Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

1

"DEinceps autem" &c. Consequens est autem de bono & aequo quemadmodum bonitas & aequitas se habeant ad iustitiam ac bonum & aequum ad iustum, hoc est ad eius obiectum determinationem suscipere, haec aequi tas apud veterem traductionem epiicia vocatur, vulgus epicaiam vocat. Et aequitatem quadrifariam iusto legali comparat. Primo nanque considerantibus, neque idem simpliciter est iustitiae & iusto, Secundo: neque venere diuersa esse videntur, sed iustitia & aequitas ad idem genus spectant. Tertio aequitas est laudabilior iu sto. Nam plerumque aequum & bonum laudamus vt virum talem, non vt iustum. Quarto est iusto melior aequus, & nomen aequi & boni ad alia amplius commendanda pro bono transferunt: ex additione aequi quicquam me lius & nobilius esse significantes: quoniam iustum legale aequitas dirigit, est iusto legali melior. Vbique enim dirigens est praestabilius illo quod per ipsum dirigitur. lam in oppositum disceptat. Ex opposito vero rationem sequentibus saepius occurrit absolutum omnino esse aequum & bonum laudabile esse si aequum & bonum iustum non extiterit, sane aut iustum studiosum non est, aut si vtrumque studiosum est, iustum aequum & bonum idem esse videbuntur. Nanque studiose percurrendo nullum aliud in mentem venit cui in aequum & bonum adiungamus: & haec de aequo & bono difficultatem afferunt: ea propter de eo discussionem suscipere conuenit. Respondens obiectionibus tam ad partem affirmatiuam quam ad negatiuam factis primo dicit recte se habent aliquo modo omnia: & sibi non obuersantur aequum & bonum, & iustum est aliquo modo praestantius: & non vt aliquod aliud genus a iusto, quia sub naturali includitur. ldem est ergo iustum, aequum & bonum. At vero id iustum quod est secundum legem non est idem cum iusto legitimo seruando verba legis, sed cum iusto naturali: sed est emendatio iusti legitimi, ergo est ipso melius. Causa autem est. lex omnis vniuersalis est & non potest dari de omnibus: & vniuersalis multa includit in cuius singularibus communiter eadem est ratio: hinc est vniuersalis. atqui fieri nequit vt de quibusdam contingentibus lex vniuersaliter feratur. In quibus igitur legem ferre operaeprecium est, & recte vniuersaliter intelligi non potest. In talibus lex capit id quod in pluribus in vsu est, peccatum intelligens. Sicut naturalis dicit hominem cum quinque digitis nasci, sciens tamen ob peccatum oppositum quandoque euenire: nihilo tamen secius ea lex recta est: Peccatum enim non est in lege, nec in legislatore: sed in ipsa rei natura. Continuo namque rerum earum quae sub actionem cadunt materia talis est, vt vniuersali lege numquam satis comprehendantur, quin quicquam vbique subtrahendum excipiendumque occurrat. Sicut in grammatica a regulis communibus multae sunt exceptiones. Nec in humanis operibus ob diuersitatem figendus est limes: ergo legem emendari saepius convenit. Probatur. Siquidem cum lex de aliquibus vniuer saliter stabilita est aliquid praeter vniuersale inueniatur aequum est: vt ex ea parte qua legislator omisit, & absolute nihildemendo loquutus est, castigetur quod deest: & nimirum idiustum & rectum est. Nam si ipse legislator adesset, isto mon fecisset: & si aliquid ita emersurum praecognouisset vtique dixisset, licet iam legem tulerit. Quamobrem iustum est & melius aliquo iusto, non stando in distributione termini iusto, sed perinde ac si staret determina te, puta iusto legali est melius, non eo quod est simpliciter, hoc est iusto in vniuersali: quia non est melius iusto naturali quod semper tenet. Sed eo quod propter simplicitatem peccat non est hic sermo de peccato in moribus, sed de deuiatione illius quod coducit, quemadmodum secundo physicorum dicitur, monstrum est pec catum in natura.

2

¶ Alia conclusio, quia iusta secundum leges faciunda sunt, decreto & iudicio boni & aequi opus est. Siquidem munus boni & aequi est legis emendatio: ea ex parte qua ob vniuersale deest. ld enim causae est vt non omnia secundum legis expressionem fiant: quia de quibusdam expressam sententiam ferre impossibile est, indefinite siue indeterminate rei indeterminata & variabilis est regula. Et sententia aequi & boni ad res ipsas perinde sese habere debet vt plumbea regula in Lesbo insula aedificantium: quae ad lapidis figuram mutatur & non manet eadem. Lapides ibi loci ob duritiem sunt intractabiles. Eodem exemplo primo politicorum philosophus vtitur. Est autem lesbos insula in aegaeo mari sita, a borea in austrum protensa quingenta aut sexaginta stadia longitudinis habens. Ferrea regula aut lignea est immutabilis: plumbea vero exiguo negocio variatur. Caeterum Pyctacus vnus ex septem sapientibus & Theophrastus ea in insula orti sunt, nunc autem mytilene a mytelene oppido appellatur. Et sicut regula lesbia mutatur: ita decretum ad res ipsas, & non manet semper vniforme: vna enim circumstantia adueniens vel recedens potest decretum immutare. Patet igitur quid sit aequum & bonum, & esse iustum: & quo iusto praestabilius est. Ex dictis prompte depraehendi potest quis sit aequus & bonus. Est enim is qui talia eligit atque agit, & qui non exacte amplectitur ius in deteriorem partem ad puniendum, seruando verba legis eius sensu relicto. Sum mum ius, summa saepe iniuria est: sed imminuit poenam tametsi legem adiutricem ad illud habet: hoc est corticem legis ad puniendum. Nam poenae non sunt per se intentae a legislatore, sed intenduntur sic vt medicina & cauterium peccatorum. Quocirca aequus non plus apponit de poena quam sufficeret ad peccati cohibitionem. Poenae enim restringendae sunt, & fauores ampliandi. Et id causae est quia satius est impunitum relinquere facinus delinquentis quam innocentem damnare fi. de poenis. I. absentem. Potius est ad poenae leua¬ men citra condignum descendere quam ad ipsius grauamen vltra condignum vt Aristoteles in problematibus ait. Conscendere ad acerbam poenam magis contrarium est medio: ergo ab eo est magis recedendum: ex vna regula posita in calce secundi. Et habitus ipse aequitas & bonitas est: quae quidem aequitas & bonitas iustitia quaedam est & non alius quisquam habitus est.

3

¶ Dubitatur an aequitas siue epiicia sit iustitia. Pro huius dubitationis intelligentia scito quod lex est dictamen scriptum, vocale, aut mentale: quo aliquid praecipitur vel vetatur. Vt reddere depositum. Non capere alienum lex enim praecipit ea quae communiter accidunt: & si instan tiam vllam pluries patiatur illam legissator ponere solet: si enim rarenter occurrat siue legissatoris menti occurrebat dum legem condebat siue non, illam exceptionem non ponit: hoc enim iudici prudenti in terpretandum relinquit: Qui habet promptitudinem huiuscemodi leges vniuersales exponere secundum quod ratio efflagitat, vocatur aequus: quia aequitate naturali est praeditus siue ab ingenio siue ab habitu & ingenio simul, quod plus est: quia tunc proptius legen interpretatur. Et si requiritur prudentia respondens aequitati naturali quia quaelibet virtus appetitiua prudentiam respondentem (vt sexto patebit) requirit. Aquitas naturalis ad appetitum pertinet sicut ipsa iustitia cuius iustitiae aequitas secundum philosophum est pars. Verum adhuc remanet dubium an ista vniuersalis est lex: quilibet homicida est occidendus quodlibet depositum est semper deponenti cum ipsum deponens poscit reddendum: sic enim lex esset de falso cum nonnullas singulares falsas habeat. Si haec sit lex mentalis, & sensus legis: depositum est reddendum semper cum a domino petitur nisi ratio naturalis obstiterit depositum reddi, & ita quaelibet alia vniuersalis lex habebit mentaliter hanc limitationem: tunc aequus solum legem exponit sua pru dentia & respondentem actum & habitum habet in voluntate. Respondetur lex siue iustum legale bifa riam capitur. Vno modo pro illo quod per dictamen tale significatur quod in pluribus est verum: at quilibet homicida est occidendus: sic aequitas non est pars eius sed ea melior nec illa est mala cum saepissime dictet de vero, & vera erat ad intentionem legislatoris: sic dicetur aequitas siue epiicia pars subiectiua iusti naturalis. Alio modo capitur lex siue iustum legile pro sensu legis: vt homicida est occidendus nisi ratio clara illi obstiterit: & sic aequitas est pars subiectiua legis siue iusti legalis, nec est eo melior: senten tia enim siue quod intenditur per legem est lex: ratio est anima legis. C. de lege & consti. prin. Non dubium est in legem committere eum qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem.

4

⁋ Ex isto patet quod aequitas siue epiicia est pars subiectiua iustitiae nec contrariatur legi.

5

¶ At dicis. Cuius est condere eius est interpretari: ergo conditor legis habet solum suam legem interpretari. Secundo cum aliqua exceptio legissatori occurrat quare eam non ponit: sed legem vniuersaliter ponit. Tertio quae sint extrema aequitatis. Si enim est virtus: quaelibet virtus appetitiua habet extrema.

6

⁋ Ad primum respondetur quod in casu ambiguo: cuius est condere eius interpretari: quam interpretatio nem pro lege posteri suscipiunt: sed in euidentibus, quando legi aduersantur, quilibet aequus dicit illum casum sub lege non contineri.

7

⁋ Ad secundum dicitur quod melius de exceptione tacuit legislator quam eam ponendo: vt homines a peccatis amplius arceret Cum dicitur quilibet homicida occidetur, proni ad caedem illud existimantes erronee in omni casu seruari melius se ob poenam infligendam conseruant quam si omnes exceptiones cognoscerent. Patet aliunde de Carthusiensi: Cui in generali carnium comestio est vetita, & tamen extrema necessitas est excepta: quam si in regula habuissent de non extrema necessitate extremam fingerent.

8

⁋ Ad tertiam rationem dicitur quod habet extrema aequitas: mediat enim inter excessiuum rigorem & remissionem excessiuam: inclinatque tenere medium, iustitiae seueritatem quando par est non euacuans, & punire malefactores vt insontes tranquille degant.

9

⁋ Dubitatur finaliter an aequitas ius naturale dirigat. Respondetur negatiue, nam solum dirigit iustum legale. Contra hoc obiicitur. Omnes iure naturae sunt liberi, & aequitas hoc moderatur: igitur. Secundo re stitutio depositi est iuris naturalis: & tamen aequitas dictat depositum non reddendum amenti. Item com munis omnium possessio est deiure naturae: aequitas suadet oppositum & res esse partiendas. Ad primum nego maiorem, nisi intelligatur negatiue seruitus enim non est introducta iure naturae: & adhuc de illo sensu esset disceptatio. Nam primo politicae aliqui suapte natura sunt serui vt desides & obtusi. Ad secundum dicitur quod non est de iure naturae in omni casu. Ad tertium nego maiorem nisi negatiue: lex enim naturae non partitur bona sed humana. Illud est potius de iure naturae non habere omnia in communi pro tempore legis destitutae pro tempore legis institutae, ante peccatum originale introductum secus erat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10