Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

"NVnc autem" &c. Hoc loco tractatum aggreditur, totus autem tractatus decem libros ab hac parte AAcontinet. Primus tractatus huius primi libri quinque capitulis completur. In primo loquitur de beatitudine secundum opiniones antiquorum: in secundo opiniones allatas resumit, easdem quod retundit: in tertio Paradoxum Platonicum de ideis refellit: in quarto summum bonum diffinit: in quinto praefata placita ad suum propositum trahit. Caeterum hoc caput in duas partes praecipuas diui dit: in priore opinationes narrat generatim de ipsa felicitate. In secunda docet ordinem inuestigandi diffinitionem beatitudinis, illic. At enim ne lateat nos. Prior pars duas particulas continet, in priore repetit aliqua dicta vt dicendis antedicta consuat: in secunda opiniones ponit. Dicit ergo primo sic. Nunc enodandum venit quod est illud summum bonum quod est omnium humanarum operationum finis vltimus, cuius consideratio ad ciuilem (hoc est ad moralem philosophum per synecdochen) spectat, & gratia illius repetit succincte quod prius dixit, inquiens. Nunc autem repetentes, quia omnis cognitio bonum quoddam, vt in prooemio explicauimus affectat, quidnam sit id quod ciuilem facultatem appetere dicimus. Per cognitionem autem & doctrinam, per electionem interiorem & exterio rem actum includit. Quidnam sit, hoc est quis est ille finis quem ciuilis doctrina appetit.

2

¶ Sequitur litera. Nomine. Hic ponit tria dicta quorum primum est, ferme de ipso nomine felicitatis omnes con ueniunt: dicit ferme, ob ignorantes quid per nomen significetur. Nam omnes nominant finem vltimum & summum humanorum actuum bonum, felicitatem, licet Hebraei Graeci & Latini, aliis vocabulis vtantur, synonymis aut conuertibilibus vtuntur, & id satis est. Nam vulgus hoc est popellus, & ele gantes siue sapientes putant idem esse dictum felicem esse bene degere, & bene agere, & licet in quid no minis conueniant, inquid tamen rei plurimum discrepant. Propterea sequitur secundo, de felicitate quaenam sit, hoc est quae res est, non capimus beatitudinem collectiue, Boetiano more tertio de consolatione, vbi dicitur quod beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Consonat Augusquinto de ciuitate dei, dicens, beatitudo est omnium rerum optandarum plenitudo, vbi de beatitudi ne patriae loquitur. Philosophorum autem turba de ea beatitudine sermocionatur quae in hac via obtineri possit. & de ea sic capta digladiantur, & plebs & elegantes non similiter eam assignant, quidam. hoc est plebei ponunt felicitatem in bono manifesto consistere, cuiusmodi sunt bona sensibilia. vt opes, voluptates, honores, insensibilia vulgus ignorat. Et adhuc vulgares inter se discrepant, quia vulgarium auari felicitatem infortunae bonis collocant, vt Mydas phrygius Croesus lydius a Solone risus. Aliqui in voluptatibus vt voluptuarii in Epicuri schola edocti putarunt, sic Aristippus Cyrenaicae sectae conditor ponebat, & Eudoxus tam philosophiae quam astrologiae consultissimus, vt in decimo libro perliquescet. Non paucos sectatores haec positio habuit, in quorum numero erat Philoxenus: cuius meminit philosophus in tertio, & Sardanapalus Assyriorum rex, qui crapulae deditissimus ad nauseam endebat atque potabat inter scorta. Multique alii helluones asotiae erant mancipati. de qua re Tullius secundo libro de finibus ait. Noli mihi fingere asotos qui in mensam vomant. Istorum gulonum deus venter est ait sacer Paulus. Quidam felicitatem in honore sitam putant: vt Alexan. Philippi macedonis filius gloriae esurientissimus, qui cum Anaxagoras authoritate Democriti infinitos mundos decerneret, inquit, heu me miserum qui ne vno quidem mundo adhuc sum potitus. Poenorum strennuissimus dux Annibal laudem sitiebat, qui apud Silium in pugna cannensi ait, mihi magna satis, sat vera superque Bellandi Martis sit gloria caetera vobis Vincantur. Mvltiadis tropheum Themistocli somnum surripuit, sicut Alexandri picturis in templo Herculis in Hispania lectis a Caesare secordiam suam detestatus est Caesar, quod nihil tale adhuc gessisset. Et quia virtutibus aliqui splendescere nequeunt, popularem auram scelerum perpetratione ambiunt, vt Herostratus cuius Valerius & Gellius meminere, qui Dianae ephesinae templum exussit vt per omnia ora volitaret. Nec minus quidam particidae factitant qui post vnam atque alteram caedem perpetratam animosi praedicantur. Deum, proximum, atque regem, offendunt, vt suaui gloriolae pabulo pascantur. Quidam aliquid aliud, vt habere scientiam habere consanguineos claros. Saepeque vnus in diuersis felicitatemponit: vt cum est aeger in sanitate, & cum est sanus, & inops in diuitiis, & illic est, tertium discrimen vnius a seipso. Conscii ignorationis & ignari, quia demirantur eos. Qui vero magna vltra eos capiunt in eminente scientia beatitudinem collocant, nunc in historia, nunc in geometria, aut astronomia, si eam ardenter expetant. Quidam praeter haec plura bona iam commemorata, aliud bonum quod est caeteris causa essendi vt sint bona curant, quod est felicitas, vt Platonici de quibus Paulo moxdicetur. Verum omnes opinationes inda gare fortasse esset inane.

3

¶ Sequitur secunda pars principalis capitis de modo procedendi in scientia: quae particula sic dicit. Ne lateat nos eas rationes inter se differre quae a principiis & causis ad effectus proficiscuntur, ab his quae ab effectibus ad principia procedunt. Exemplum prioris rationis: vt. Terra interponitur inter solem & lunam, diametraliter ergo eclipsis lunae est. Exemplum secundi, deliquium lunae est, prominde terra aliqua inter solem & lunam interseritur. Recte ergo Plato dubitabat & indagabat vtrum a principiis an ad principia sit ipsa via in disciplinis: quemadmodum in stadio currentibus, vtrum ad calcem, hoc est ad finem exiisse animaduertant qui praemia ponunt, an contra. Accommodum est exemplum Platonis. Licet enim idem sit spatium currendi, tamen principium, hoc est terminus a quo: fine siue termino ad quem discrepat. Praemia autem ponuntur & decernuntur interdum in fine: & interdum in fronte. Cursus enim est nunc a principio & nunc ad principium. Nam qui exierunt a principio suo vt capiant insultantes, si persequendo neque capiunt neque capiuntur, non minore arte & virtute recurrunt ad suos quam ab eis exierant. Quocirca palma decernitur nunc exeunti a principio & capienti aduersarium, nunc redeunti libere sine sui captione. Verum huic Platonicae dubitatiunculae satiffacere: promptum est vbique est a notioribus inchoandum. Bifarium autem aliqua notiora dicuntur, vnon modo simpliciter, hoc est quo ad naturam. in talibus a causa ad effectum & a priori ad posterius proceditur. Talia simpliciter sunt notiora, sicut causa effectum praecedit, ita parilis in talibus est demonstratio. Alia sunt nobis nota: & nobis principia nota non sunt, a nobis notioribus ad principia discurrimus. In Ma thematicis autem eadem sunt nobis nota & naturae. In naturali & morali philosophia frequenter princi pia sunt ignotiora. hinc corollarium suboritur, inquiens, proinde moribus educatum esse oportet eum qui in hac arte de honestate, iustitia & omni ciuili ratione, hoc est morali, est auditurus. Est enim prin cipium: esse supple bene educatum in moribus. Nam principia ex se & non per alia principia cognita esse debent. Et cui hoc sufficienter constiterit inquirit in cassum cur principia vera sint. Sufficit tibi cognoscere reubarbarum esse purgatiuum cholerae, esto quod te lateat quomodo choleram purgat. ldentidem satis est cognoscere concupiscentiam effrenem per abstinentiam esse domabilem, licet causam a priore minime cognoscas. In mathematicis, dignitates a seipso iuuenis geometra capit vt omne to tum est sua parte maius. Petitiones ab ipso monitore percipit. at qui bene moribus institutus est, aut iam huius doctrinae principia tenet, aut facillime a recte docente recipiet. Qui autem neque principia ha bet, neque ea facile a tradente recipit, audiat Hesiodum qui inquit, Leonardo interprete. Optimus ille quidem qui per sese omnia noscens: Praeceptor suus ipse sibi meliora peregit. Ille bonus rursum: monitus qui recta sequatur. Qui neque recta videt, neque credit recta monenti: Hic solus nulla parte vtilis esse probatur. Quidam sic interpretantur haec Hesiodi carmina. Optimus is sese qui nouit cuncta magistro, Prospiciens rerum fines: meliora sequutus. Dignum laude virum parentem recta monenti Credimus: ille autem sibi qui non consulit, & qui Alterius praecepta fugit nulli vtilis est vir.

4

⁋ Dubitatur an in fortunis consistat beatitudo. Respondetur quod duplices sunt opes, vt patet primo politicae, scilicet naturales & artificiales. Per opes naturales homini subuenitur ad defectus naturales tollendos, quemadmodum sunt cibus, potus, amictus, & caetera id genus. Opes artificiales ab humana arte ob facilem rerum venalium commutationem inueniuntur, vt pecuniae. Hoc praelibato respondetur per hanc conclusionem. Hominis felicitas non consistit in opibus. Ostenditur haec conclusio. Nam si in eis consisteret, potissimum in naturalibus haberetur: sed hoc non, ergo beatitudo non habetur in opibus. Tenet consequentia a tota conditionali cum destructione consequentis ad destructionem antecedentis. Probatur iam minor, huiusmodi opes quaeruntur ad hominis manutenentiam, & ob eum tanquam ad finem ordinantur: proinde non possunt esse eius finis. Et ex illo sequitur quod opes artificiales non possunt felicitatem constituere. porro illae non quaeruntur nisi propter naturales. Pecunia enim emuntur res ad humanam vitam necessariae.

5

⁋ Contra hoc argumentor. Opes in hominis affectu dominantur: at beatitudo in tali consistit, igitur. Maior patet, Ecclesiastes decimo. Pecuniae obediunt omnia. Respondetur quod opinione stultorum nummo omnia parent saltem corporalia, & eius illecebrae, non tamen spiritualia. Prouerbiorum decimoseptimo Quid prodest stulto diuitias habere cum sapientiam emere non posset? Sapientes non plus iusto extollunt pecuniam: quorum iudicium in hac parte solum est trutinandum. Sicut in saporum discretione eligendus est ille qui habet eorundem gustum moderatum.

6

⁋ Dubitatur an in corporis forma consistat beatitudo. Respondetur negatiue. fiuxus enim & caducus est hominis decor: & non est in potestate habentis. aliqui studiosi sunt defoeto corpore & languido: nec possunt opem illi afferre. Beatitudo est in hominis facultate sita. Item secundm beatitudinem homo beluas transcendit: sed eas in corporis praestantia non anteit: homine enim clephantus aut ceruus est viuacior & robustior, & homo in pernicitate a timido lepore: in robore a leone vincitur: quia tamen bona corporis ad animam immediate conducunt, fortunis praestant. Secundum illud ecclesiastici, tri gesimo. Non est census supra censum salutis corporis. Etiam saepicule corpus speciosum, est occasio ruinae, patet in vtroque sexu.

7

⁋ Dubitatur an beatitudo in honoribus consistat. Respondetur negatiue. Honor enim est quid extrinsecum in honorante: & alicui exhibetur ob excellentiam, & est signum excellentiae ipsius honorati: modo hominis praeconium potissimum attenditur circa beatitudinem, quae est hominis perfectum bonum, non enim appetitur honor nisi propter excellentiam. Quaerunt enim homines honorem a sapientibus, quorum opinatione sese credunt excellentes & felices. Contra istud argumentor. Beatitudo est praemium virtutis, ex hoc primo: at honos est virtutis praemium vt in quarto libro enucleabitur.

8

¶ Secundo. Illud quod conuenit deo & excellentissimis, maxime videtur esse beatitudo: at ho nos est huiusmodi. igitur. Consequentia tenet cum maiore. Minor patet. primae ad Timotheum primo vbi dicit Doctor gentium. Soli deo honor & gloria, vt in prima horarum quotidie secudm vsum Romanum legimus. Priorem obiectionem quarto Ethicorum diluit philosophus. Honos non est praemium sufficiens virtutis, ob quod studiosi operantur, ac honorem ab hominibus loco praemii acceptant, quia praestantius conferendum non habent.

9

¶ Ad secundum respondetur quod caducus honor debetur superbis in excellentiae testimonium, non quod honor exhibitus eos excellentiores efficiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4