Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"COnsiderandum est igitur". Istud est octauum caput & nouissimum huius secundi tractatus in quo philosophus veterum bene dicta suis dictis accommodat. Peculiare autem est illi ante omnia materiam in medium afferre de qua dicturus est: deinde priscorum opiniones citare, illorum maledicta retundere: & tandem suam doctrinam expulsis vrticis afferre, eam rudius primo lineando: deinde particulariter eandem depingendo: demum aliorum bene dicta ad suam sententiam trahere. Primo autem sic dicit. Considerandum est igitur de ipso, hoc est de ipsa felicitate, non ex conclusione solum, hoc est non solum sententia nostra conclusa, & nostris rationibus eam considerabimus, sed etiam de his quae ant: qui posuere Hoc probat, quia si sua dicta cum antiquis conueniant, signum est sincerioris veritatis, vero nanque emnia quae competunt consona sunt: falso verum cito dissonat. Hinc quidam philoscphus dicebat. Mendacem esse bonae memoriae oportere: quia falsa multa relata licet prima fronte inter se non repugnare videantur, saepicule diaphoniam construunt. Antiqui dicebant triplicia esse bona, scilicet animae, corporis, & fortunae: sed bona animae a philosophantibus censentur esse bonorum potissima: & bona externa infima. Ponebant autem antiqui felicitatem consistere in potissimis bonis scilicet animae: & ita ponit Aristoteles: quia actus immanentes animae, operationes animae dicuntur & fines. Secundo consonum est etiam rationi quod ab eis dicitur. Dixerunt antiqui bene viuere & bene agere idem esse. Pene enim bona quaedam vita, & bona actio felicitas dicta est. Reuera cuncta quae de felicitate quaeruntur felicitati, vti difliniuimus, convenire videm tur. Post haec narrat ea in quibus antiqui circa felicitatem constituendam differebant. Nam quidam antiquorum felicitatem virtutem moralem ponebant: & isti felicitatem in potentia appetitiua animae colloca bant. Quibusdam videtur felicitas in prudentia. Aliis in sapientia consistere. Prudentia est perfectio intel lectus actui: & sapientia perfectio intellectus speculatiui: vt deo duce in sexto libro fusius monstrabitur. Alii vero ponunt horum aggregatum. Alii aliquod horum cum voluptate: puta scientiam cum voluptate, aut prudentiam cum voluptate, aut non sine voluptate. Hoc est aliqui voluptatem partem essentialem felicitatis scribebant, aliqui vero dixere voluptatem esse perturbationem felicitatem concomitantem. Hoc magis cum Aristotele quadrat. vt ex decimo est perspicuum. de decora voluptate & non foeda semper loqui tur. Sunt alii qui externam affluentiam ponunt. Et qui id dicunt partim sunt multi & antiqui: partim vero pauci & praeclari: quorum neutri in vniuerso peccant: sed eos in plurimis verum attingere rationi est consentaneum. Postea dicit quod sua opinio in aliquo conuenit cum eis qui felicitatem in virtute collocant: quia ipse ponit felicitatem in operatione virtutis, siue eius vsu consistere: non autem in ipsa virtute, quae est solus habitus. Vsus enim est finis habitus & possessionis: sed tamen non parum ab his discrepat. Fieri enim potest vt virtutem habens nihil boni operetur, hoc autem in ectu fieri nequit. Qui nanque operatur, agit vtique necessario necessitate consequentiae, non autem necessitate consequentis sed contingentia consequentis: & bene etiam agit, cum operatio eius a virtute ipsa emanet. Et hoc trifariam munit: primo sic in valore argumentatur. Vsus siue operatio rei est praestantior ipsa possessione siue habitu: at felicitas ponitur in sublimissimo, proinde opinio ponens felicitatem in actu est praestabilior opi natione ponente eam in virtute. Secundo sic, stat habitum virtutis non exercere aliquid boni: patet in dor miente. hoc in vsu fieri nequit, igitur. Tertio sic, sicut in olympiadibus non ii qui sunt elegantissima forma, aut viribus pollentissimi coronantur. sed qui certant & vincunt: sic non qui virtutem habent, sed qui secundum virtutem agunt in vita pulchrorum & honestorum compotes sunt, & praemia sumunt, vnde inepte Altisiodorenm. virtutem eius actui praefert. Sequitur in litera. Est autem & vita ipsorum per se iucunda. Hic probat quod sua felicitatis descriptio quadrat cum positione ponentium felicitatem consistere in virtute cum voluptate. Vult probare quod felicitas non est sine voluptate, per hoc quod operatio virtutis non caret oblectamento, supponit tamen quod delectari est solum animalium. quia ratione animae sensitiuae id conuenit alicui. plantae enim non delectantur. Vnicuique enim est delectabile quod amat, vt equorum amatori equus est oblectamento. ldentidem spectaculum est voluptati, amatori spectaculorum. ltaque iusta delectabilia sunt iusto: ergo opus studiosum est delectabile amanti virtutem. At quae vulgo iucunda sunt repugnant saepius inter se, eo quod natura talia non sunt, sed honestatis amatoribus iucunda sunt natura atque secundum se delectabilia: illa autem sunt virtutis operationes, quare & his ipsae sunt voluptati, atque per seipsas iucundae, proinde ipsorum vita non indiget: voluptate tanqui aliqua foris & extrinsecus adiungenda: sed in seipsa voluptatem continet. Praeterea nec is est bonus qui bonis actionibus non delectatur. hoc in iustitia in liberalitate & caeteris declarat. Insuper operationes secundum virtutem sunt bonae & pul chrae. Primo maxime bonae & pulchrae: si studiosus de ipsis rectum affert iudicium, iudicat recte vt dictum est: igitur felicitas est optima operatio iucundissima atque pulcherrima. Et haec tria abinuicem non separantur vt habetur in deliaco carmine: cuius est haec sententia. Summe est pulchrum ex Astraea quod gignitur alma. Optima si valeas res est: quod quilibet optat, Summe est iocundum si re potiaris amata. In insula Delo erat templum Apollinis. Est autem Delos insula in aegaeo mari, omnium cycladum clarissima. Apollinis alumna, templo & oraculo, & etiam mercatu, insignis. Hinc Apollo delius dicitur & deliacus, vt in proposito deliaco carmine. in quo haec tria diuidebantur, virgo astrea pro iustitia ponitur, vnde primo Metamorphoseos. Vltima caelestum terras astrea reliquit. Astreus eius pater erat iustissimus, eam ob rem solent poetae Astream pro iustitia accipere, estque summe pulchrum quod ex astrea virgine gignis tur, hoc est ex iustitia. Optima si valeas res est, hoc est corporis valetundo est res optima, id autem quilibet optat, & illud est maxime iucundum si re potiaris amata. Dicit vlterius quod externa bona ad felicitatem conducunt. lam capit nonnihil de opinione vulgi, felicitati per ipsum descriptae id attribuens. Fieri enim non potest aut non facile fit, vt is agat praeclara cui facultates desunt: vt extruere vrbes & eximias arces: sed quia potest nonnunquam contingere in heroico viro non multa habente, vt faciat multa excellenter in omni aeuo memorabilia: propterea adiecit, non facile fit. Possessiones felicitatem politicam ornant. Nam illa est felicitas actiua quae est ad alterum. vt nobilium principum qui rempublicam egregie regunt. Ista felix contemplatiue non indagat vt ingenue in decimo libro explanat. felicitatem actiuam contemplatiuae in decimo confert: & hanc illi anteponit: nunc autem de actiua felicitate sermocionatur: quam politisantes & hominum vulgus caeteris praeponit: quorum loquendi modo vtitur. Ille enim est eius modus familiarissimus: quando loquitur de diuersis placitis ante suam determinationem, viam communiorem inter loquendum sequitur. Nobilitas sanguinis felicitatem extrinsecus ornat: verum haec fumosa nobilitas parum eam decorat. Cicero en im nouus homo pater patriae a libera vrbe praedicahatur, Catilina nobilis ciuis Romae natus perniciem conspirauit: & Salustius genere patritius maiores suos turpi vita maculauit. Bona proles item felicitatem ornat. Ioachim & Anna in opprobrio aliquandiu vitam egerunt, quia liberos non sustulerunt in Israel: sic Elisabeth & Xacharias. Anna mater Samuelis, & similes. Pari modo corporis pulchritudo felicem venustat. de Saule legimus quod ab humero sursum reliquos lsraelitas transcendit. & species Priami aut prima digna est imperio inquit porphyrius phaenix. Et poeta, Gratior est pulchro veniens in corpore virtus. Ille enim qui penitus est deformis, ad rem publicam ministrandam ineptus censetur: ne illi dicatur: monstrum in corpore monstrum in anima. Aliqui tamen tales heroici sunt viri. ratio enim corporis influxum moderatur. Et Seneca ad Lucillium in epistola ad Claranum dicit. Natura sub deformi corpore Clarani animum collocauit perfectissimum. Improbitas praeterea liberorum felicitatem obfuscat. Addatur etiam secundum vulgus impudica coniunx, quam hispani ignominiose animal cor nutum nominant. Ecce variis modis felicitas actiua & ciuilis labefactatur. ab multis enim extrariis dependet: propterea est minus nobilis.

2

¶ Dubitatur primo quomodo illud intelligendum venit: Omne verum omni vero consonat.

3

¶ Secundo quomodo dicit multorum delectationes esse contrarias: cum delectatio tristitiae contrarietur, septimo ethicorum: & tantum vnum vni sit contrarium decimo metaphysicae, & primo caeli.

4

¶ Tertio quid sit certamen olympicum.

5

¶ Ad primam dubitationem aliqui dicunt quod per con sonare intelligitur antecedere: per dissonare non antecedere: modo omnes propositiones includunt verum: nulla enim est propositio ita falsa, quin inferat disiunctiuam ex seipsa & suo contradictorio conflatam. quiaitalis est necessaria. illud autem nihil est dicere: nec prolixus ero hoc oppugnando. vult Aristoteles dicere quod nunquam verum vero repugnat: bene autem falsum falso: impossibile cuilibet propositione repugnat. Logicus insolubilibus implicitus hic insultabit. haec propositio secundum hanc significationi repugnat vero, per pronomen demonstrando propositionem cuius est pars: non est necesse dicere illam se falsificare. Qua vero aduersetur patet: capiendo illam mentalem, si non potest ita esse sicut ipsa significat, ipsa est impossi bilis, & vero repugnat: si potest ita esse sicut ipsa signi ficat, & non potest habere aliam significationem: iam ita est sicut ipsa significat. & sic verum vero repugnat. Dicimus quando ita esset in reflexiuis nihil ad nos. inso lubilia in proposito parui facimus. ex logica illa supponenda sunt. Verum vt somnolenti a graui sopore ex citentur, hoc in praesentia mouemus.

6

¶ Ad secundam dicitur. delectationes formaliter non contrariantur: nonnunquam tamen obiectiue & originaliter, si sint circa eandem materiam: sicut est de prodigo cui pecuniam profundere est voluptuosum: auaro autem est oblectamentum pecuniam auide legere, lectamque custodire. & haec immensa dissipatio & inanis coaceruatio ex vitiis oppositis emanant.

7

¶ Ad tertiam dicitur quod olympias, adis, est spatium quinque annorum quod Romani lustrum dixere. de quinquennio in quinquennium certamen olympicum Graeci in honore louis olympici celebrarunt. olympia est vrbs inter Ossam & Olym pum montem, mercatu celebris, sed certamine quod quinto quoque anno illic fiebat multo celebrior. Graeci tem pora per olympiades sicut Romani per consules vel lustra post vrbem conditam supputarunt. Quinqua gesimo Oaiae hebraeorum regis anno olympiadis initium (si Eusebius recte colligit) habuere. Africanus ta men quem Beda in de temporibus insequitur dicit Olympiadem primam quarto anno Ioathan regis luda fuisse institutam. hoc est post quadringentos sex annos troiani excidii a Graecis.

8

¶ Quarto dubitatur instan do quia videtur quod liberalis potest dare pecuniam cum nausea & tristitia. Quinto dubitatur quare dicit quod ( amatoribus honestatis ea sunt voluptati quae sunt natura iocunda: & quae sunt vulgo voluptati non natu ( ra talia sunt.

9

¶ Ad quartum respondetur quod qui cum taedio dat, nondum est liberalis. licet initium ad liberali tatem habeat: longo dandi vsu oblectamentum capiet. & ante voluptatem habitam nunquam est liberalis. dicere sole¬¬ bam quando adhuc cum tristitia vbi ratio expostulat dedi, indubie liberalitatis pulchrum campum vix olfeci. Illa enim non simul stant, vt quis liberaliter quippiam largiatur, & non sit dandi voluptas: sicut nemo est bo nus qui bonis operibus non oblectetur. dicente Aristotele. Praeter enim ea quae dicta sunt neque bonus is est qui bonis actionibus non delectatur.

10

¶ Ad quintum dicitur quod voluptates ab honestate prodeuntes semper sunt circa idem, quia circa medium: nec eorum vnquam subit poenitudo: & non modicam suauitatem eorum recordatio studiosopraebet: proinde vniformiter atque naturaliter fiunt. Opposito modo de oblectamentis vulgaribus in vsu est.

11

⁋ Ambigitur finaliter an summum bonum in virtute aut in eius opere seu actu consistat. est sermo solum de actu eli¬ I cito virtutis qui sua efficacia exteriorem operationem efficit secluso obice. Respondetur in actu. vt eleganter Aristo teles in litera probat. Et patet aliter, Actibus enim meremur, non autem habitibus: proinde actus praestant. Secundo l quia opus est magis in ptante nta situm quam virtus, vt tertio libro perspicuum est. Tertio operatio est cam virtutis, virtus autem non es fons operis igitur. Refellis hanc probationem, quia quum primum virtus est producta, actum efficit: hic est cir culatio causalitatis secundum speciem. Quarto opus est finis virtutis: modo finis est eminentior iis quae ad finem ordinantur. Insultas: dirigens est melior directo, virtus autem actum suum dirigit. Secundo, summum bonum nullo alio perficitur: sed operatio alio perficitur scilicet voluptate superueniente: vt in decimo dicetur.

12

¶ Tertio virtutes sunt connexae ob perfectionem non autem bona opera.

13

¶ Quarto, si felicitas in ope re consistat: quando homo cessat ab opere, cesset esse felix: & ex consequio miser efficiatur. Quinto. Tullius in paradoxis summum bonum in virtute ponit, subscribit illi Seneca in libro de beata vita dicens. Erras cum interrogas quid sit illud propter quod virtutes petantur, quaeris enim aliquod supra summum. In pluribus epistolis idem sequitur. Sexto, operatio potest esse in malo non autem virtus ob connexionem.

14

¶ Ad primum dicitur quod felicitati cooperatur virtus & prudentia sed non propterea est praestantior ea: actus enim intellectus est volitionis effector non tamen propterea melior.

15

¶ Ad secundum respondendo maiorem interimo. paruum enim bonum summo bono adiunctum, totum praestabilius efficit vt philosophus ait.

16

¶ Ad tertium dico quod maior est falsa. Aristoteles enim in illa connexione nihil aliud praetendit, nisi quod nemo absolute dicendus est studiosus nisi omnium virtutum generibus illustratus. Titubantem in communibus logicae esse logicum inficiantur. Successiue virtutes acquiruntur: sicut dialectice rhetorice: sed tempore acquisitionis nec est rhetor nec dialecticus nec studiosus. Etiam habens felicitatem multis aliis bonis operibus stipatur Non est sermo de felicitate aggregatiue more Boetii.

17

¶ Ad quartum dico quod non sequitur, felix cessat a felicitatis actu: ideo est miser. Nam solum mortali crimine irretitus est miser: & qui plurimis inficitur est miserrimus. Sed an felix incipiens dormire desinit esse felix, ambigis: dico ex bono doctorum vsu negatiue: tametsi enim qui venialibus solis implicatur dormit, non tamen desinit esse felix. Ad felicitatem enim sat est habere felicitatis habitum, cum carentia mortalis delicti: quo superueniente felicitas pessumit & contritione renouatur. Summus actus letiferae noxae conglutinatus, eum felicem minime denominat, felicitas auctore aristotele est in vita perfecta. Non pono miseriam priuatiue ob cessationem ab actu, miserum theologice diffniui & consonat peripateticorum doctrinae.

18

¶ Dicis felix a misero per medietatem vitae non discrepat: verum est in sopore a malitia miser cessat: interdiu perperam operatur: verum miser interdum aerumnosus fertur, qui penuria atque calamitate premitur iuxta illud catonianum, miserum noli irridere. sed non ita impraesentiarum miserum dicimus.

19

¶ Ad quintum dicitur Tullius & Seneca si recte intelligam tur ab aristotele non discrepant in hoc: virtus enim & actui atque habitui convenit, nec inter illa ipsi discernunt.

20

⁋ Sexta ratio ducitur ad oppositum: studiosus potest habere actum letiferum immo multos malos: felix aut est bonae conscientiae, ac contritione perperam acta abolet: igitur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8