Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

1

T vero dissentiunt &c. hic philosophus determinat, quomodo sunt incusationes & murmuta in amicitiis personarum inaequalium. Et tres partes praecipuas hoc caput continet. In prima medium citat con Atrouersiae rationem assignando. In secunda controuersiam soluit. Et in tertia corollatium infert. Secunda pars illic, videtur autem: tertia pars illic, quapropter videbitur. Duabus conclusionibus principalibus, & vno corollario caput est consummatum. Prior conclusio est. Inamicitiis quae in excellentia consistunt, dissensiones & questus sunt. Nam vterque amicorum se dignum existimat plus habere debere: at hoc non fit dispari amicitia. Primo rationes puer praestabiliori inducit. Si enim probo bonum tribui debet, probiori plus boni conferen dum est. Itidem in amicitia quae est ob bonum vtile: non enim videtur rationi consentaneum quod minus vtilis aequalia recipiat cum illum qui est magis vtilis, accidit quaedam subministratio, hoc est seruitus, & non amicitia si commoda quae ex amicitia proueniunt non distribuantur secundum dignitatem & secundum quod ratio efflagitat. Ho: explicat per eos qui inaequaliter in societatem pecuniam ponunt. Nempe qui plura erogarunt plura recipiunt, sicque in amicitia fieri debere arbitrantur. Qui vero eget &c. Ponit motiua inopum literaque est clara, sic enim inquit, Qui vero eget & qui est inferior contra dicit. Nam ad amicum bonum spectare censet egentibus opem ferre: quid enim conducit quempiam viro studioso aut potenti esse amicum, si nihil emolumenti inde consequuturus sit? Sequitur. Videtur autem vterque recte censere. Haec est secunda pars principalis & conclusio huius capitis qua dicit quod vtraque opinio recte sentit: vtrique enim parti plus tribuendum est non autem de eadem re. Praestabiliori enim plus honoris, inferiori vero plus emolumenti dandum est. Virtutis enim & beneficientiae primum honor est: indigentiae vero auxilium, hoc est lucrum. Hoc probat exemplariter. Nam id ita sese habet in rebus publicis. Non enim is qui reipublicaenihil attulit honoratur, sed qui in rempublicam beneficia contulerit ei nonnihil tribuitur, quod publicum est, id autem honos est. Neque fit vnquam vt quispiam simul & lucrum & honorem a republica accipiat. Nemo enim fert in omnibus minus habere. Patet exemplariter in Londinensi apud Anglos praefecto quem maiorem vocant quotannis electo viro locupletissimo, honorem is in illo officio habet, pecuniarum vero nihil: cum multum de suo gratia honoris seruandi exponat. ldem patet in rectore vniuersitatis Pariensis: & in multis aliis magistratibus, quod enim pro dignitate fit id adaequat & amicitiam conseruat. Sic igitur & his est agendum atque congrediendum qui impares sunt: & iis qui in pecuniis aut in re alia vtilitatem accipit reddat honorem operaeprecium est, reddendo id quod potest: amicitia namque id efflagitat quod fieri potest: non vsquequaque illud quod est pro dignitate. Neque enim in omnibus id fieri potest: vt in honoribus erga superos atque parentes. Nemo enim deo atque parentibus vnquam dignum retribuere poest qui pro virili & quantum potest id facit bonus & aequus esse videtur. Sequitur tertia pars praecipua capitis, in qua ex praedictis philosophus corollarium infert dicens. Qua propter videbitur patrem &c. Hoc est hinc fit vt videatur non licere filio patrem abdicare, patri autem abdicare filium: quia semper reddere oportet & filius semper debet & quicquid erga patrem egerit nihil vnquam dignum facere potest iis quae a patre suscepit: non igitur ei patrem abdicare licebit quiasemper ei debet. Post haec probat quod patri licet filium abdicare. Nam quibus debetur potestas est dimittendi beneficiumque negandi: patri autem semper debetur: igitur patri potestas est filii dimittendi. Sic virtualiter ratiocinatur. Ille qui semper remanet debitor ad benefaciendum alicui non licet ipsum abdicare ei non benefaciendo, sed filius semper remanet debitor patri, igitur non licet filio patrem abdicare. Maior est manifesta: quoniam non licet debitorem nunquam reddere debitum. Minorem in litera probat, quia filius patri aequiualens rependere nequit. Secun da pars corollarii scilicet quod filium pater abnegare potest. Patet sic. Ille cui debetur habet potestatem dimittendi eis qui ei debent patri autem debetur a filio & non contra: & ita habet potestatem abnegandi filium. Patrem creditori perpetuo: & filium debitori perhenni accommodabis. Et sequitur in litera. Simul autem nemo forsitan. Hoc est tametsi ita est quod pater possit filium abnegare: tamen abnegando & abdicando, nullus videtur conferre filio beneficium sed totaliter subtraxisse, nec humane egisse nisi ille exuperet prauitate. Aliqui dicunt ille scilicet pater, satius est tamen dicere nisi ille, scilicet filius flagitiosus fuerit. Et sequitur in litera. Nam absque amicitia naturali, humanum est auxilium non negare, hoc sic intelligo, seclusa etiam amicitia naturali, id est licet inter patrem & filium non esset amicitia naturalis tamen humanum est ei non negare auxilium, humanum adhuc est non desistere a beneficio sed succurrere. illi etiam in quem multa beneficia contulimus. Hoc est etiam prauo filio cuius prauitas a principio erat ignota vel saltem minus patens. Patri tamen fugiendum est aut non studendum, opem filio oferre. Dum prauus manifeste est, Fortasse enim propter bonorum amplitudinem in ipsum collatorum & patris familiaritatem deterior efficietur. Sequitur in litera. Plerique enim suscipere quidam beneficia volunt: conferre autem nolunt, ac fugiunt, vt inutile. Vt malus filius vult suscipere benefi cia a patre: iamquea recepit nec simile pro virili rependit. Fugiunt inquit conferre vt inutile, dicunt enim conferre est inutile. Sequitur. Sed de his quidem eousque sit dictum. antiqua translatio habet, de his autem intantum sit dictum. Contra solutionem corollarii philosophi argumentor probando quod aliquis potest patri satisfacere. Potest enim conseruare vitam paternam in casu etiam difficillimo, cum periculo vitae suae: modo non minor est virtus quam quaerere parta tueri. Pater autem inf actu voluptuoso fuit causa essendi filio. Praeterea filius potest patrem alere in senecta tam in alimentis quod in moribus, ergo tunc patri aequiualens reddit: ergo etiam iste filius potest patrem abdicare, sicut pater eum: cum ei satisfecit. Respondetur admisso illo casu qui rarus est inuentu, nonnumquam tamen contigit, vt de quodam Scipione legitur: iste filius tantam opem patri quantam ab eo accepit confert tamen inhumanum esset illi patrem abdicare: & a gratitudinis lege multum discedere. Nec eo beneficio tantum iuris in patrem quantum pater in ipsum habet acquisiuerit. Quinimmo nefarius est filius atque furca dignus qui patrem nil male merentem e domo extrudit, quum ciconiarum mos sit defoetos progenitores fouere ac alere. Bellua est abiectior quae parentum non miseretur, & viis in necessitudine, suppetias non fert. Vltra etiam legemn naturae diuino iussu sunt filii ad hoc ipsum obno cii, nulla rima aut ansa ab illo modo nexuque solubiles.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14