Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"DIfferunt autem haec specie" &c. In hoc tertio capite philosophus species amicitiae distinguit secundm distinctionem amabilium: & caput nouem conclusionibus absoluitur. Prima conclusio est. Tres sunt amicitiae species abinuicem distinctae. Hanc probat, quia tria sunt amabilia inter se distincta: scilicet honestum, vtile & delectabile. ltaque tres amationes. Nam ex distinctione obiectorum specifica arguitur distinctio actuum secundo de anima. Et licet idem sit ama bile honestum & delectabile, est tamen distinctio rationum: quod sufficit. Et licet amicitia ob honestum sit praecise amicitia absolute & proprie dicta, & diuisio sit analogi in sua analogata, & non generis in species non magnopere ad moralem interest. Veram rationem generis atque speciei logici munus est exacte rimari. Amatio est genus amicitiae: non requiritur ad amationem. Amatio reciproca vel patens vtrunque ad amicitiam requiritur, vt ex capite praecedenti patet. Ob vnumquodque enim est amatio mutua non latehs: igitur. Atque qui sese mutuo amant hoc bona sibiinuicem volunt quo amant: hoc est si ament se propter bonum honestum volunt sibi bo num honestum: si propter bonum vtile, sibiinuicem volunt vtile: & ita de bono delectabili. Qui igitur ob vtilitatem &c.

2

⁋ Haec est secunda conclusio huius capitis in qua habetur, quod amicitiae ob vtilitatem atque voluptatem non per se sed per accidens sunt amicitiae. Quae conclusio sic probatur. Omnis amicitia qua amatur quis non propter seipsum absolute, sed propter alterum, est amicitia per accidens: sed tam amicitia propter vtile quam amicitia ob delectabile est huiusmodi: igitur. Minor patet. Quia qui amat propter bonum vtile ob suum emolumentum diligit, & non propter bonum alterius: sic qui alium diligit propter bonum delectabile, diligit illum quia affert sibi oblectamentum, & non propter ipsum aut eius virtutem: Non enim facetos amant quia tales, hoc est quia habent virtutem eutrapeliam sed quia ipsis afferunt voluptatem. Qui amat aliquem quia talis est, putastudiosus & probus: per se amat, non autem sic in aliis duabus speciebus amicitiae. Sequitur in litera. Tales autem amicitiae fa cile dissolui possunt, haec est tertia conclusio huius capitis, quae sic probatur. Illae amicitiae quarum causae non diu permanent, sed de facili labuntur, cito pereunt: sed causae amicitiae ob vtile & delectabile sunt huiusmodi: igitur. Consequentia tenet cum minore. Maior etiam elucidatur, quia cessante causa per se, a qua effectus dependet, vt radius a luminoso, cessat effectus. De effectu a causa dependente in esse & conseruari loquor, quemad modum est huiusmodi. Minor patet. Non enim semper est idem homini vtile. Dum enim homo est inopia pressus, locuples est ei admodum vtilis: & dum morbo laborat medius est ei propitius: & dum est sospes medicus non est ei amplius vtilis. Et sic de delectabili: quia vno tempore aliquid est delectabile, quod alio tem pore minime delectat. Quia fallax & fugax est voluptas. Maxime autem &c. Hic ponitur quarta conclusio in qua loquitur de subiecto amicitiae ob vtile. Quae est amicitia ob vtilitatem maxime videtur esse in senibus: Senes enim ob corporis imbecillitatem habent insultus perturbationum mitigatos a natura: quoniam frigidi & sicci sunt licet accidentaliter videantur humidi ob crudos humores: modo talium sanguis est dimi nutus qui eos iucundos fecerat: ideoque non quaerunt delectabile sed vtile: quatenus eorum naturae collabenti suc curratur, vnde sibi vtiles amicos putant. Et non modo hoc in senibus fit, sed etiam in adolescentibus & quibusdam viris: qui suae vtilitati student. Non loquitur de senibus aut iuuenibus probis: quia sic repugnaret dicendis inferius. Loquendo itaque de senibus & iuuenibus improbis. dicit tales non sunt vere amici, nedquaerunt adinuicem conuiuere. Et quoniam non sunt adinuicem delectabiles, neque vnus indiget societate alterius, nisi ob emolumentum, eousque iocundi sunt quousque boni consequendi spem habent. Hoc est eatenus sunt delectabiles, quatenus spem boni habent & non vltra cum his hospitalitiam amicitiam ponunt. Hoc est peregrini seinuicem ob commodum quod mutuo consequuntur amant. Puta si hospes pecuniam fusius exponat ab hospita diligitur, & porrecta fronte illi seruietur: sin parce, caperata fronte illi cibum ministrant & pro eius egressu anxie laborabunti. Quinta conclusio. luuenum amicitia maxime ob voluptatem fit. luuenes enim lasciuiusculi, calidique suapte natura cum affectu viuunt, & id maxime sequuntur quod ipsis iucundum est: atque praesens incommodum nondum sunt experti: de futuris autem parum prospiciunt. Haec amicitia est momentanea atque transitoria. Probatio: mutatur aetas quia sunt labentis aeui: & tunc materia iucunditatis in eis mutatur, secundum illud Apostoli primae ad Corinht. xiii. Cum essem paruulus, sapiebam vt paruulus: cum autem factus sum vir, euacuaui quae sunt paruuli. Tunc pila, throcus, arcus, equitatio super harundinem, crepitacula & caetera id genus in quibus oblectamentum mutuo ceperunt perit. Et sicut iuuenum caro alteratur incremento, sic eorum mens est instabilis. Nunc sunt inter se amici & colludunt: & protinus inimici, & tursus in eodem die amici. Talis ergo voluptatis celeris fit mutatio: proni enim sunt iuuenes ad amores. Plurimum enim amatoria amicitia perturbatione fit. hoc est passione iuuenili atque ob voluptatem amant. Volunt enim totos dies versari vna simulque viuere: sic enim fit ipsis quod per amicitiam suam affectant: hoc est sic voluptate fruuntur quam per amicitiam quaerunt. In effectu sic ducitur ratio. Cuius causa facile labitur, illius effectus cito euanescit: sed causa amoris iuuenilis mox euanescit: igitur. Et idem est de amore qui fit inter personas impudicas, loquendo de actibus voluptatis & sensualitatis, deductis aliis spurcitiis quae inter tales personas contingunt. Bonorum autem amicitia qui sunt macti virtute. Haec est sexta huius capitis conclusio quae dicit. Amicitia studiosorum & virtute similium, perfecta est amicitia. Et sex conditiones quae tali amicitiae inhaerent tangit. Prima est quod talis amicitia est per se amicitia. Secunda quod talis amicitia est maxime amicitia. Tertia quod est permansiua. Quarta quod talis ami citia in genere amicitiae est perfecta. Quinta quod talis amicitia est optima. Sexta conditio quod huiusmodi amicitia est rara inuentu. Hi volunt amicis probis bona, amicorum gratia & non per accidens. Quod sic probat. Amicitia quae est secundum se: non secundum accidens, amicitia: quae est diuturne permansiua, quae est amantibus simpliciter bona, quae est integerrima, quae est maxima & optima, quae est difficilis & inuentu rara, ista inquam est perfecta: sed praefata amicitia cum sex conditionibus praefatis est huiusmodi: igitur. Huius rationis minorem in litera prosequitur. Literam ergo ingredior quam particulatim explico. Hi nanque mutuo sibi bona similiter volunt puto. Dauid vult lonathae bonum, & eum esse probum virum: & contra idem vult lonathas de Dauide: quod boni sunt hoc est sunt ambo boni, ergo bene volunt: & bonitatem sibiinuicem inesse volunt. Sicut enim malus male vult in eo quod malus est, sic bonus bene vult in eo quod bonus: & signanter amico, sicut castus caste loquitur in eo quod castus est: boni vero sunt per seipsos hoc est propter suas virtutes & se ob tales amant & non gratia lucri aut voluptatis. Atque ii maxime sunt ami ci qui bona amicis illorum gratia volunt. Per seipsos enim ita se habent & non per accidens. Hoc est dictu Adam episcopus scotus. Osualdum northumbrum regem diligit, & ediuerso propter virtutes quae erant in sancto antistite & rege: & non ob aliud. Pari modo Hieremias propheta losiam regem ob vitae candorem amauit & contra. hoc est non amauit eum propter bonum vtile aut delectabile quod a rege recipere intendit: quia dato quod nunquam speraret aliquid ab ipso accipere adhuc ob eius virtutem ipsum amaret. Ex hoc sic arguitur. Illud quod est per se tale est inagis tale quam id quod est per accidens tale: quia per accidens praesupponit per se, secundo physicorum: at amicitia quae est ob bonum virtutis est per se talis, & aliae amicitiae sunt per accidens tales: igitur. Hoc enim in litera nouissime exposita innuebat. Sequitur in litera. Permanet igitur horum amicitia quaediu sunt boni: at virtus permanens est. hoc est dictu amicitia quae est ob virtutem est permansiua: quia cuius causa inesse & conseruari est permansiua, illud est permansiuum: at amicitia ob virtutem est huiusmodi: igitur. Minor patet. Virtus illius amicitiae est causa quae est permansiua, cum sit habitus, & per consequens difficulter dimobilis. Licet enim & actui virtus conueniat, tamen ob diuturnitatem communius habitui attribuitur. Vides quod studiosi & macti virtute sincere se amant in domino. Sequitur in litera. Atque horum vterque bonus est simpliciter & amicus. boni enim ipsi & absolute & sibi mutuo boni sunt & vtiles & iucundi. Simili modo declarat quod amicitia ob virtutem est perfecta. Et sic ar gumentatur. Illa amicitia cui nihil deest quod pertinet ad rationem amicitiae est perfecta in genere amicitiae (proculdubio perfectum est cui nihil deest, quinto metaphysicae) at amicitiae quae est propter bonum virtutis nihil deest, quod ad rationem amicitiae attinet: sane haec amicitia omnia complectitur per quae aliae amicitiae fiunt. Porro in hac amicitiae specie vterque amicus est bonus non solum simpliciter secundum seipsum sed etiam est bonus comparatiuc ad suum amicum. Nempe probus est. & amico vtilis & delectabilis. Quod sic colligitur. Siquidem studiosae operationes a virtute emanantes sunt delectabiles ex secundo huius. Et hoc in nobis experimur: quia post laudabiles operationes oblectamentum & suauitatem capimus, sicut post mala nostra, tristitia tanquam spina pungimur. Et sic in studioso operationes alterius studiosi sunt delectabiles, cum sint operationibus propriis similes, & eum ad virtutem alliciant continuandam: ergo amicus est amico vtilis & delectabilis. Sequitur in litera. Talis autem amicitia non sine ratione perma nens est &c. Hoc est. Amicitia quae est ob bonum virtutis est optima. Quae conclusio sic probatur. Illa amicitia quae omnia copulat. quae ad amicos requiruntur, est optima: at amicitia quae est ob bonum uirtutis est huiusmodi: igitur. Minor patet, quia amicitia ob bonum virtutis, bonum vtile & delectabile coniungit & implicat. Sequitur octaua conclusio. Quod est absolute bonum est bonum simpliciter atque absolute iucun dum: sunt igitur absolute bona maxime amabilia, hoc est virtutes: amicitia ergo erit in hiis maxima atque optima. Sunt autem merito tales amicitiae rarae. Sequitur nona conclusio & nouissima huius capitis. Pauci enim sunt tales. Hanc conclusionem in litera bifariam probat. primo sic. Amicitia quae est ob bonum virtutis, est solum studiosorum: sed pauci sunt studiosi ob difficultatem medii attingendi. ex secundo huius, & stultorum infinitus est numerus secundum ecclesiastem, & homines vt in pluribus sunt mali primo topicorum. & poeta. Rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot Thebarum portae vel diuitis ostia nili. Non tamen est intelligendum quod non plures quam satyricus ponit, sint boni. Helias existimabat se solum in cultu diuino permansisle. Audiuit tamen a domino septem milia in Israele relicta quae non curuauerunt genua ante Baal.

3

⁋ Secundo probat eandem conclusionem sic. Sane virtus illa quae magno tempore & consuetudine eget adhoc vt cognoscatur est rara: sed amicitia haec est huiusmodi: igitur. Consequentia tenet cum maiore. Minorem per vetus deuerbium declarat quod dicit. Ante dictam salis mensuram comestam. i, simul estam ab eis qui volunt esse amici, non cognoscitur amicus: sic dicit Argyropilus. Leonardus vero sic dicit. Prius sal illud de quo dicitur comedendum est quam se cognoscere possint. Ista maior etiam patet ecclesiast. ix. Ne derelinquas amicum antiquum: nouus enim non erit similis illi. Vinum nouum amicus nouus. Hoc est non confidas illi a prin cipio donec probatus fueris: sicut nescitur quale vinum nouum sit futurum.

4

¶ Qui vero celeriter &c. Obiectionem excludit de his qui cito videntur fieri amici. Dicit enim philosopus tales velle esse amicos & amicitiam inter se coire, non tamen esse amicos. Voluntas amicitiae hoc est volitio amicitiae in vsitatiore mo loquendi apud theologos, citofit, non autem amicitia: & patet per dicta. Amicitia enim tempore & caeteris ad veram amicitiam requi sitis de quibus ante meminimus coalescit. Fit enim similis amicitia vtrique ab vtroque, quod quidem amicis insit opor tet vt insit amicis vtriusque aliquid vt opinio virtutis & fidei & amoris gratia cuius vterque alterum amat & colit.

5

⁋ Circa hoc caput quaeritur primo: an sit dabile quartum membrum amicitiae, quod amare possum aliquem ob bonum vtile & virtutis, aut propter bonum delectabile & bonum virtutis, & videtur quod non autorita te philosophi in litera solum tres species ponentis, in hoc capite & in praecedenti.

6

⁋ In oppositum argumentor primo sic. Possum amare Socratem ob tria bona, scilicet honestum delecta¬? bile & vtile: vel propter duo istorum bonorum: & Socrates me ob tria ista aut duo me amabit reciproce, & isti amores non fugient: ergo dabilia sunt plura membra quam quatuor. Insuper possum licite amare Socratem qui mihi voluptatem honestam aut lucrum affert, & non gratia ipsius Socratis. Licitum est enim mihi capepecuniam, & licitum est huic mihi pecuniam dare: quare ego non possum illud licite velle gratiam eis ergo erit amicitia.

7

⁋ Tertio possum amare Socratem gratia ipsius ponendo omnia requisita ad amicitiam, & cum hoc eum amare vt det mihi vtile. Respondeo ad primum concedendo quod dari possunt plura membra ista copulando, & sic plura erunt obiecta amabilia. Secundum argumentum non mouet: concedo enim quod possum licite amare Socratem ob bonum meum vtile aut delectabile: sed talis amor ad perfectam amicitiam non sufficit. Est enim amor concupiscentiae & non amicitiae.

8

⁋ Ad tertium dicitur quod talis est amicus ob bonum honestum & bonum vtile simul, respectu eiusdem amici, sed respectu diuersorum actuum: & potest etiam id fieri respectu eiusdem actus posito quod vtrumque eodem actu velit. sed ille est virtualiter duo actus. Insuper ita gratus est verus amicus locuples sicut indigus quia inopi amico non ro ganti succurrit alioqui, non est verus amicus.

9

¶ Dubitatur vlterius an requiratur longum tempus ad amicitiam cognoscendam. Respondetur affirmatiue. Patet autoritate philosophi & rationibus eius. In oppositum tamen argumentor Socrates est mihi amicus ob bonum honestum: ego illi sicut mihiipsi fidem adhibeo: amicus enim est alter ego. Plato est amicus Socratis, inter quos est vera amicitia Socrates dicit Platonem illibatae vitae, tunc sic: si Socrati fidem adhibeo, necesse est assertis ab illo fidem habere: sed ipse dicit Platonem virum probum: ergo mox possum ipsum in veram amicitiam assumere. Si dicas eius probitatem nondum expertus sum, hoc non soluit. Expertus sum Socratis integritatem, cui in omnibus credo: ergo ei firmiter assentio Platonem esse talem qualem ipse refert. Secundo sic. Cicero est clarissimae famae apud omnes eiusque bonitas est mihi nota: ideo possum illum repente in amicitiam assumere. Si dicas quod adhuc dubitare possum an sit hypocrita aut occulte malus. Contra si talis esset ab inti mis amicis cognosceretur.

10

¶ Respondens ad prius limito dictum Aristotelis secundum exigentiam prioris argumem ti, & dico quod possum talem recipere statim in amicitiam, & mei cordis secreta illi reseruare: experientia enim vel per alterius indubitati experientiam Platonis integritatem deprehendo.

11

¶ In secundo casu si vis cum priore coincidere quod id cognosco per veros amicos illi famato familiares & cum eo plurimum conversantes: & tunc est prius argumentum. Velloqueris de bene famato per vulgus incertum de quo non est suspitio mali: dico quod talem in amicitiam capiam multo celerius quam alium non sic famatum: sed illa fama nuda non sufficit ad veram amicitiam ha bendam. Ecce tres amicitiae species quarum due sunt labiles, sluxae atque momentaneae a futilibus dependentes fontibus. Hic est solum amicitiae vmbra, atque fictum amicitiae simulacrum, si vnus in reciproca datione alteri non respondeat: alius queritur. Macti virtute amicitiae nexu copulati sunt perpetui. Nullius loci intercapedo, nulla temporis malignitas, nec ventorum reflatio illud indissolubile vinculum dissoluit: stantibus virtutibus in extremis, nexus in eis persistit. Haec amicitia altissimis infixa radicibus nulla vi dimoueri aut diuelli potest: susurrantibus & dissidium inter eos temere molientibus haudquaquam credunt. Opposito dato non essent ma cti virtute. Probitas inter eos necessitudinem conciliauit: qua stante nexus est indissolubilis. Non continget inter eos, quod quibusdam conciliatis cum Alcibiade. Fuit enim Alcibiades astutus artifex amicitiarum conciliandarum, eloquentiae clypeo sua vitia celans. At cognitis eius sceleribus, amoris vinculum in odium conuertebatur. Quis etem scelerosum diligit: qui ignauiae socordiaeque deditus inter oscitantes degit. A nullo probo mediusfidius diligetur. Non inficior theologorum more loquendo illius naturam diligendam: improbos tamen mores insectandos. Et si qui in ganeis, popinis, lustrisque interdiu inter lupas viuant, crapulam exhalantes & vinum euomentes, & noctu in tenebris vagentur, aliorum vestes rapientes, inter tales nullum est verae amicitiae vinculum. Tales asotos si dubitas perconta re & ita esse tibi plane respodebunt. Sed res iam postulat vt tandem finem huic imponamus capiti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3