Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

DVbitauerit autem quispiam &c. Superius quinque virtutes intellectiuas philosophus explanauit. scilicet scientiam, artem, prudentiam, intellectum, ac sapientiam: & item tres habitus siue naturales aptitudines prudentiae annexas. In praesentia quaedam dubia circa sapientiam atque prudentiam affert dicens. Dubitauerit autem quispiam ad quidnam hi habitus sunt conducibiles. In valore ad negatiuam partem sic ratiocinatur. Quippe ille habitus ad humanam felicitatem conferre minime videtur, qui insudat circa ea quorum non est generatio. i. actio, vel circa contingentia vt a nobis produci queant, & aliter sese habere: at sapientia est de aeternis & necessariis & non speculatur aliquid illorum quibus homo felix efficitur. ldem de prudentia satagit ostendere. Tametsi sibi vendicet quod sapientiae deest: quia circa opera nostra ac contingentia insudat. Hoc pacto in valore ratiocinatur. Habitus ille citra quem quispiam potest exercere bonas ac honestas operationes, non videtur humanae vitae conducere, at prudentia est huiusmodi: proinde prudentia vitae humanae conferre non videtur. Nempe vt fit de sanis scilicet operationibus, quae a sanitate profluunt: sic de operationibus iustis ac honestis quae a bono viro eliciuntur fieri videtur, ac perspicuum est quod sine cognitione medicinae possunt a corpore sano sanae operationes profluere. ltaque de prudentia contingit vt sine ea decorae operationes emanare queant: proinde superuacanea videtur prudentia tot laboribus parta. Nosse hic oportet sanum multifariam sumi. Nunc pro causa sanitatis inductiua, vt potio haerba & similia: nunc pro corpore sanitatis susceptiuo, vt corpus fertur sanum in quo est sanitas. Nuns pro eius operatione, vt est bona digestio bona ambulatio & huiusmodi. Philosophus autem hic capit sanum pro sano corpore quod sanas operationes efficit. Porro virtus animi est sanitas, sicut bona corporis habitudo corporis sanitas: & quemadmodum corpore incolumes sine peritia medicinae operationes sanas efficiunt: sic sani animi ornamentis sine prudentiae lumine laudabiles operationes producere videntur. ltaque prudentia est inanis.

2

¶ Fortasse dicis prudentiam conferre virtutibus acquirendis, licet sit superflua sic redimitis virtutum flosculis: quia illi ad studiosos actus suo vigore impellunt. Hoc illidit inquiens. Habeant non studiosi ignaros quibus pareant: sicut non requiritur medicinae peritia in eo qui valetudinem quaerit: sat est medicinam physico inhaerere cui obtemperetur. Per accidens medicus seipsum curat, & ita non exigitur prudentia his qui virtutem adipisci student. Insuper absurdum sane videtur, si prudentia longo interstitio sapientia submis sior, magis dominetur quam sapientia. In singulis dominatur si ipsa ponatur actiua in singulis, propterea vtraque harum virtutum est superflua. Illud tertium potest accipi tamquam tertia dubitatio, vel secunda ratio prudentiae improbatiua. Hactenus dubitauimus inum: deinde obiecta euacuat. Tertium de nobilitate sapientiae atque prudentiae ad finem capitis sequentis ex industria differt, vt accemmodatiore capiatur loco. Allata spicula trifariam repellens ante omnia vtilitatem tam sapientiae quam prudentiae declarat. Secundo, sapientiae commodum. Tertio prutiae ostendit vtilitatem, dicitque hasce virtutes propter seipsas expetendas esse etiam si nihil aliud adiumenti sequatur: sunt enim partium vtrarumque scilicet contemplatiuae & actiuae virtutes: deinde efficiunt non vt medicina incolumitatem extrinsece & instrumentaliter, sed vt ipsa sanitis sanas operationes efficit. Sapientia est celsissimus habitus contemplatiuus. Ipsa enim sapientia est pars totius virtutis pro quanto in eius opere foelicitas consistit: quae cuiustibet virtutis est limes supremus. Sic prudentia est nobilissimus habitus actiuus, ac in agente sunt isti habitus, & non externi cum medicina. Prudentiae compendium triplex esse monstrat, inquiens. Praeterea prudentia ad opus virtutis magni est momenti. Habitus virtutis moralis intentionem rectam efficit: porro prudentia suo insito lumine omnia media volutat & excogitat, quae ad illam exiguntur. quo circa constat quod maximoperae prudentia ad virtutem confert.

3

¶ Sequitur in litera. Quare autem partes animae. In priore solutione dixit philosophus sapientiam & prudentiam esse expetendas quia sunt perfectiones partium animae: ne quispiam elusus opinaretur quamlibet animae potentiam virtutem habere quae sit eius perfectio: hunc errorem excludens, inquit, quod ea pars animae qua principium vegetandi consistit nullius virtutis est susceptiua. Non enm possumus nostro arbitatu eam partem animae frenare. Nutritur siquidem animal tantisper dum vitales carpit auras: nutricatione autem cessante animam exhalat. Non est enim in ipsius virtute situm agere aut non agere. Sequitur de eo vero quod dictum est. Ostendit prudentiam caeteris virtutibus annexam & quam vtilissimam ad operis studiosi elicitionem: telum in contrarium emissum confringens, quo dicebatur quod non essemus magis operatiui ob prudentiam sicut nec physici sunt robustiores ob medicinam ad digerendum opera sa nitatis excercenda. Inter respondendum ait, quod paulo altius auspicandum est. Hocque principio dicendorum assumpto a consentanee ad dicta in secundo libro atque quinto, videlicet quod quosdam iusta agentes iustos non appellitamus. Nempe bonum ex genere siue bonum obiecti tantum, ad studiosi actus bonitatem haudquaquam sufficit: si quidem non desunt facientes ea quae legibus sunt instituta inuiti vel ob ignorationem vel ob aliquod emolumentum & non propter operum honestatem, tales autem licet id quod studiosum decet operentur, attamen non agunt iuste ac studiose. Operari autem iusta ac operariiiuste longa intercapedine distant. Operantem uste operaeprecium est iustitiae trutinam ad vnguem obseruare. Quemlibet studiosum virum singula quodam affectum modo agere est necesse. Modus agendi est hominem prudentia esse redimitum. Rectam electionem moralis virtus efficit. Alique fines sunt generales, vt nullum malum est faciendum & insons non est affligendus. Simplexque apprehensio talium finium euidentium sufficiens lumen ministrat voluntati ad hoc vt in illum finem suo actu ac habitu tendat. Circa fines intricatos particulares & media ad illum scopum conducentia prudentia laborat: proinde haec particularia ad aliam potentiam spectant, scilicet ad intellectum prudentiae lumine illustratum. Adhuc dilucidius paululum est dicendum. Est enim quaedam potentia quam habilitatem communiter loquentes vocitant. Haecque habilitas talis est naturae vt opitulari valeat ad praestitutam intentionem pertingere. Aliqui ad logices gryphos & senticosos cauillos sunt idonei. Aliqui cornutos elenchos aspernantes, vt quorum sunt incapaces, ad rhetorices flosculos sunt proniores. Aliqui ad carmina nascuntur. Aliqui ad solutam orationem sunt promptiores: sicque in aliis artificibus. Caeterum nonnulli qui sunt bene nati studiosis operationibus gaudent, prauitatemque execrantur. Et ediuerso nonnulli male nati, versuti versipelles ac deploratae malitiae fiunt: attamen suo arbitratu sunt ad bonum flexibiles: quam ob rem hos astutos ac vafros dicimus: illos vero generosi animi prodimus. Verumtamen ipsa prudentia non est haec insita habilitas nobis congenita, quae nullum actum ponit, sed aptitudinem ac pronitatem ad actus: attamen sine hac innata industria ac docilitate prudentia non fundatur. Huic oculo animae, hoc est huic iutellectus acumini prudentia inhaeret: nec prudentia absque virtute persistit. Moralem virtutem prudentia sibi inseparabiliter asciscit: & id causae est quia agibilium ratiocinationes a fine principium sibi vendicant: puta quia finis est talis vt ipsum optimum sit, verbi causa quodcumque bonum in praesentia super hoc non est digladiandum. At talis finis apparebit numquam nisi studioso homini: quocirca citra virtutem prudentiales syllogismi non recte cuduntur. Prauitas enim iudicium peruertit, & eo captiuatum hominem ducit vt circa rerum agendarum principia homo circumscribatur. Quare patet quod solus studiosus est prudens. lrretitus vitiis multa verba indigeste effutit inter quae more sturni balbutiens aliqua vera per accidens eructat: & hoc in agibilibus. In speculatiuis non est prorsus excaecatus: verum eius ingenium plurimum a consequutione veri retardatur.

4

⁋ Quaeritur, an dictamen prudentiale in rationem obiecti cadat Oclam ita affirmat, aitque assistentiam prudentiae ad actum moraliter bonum non sufficere. Hoc placitum non est mihi cordi. Paucis contrae ipsum argumentor. Ex eo dogmate illiteratorum pars multo maxima nunquam actum moraliter bonum eliciet. Item nec multi sapientum. ltaque nec meritorie. Hoc illatum est rationi dissentaneum. Secundo, istud onerosum nulla ratione fultum non est asserendum. Dicimus itaque quod si tale dictamen in actus obiectum ponatur actum perficit, verumtamen talis obiecti positio minime exigitur. Sine vlteriore ariete hoc paradoxum relinquo.

5

⁋ Sed obiicitur. Ex his sequetur quod nullus actus voluntatis erit intrinsece bonus. Secundo sic de actu non studioso fieret actus studiosus per aliquid mere naturale, quod non est in nostra facultate situm. Consequentia patet, quia post actum elicitum adueniente prudentia, naturalibus causis intellectum necessitantibus, tunc actus qui prius erat non bonus ob prudentiae defectum, efficitur bonus & meritorius in habente gratiam, & illa prudentia semota rursus actus bonus erit malus, saltem erit non bonus. Tertio, Non sufficit illa actualis prudentia assistens. Patet, quia vsu venit nunc prudentiam adesse actualem. Nihilominus sine ea voluntas etiam ad nudam apprehensionem obiecti actum illum elicuisset & sua libertate aut propter delectationem aut alia de causa quam prudentia mouente: ita quod prudentia assistens non sit illius actus effectiua causa. Quarto. Ad hoc quod actus voluntatis sit bonus requiritur huius causalis veritas: Quia recta ratio dictat, ieiuno stipem pauperi erogo. Et si sic, recta ratio cadit in rationem obiecti. Quinto, Aliquis est actus necessario malus, vt odium dei: ergo dabilis est actus necessario bonus.

6

⁋ Ad primum concedo sequelam tam in actibus imperatis quam elicitis. In prioribus notum est. Possum enim imperare eleemosynam exteriorem a duobus actibus interioribus, scilicet ab amore dei & inani gloria: quo facto ille actus exterior est bonus. quia ab interiore bono imperatur: & malus, quia ab interiore malo imperatur. Sicut eadem propositio vocalis duabus mentalibus subordinata est vera & falsa, vt non deus est. ldem patet de actu elicito imperato, vt si vnus actus elicitus imperetur a duabus volitionibus, quarum altera est bona, reliqua vero mala. Et patet de solo actu elicito, vt si Socrates diligat deum in priore medietate horae cum conscientia: & contra eam in posteriore medietate horae: illa dilectio est eadem: & in secunda medietate horae mala, in priore autem bona. ldem est si actus praeciperetur in vna horae medietate & prohiberetur in alia: non opus est vt illa praeceptio aut vetatio cadat in rationem obiecti. Verum aliquis actus est bonus extrinsece pro quanto a bono intrinsece & formali deriuatur, vt actus exterior vel interior imperatus. Aliquis est intrinsece bonus quando non reducitur in vlteriorem actum bonum vt actus voluntatis pure elicitus.

7

⁋ Contra illud arguitur, ergo idem actus erit bonus & non bonus, quum, est malus est rationi difformis & per consequens non bonus. Secundo sequitur, quod idem habitus erit virtus vno tempore & vitium alio tempore. Et vlterius sequitur quod idem habitus ex vitio & virtute conflabitur. Ille actus tempestate ea qua est bonus habitum bonum facit, & tempore malitiae actum malum: & ille habitus erit idem.

8

⁋ Ad primum nego sequelam. Concedo tamen quod erit bonus & malus rationi conformis, & alicui rationi difformis pro quanto est malus. Contra hoc argumentor, bonum & malum sunt termini contrarii. Opponuntur enim & non relatiue, non contradictorie, non priuatiue: quia illi termini non magis verificantur de eodem quam termini contradictorii: ergo opponuntur contrarie. Responsio, nulla oppositione terminorum opponuntur, licet respectu actus eliciti non imperati aduersentur contrarie.

9

⁋ Ad secundum respondetur, quod sicut idem actus elicitus successiue erit bonus & malus: sic concedi potest de habituum ex consequente. concedendum est quod habitus bonus inclinabit in vitium & contra. Tempore quo actus est bonus, sic & habitus. Sed cum ille actus idem numero vel similis prohibetur, vel est contra conscientiam, habitus ad hoc inclinans erit malus. Et sic concedendum venit quod habitus qui ab actibus bonis emanat ad vitium inclinat. Nec inconuenit eum habitum totalem ex virtute & vitio conflati: nam hoc nihil aliud est quam ipsum emanare a duobus actibus, quorum alter est bonus, alter malus.

10

⁋ Ad secundum concedo sequelam: nec illatum inconvenit: immo arguens habet id concedere quia secundum eos non est actus virtutis absque dictaminis prudentialis iudicio reflexo, quo reflexe contemplatur ipsum esse rectum: quo sublato actus non erit bonus. Etiam prudentia est in facultate hominis sita.

11

¶ Ad tertium dicitur, quod sufficit praesentia prudentiae actu regulans: quis tamen potest stante prudentia actum suum inficere. Licet enim habeam prudentiam dictantem de ieiunio possum velle ieiunare ob inanem gloriam, vel non propterea quia recta ratio iubet.

12

¶ Ad quartum dicitur, quod illa causalis est vera, quando actus voluntatis regulatur a prudentia cum praecepto prudentiae obtemperatur.

13

¶ Ad quintum dico, quod antecedens est propositio falsa. Bene autem sequitur: odium dei necessatio est malum, ergo odium dei necessario est: consequens est falsum, ergo & antecedens. Secundo, odium dei potest esse & non esse actus malus extra subiectum. Tertio, odium dei impossibile est bene fieri: secus est de dei amore tum ob prohibitionem tum ob conscientiam rectam vel erroneam dictantem deum non esse diligendum. lusuper dormiendum est & de corpore curandum, vel circa aliquid aliud illi amori incompossibile.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12