Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

"CVm autem iusta sint" &c. In hoc capite diluitur quaestio disquirens secundum quas iustificationes dicetur aliquis iustus, & per quales iniurias quis erit iniustus. Et ponit ius & iniuriam esse a spon te agentibus, & non ab inuitis aut ignorantibus nisi per accidens. Quae voluntarie fiunt, nunc cum electione, nunc sine existunt. Qui cum electione nocet omnino iniustus est: quae ob ignorantiam fiunt, plerunque venia digna sunt.

2

¶ Prima conclusio huius capitis est. Cum iustitia & iniustitia sint quae supradiximus tunc ius atque iniuriam quis facit etiam per se cum sponte id agit: sin vero inuitus neque ius neque iniuriam facit, nisi secundum accidens. Vt si operetur ea quibus adoidit esse iusta vel iniu sta, hoc est ea quae praecipiuntur vel vetantur legibus. Vt occidendo patrem ex ignorantia inuincibili talis facit iniustum, siue iniustum materialiter siue per accidens, quia facit illud quod prohibetur, sci licet occidere patrem. sed quia hoc accidit esse patrem, dicitur iniustum per accidens. lus & iniuria voluntario & inuoluntario determinantur, & dum voluntarium est, vitupeartur atque simpliciter iniuria est. Quare si vo luntarium non est, iniustum quidem erit & secundum accidens, nequaquam autem iniuria. Id autem voluntarie agitur, vt prius in tertio libro determinatum est, cum quis sciens agit, nihil singulorum igno rans, vt neque circa quam materiam, patrem an hostem: neque quo instrumento, saxo duro an pumice: nec gratia cuius, si ad mortem an vitam: & ita de reliquis prudentiae circunstantiis. Neque per accidens neque vi quidem. Exemplum, vt si quispiam violentia manum alterius mouens ipsum eundem percu ciat, ipse tunc sua sponte se non pulsat, cum se pulsare non intendat. Per accidens etiam fieri contingit vt qui percutitur sit pater, vt si percutiens sciat quidem illum esse hominem, aut aliquem assistentium, ignoret autem ipsum esse patrem. Obsessus in arce dirigit sagittam in hostes & praeter intentionem patrem occidit, talis iniustum facit, & ita dicendum de quo, gratia cuius, & de reliquis circunstantiis, quae totum actum circunstant. Adhuc siue aliquid fit ignoranter siue non, dum modo non est in nostra facultate situm, vt si per vim fiat non est voluntarium. Postea soluit dubitatiunculam obiter occurrentem, vtrum omne quod quis operatur aut patitur sciens, sit voluntarium.

3

¶ Respondet negatiue. Morimur enim & senescimus ac tacitis dilabimur annis vt poeta inquit, scientes, non tamen voluntate. Postea illa quae de voluntario & inuoluntario dicta sunt applicans ad propositum de iusto & iniusto, dicit: similiter est de iustis & iniustis, illud quod dictum est circa voluntarium & inuoluntarium, quia sicut in his inuenitur per se & per accidens, ita & in illis. Hoc ipsum exemplo probat. Cupiat Socrates pignus a Platone tenere, quod superior restituere cogit, tum Socrates timore alienum restituens non operatur iustum aut ius nisi secundum accidens, quia operi suo accidit quod sit iustum ad superioris imperium relatum. Similiter de iniusto dicendum est. Si enim contingat aliquem coactum superioris praecepto non reddere pignus pauperi, iste contra iustitiam pignus retinet, contraque iustiti am facit & iniustum per accidens facit, cum solum superiore imperante id facit. Postea partitionem ponens ad propositum vtilem, dicit: eorum quae sponte agimus quaedam cum electione facimus, & sunt ea quae consilio & deliberatione & a certo proposito agimus, quaedam sine delectu operamur ac electione, hoc est absque consilio praeuio. Secunda diuisio. Nocumentum in societatibus humanis triplex est, Primum ex ignoratione proficiscitur. Secundum ab affectu oritur. Tertium ab electione emanat. Primo explanat quando laesio ex ignorantia emergit, tunc cum inscientia laesio scatet: quando patrans circunstantias ignorat quas in litera extricat, vt dum quispiam agit circa quem aut quod, aut quo, aut gratia cuius agere non arbitratus est, aut dum non pulsare putauit aut non hoc instrumento, acuto scilicet ferro, sed rotundo, aut non hunc, scilicet patrem sed hostem: aut non gratia huius, scilicet ad vulnerandum, sed ad pungendum: & sic de aliis circunstantiis: attamen euenit quod non euenturum arbitratus est. Et tunc, praeter propositum siue intentionem facta huiusmodi laesio infortunium dicitur. Quando non est extra rationem, hoc est non est praeter intentionem operantis tale factum operari, est tamen subito affectu ductus vt subitanea cholera, tunc est absque vitio, hoc est absque magna cul pa: peccat tamen, quia in ipso est principium causae. Hicque est ignorantia vincibilis licet parua laesio intendatur. In priore membro est ignorantia inuincibilis vt proiiciendo lapidem inter vepres inter quos nullus apparet esse homo, est tamen illic aliquis latitans, licet occidatur non est culpa cum lapidem proiiciens adhibuit diligentiam quam tenebatur adhibere: quia non maiorem indaginem circunspecti viri in talibus negociis adhibent. Vtitur tamen aduersa fortuna cum principium est foris non est in facultate eius situm illud homicidium: peccat tamen quia fons causae est in ipso, atque nouerca fortuna vtitur hominem laedendo aut occidendo. Alter erat debilis & effoeto copore plagae ac mor tis susceptiuus. Scienter laesit virum citra deliberationem, propterea est iniuria: cuius generis sunt illa quae ob feruentem iram perpetrantur & ob alios animi affectus quaecunque necessario vel suapte natura hominibus conueniunt. Aliqui sunt cholerici a dominio vt ingeniosi, fames sitisque necessario contingunt, si quispiam alienum cibum potionemque capiat fame sitique adactus non sufficienti ad excusandum prorsus a peccato, is vicino iniuriam facit, illum in persona aut fortunis laedens: verum isti ob perturbationem, famem aut iram peccantes non sunt iniusti atque praui, tametsi iniuriam efficiunt. Ecce omnia clarissima, tunc enim quis est iniustus & prauus, consulto & electione officit. Corollarium infert inquieens. Quapropter ea quae ab ira proficiscuntur non iudicantur ex prouidentia fieri. Primo, nam is non incipit qui quicquam per iram molitur, sed is qui alium ad iram prouocauit.

4

⁋ Secundo probatur idem a signo sic. Ille qui ob iram operatur palam operatur & non dubitat de facto, vtpote de percussione, sed eam concedit: sed an iuste an iniuste fecerit dubitat, sine iniuria vera ve apparenti non capit vindictam, & quando calet existimat se iuste alium pulsare. at ille qui iniustum facit ex prouidentia de facto dubitat cum ipse neget quod alter quaerit, & sic in dubium ab aliis reuocatur ipsum de quo contenditur, fortasse de debito alter proximum frustratur, vt in debito, in commerciis iniustis, in furto, rapina, & similibus negatur ipsum factum: & oportet alterum contendentum esse malum, scilicet actorem aut reum, nisi obliuione excusetur, sicut non soluens tempore debito obli uione ductus, vel non reddens compotum legitimum superiori ex obliuione hinc inde expositi. Parans alteri certo proposito insidias scit se alteri nocuisse, licet dubitationem & tergiuersationem in foro contradictorio inueniat, non autem iratus. Fortasse magno tempore post factum etiam cum fri get negat se iniuriam fecisse.

5

¶ Alia conclusio. Qui sponte & electione nocent iniuriam agentes iniusti sunt. Tales enim moliuntur insidias & non latet eos nocere, & cui iactura illata est existimat certe se pati incommodum, & alter se pati non putat. Secundo cum quis ex electione comparationum rationem hoc est proportionalitatem geometricam in distributiua aut atithmetica in commutatiua transgreditur, iniustus est, qui autem sponte & electione nocent sunt huiusmodi, igitur. Eodem modo iustus est quando eligens iusta facit, facit autem iusta si modo volens facit. Hoc est ad hominem ef se iustum requiritur electio iuste faciendi. Ad ius aut iustum agere sufficit ipsum sua sponte agere.

6

⁋ Vltima conclusio huius capitis est. Eorum quae homines faciunt ignorantes quaedam sunt venia digna, quaedam vero nequaquam. porro ea quae non modo ignorantes, sed ob ignorantiam inuite faciunt, ignoscenda veniunt, quod contingit illis qui quando id cognoscunt dolent, hoc est quando ignoran tia est totalis causa vt in tertium diximus. Inuitum in praesentia extendit ad illum cui vehemens est impulsus ad faciendum: sed ea quae faciunt inuiti non ob ignorationem, sed ob quandam perturba tionem non naturalem & humanam non sunt venia digna. Naturalis affectus hominem excusat, vt si in extrema necessitate pauper esculentum poculentumque pro sua sustentatione assumeret. Ebrietas est affectus non naturalis, quia ab hominis voluntate ( si culpabilis est) oritur. Affectus vocatur, quia non humanus quando effrenis procedit & non regulatur ratione, vt ita non cohibita. Decet ho minem incidentes affectiones compescere. Vult dicere quod ea quae fiunt ob affectus non naturales & non humanos non sunt venia digna, sed ea quae procedunt ab affectu naturali vt a magna fame, aut siti. dummodo capiatur in earum releuamen aut ab aliquo alio affectu naturali & humano, hoc est licet naturaliter insurgat & refrenetur eo modo quo homo potest & tenetur, sunt venia digna. Ira subita & repressa est affectus humanns, similiter impulsus appetitus sensitiui cohibitus est affectus humanus, Si plus quam par sit processerit desinit esse affectus humanus, & qui fuerat motus primo primus, incipit esse secundo primus. Sic theologi breuitatis gratia loquuntur: vt artistae dum dicunt dici de omni & dici de nullo.

7

⁋ Dubitatur si Socrates intendat occidere hunc hominem quem credit esse hostem, qui reuera sit pater, an intendat patrem occidere.

8

⁋ Respondetur quod Socrates casu illo, patrem intendit occidere. Patet, hunc hominem occidere inten dit, & hic homo est pater eius, ergo patrem suum intendit occidere, & si ignorantia inuincibilis inter ueniat in hac nece non peccat. Sed Socrates non intendit patrem occidere, intentio enim occisionis non cadit in patrem, quia intendit occidere hostem, & patrem de per accidens occidit. Huiusmodi captiones ad verbosos sophistas tractare haud negligimus ne suis captiunculis lectorem circunuenire contendant. Verum huiusmodi praestigiae sunt curriculo transeundi, siquidem indecorum est talibus nugamentis insenescere, atque totos dies in eis consumere, etiam contingit nescientibus haec intelligere, subinde non insulse hoc carptim attigimus.

9

⁋ Dubitatur ex isto dicto de extrema necessitate, an incarceratus iuste potest carceres infringere & egredi pro sua vita seruanda, si iniuste includeretur non vertitur in dubium.

10

⁋ Respondetur per aliquas propositiones. prima est. Non peccat expectando iustitiam, licet ei pateant fores carceris. Patet, meritus est mortem & hoc nouit, quam scit alios iuste ipsi inflicturos, ergo iuste potest mortem subire: ergo illic eam expectare potest. Item inuasus patiens se occidi ne occidat non peccat, ergo nec iste a fortiori. antecedens multi sancti & literati concesserunt.

11

⁋ Secunda propositio. Iste potest ostium aperire & egredi potissimum si scelus perpetratum emenda re proponit efficaciter: si tamen custodes carceris me compraehensum impigre sequantur, non possum reniti, quia ex parte mea conflictus esset iniustus, aliique iuste mecum confligunt. Attamen si possum aliqua velocitate pedum proficisci est mihi fas, inuadentem tamen me, iniuste occido, vbi non queo aliter euadere. secus est si quispiam mihi mortem minetur nisi insontem occidam pro vita mea defendenda innocuum interficere mihi non licet.

12

⁋ Dubitatur super hoc dicto. Electio praesupponit deliberationem, quid est haec deliberatio.

13

¶ Alias ad hoc respondimus, ad intellectum deliberatio attinet, ad actum bonum deliberatio formalis requiritur, scilicet intellectus iudicium prudentiale, vt in sexto videbitur si deus coepta secundet: deliberatio interpretatius ad malum sufficit, vt in nostro iracundo praecipiti bili commoto ad pulsandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8