Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

"SApientiam autem in artibus" &c. In hoc capite sapientiae ac vltimi habitus veridici Aristoteles meminit. ⁋Hic habitus est reliquorum apex in quo foelicitatem ponit vt. x. Ethicorum videre licet. In pricipio metaCphoricam sapientiam enucleat, quam sapientiam cum addito appellitat, quae verticem in aliquam arte tenet. Postea a translatitia sapientia ad sapientiam simpliciter sumptam pergit, hoc enim pacto ait. Sapientiam autem in artibus mechanicis iis attribuimus qui in eis sint absolutissimi. Phidiam enim sapientem sculptorem lapidum dicimus. Non ait eum sapientem dicimus, sed sapientem lapidum effigiatorem. Fuit autem Phidias statuarius celebris Periclis studiosus, quem Cicero in prio Tusculanarum quaestionum apprime laudat. Pliniusque in variis locis, & Quitilianus lib. xii. dicit quod erat diis quam hominibus effingendis artifex melior. Sequitur in ita. Et Polycletum statuarium itidem sapientem. Lysippus inter pictores celebratus ab operibus Polycleti se artis arcana didicisse asseruit. Polycletus sycionius inter reliquam opera duos pueros nudos ludentes fecit, quim viui & pene spirantes spectantibus videbantur.

2

¶ Sequitur in li tera. Ac quosdam esse sapientes omnino. Hoc est sapientes simpliciter, & non aliquam ex parte nec aliquid aliud quam sapi entes arbitramur. Vt de Mergite Homerus vates cecinit in libro qui Mergites dicitur quod non fuerit fossor nec durus arator. Nec in alia aliquam arte sapiens scilicet quodammodo improprie & seudm quid, sed simpliciter & pr prie munere diuum sapiens. Eam ob rem liquidum est sapientiam esse scientiarum exactissimam. Non enim solum opor tet sapientem illa quae a principiis manant scire, verum etiam eum principia callere necesse est. Quas ob res sapien tia est intellectus & scientia ac veluti caput habens praeciosissimorum scientia, quia diuinorum contemplatrix. Haec est sapientiae functio ex antelatis emergens. Dicebat oportere sapientem scire conclusiones, quarum est scientia, & callere ad vnguem secudm humanae naturae fragilitatem principia, quorum est intellectus, & ipsa principia a posterio re explanare ingenio crassioribus. Principia specialia in medicina & in aliis scientiis suopte ingenio splen dide enucleabit, vt myrrham & spicam sistere fluxum pituirae per expientiam. Principium geometricum est omnes angulos rectos esse aequales cuius intelligentiam meraphysicus delucidat: circa rem in coi sumptam insudat, ideo certis cancellis more caeterarum artium non clauditur, at cum res sit multiplex, ea ratione quam numerus arithmetico assignatur. In quantum magnitudo geometriae attribuitur, arithmetici non est speclari circa magnitudinem nec geometriae circa nunerum, nam suis limitibus clauduntur, metaphysice autem circa haec omnia negociatur. An nunerus a rebus nuneratis, totum a partibus, continua quantitas a re quanta distinguatur, & ita de aliis, vnd fit vt primae philoso phiae maiestas atque amplitudo circa primum motorem ac substantias seperatas desudat, ac orbium motus atque con centus, quaere iure aequissimo est caeterarum facultatum caput. Merito igitur sapientia est vtrorumque. Sicut enim se haent sapientia translatitia ad illam artem cuius dicitur sapientia, sic se habs sapientia simpliter dicta respectu cuiussibet sci entiae. Ac sapientia silitudinaria collatione propriae artis est exactissima. Proinde sapientia simpiciter dicta est omnim scientiarum accuratissima atque excellentissima, summum locum inter veridicos habitus sibi vendicans.

3

Sequitur in litera. Perabsurdum est autem &c. Hic elidit errorem aliquorum asserentium politicam qua ciuitas regitur, vel prudentiam quam homo regitur esse habitus celsissimos. Et bifariam id refellit. In primis per hypoteticum syllogismum sic. Si homo non est praestantissimum eorum quae sunt in mundo, nec politica nec prudentia inter itellectuales virtutes est optima, at homo non est praestantissimus illorum quae sunt in vniuerso. Maior est liquida per id quod tam prudentia quam poli tica, circa hominem versatur. Oeconomica hominem docet rem familiarem gubernare. Politica quaenam via in politia vitam transigat. Minor patet: quia corpora coelestia suos motores includentes homini praestant, sic deus omnim rerum moderator qui a perenni motu praehenditur. Antequam seda ratio ad eandem conclusionem fulciendam probetur, pnosse oper quod quaedam sunt quorum bonitas dicitur in habitudine ad aliquid, vt bonitas sanitas. Oceanus & riui sunt piscium optime nutritiui, hominibus letiferi, sic de bonitate, in hominibus, defaecatos exquirimus mores ad hoc vt boni dicantur, talem bonitatem in piscibus haud exploramus. Sunt enim belluae omnes morum incapaces. Alia sunt in omnibus subiectis vnifor mia ac indifferentia, vt album in corporibus, hominibus & caeteris aiantibus atque omnibus mixtis aequamliter conveniens, sic rectum in figuris. Ista sunt eadem ac eiusdem rationis inter omnes sicut album est eiusdem rationis inter homines equos, piscesque. sic conditiones entium per vniuersalem sapientiam consideratae sunt eiusdem rationis in omnibus rebus. Vtpote esse causam vel causatum, prius posteriusve, actu vel potentia, necessarium vel contingens absolutum atque respectiuum, & ita de caeteri id genus, rei in communiconvenientibus. Et quia hanc itam nonnulli scabriorem arbitrantur duo restant a nobis facienda. Pri mo contextus Irae est ordinandus, sedo ratio Irae explanatiua adducetur, & sic nihil indiscussum etiam crassioribus re linquantur. Dicas itaque sic. Sanitas ac bonitas est alterius rationis in hominibus atque piscibus, album autem & rectum semper est idem. Hoc est eiusdem rationis, omnes dixerunt sapiens idem hoc est sapientia non habet eam discrepantiam quam prudentia habet. Sed homo & belluae in ratione causati ac contingentiae haud discrepant, nec in rationibus entis in communi considerati. Et dixerunt prudens esse diuersum, quinimo in prudentia habitudo subiecti ac negocii est consideranda. Dixerunt id esse prudens quod percipit singula & quod suum bonum est. Nemo (vt adagialitr produnt) est sibi secuns. Et commiserunt homini seipsa singula gubernanda, quocirca transtatitiam prudentiam mutis aialibus attribuunt, eo quod illis insita est natura sibi prouidendi. Hoc cernere licet in apibus formicis, araneis, vulpibus ac silibus. Sicque formatur ratio. Illi habitus inter se discrepant, quorum alter insudat circa ea quae sunt eadem apudomnes, alter vero va tio modo se habet. At sapientia inhiat circa illa quae sunt eadem apud omnes, non autem prudentia: igitur sapientia a prudentia dispescitur. Minor oneditur sic Album & rectum qui natura constant quorum cognitio est eadem & scia est de his quae semper eodem tenore persistunt, itaque multo magis sapientia. Humana bona circa quae prudentia inuigilat plurifa riam sunt variabilia, & eadem est ratio de medicina, quae omnim nequit esse vna. itaque variis variae sunt bonitates: at illa virtus quae est caeterarum vertex & caput est bonum respectu omnim, proinde prudentia & ciuilis facultas est inter intellectiuas virtutes praestantissima. Post haec quandam cauillationem excludit, quam nonnulli dicunt sapientiam esse idem cum prudentia & facultate ciuili, quia sapientia est praestabilissimus habitus omnim, silt prudentia, quia homo en praestantissimum animalium, itaque facultas quae erit circa hominem erit omnim suprema, itaque erit idem cum sapientia. Hoc euacuat inquiens, tametsi homo sit apex aialium, quae sunt in hoc mundo, attamen in vniuerso sunt res praestabiliores vt antea onsum est de substantiis seperatis. Et in fine, vt manifestiora sunt omnia finitionem sapientiae repetit.

4

⁋ Sequitur quae propt Anaxagoram &c. Adhuc probare satagit sapientiam non esse prudentiam hoc pacto. Prudentia circa humanas res versatur, sapientia circa illas non versatur, sed diuinas. Effectus non prosequitur nisi puer quanto in eis primus opifex relucet: igitur prudentia non est sapientia, hoc ab iudicio communi notificat. Homines recte loquntes Thaletem Milesium atque Anaxagoram sapientes & non prudentes appellitant, quia propria emolumenta neglexere vt arduissima naturae disquirerent. Abstrusiora arcana naturae scitissime perscutabant. Teste Cicerone Democritus patrimo nium neglexit, agros incultos deseruit vt abdita vniuersi exploraret. Prudentia humana expiscatur, consultatione pollet. Nemo sane nisi idem demens consultat de iis quae alitur se habe non pabent, & quorum non est aliquis finis, atque finis est bonum esse agendum. Prudenti munus est optime consulere posse de his quae in actionem cadunt, excogitando mente ea quae potissimum conducunt ad benen btemque viuendum. Per compendia ad aethereum globum tendit nec mundana spernit.

5

¶ Sequitur in ita. Nec prudentia est vniuersalium. Alia ratio. Sapientia est solorum vniuersalium. i. Methaphy. At prudentia est vniuersalium necnon singularium, itaque prudentia non est sapientia. Prudentia est actiua, actio cir ca singularia insudat. Propterea auctarium infert dicens. Aliqui nescientes sunt aliquibus scientibus ad operandum aptio res. Vnm in proemio metaphysices sic scribitur, exptus non artifex certius operartur quam artifex inexpertus, sed artifex emperico pstat, attamen incertius operatur. Paradigmate hoc ipsum explanat. Siquidem si quispiam sciat omnes leues carnes facile decoquendas, ac esse salubres, at nesciat quae sunt leues, sanitatem minime procurabit. At ille qui vo lucrum carnes leues cognoscit atque salubres multo citius aegrotum curabit. Auium carnes extra aquas degentium sunt salubres. Anas tam domestica quam fiuuiatilis insalubris phibetur. Volucres caelum incolentes facilis sunt di gestionis. Prudentia autem est actiua quaere vtramque agnitionem vniuersalem cum singulari efflagitat, & potius singula rium rationem subit. Architecturae rationem quaedam prudentia subit, & haec prudentia reliquis praesidet ac dmnatur, vt inter latomos cernimus, quorum vnus magnifico aedificio quod inhabitat est tectus, cui alii subiiciuntur. Nec mirum quondam variae sunt prudentiae vt sequanti capite locupletius liuabit.

6

¶ Caeterum circa exempla philosophi Anaxagoras vt Plutarchus in libro virorum illustrium ait, sibi mortem consciuit decrepita aetate omni cura destitutus mortem fame sibi conciscere perauit. Pericles multitudine negociorum obrutus illius vitae non adhibuit sufficientem curam, & cum illum iam prope mortem Pericles intelligeret, praeces cum lachrymis abunde effudit ne se Periclis gra mundo subtra heret cui in rei publicae negociis necessarius erat. Cui scite fato concedens decrepitus alt o Pericles qui lucet na indigent infundunt oleum, Thales autem millesius fuit vnus septem sapientum opum contemptor, planetarum aspectus apprime calluit, vbertatemque vnius anni prauidens, oliuas parui aestimatas coemebat quaes conseruatas ad anum sequentem quo mira dei caritas erat multa cum magno lucro vendidit, verum tum lucrum contempsit, philosophum one dens si vellet facile ditari posse, sed nolle. lsti naturae magisterio multis theologis in hoc sunt, praeferendiqui ad sacerdotiorum molem irrequieto cursu volitant. Non sic fecerunt isti Ethnici naturam ducem secuti. Addam vnum icidenter a Valerio recitatum de thalete. Interrogatus Thales an hominis facta deum laterent, scite reundit, ne cogita ta quidem. Ex cuius runso distichon vulgare scitu haud indignum emanauit. Quum quid turpe facis, si me praesen se rubescis. Cur praesente deo, non magis ipse rubes.

7

¶ Dubitas forsan quamobrem philosophus de translatitia sapientia exemplificans pictorum, effigiatorum, ac sculptorum meminit.

8

¶ Rndemus quod sunt haec propemodum perennia monumenta heroum. posteros ad strenua opera inuitantum. Praeteritarum rerum memoriam pictura conseruat, in quam prae clara maiorum facinora exprimuntur. Suspicientes ad studium laudis & ad magna negocia obeunda, inuitat. Dum Caesar quaestor in Hispaniam missus ad Gades venisset, aiaduersa in Herculeo templo Alexandri magni imagine propriam ignauiam partesus ingemuit, quod nihil memoria dignum ad eam aetatem egisset. Missionem a senatu hinc postulans, Alexandrum conabatur aemulari. Caelatura, sculptura, atque picturae sunt lris proxima. Non puduit Eabium patricium illum Romanum pictura sese exercere. Platonem picturae studiosum & M. Antonium phibent. Quodam honesto certamine picturae viuacitatem atque nobilitatem monstrabimus, Seusis vuas ita affabre pinxit vt eas decerpendas alites aduolarit. Artificio tumens Parrhasium nobilem pictorem in certamen prouoca uit. Parrhasius lintheum attulit, veritate adeo representata, vt Seusis remoto lintheo ondi sibi picturam peteret, erroreque subintellecto Parrhasio cessit. Seusis enim aues fefellerat, Parrhasius ipsum aeusin artifi cem. Huius Plinius meminit.

9

¶ Dubites sedo an Metaphysica sapientia sit vna? Dicimus illam non vnam vnitate numerali nec specifica in specie specialissima, est tamen vna vnitate attributionis, sicut logica, geometria atque aliae scientiae. Versatur circa primum opificem atque suos effectus puer quanto per primum motorem relucent. Necessaria atque contingentia contemplatur. haec enim omnibus rebus vniformiter conveniunt, sicut album & rectum, non autem prudem tiae. Implicitis enim in sexcenties mille negociis opus est alia atque alia prudentia. Nec astutae vulpi sua nata prudentia deest, sic laboriosae formicae. Quemadmodum est de sanitate in homine, equo, ac piscibus, variis enim aiali bus variae sunt corporum habitudines.

10

¶ Incidenter venaris qui pisces salubres. Dicimus albos, squamosos, solidae carnis salutares. At si quis piscium duas proprietates & no tres obtineat est mediocris, vt salmo squa mosus & carnis solidae.

11

¶ Quario ambigitur quomodo sapientia sit intellectus & scientia.

12

¶ Rndetur quod aliquibus visum est & de facto ita dixerunt, sapientiam esse congeriem ex intellectis & scientia, & quod totum est partes sil sumptae. Propterea sapientia a quolibet istorum distinguitur: non tamen ab eorum aggregato, hanc viam falsam, & Aristoteli dis sentaneam existima. Nam ex ea mox sequitur quod sapientia non erit habitus veridicus condistinctus a reliquis. Consequans est contra Aristo. & secdo argumentor ratione, si non esset dabilis vnus simplex habitus, hoc esset propterea quod praenarrata, non poet dari simplex notitia quam assentimus conclusioni propter praemissas, se, hoc consequans est falsum. ergo datur simplex habitus quo assentimus conclusioni & praemissis. Consequntia tenet a tota conditionali cum destructione consequentis ad destructionem antecedentis. Illa propositio conditionalis patet, quia aliam rationem aduersarius dare nequit. Ostenditur minor. Datur vnus assensus quo assentitur toti disiunctiuae & nulli parti eius, vt pontifex maximus dormit vel nullus pontifex maximus dormit, identidem datur vnus dissensus totius hypotheticae cuius quaelibet categorica ambigitur: patet de copulatiua huic disiunctiuae contradicente. Pariforma toti conditionali omni eius categorica ancipite euidenter assentitur, vt si Socrates currit, Socra, mouetur, casu quo dubito Socratem cur¬ rere, tursus quis eodem actu deligit medium ordinatum ad finem & ipsam causam finalem, vt diligendo inimicum amicum ve propter deum, ergo idem est in actu intellectus.

13

¶ Contra ista obiicitur. Iste assensus terminatus sic ad to C tum scilicet ad praemissas & ad coclusionem, & ita erit intellectus respectu praemissarum, & scientia, respectu conclusionis, ergo ti non erit nisi congeries intellectus & scientiae. At forte dicis & recte quod terminatur in totam consequentiam obiectiue, & nec est intellectus nec scientia, sed res specie ab vtraque illarum distincta. Contra hoc replicatur, iconveniens e sapientiam ad totum & non ad eius partes terminari. Tum sedo eodem assensu plus assentitur praemissis quam conclusioni, quia S illo assensu & praemissis & conclusioni assentitur veaequamliter vtrisque & hoc inconvenit. Quia propter vnumquodque ta le & illud magis prio posteriorum. Vel plus conclusioni quam praemissis & eo nihil est absurdius, vel dabitur aliud membrum quod dissentaneum censebitur.

14

¶ Secundo tunc quilibet assensus quo assentitur conclusioni & praemissis erit sapi entia contra Aristo. in itra, qui sapientiam notitiarum caput censet.

15

¶ Tertio obiicitur, quia tunc num quam dabitur scia & intel lectus quin ponetur sapientia vel tertius assensus simul in aia. Patet, quia vel tertius assensus producitur ab illis duabus naturalier & si sic, sequitur illatum. Positis enim causis naturalibus sine obice in passum dispositum, sequitur effectus. Vel da aliquam aliam causas.

16

¶ Ad primum nego inconveniens esse sapientiam ad totum & non ad partem terminari, quemadmodum assensus disiunctiuae (vt inter arguendum diximus) ad totam disiunctiuam & non ad partem terminatur. Quinque sunt hic assensus, vnus maioris, alius minoris, tertius bonitatis consequentiae, quaertus assensus conclusionis, quintus est assensus totius consequentiae quem sapientiam vocamus. Potes etiam dare alium assensum terminatum ad copulatiuam praemissarum qui non terminetur ad alteram praemissarum, sicut de dissensu copulatiuae impossibilis ex partibus quaerum quaelibet est possibilis compositae, at in illo non immoror, nec inconvenit esse vnum assensum ad affirmatiuam & negatiuam copulatim terminatum, & tamen ille assensus nec est propositio affirmatiua, nec negatiua cum nullum iudicium sit propositio, omnis propositio mentalis ex pluribus conceptibus & actu conflatur.

17

¶ Ad sedam obiectium culam dico, quod eodem assensu numero plus assentitur praemissis quam conclusioni. Plus inquam. i. firmius & naturalius per imaginationem eundem actum simplice (vt simplex distinguitur contra partes diuersarum rationum) partiri in intellectum & scientiam, sicut eodem actu plus diligitur appreciatiue deus qui creatura quando diligo Socratem propter deum, sed non iteriore actu cum sit idem actus nunero quo vterque diligitur. lsti modi late differunt. Possum enim intensius diligere creaturam quam deum, quia intentio dilectionis creaturae non est mihi vetita, nec intensio gradualis dilectionis Dei cadit sub praeceptum vt reor. Et patet aliunde. Pastor plus itensiue gaudet super ouicula quam perdiderat inuenta quam super nonaginta nouem quae non perierunt, licet illas plus diligat & malit illam ouem quam nonagintanouem perire, Lucae xv, sic de filio prodigo ad frugem melioris vitae reuertente patur intensius gaudet quam de filio frugi quem tamen plus pro digo appreciatiue diligit.

18

¶ Ad secudm argumentum principale soluens nego consequantiam. Ad sapientiam enim vltra assensum hunc tertium requiritur, vt ipse sit altissimarum rerum. Pone omnia requisita ad sapientiam cum hoc tertio assensu.

19

⁋ Ad tertium concedendo illatum hoc difficulter euacuabis. Sedo non sequitur quemadmodum non sequitur de notitia, iflexa respectu notitiae directae. Licet itellectus sit cam natural, & notitia directa. Requiritur concursus voluntatis, sed de causalitate no multum insisto. Cmuniter dicitur & apparenter quod hic tertius assensus praesuponit illos alios, & ab eis genatur, licet de actu comperatiuo voluntatis alit videtur dicendum. Voluntas pont obiectiue complexe ferri sine proportionabili latione intellectus, vt primus angelus appetiit dei aequamlitatem cum notitiis simplicibus prauiis, ergo pari ratione Socrates potest velle diligere Platonem propter deum cum intellectus iudicio Plato est diligendus proptu deum absque dilectione absoluta, huius aut illius. Absolutum hic contra respectiuum capio.

20

¶ At dicis philosophus dicit sapientiam esse intellectum & scientiam. Resndetur, Hoc est verum in valore. Illo enim assensu assentitur toti discursui & magis praemissis quam conclusioni, vt de dilectione Platonis ob deum, quae in valore est vsus & fruitio.

21

¶ Ex dictis propositiones infero quaerum pria est. ldem actus est latria & dulia. respectu diuersorum, vt exhibendo Petro honorem propt deum. secunda propositio vsu diligitur deus licite. Patet, hoc actu diligitur deus licite, hic actus es vsus igitur consequntia est syllogismus expositorius infallibilis. Non licet tamen vti deo licite. Aliud enim per hanc denotatur, s, quia materia haec partim hoc negocium transcendit haud diutius vos immorabor.

22

¶ Dubitatur quinto vtrum pru dentia sit vniuersalium, & videtur quod no, quia illo dato prudentia erit circa necessaria, cuius oppositu dicit Aristo. Rndetur quod prudentia est vniuersalium, sed magis singularium, vne tertio de aia dicit phlus vniuersalis existi mationem mouet. ludicium huius, huic iopi stipen porrigere ops plus mouet quam huius assensus, pauperi eleemosyna danda est. Insuper ars est circa difficile, sic prudentia & virtus. Ron huius est, quia multo difficilius est recte de singulari ob circumstantiarum varietatem iudicare qui de vniuersali. Adde etiam quod singularia magis alliciunt appe titum quam vniuersalia. Vt huius bellae mulieri praesentia quam mulierum in communi. Quocirca phius prio Rhetoricae ait quod legislator potest citius dicere verum quam iudex, quia illius iudicium est de futuris & vniuersalibus. ludex autem de praesentibus & singularibus iudicat quem amor & odium ligantium commodum aut damnum circumstant: ergo prudentia praecipue circa singularia emicat. Cocedo etiam prudentiam esse circa necessarium, vt iudicium huius. Nullum inhonestum est perpetrandum, sed communius prudentia est circa singularia, quia hoc ad opus dirigit non autem illa. Scia numquam et contigen tium, & hoc sufficiebat Aristoteli quantum ad discrimen. Rarenter in obiecto coincidunt. Per sile in fine quiti ca piti dicebat opinatio circa id versatur quod aliter se habe poest. Hoc es communiter verum, l etiam circa necessaria versetu. Et conceditur consequaentur quod moralis scia est prudentia, quia sensus conclusionis moralu scientificus potest esse prudentia eius,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7