debere placari minore ratione, vel maiorem indagare quam materia sinat. mathe matica demonstratione non vacat, proinde suasio in ea non sufficit, sicut nec demonstratio logica ab oratore quaerenda est. Demonstratio enim talis mentem auditoris captiuat ad assentiendum: suasio autem non, quae ex veri simi libus aut ex veris vt in pluribus procedit. Sequitur litera quae vulgo dicitur textus.

2

¶ Atque quisque bene iudicat ea quae cognoscit, & ipsorum bonus est iudex Hic ad probandum intentum praemittit quoddam notabile dicens, Quia quilibet est bonus iudex eorum quae cognoscit, & alia indigeste iudicat, requiritur notitia praeuia ad bene iudicandum: & quanto perfectior erit notitia, tanto iudicium eius erit clarius. Videns Agyptum & aggeres Nili melius de eis iudicat, qui haec chartis plegens, nec potest notitiam tam perfectam in auditorem tranffundere, sicut enim intuitiua abstractiuae a toto genere pstat, ita iudicium consequens. Sequitur in itra. Is ergo in vnaquaque re bene iudicat, qui in illa est eruditus, quod medicorum est Promittunt medici, tractantque fabrilia fabri. Absolute autem qui in omnibus hoc est cunctis est eruditus. sed hi rari sunt siquidem diuerbio communi dicere solemus, in singulis multi in omnibus vero pauci floruerunt. Siquidem in arte oratoria Tullius singularis, in procudendo carmine aliquando ineptus. Propterea corollatium inferens ait. Quapropter iuuenis ciuilis disciplinae non est idoneus auditor. Rudis enim est earum rerum quae in vita versantur. de quibus tamen in hac morali disciplina insudatur. Nempe scientiae moralis rationes procedunt ex his principiis quae attinent ad vitae humanae actus, & etiam sunt de his conclusionibus quam pertinent ad humanam vitam tamquam de materia circa quam, & quia iuuenis non recte iudicabit, non erit huius scientiae aptus auditor. Amplius dicit quod sequax perturbationum non est huius doctrinae idoneus auditor: & id rationis est, quia istius facultatis finis non est cognitio sed actio, & talis inutiliter operatur, Etiam delirus senex inutiliter hanc doctrinam audit, & qui circa obscoena vitia vtpote venerea luxum & conmessationes inuidiam & odium aestuat, inutiliter in his laborat. Iste enim est iuueni similis, quia sane hic nihil interest an aetate iuuenis sit an moribus incompositis iuueni similis. Maledictus puer centum annorum. Christina atque Margarita virgines, teneris annis erant mente canae. Non enim ob tempus est ista difficultas senibus prauis, sed quia persequuntur singula cum perturbatione, & talibus ista cognitio sicut incontinentibus erit inutilis. Incontinens est qui sensualitatis instigationis & titillationem insequitur. Illi qui scientiae finem non consequitur haec scientia est inutilis, at iuueni haec disciplina est hmodi. igitur. lis autem qui suas rationi subiiciunt appetitiones haec est quam vtilissima. Nunc ostendens quibus haec doctrina est vtilis: dicit quod his in lnta numeratis, qui suas appetitiones per rationem regulant grande emolumentum ex hoc studio consequuntur. Et patet. llle enim qui potest consequi finem moralis scientiae est eius idoneus auditor, sed ille qui secundum rationem viuit est hmodi: igitur. Epilogat deinde ordine retrogrado, vt crebriter facit dicens. De auditore, qua via rationes sunt capiendae. quidque proponimus hoc est quem finem proponimus & intendimus, tot exordiiloco sint dicta, hoc est non amplius profabor.

3

¶ Finaliter hic dubitatur, quia videtur quod modus sciendi non debet hic determinari, quia Commentator. ii. Metaph. dicit quod logica est communis modus cuiuslibet scientiae: ergo videtur quod in logica debet determinari de modo sciendi & non hic.

4

¶ Secundo dubitatur an sit discrimen inter incontinentem, & sequacem ol perturbationum: & videtur quod sic, quia Aristoteles posteriorem priori in itera comparat.

5

¶ Tertio videtur quod haec scientia nulli auditori sit accommoda, non iuuenibus & malis per philosophu, nec senibus bonis quia hac do ctrina non egent. lusto secudm Apostolum non est lex posita.

6

¶ Quarto mali per hanc scientiam ad bonum flecti possunt quamobrem sunt idonei auditores eius.

7

¶ Quinto aliqui iuuenes probe viuunt. ltaque hi huius doctrinae sunt apti auditores. Et in. ii. libro dicit non parum refert iuuenes sic vel sic assuefieri.

8

¶ Sexto finis scientiae est scire & speculari: hoc autem possunt incontinentes & iuuenes facere.

9

¶ Insuper geometriam & speculabilia scire possunt ergo & hancartem.

10

¶ Septimo haec scientia est de virtute quae secundm philosophum. a. Ethicorum est certior arte & scientia. ergo ipsa est de materia certissima, ergo male dicit philosophus quod procedit circa variabilia.

11

¶ Ad primam dubitationem respondetur quod logica vocatur modus sciendi eo quod ex eius arte in caete ris scientiis procedimus, syllogistice ac enthymematice ex logice anfractibus procedimus. sed scientiae cuius libet est in particulari suum modum procedendi enodare.

12

¶ Ad secundam dicitur quod sic: incontinens enim post peccatum conmissum dolet super perpetrato. hinc sentem a malo retractiuam habet, sicut poetae de Medea fingunt, & hoc non est de ratione sequacis perturbationum. potest enim quispiam esse prauus, conscientia non remurmurante, vt patet de intemperante.

13

¶ Ad tertiam dicitur quod moralis scientia est tam bonis quam malis bona. bonis vt in bonitate conseruentur solidenturque, sicut constat de medicina conseruatiua. Nam quia bonus est ad malum suapte natura flexibilis, praestat vt bene habituetur ne in vetita labatur: & malis modo sint corrigibiles est vtilis, quiper hanc speculationem paulatim ad rectitudinis iter allicientur, si autem sint incurabiles quemadmodum sunt deploratae malitiae longo tempore inquinamentis inuoluti, eis non prodest, sicut concio circumspecti concionatoris nonnullis est frugi, aliquibus vero nihil prodest, sic est de medicina corporali, aliqui sunt in malo inueterati qui aegerrime a flagitiis euelli possunt, qui sordidus est sordescit adhuc, et si mutare potest EEthiops pellem suam secundum prophetam &c, sic homines ab adolescentia in sceleribus edu cati, incurabilibus scientia politica est inutilis, quoniam saeuissima est iniustitia habens arma vt dicit philosophus primo politicae, quia est gladius in manu furiosi. Ex his patet solutio ad quartam¬

14

⁋ Ad quintam dubitationem concedo de aliquibus iuuenibus. Nam Christifera virgo, diua Catherina. beata Agnes. Timotheus & Titus in iuuenta aetate erant huius lectionis idonei auditores. In talibus senectus non computatur inanis: sed frequentius iuuenes corporis illecebras sequuntur. pro augmento corporis magno cibo aut saepius sumpto egent: quare ad libidinem sunt procliues, nec super foedis vulgo verecundantur. Item licet aliqui verberibus & monitionibus huic arti vacent, solum habent fidem in morali philosophia, praeceptorum assertionibus fidem impartiunt: & sic raro habent euidens iudicium & scientificum. Prouectae autem aetatis vir ad animae & corporis crasim nouit frugalitatem plurimum conducere, quia per ingluuiem & crapulam experimento didicit morbos tam in mente quam in corpore pullulasse, & ita de multis aliis. Alia ratio ex. ii. Ethicorum deprompta concludit plurimum expedire iuuenibus a vitiis arceri ad bonum.

15

⁋ Ad sextam dubitationem dicitur quod sinis immediatus huius scientiae est speculari secundum hanc scientiam, sed finis mediatus & vtilior est operari, non enim vt quid sit virtus sciamus scrutamur, sed vt boni efficiamur secundo Ethicorum.

16

¶ Ad obiectionem concedo pueros posse geometriam & speculabilia prompte capere. quia nihil habent speculationi contrarium, secus est detemperantia & aliis virtutibus propter obices uos habent in eis.

17

¶ Ad septimam dubitationem respondetur quod haec scientia est certissima certitudine impulsus ad bonum. In hac enim arte acquiritur prudentia, quae sine aliis virtutibus moralibus non habetur sexto Ethicorum. bonis haec ars est certa. materia bonarum operationum est in quotidiano vsu. ltaque probi circa suam materiam anxie insudant. Nihil ergo est bonis hac arte certius, malis & sequentibus suas cupiditates atque perturbationes haec scientia sane est parum vtilis aut exacta, scientiae mathematicae sunt in primo gradu certitudinis intra quem gradum omnem artem colloco, cuius principia sunt certa. Ex principiis autem & illatione certis conclusionem inconcussae veritatis sequi est necesse. In secundo gradu sunt disciplinae quarum principia sunt vera, sunt tamen impedibilia, vt de philosophia naturali. Nam licet haec sit necessaria, calor est calefactiuus, tamen ista, calor calefacit impedimento est obnoxia, tam respectu passi quam respectu obicis, cilicet algoris. Sic est de multis principiis astrologicis. experientia enim cognoscimus aliquem erronum aspectum caloris siccitatisque esse procreatiuum, qui praepediri potest, vt pote si in signis humidis praesentia contrariae influentiae contingat, quocirca in talibus astronomi nonnum quam sunt falsi, & quanto pluribus impedimentis sunt obnoxii tanto incertius iudicant. Hinc de actibus humanis a libertate arbitrii pendentibus ineptissimi iudiciarii perinde atque superstitiosi circunveniuntur. hoc in secundo gradu moralis disciplina in pennato collocabitur. in rudi nullum gradum certitudinis sortietur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3