Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"CVm autem" &c. Prima conclusio. In congressionibus humanis est quaedam altera virtus media circa iocos dicendo & audiendo quae oportet. Multo difficilius est bene dicere quam bene audire: & aliqua quis audire potest, quae facete dicere nequit. Et licet iocus sit in verbis & ludus in factis, vt ludere aleam: vocabula tamen vel apud oratores confunduntur, & vtrumque in proposito intelligimus. Probatur haec conclusio, quia interdum vita quiete relaxanda est in qua ioco recreantur homines, consentaneum est ergo hunc congressum aequabilem esse. Quod caret alterna requie durabile non est. Redditur inualidus nimium dum tenditur arcus: nam oportet eum rectitudini suae naturali relinquere, vt vires acquirat: sic hominis animus circa speculationem semper intentus deterioratur: opus enim est nonnumquam honesto ludo vt in psalterio, cithara, cymbalo in palmali sphaerula, ad brauium ludendo, spicula ex arcu iacere: & sic homo recreatus auidius ad studia reuertetur. Hac enim via dies Aristotelici studentibus assignantur: sic enim ipse suis facere consueuit. Et licet iuuenes catti, vituli, catelli & agni ludo gaudeant, non tamen cum sint graues natu: secus est in hominibus ratione vtentibus, qui cum sint grandaeui solamine maximopere egent salibusque solantur. Ergo tunc honestus ludus eos decens est expetendus: quia sicut corpus hominis aut equi summo labore atteritur, & opus est requie ad restaurandum deperditum: a fortiore ita faciendum est in exercitatione mentis quae plus deiicit appetitum & vires quam corporalis exercitatio: & haec requies fit per honestum ludum. Post vires corporales defatigatas natura ordinauit somnum in quo sensus non laborant sed fortificantur. Per mentis iugem meditationem altamque speculationem ipsa hebetatur, quocirca eget quietis & recreationis, & somnus non sufficit: sopor enim post assiduam animi agitationem non habetur, dormitat enim solum tunc quispiam: proinde prudens omnibus curis & animi anxietatibus pacatis cum voluptate se ponat ad somnum: alioqui noctem pene insomnem ducet vti pluries expertus sum. Mens optime per ludum ociumque refocillatur. Anacharsis scite dicere solebat: non turpe esse aliquando modestis lusionibus oblectari vt alacrior ad philosophiam reditus fieret. Atque Scipio aiebat se repuerascere cum relicta republica apud Caietam cocleas aut conchulas legeret: vna cum Laelio amico suo. Cessatio laborum non erit finis quae erit modica, veluti instauratio quaedam ad feruidum laborem. Lusiones laxandi animi causa fiunt, vt ad res serias fiat reditus. Pilae lusum Galenus multifacit quo Publius Scaeuola vir grauissimus ludebat, cum a forensi labore fessus esset: quo lusu Lycon philosophus etiam delectabatur. Dum Alexandro magno a militia & rebus seriis nonnihil ocii dabatur pila lusit: collusoresque non semel muneribus donauit. Vnde sic argumentor: omne illud nullo iure vetitum per quod vires corporis & animae recreantur est bonum, vtile & honestum: sic est de ludo honesto: stat eruditum virum egere corporis exercitatione sagittando vbi moris est, equitando & colloquendo cum iocundis sic quoque facit: si enim solus equitaret mens fortasse interim laboraret. Ex quo patet, quod non est actus eutrapeliae ludere ad scaccarium trahendo regem & reginam signanter in his qui quietis egent. Patet, quia in illis est men tis occupatio vehemens, & per consequens non releuatur a labore.

2

¶ Secundo sequitur, quod pernox & male suada alea, parasitorum prutientis cantus, & similia, ab eutrapelia sunt aliena. Postea ponit philosophus diffinitiones aliquas dicens. Scurrae sunt qui plus aequo risum mouere student, & hi importuni & onerosi sunt aliis atque molesti: affectantes omnino ridiculum. Magis enim coniectant facere risum quam honeste loqui & sua dicacitate scurrilitateque tristitia afficiunt ipsum de quo iocantur. Peccat talis omnis in eum in quem iocatur, in seipsum quem delirium censent ad eius dicacitatem rident. peccat etiam in eos qui saepius plus nimio rident. Qui vero nec dicunt ipsi aliquid iocundum nec alios dicere ferunt, rustici & agrestes, agelasti. i. sine risu & moesti sunt, vt auus Crassi in Parthia interempti, qui semel tantum in vita risit cum vidisset asinum carduos comedentem, dixissetque Similem habent labra lactucam. Comis vrbanus & Eutrapelus moderamine in iocis & ludis vtuntur. Vrbanus erga aliquos risum excitat honestum, cauendo ne illum in quem iocatur tristitia afficiat. Nec iniuria cum talem moris habitum habeat vt facete loqui possit. Et quemadmodum corpora suis motibus discernuntur, ita quoque & animi mores ex operationibus discernimus. Per ordinatum inter manum & brachium pulsum sanitatem: & per inordinatum spirituum saltum infirmitatem cognoscimus. Sic per loquelam hominum mores cognoscimus. Solus prudens medium tenet: ad extrema vagantes ex suis tumidis scommatibus aut taciturnitate deprehenduntur. Sed cum nonnum quam ridiculum exundet & rationis modum transcendat, plures plus aequo iocantur salibus gaudentes, & scurras vrbanos nuncupant ipsosque vt gratiosos & elegantes habent. Aliqui bomoloquos Eutrapelos falso appellant. Proinde putant scurrilitatem esse vrbanitatem. Hoc diluit in litera in qua affirmat eas plurimum differre. Sed & eas differre non parum ex iis quae diximus constat.

3

¶ Alia conclusio est. Dexteri est ea dicere & audire, quae liberalem & ingenuum virum decent. Medio enim habitui dexteritatis nomen accommodamus. Et sunt ea quae decet liberalem virum audire. Comis obscoenum non audit: perinde a fortiore nec illote loquitur. Plus enim est esse maledicum quam illora audire. Viri liberalis iocus a ioco cerdonis & illiberalis differre debet. Quod plane licet tam in antiquis quam in recentioribus comoe diis conspicere. Nam in his verborum & gestuum obscoenitas ridiculo erat: illis etiam obscoenitate expressa probis displicuit: quinimo nasutioribus suis intellectio obscoena erat detestata. Et hoc multum ad honestatem referre arbitrandum est.

4

¶ Post haec mouet quaestionem quae talis est. Recte ne is salibus vtitur qui dicit ea quae liberum hominem decent, an is qui audientes dolore non afficit, sed citius in voluptate mulcet.

5

⁋ Ad secundam partem quaestionis respondet. Primo scilicet quod audientem voluptate afficere indefinitum & indeterminatum est: cum alius aliud oderit ametque alius: ergo regula Eutrapeli ex parte audientium sumi nequit. Ponitur regula ex parte dicentis haec. Dicat talia qualia libenter ipse Eutrapelus audit: taliaque audiet: quae namque patitur audiendo talia dicere potest.

6

¶ Tertia conclusio huius capitis. Dexter non omnibus facetiis vtetur. Primo, quia facetiae quaedam conuicia sunt: legumlatores contumelias dicere prohibent, & fortasse conducit legumlatoribus prohibere quaedam facete dicere: proinde facetiae non vsquequaque in bonam accipiuntur partem: sed aliqua facetia labem implicat & reipsa est conuicium & maledictum. Sic ex Argyropylo dicere oportet. Leonardus autem dicit, quod iocus aliquis est conuicium, & hoc magis placet. Facetiam enim vulgo in bonam partem cum elegantia capiunt. Vir itaque gratiosus ac liber ita iese habet quasi sibiipsi sit lex in ioco. Ipse nouit quando & vbi est iocandum, & vt dicit. Displicet imprudens quando placere putat. Quando quis est imprudens caueat pro virili a iocis.

7

¶ Alia conclusioScurra autem a ridiculo superatur, neque sibi neque aliis parcit modo risum moueat. Dicit de aliis confusibilia & etiam de seipso, vt alios ridere faciat dicit: videmus aliquos ridiculos alios afficientes probris, mouentes aliis risum & sibiipsis rident dicuntque aliqua quae vrbanus nunquam diceret, sed ne audiret quidem: vt de libidine & talibus monstris quae viri famam denigrant.

8

¶ Alia conclusio. Rusticus ad vrbanos congressus inutilis est. In primis nihil salis affert, & cum alii afferunt indigne fert, & huiusmodi congressus relaxationis fiunt causa. Sunt enim iocus & requies in vita necessaria

9

⁋ Vltima conclusio quae fit epilogando. Tres igitur sunt virtutes haec cum duabus nuperrime dictis inter se conueniunt: quia circa communicationem sermonum & operum sunt, at differunt ab inuicem: nam vna circa veritatem & duae aliae circa voluptatem versantur. Hae in ioco: illa vero in reliquis vitae congressionibus versatur

10

⁋ Dubitatur, Primo, an Eutrapelia sit virtus, & probatur quod non. Virtus est circa difficile, sed ludere non est difficile: igitur. Secundo, puerorum est ludere, ergo ludere non est adulto dignum.

11

⁋ Ad priorem rationem negetur minor. Perdifficile enim est iocando tenere medium: & solus circum spectus & quodammodo ad hoc natus illud perbelle facere potest.

12

¶ Ad secundum dicitur, quod pueri ob inconstantiam exercent se circa ludum corporalem, qui maxime conducit eis propter humorum cruditates, quae eis insunt: sed de Eutrapelia parum aut nihil norunt. In hac materia Augustus Caesar non erat abiectus. Nam cum de more diu inter Virgilium & Horatium sederet, & amicus quidam quaereret ab eo quid faceret & vbinam sederet, scite respondit: sedeo inter suspiria & lachrymas. Maro enim erat vbique tristis: hoc autem atram bilem & sublime ingenium in viro arguebat, & Horatio admodum studioso doluerunt oculi ippientes & plorantes fere semper. Sic Marcus Tullius salibus abundabat: & soli prudentes.

13

⁋ Tertio dubitatur, an contumelia sit peccatum: & an ei resistendum est.

14

¶ Quarto, an ludere in torneamentis in festo vel hastis ludere sit violare festum.

15

¶ Quinto, quae circumstantiae ad ludum requirantur.

16

⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur, quod conuicium potest esse citra contumeliam dum modo aliquis iocatur in alium, vt aliiad risum prouocentur sine alterius iniuria & tristitia in quem iocatur, vt Tullius dicebat suum fratrem ensi esse alligatum cum perlongus esset mucro & frater corpore paruus. Sed contu¬ melia est peccatum vsquequaque, quando homo dicacitate vel aliis signis proximi honorem tollit. Si honorem aut famam attenuet iam honorem subtrahit, licet non tollat honorem proximi: & interdum est mortale. Matthaei. x. Qui dixerit fratri suo racha, reus erit gehennae ignis

17

¶ Ad secundam dubitationis partem respondetur, quod nonnumquam contumelia ob conuiciantem reprimenda est, vt a sua linguacitate arceatur, ne talia imposterum attentet, iuxta illud prouerbiorum. as. Responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens videatur. Secundo, arcendi sunt ob bonum illius qui irridetur, cui honor aut fama irrisione detrahitur, ne eius frugifera doctrina alias praestita diminuatur, alioqui patientiam indues & non facies alium deteriorem. Vnde Eccli. &. Ne litiges cum homine linguato & non struas in ignem illius ligna. luxta illud Psalmistae. Qui inquirebant mala mihi loquuti sunt vanitates. & paulo post sequitur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum. Praeterea aduerte quod hi scurrae si malum illi cui contumeliam inferunt, intendant plus peccant & grauius quam furto delinquant: cum honorem & famam quae opibus praestant, quantum est in ipsis subtrahant: & licet id non intendant, possunt tamenn grauiter delinquere, vt percutiens & interimens perimere non proponens.

18

⁋ Ad quartum respondetur, quod interdum in hasticis ludis seutorneamentis probabiliter periculum vitae incurritur, & ad illud vitandum lata est C. de gladiatoribus. I vnica, interdum obtusis hastarum capitibus res geritur quasi sine periculo, vt in tota vita hominis vix vnus talibus hastis seu lanceis trucidetur: & tale genus hastici ludi potest fieri in gratiam principis post vesperas citra culpam aut violationem festi.

19

⁋ Ad quintam dubitationem respondetur, quod considerandae sunt circumstantiae tertio libro recitatae: quisnam est ille qui ludit: puellus enim ludit crepitaculis & arundine loco equi phalerati equitat: talis autem ludus grauem annis dedecet. Pari modo, lituus, tuba, cornu & tibia militibus in conflictu bellico conveniunt: sacerdotibus & viris religionem professis non conueniunt. Facit etiam discrimen circumstantia temporis. Nam ea tempestate qua diuinis est operandum, non licet indulgere ludicris. Sic & loci. Nam templum diuino cultui dedicatum, indecens est receptaculum populi ad ludum theatralem spectandum. Propterea inter ludendum maximopere est curandum vt libidini fenestrae non aperiantur, & vt nullius famae detrahatur: se enim aut alios probrosis dicteriis proscindere scurrarum est mos a probis compescendus. Et vt summatim dicam, ludentes aut facetas fabulas agentes placere populo studeant citra alicuius osensam: & ludos seu facetias suas prius quam eas agunt circumspectis & prudentibus viris ostendant: & ab illis repudiata aut improbata deleantur, admissa modeste agantur & publicentur. Epilogantes dicimus ludos esse honestos his qui in seriis rebus versantur, non autem aliis: admittuntur tamen ne deteriora contingant. Sunt nonnulli nobilium qui totos dies in aucupio aut venatione consumunt. nec id insimulamus modo illa ad quae alioqui astringuntur non omittant: alioqui remittendo animos delinquunt, vt fecit Domitianus imperator qui stilo ferreo muscas quotidie in cubiculo certo tempore ab aliis secretus occidit. Vnde & scommate cubicularius eum taxauit: Dum enim quidam interrogaret, esset ne quispiam intus cum Domitiano, respondit cubicularius, ne musca quidem: insinuans inertem, aut crudelem oblectari transfixione muscarum. & hominem tempus terere incassum in capiendis muscis. Dedecet ingenuos scurras admittere qui nihil norunt nisi excitare cachinnos in aliquorum displicentiam. Placidi & assentatores reiiciantur. Grauitatem Catonis posteri extollunt. Nam in theatralibus ludis lasciua eo praesente recitare haudquaquam audebant: eius enim grauitas atque tetricus gestus indecentes ludiones terrefecit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8