Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

1

"MAgnanimitas quidem" &c. In exordio huius quarti libri primum de liberalitate philosophus est loquutus, deinde magnificentia liberalitatis apice, aut virtute condistincta nobilioreque men tionem fecit, nunc vero magnificentiae magnanimitatem eximiam virtutem & caeterarum virtutum fastigium assuit, vt excellentes virtutes circa exteriora nectat. Primo sic inquit. Magnanimitas circa magna versatur, vt vel ex ipso nomine cognoscitur, at circa quae magna insudet conside remus oportet. Nec sane interest siue de magnanimitate & habitu, siue de magnanimo in concreto loquamur: quia loquimur impraesentiarum de magnanimo inquantum magnanimus est.

2

⁋ Prima conclusio. Is est magnanimus qui se magnis dignatur: aut qui est magnis dignus & dignum se esse magnis censet Qui nanque pro dignitate id non facit, stolidus & insipiens est, ac magnanimus esse nequit, quia eorum qui virtute praediti sunt nemo amens, nemo stolidus est, eum itaque esse prudentem oportet Prudentia est virtutum directrix, sexto Ethicorum. Qui parua meretur, & paruis se dignum existimat, modestus & non magnanimus est, quippe magnanimitas in magnitudine sicut pul chritudo in magno corpore consistit. Pulchritudo omnium membrorum iustam mensuram cum vultus venustate tenet. Parui quidem appositis & compositis membris vrbani & formosi, sed non pulchri dicuntur. Et sicut pulchritudo cum membris magnis corporis iustam mensuram exigit, sic magnanimum sublimem virtutem habere oportet. Lentus est qui cum sit indignus magnis, dignum illis sese iudicat. Vnde fit vt non omnis turgidus sit, qui se maioribus quam ipse meretur dignum putat: stat enim quod sit bene dignus & tamen censeat paulo maiora de se quam habeat. Vno modo sic exponitur. Ob paruum ei tributum non solemus talem lentum dicere. Ratio est, quia lentus est perprauus & sto lidus, non autem qui parum a medio discedit. Talis non est magnanimus, & cum exuperat est lentus, vel oportet dare quartum membrum. Vel satius id expono per ignorantiam inuincibilem. Alios con sulendo potest se maiorem quam sit existimare sine lentitudine.

3

¶ Quinto capite exponetur iste passus vbi materia directissime occurret. Pusillanimus est qui iudicat se minoribus dignum quam ipse sit, siue haec magna sint:, siue mediocria, siue parua, & signanter si sint magna, cum magnis sit dignus, quid enim tum faceret si tantis dignus non esset?

4

¶ Alia conclusio. Magnanimus magnitudine extremus est, ratione autem medius. Tenet enim medium rationis licet extremum ex parte obiecti tenere videatur. Dignum seipsum censet quemadmodum oportet, & in omnibus rationi obsecundat. Lenti autem & pusillanimi superant ac deficiunt. Quia si magnanimus magnis se dignum putat (censet ita) & dignus est maxime magnanimus se dignum putabit maximis, circaque hoc vnum insudat.

5

⁋ Alia conclusio. Magnanimus praesertim circa honores inhonorationesque versatur. Probatur haec conclusio bifariam. Primo. Magnanimus circa id vnum maxime versatur quo dignum se facit. Dignitas autem ad exteriora bona sese diffundit. In hoc omnes conueniunt illud esse maximum exter norum bonorum quod deo attribuimus. Vult dicere quod cum dicimus aliquis aliquibus est dignus talis dignitas ad bona exteriora refertur quae homini pro praemio conceduntur. Inter omnia exteriora bona honor primatum obtinet. Patet. Honos alit artes & omnes ad studia incendimur gloria. Herostratus enim templum Dianae in Epheso vt suam dilataret famam incendit. Et hoc aliunde patet honor enim deo attribuitur: & honorem maxime affectant hi qui sunt in dignitate constituti, honorque ob res praeclarissimas praemium dari solet. Pro annibale victo & Carthagine subacta, honore triumphi Scipio decoratus est, eaque duo suo epitaphio in conditorio coniunxit.

6

⁋ Secundo argumentor ad idem sic. Magnanimitas est circa illa quibus maxime viri illustres se dignificant: at illa sunt honores, igitur. Capiendo honores pro honore proprie dicto vel pro officiis ho norificis, quae homo capit ratione honestatis, tamen magnanimus nec quantum ad se nec quantum ad suam dignitatem exuperat. At pusillanimus tam quantum ad se quam quantum ad suam dignitas tem magnanimi deficit. Et lentus quantum ad se excedit non tamen quantum ad magnanimum ex parre obiecti.

7

¶ Alia c onclusio. Magnanimus optimus fuerit. Nam vbique qui melior est maiora meretur, & qui optimus maxima. Ex hoc liquet philosophum velle dicere. Peccatum esse conferre sacerdotium aliam ve dignitatem bono, praetermisso meliore.

8

⁋ Alia conclusio. Magnanimo conuenit quod in vnaquaque virtute est magnum. Virtutum summitatibus magnanimus est praeditus. Hoc in duabus pulchris virtutibus fortitudine iustitiaque explanat, & si his sit redimitus a fortiore inferioribus decoratus est. Nullo modo magnanimo conuenit cum pericula aggressus sit ob timorem fugam arripere, nec iniuriam facere, & ita de talibus. Nam quo modo magnanimus admitteret aliqua inhonesta cui magnum nihil est, & qui singula considerat & metitur. Ridiculum sane est magnanimum non esse bonum. Nec etiam dignus erit honore si prauus. sit, quippe cum honor sic praemium virtutis & bonis tribuatur.

9

⁋ Alia conclusio. Animi magnitudo virtutum est ornamentum, maiores efficit virtutes & sine ipsis ipsa non est. Quapropter difficile est vere magnanimum esse, non enim esse potest si non omnis pro bitas hoc est omnis virtus assit. Non quod omnes virtutes habeat (tunc enim alii nihil haberent) nec habet omnes in summo, sed est dicere est valde excellens, nec aliis virtutibus ad suam prouinciam requisitis vacat.

10

¶ Alia conclusio. Magnanimus in honoribus non effertur, aliquos honores acceptat, aliquos vero floccipendit. Quia maxime magnanimus circa honores & inhonorationes insudat, & pro honoribus qui magni sunt & qui a dignis offeruntur hominibus moderate laetabitur, ceu hono res sibi debitos vel suis meritis inferiores assequutus. Nec ab re, virtute enim accumulata nullus honor dignus fieri potest. Honorem oblatum tamen acceptabit, quia praestantiora exhiberi nequeunt. Paruas autem honores indifferenter a quibusuis habitos nihilipendit omnino. Non enim est his dignus adaequate, sed maioribus. Parui honores ob opes nobilibus & grassatoribus nonnumquam ( vt euitetur eorum malum) exhibetur. Etiam inhonorationes & subsannationes si incidant magnanimus contemnet. Nouit enim se iniuria lacessitum, eapropter si ob iniurias illatas dolet non est magnanimus nisi cum moderas Ri:.5 mine saltem doleat. Postea ostendit quo modo magnanimus se habet circa materias secundarias & non praecipuas, quemadmodum sunt potestates & diuitiae, & ponit conclusionem dicens. Non modo circa honores & inhonorationes, sed etiam circa opes & potestatem & secundam atque aduersam fortunam magnanimus moderate sese geret. Hoc ipsum ostenditur. Qui moderate sese habet circa maius bonum & maius malum, moderate se habebit circa minus bonum & minus malum, sed magnanimus moderate se habebit circa honores & inhonorationes, honor autem est maius bonum quam bonum fortunae, & inhonoratio est maius malum quam infortunium, igitur. Quia honor sit praestabilius bonum quam bona fortunae, patuit superius: quia deo tribuitur. Et patet aliter quia potestates, opes & similia ob hono rem expetuntur, & per eas qui expetunt honorari volunt: igitur cui honor paruum est, & caetera talia ob honorem quaesita, parua sunt: quapropter magnanimi contemptores esse videntur.

11

⁋ Alia conclusio. Secundae fortunae magnanimo conducunt. Patet: quia nobiles & locupletes ob illas honorantur, ergo ob opes magnanimus magis saltem a vulgo efferetur, sed secundum veritatem solus bonus est honorandus, quia honor est praemium virtutis, sed ii quibus ambo insunt bona fortunae & virtus, magis honore digni censentur. Aliquis tamen non ob virtutem propriam, sed alienam laudat, vt qui praeest, pro quanto gerit vicem dei & praelati. Quicumque sunt subiugo seruitutis dominos suos honore dignos arbitrentur, primae ad Timoth, sexto. Et patrem etiam malum laudabo a quo habeo esse. Exodi vigesimo. Honora patrem tuum & matrem tuam. Et senem venerari detet Leuitici. xix. Coram cano capite consurge, honora personam senis. Diuites enim non honorantur ratione precisa opum, hoc enim esset peccatum, sed quia altiorem locum obtinent, vel vt euitetur eorum malum: vel ne inflati videmur. Et sic intelligatur illud lacobi secundo. Si introiret in conspectu vestro vir habens annulum aureum, in veste candida, & pauper in sordido habitu, & intendatis in eum qui indutus est veste praeclara & dixeritis ei: tu sede hic bene, pauperi autem dicatis tu sta illic, aut subsede sub scabello pedum meorum. Pauperes in fortunae bonis virtute micantes praediuitibus etiam praeponuntur, sed communius opulem ti inopibus praeponuntur, sed non ratione opum: & hoc voluit diuus lacobus in canonica epistola sua.

12

⁋ Alia conclusio. Qui sine virtute talia bona habent nec iuste seipsos magnifaciunt, neque ratione magnanimi dicuntur. Non enim sunt haec sine accumulata virtute, vt superius meminimus. Opulenti stne virtute sunt contemptores & petulantes, hoc est tumidi in proposito. Non enim est facile sine virtute res ferre secundas, & quia aequabiiter ferre non possunt arbitrantur se caeteris antecellere. Illos quidem despiciunt & contemnunt si obliquis viis, amicorum mediis, aut aliter male eas opes adepti sunt gloriantur se caeteris praestantiores, probitate & industria se pollere gloriantur, ipsi igitur quicquid contigerit agunt imitantur magnanimum qui alios iure contemnit, & eius similes non sunt attamen faciunt id vt ei assimilentur in quibus pabent. Insuper tales qui a virtute profi ciscuntur non agunt, & vtcumque caeteros floccipendunt. Magnanimi sola agunt quae ipsa virtus affert, neque vtcunque sed iure aspenantur alios. Vere iudicant qui paruipendendi veniunt: vulgus autem vt cotingit ita cito paruipendit probos sicut improbos. Hic ponit proprietates quae accipiuntur secundum dispositiones magnanimi. Et duas proprietates ponit quae accipiuntur per comparationem ad exteriora pericula.

13

¶ Et sequitur alia conclusio. Magnanimus non parua pericula subit, nec talium periculorum est auidus, sed magna vt oportet fortiter aggreditur: parua non aggreditur, quia pauca admodum sunt quae magnifaciat & digna existimet, vt ea aggrediatur, magna subit, quia ea se digna opinatur. Quae cum subit & in ipso discrimine insudat vitae suae minime parcit, quasi omnino non sit dignum viuere: sed in hoc egregio actu mori appetit, aut probe vincere, pro diuino cultu, iustitia communi, & huiusmodi magnis decertat. Consequenter ponit quinque proprietates magnanimi, acceptas per comparationem ad beneficia quae sunt liberalitati propria.

14

¶ Et sequitur alia conclusio. Apraefatis magnanimi est beneficia conferre & pudet eum beneficia suscipere, quae si primo susceperit, cum foenore reddit, vt primo conferentem sibi deuinciat. Tertia pro prietas est. Magnanimi est meminisse eorum quibus beneficia contulerit, non autem ab aliis se beneficia suscepisse. Nempe is qui beneficium recipit inferior est illo qui beneficium dedit: sed magnanimus, appetit conferendo esse superior, & cum voluptate magnanimus audit se beneficia contulisse: sine iocunditate audit se beneficia accepisse, quia vnum est decorum, excellens & honorificum, alterum vero non tale. Eapropter Thetis aquarum dea vt fingit Homerus vates, non narrat beneficia sua loui: neque Atheniensibus lacedaemonii, quae in illos contulerunt, sed quae ab ipsis acceperunt. Non quod magnanimus obliuiscatur beneficia ipsi facta, quia studet ea exuperare, sed cum voluptate suam dationem & facta honore digna capit. Hercules enim quando fatalibus flammis cremabatur, sua egregia facta in mentem (vt poetae produnt) reuocauit, vnde Quidius. Ergo ego foedantem peregrino templa cruore, Busirem domui, & quae fequuntur. Prudentis est dum tristitiam immergentem excutere vult, mentis aciem in honesta delectabilia conuertere, quae sunt ei cordi. Ex ista proprietate edocemur si quippiam ab alio expetere volumus, enarremus beneficia eius aut maiorum nobis aut amicis nostris concessa. Hac enim via multo facilius eius animum mulcebimus nobis condescendere, Thetis & Lacedae. moniorum exemplum imitantes.

15

¶ Alia eius proprietas est. Ostendit se nullius aut paucorum indigere, indigentibus tamen libenter suppetias fert, non neglectis inopibus. Ita facit ad eos qui in dignitate constituti sunt. Magnanimi est eos beneficiis vincere: reuera ad mediocres mediocriter se habet. secundos superare non est difficile, primos vero gloriosum, & inter illos gloriari non est ingenerosi. Sacerdotii prouentus sacerdotis est in pios vsus conferre, quia illorum bonorum perbtur non est absolutus dmuns, sermo est de illo qui plenum dominium rei habet. Humiles superare non est pulchrum, & est quasi robustum viribus contra imbecillos contendere. Humilis est abiectus & humilitas abiectio. In abiecta tamen significatione thaeologi vtuntur, de qua acceptione dubitatiue paulopost indagabimus. Non est magnanimi ad ho¬ nores properare, & illa in quibus alii primos occupant accubitus, verum ad haec piger est nisi vbi est magnus honor aut grande opus incumbit. Non enim ad parua agenda accedit, sed solum ad magna & decora. Palam odit aut amat, metuentis est occultare, sed magnanimus non est tumidus. Et magis ipsi curae veritatem quam opinionem esse, & aperte loqui ac agere. Nam magnanimus est contemptor eorum quae vere bona non sunt, & ideo sua libertate vtitur. Non enim probos contemnit, nec quempiam honore suo fraudat, sed non plus reueretur quam par sit. Et verax est nisi dissimulatione nonnunquam ad multitudinem vtitur, qua dum ipsi conniuendum est, tum cupit semper inniti veritati, & veritas interdum odium apud imperitam plebeculam parit. Vtitur ad eam ironia, & veritatem non semper illi nudat. Non posse cum aliis nisi cum amico viuere est seruile, quapropter omnes adulatores seruiles sunt, & omnes abiecti assentatores non habent cum quibus viuunt, nisi cum solo amico. Argyropilus ita procedit, duae aliae translationes hunc passum opposito modo intelligunt, scilicet magnanimum non posse nisi cum amico viuere. Humiles & adulatores cum omnibus conueniunt, sed hoc est seruile. Et hoc quadrat cum his quae Aristoteles magnanimo attribuit, quia est aliorum contemptiuus & non est obsequiosus, cum paucis conuenit. Alia conditio. Magnanimus non est procliuis ad mirandum. Ob nouitatem & arduitatem miramur, at magnanimus nihil arduum censet, nec refricat iniuriam illatam. Caesarem in hoc laudant, quod nullorum nisi iniuriae eum immemorem prae dicabant. Iniurias vile pependit, solum magna prosequitur, nec de hominum factis aut propriis loquitur, signanter alios reprehendendo & seipsum efferendo. Non est laudator, neque maledicus, nec de inimicis loquitur nisi ob quaedam vitia in ipsos inuehit, eosque reprehendit, nec de necessariis hoc est bonis vtilibus vel paruis minime est querulus, neque ad precandum pronus, non pro aliis aut pro se intercedit. Nam haec facere est eius qui circa talia insudat. Res praeclaras sine fructu citius eligit possidendas, quam fructuosas abiectasque. Citius scholasticus magnanimus mathematicas curat artes quam iura lucratiua. Et eques auratus potius pulchros equos & decoram structuram quam boues aut oues cum agnis in quibus plus est emolumenti, quia hoc est magis sufficientis. Eius motus est tardus, loquutio grauis & stabilis. incessus celeritas & linguae volubilitas est ob aliquod quod homo ardenter cupit attingere, hoc magnanimo non cenuenit. Pusillanimus & lentus citius aberrare videntur quam esse praui: nulli mala inferunt. Sed pusillanimus cum bona mereatur se psum dignum non existimat, & sic sua bona ignorat, si seipsum cognosceret vtique appeteret ea bona quibus dignus est. Non tamen stolidi tales homines sunt, sed resi des & morosi, digni sunt, & opinio eos deteriores facit, singuli nanque appetunt ea quibus sunt digni. Dimouent enim se a praeclaris exercitiis officiorum quasi essent indigni & ab externis bonis, & sic pi gri videntur. Intellectus erroneum iudicium est eis causa male agendi. Appetitus actus & habitus est pusillanimitas, sicut est magnanimitas. Opposita sunt in eadem potentia. Omnia mala docuit ociosi tas. Cato dicere solebat: quod homines nihil agendo male agere addiscunt. Et gymnosophistae ocii rationem strictius quam negocii exegerunt. Et mellificae apes fucos ignauum pecus a praesepibus arcent. Nec diui Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Graegorius, & caeteri patres caelo digni sacerdotia recusarunt, iugiter in vinea domini sabaoth siue sacerdotiis laborarunt. Et quia homines ambitiose se ad magnos honores ingerunt, in aliorum scandalum & iacturam animarum tam ex parte pastoris quam gregis, ab his caducis honoribus sese retraxerunt, more Aaron. Honorem oblatum & non petitum finaliter ceperunt, sciebant enim cathedram plerisque esse pestilentiae sedem & exitialem: eapropter securius praeeli gerunt in humiliore loco quam in excellentiore stare. Non fixerunt cogitatus super bona sua sed super mala. Non dubium est nonnunquam ipsos perperam egisse, pro pterea tamen non erant pusillanimi. Tur gidi autem & stolidi sunt & seipsos ignorant. Tanquam digni res honorificas aggrediuntur, deinde redargu untur. Vestitu, gestu, annulis & similibus se ornant, prosperitates suas iactant voluntque manifestas haberi: seipsos etiam praedicant vt propter sua verba honorentur, ignorantes illud. Laudet te os alienum, & laus proprio in ore sordescit. Magnanimitati pusillanimitas magis quam lentitudo aduersatur, tum quia homines magis ad pusillanimitatem inclinantur, itaque est deterior ex regulis malitiae vitii in secundo, tum secundo pusillanimitas est lentitudine deterior, quia prodesse renuit, alter autem praeesse his cupit quibus vires suae sunt impares. Non erant pinguia sacerdotia apud Ethnicos, sicut sunt inter verae pietatis cultores. Propterea nunc magis lentitudine laboratur quam pusillanimitate. Sacerdotia cum ocio quod homines quaerunt, tenent, id autem apud Ethnicos facere non poterant propterea in hoc non miraberis. FIrca hanc materiam multae dubitationes siue quaestiones formandae sunt. Primo dubitatur an magnanimitas sit specialis virtus.

16

¶ Respondetur est specialis virtus. Habet enim specialem materiam circa quam insudat, scilicet honores & inhonorationes. Honor est exhibitio reuerentiae in signum virtutis.

17

¶ Contra hoc arguitur. Secundum Aristotelem in litera, ad magnanimum pertinet illud quod est in vnaquaque virtute magnum, ergo non est specialis virtus. Secundo non licet appetere honores: ergo maledictum est. Antecedens patet, quia laudantur ii qui honores aufugiunt. Saul Israelitarum primus rex honorem refugiebat, cum enim ad celsitudinem regiam eueheretur sese occulit. Et sacer Ambrosius cum mediolanensibus antistes deligendus esset aufugit. Et de Catone maiore narrat Liuius quod quanto magis honorem recusauit tanto magis illum insequebatur. In principio nascentis ecclesiae, cum eadem opibus fioreret, plerique heroici viri caelo digni a sacerdotiorum culmine sese retraxerunt praeeligentes delitere sub modio quam concionatoris munus, in suggestu declamandi sumere. lsti sane non erant pusillanimes, nec lenti: itaque magnanimi¬

18

⁋ Ad priorem rantionem respondetur quod magnanimitas praesuppositiue est circam omnem aliam virtutem, quia illae praesupponuntur ad hoc vt quis sit vere magnanimus.

19

¶ Ad secundum respondetur quod licet appetere actus virtutum qui sunt honoris causa: Primo ardua opera magnanimus expetit & secundario honores. Secundo quis potest expetere honorem. Patet, potest expetere pecuniam, amicitiam & alia bona tam externa quam interna, modo inter externa bona honos magnum locum oc cupat. Honos enim alit artes & omnes ad studia accendimur gloria, secundum Tullium in tusculanis. Non petit quis honorem vltimate pro se, sed illum finem in altiorem resoluit pro salute rei publicae & gloria Dei. Placet viro vt honoretur. ld enim est signum virtutis in eo, & hoc eum in virtutis via alit. Virtus laudata crescit. Hac via alii ad virtutes stimulantur. Reprobantur illi qui suum honorem negligunt: hoc est quando perpetrant turpia tunc inhonorem incurrunt, quos dedecus non arcet a vitio. Et ad probationem antecedentis concedo. Homo enim potest rationabiliter contemnere etiam honorem, ipsum enim importune petere est vitiosum. Inhonorationem euitat magnanimus quae nec ad se valet & rarissime ad aliud valet, erit tamen sapienti materia patientiae.

20

⁋ Dubitatur secundo, an praestabilius sit honorare quam honorari.

21

¶ Respondetur per propositiones quarum prima est. Esse dignum honorari est praestabilius quam esse dignum honorare. Nam melius est meru isse aliquid laude dignum quam illi debitum soluere. Honorans enim debitum & praemium aliquod accidentarium tribuit ei qui bene operatus est. Secundo solus studiosus est dignus honorari, quilibet indifferenter est honorare dignus igitur. Secunda propositio. Accipere honorem sibi debitum est actus bonus. Patet quia accipit debitum. Secundo, quia placet illi quod alius exercet officium suum. Tertio, quia placet ei quod Deus in eo honoretur & virtus ipsa: ipse enim ob Deum & virtutem honoratur. Ter tia propositio. Actus honorandi hoc est volitio honorandi alium est melior volitione honorem aceeptantis. Patet, quia actus quo soluitur debitum est melior actu quo illud debitum suscipitur. Studiosum honorans debitum soluit, alter probus solutionem capit & vult illam solutionem capere. Item honoratio actiua est difficilior & suapte natura laboriosior quam honoratio passiua.

22

⁋ Contra illud argumentor: illud est melius quod conuenit Deo & caeteris maioribus quam illud quod conuenit minoribus, sed Deo & maioribus conuenit honorari. Secundo illud quod conuenit soli pro bo est praestantius illo quod & bono & malo conuenit, sed honorari conuenit soli bono non autem honorare.

23

¶ Ad priorem dicitur quod non omne id quod conuenit meliori & superiori extrinsece est mei lius. Secunda ratio probare satagit ponere meliorem conditionem in eo cui conuenit quam aliud ad alium sensum. Maior vniuersaliter intellecta est falsa, puta si intelligatur melius aut actus melior in vtente. Preterea argumentor. Opulentos etiam malos honoramus, ergo honor non est signum virtutis. Respondetur quod interdum aliquos honoramus malos superiores ob bonum obedientiae, interdum vt eorum mali uolentiam euitemus. Oportet enim incendere candelam vnam vt aiuntem vel coram cacodaemone non vt? prosit, sed vt non obsit.

24

¶ Tertio dubitatur an magnanimitas est pars fortitudinis.

25

¶ Respondetur non est pars subiectiua eius, sed eius pars potentialis. Aliqui partem potentialem nomine principalis virtutis appellant: etiam aliqui vocabula confundunt.

26

¶ Quarto dubitatur an quis potest inordinate honorem petere.

27

⁋ Respondetur affirmatiue, vt petendo honorem puer se finaliter non referendo in alium vlteriorem finem, vt ambitiosus vel si quis appetit excellentiam de aliquo quod non habet, praesumptuosus est in ambiendis magistratibus. Et ambitio in appetendis honoribus magnanimitati aduersatur, secundum diuersas consideratioes. Vni virtuti in genere multa vitia opponuntur. Mille sunt magnanimitates specie distinctae & multo plures, sic de extremis.

28

¶ Contra, honor est praemium virtutis secudm philosophum, sed virtutis praemium est appetendum. Secundo honor retrahit semper a malo, ergo nunquam inordinate appetitur.

29

¶ Respondetur quod honor est praemium quod alius homo poest studioso dare, sed beatitudo est praemium virtutis aut eius actus, secudm fidem & vtilitas con munis secundm philosophum.

30

¶ Ad secdm nego maiorem. Multis enim fuit & erit occasio male agendi. Hoc stimulo dictaturam perpetuam Caesar rapuit, & Aristocraticam politiam in Monarchiam euertit. Vnde Salustius in Catilinatio, Gloriam honorem & imperium bonus & ignauus equae sibi optant, vnus dolo & fallaciis, alius autem virtutis via.

31

¶ Quinto dubitatur quare Hugolinus hanc Aristotelis magnanimitatem theologorum superbiam vocarat.

32

¶ Respondetur quod inscite hoc fecit. Verum propter affinitatem ad timiditatem sic vocabat. In multis conditionibus exterioribus conveniunt, re ipsa tamen differunt.

33

¶ Sexto dubitatur: quae virtus sit humili tas.

34

¶ Responsio, apud exteros humilis est humi deiectus secundm illud Virgilii. Atque humiles habitare casas. Et dicimus nebulonem aut ignobilem humili loco & obscuro esse natum. Theologi in virtute non multum ab hac significantia dissona accipiunt. Matthaei. xi. dicit seruator: discite a me quia mitis sum & humilis corde. & de Christifera virgine canit ecclesia, Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ex his patet humilitatem esse virtutem quae est pulchra, cum virginis humilitas tacita virginitate impense efferatur. Et Aug. in lib. de virginitate ait humilitas pene tota disciplina Christiana est. Humilitatis actus, per quem habitus cognoscitur, e nolle tendere inordinate in ardua, & nolle ire in mirabilibus super se. Licet intellectus iudicium sicut aliae vittutes morales praesupponat, ad voluntatem pertinet secundum dicta. Astipulatur diuus Augu. in lib. de poenitentia. Humilis est qui eligit abiici in domo domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

35

⁋ Septimo dubitatur an sub magnanimitate includatur, sicut species sub genere.

36

¶ Respondetur nega tiue. Magnanimus enim appetit honores & potestates honorificas, quibus est dignus, vt sese in virtu tis materia exerceat: sed humilitas refrenat animum ne in excelsa tendat & altiora pro virili euitat.

37

⁋ Sed contra illud argumentor: Eadem virtus inclinat hominem ad appetendum honorem quo di c gnus est & ad recusandum honorem quo indignus est, ergo humilitas est pars magnanimitatis, immo est magnanimitas. Antecedens patet inductiue de fortitudine, temperantia & caeteris omnibus,

38

⁋ Respondetur, hic aliqui seriose & non de maximo negocio luctantur. Dico autem primo quod in multis oportet capere sapientum vsum, & non dare aliam rationem: sic in materia temperantiae dixi, circa sensum gustus & tactus virtutem poni & non circa alios sensus. Sic apud pueros dicimus de nume ro quinario praedicabilium differre de pluribus differentibus specie in eo quod quid: & numero duo praedicabilia constituunt & non sic de quali. Sic impraesentiarum dico quod sancti in disciplina Christi educati sciunt vltra philosophos Ethnicos humilitatem esse commendatam quam ad partem a magnanimitate separarunt, quia magnanimus auet cum ratione: sancti non ita late ad vtrumque scilicet velle & nolle magnanimum extendant. Sic autem capiendo humilitas sub magnanimitate includitur, nec alia ratio ad argumentum danda est nisi quia sancti & philosophi isto modo loquendi vtuntur. Si quis ita late magnanimitatem caperet sicut in aliis absque periculo humilitatem sub magnanimitate inuolueret, tamen quia sancti & sapientes non ita loquuntur, & multa humilitati rectis sime attribuunt quae Ethnici philosophi negarent, quia ad tam sublimia non deuenerunt. Vnde ad Epheseos tertio scribitur. Aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicut reuelatum est sanctis apostolis. Eius aliam causam post hac tangere curabimus.

39

¶ Octauo dubitatur. An humilitas inclinet se habentem omnibus subiicere.

40

¶ Respondetur affirmatiue. Probatur ad philip. secundo In humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes, sic scilicet quod Socrates Platonem se superiorem & contra censeat. Et diuus benedictus in sua regula inter humilitatis gradus ponit vnum, credere & pronunciare se omnibus viliorem & ad omnia indignum & inutilem se confiteri & credere, & omnibus se subdere. Ecce prima fronte extranea & sane ab Aristotelis schola tanquam peregrina. Sed veracissima, solidissimaque sunt quae reuelauit Deus paruulis suis. Sed contra illud obiicitur.

41

¶ Primum sequitur quod mendacium in lege gratiae esset licitum: quod nephas est dicere. Patet, sine mendacio magnanimus non potest se dicere viliorem hoc nebulone.

42

¶ Secundo sequitur quod Socrates consummatus theologus male facit capiendo sacerdotium in praesentia Platonis, quem se dicit esse praestantiorem.

43

Tertio, nemo debet facere illud quod vergit in detrimentum salutis alterius, sed si consummatus theologus diceret se imperitiorem hoc bacchalaurio currente aperiret ei cornua superbiae. Propterea Auguin regula dicit, ne dum nimium seruatur humilitas regendi frangatur authoritas. Ergo homo non debet se subdere omnibus per humilitatem.

44

¶ Pro horum argumentorum solutione scito quod in homine duo sunt, scilicet donum dei scilicet gratia gratis data & illud quod hominis est. Prius est bonum & perfectionis: secundum imperfectio & saepe culpa, secundum illud Osee. xiii. Perditio tua ex te Israel, ex me tantum auxilium tuum. Etiam sine dei speciali auxilio non possumus quicquam boni agere, hoc ad materiam praelibato, ad formam deuenio.

45

¶ Ad primum argumentum nego sequelam comparando hoc quod habeo ex me ad donum dei in illo ipse me in hoc transcendit. Etiam difficilimum est dare quoscunque duos: quin inferior illorum in moribus nonnihil boni habeat quod alteri deest. Magnani mus non contemnit studiosos viros virtute decoros, simias studiosorum contennit vt principes opu lentos & malos. Dicis opus virtutis est in studioso, at honos est in honorante & non honorato vt ait. Respondetur magnanimitas versatur immediate circa cupiditatem honorum, cuius ipsa est modera tio, & haec est in eius potestate, secundario & remote est circa honores. Magnanimus sententiam Marci Marcelli probat, qui cum ex manubiis Syracusanae praedae nonnihil templo. Honoris voueret, ea ratione illud statuit vt nemo ad Honoris templum peruenire posset nisi prius per virtutes aedem ingrederetur. Erat enim illa templo honoris quasi pro vestibulo coniuncta. Iste est melior scriba, ingeniosior, prudentior, meliorque musicus innocentior, vel in aliquo te transcendere (si inflatus non fueris) dices. Nescis te esse in gratia nec humilem, & si humilis fueris hoc ipsum cum lob ignorabit anima tua. Conuerte intellectum in mala tua culpae aut poenae, & obiecti solutio non defuerit. Si alius quispiam pridem hominem occidit, fortasse poenitudine culpam aboleuit. & fratris ambigua facta in meliorem partem interpretaberis, assentatoribus fidem non impertias. Plus aliis de te quam tu tibi credere noli. Et licet in donis dei & gratuitis absolute loquendo eum superaueris, dicas te esse alio viliorem infirmiorem & indignum pane quo vesceris, tunc humiliter secundum doctrinam sanctorum de teipso senties. Si aliquid bene agis ex gratia Dei est, in quo ergo tua iactas, cum solum mala ex dictis tua esse colligas: & cum tuam infirmitatem nosti quo ad occultos cogitatus & omni, ne forte plus auxilii specialis Dei habes quam proximus, & semper interpretaberis eius facta in meliorem partem: ergo sine mendacio dicis te ipso viliorem: si enim diceres te ipso meliorem mentireris, vel forte falium diceres, & si verum, fatue & tumide pronuncias. Nec opus est te dubitare an sis eo vilior. Et si erres in intellectu iudicando te deteriorem quam ipse sit de quo dubitas, Illud iudicium fal sum non est malum, sed bonum. Verae assentire interdum est inflati proprietas: & falsae assentire humi litatis est. Huiusmodi enim assensus non sunt humilitas aut eius actus, vt patet ex dictis: sed sunt boni vel mali cum subiaceant voluntatis imperio.

46

¶ Ad secundum nego sequelam Socrates recte iudi cat de se quod est altero literatior & ad concionandum aptior & ad hierarchisandum in hac cura magis idoneus, licet Platonem in aliquo excellere existimet, quod pro huius curae prouincia non sufficit.

47

⁋ Ad tertium respondetur quod mentaliter superior se inferiorem, vbi non constat de opposito, existimabit bonum, & qualiscunque sit, iudicabit ipsum in aliquo pollere. Exterius tamen hoc non ostendet, & eius vitia arguet castigabitque prout ratio efflagitat. Hoc enim cauterio se ab inflatione seruabit, vt caro per salem a putrefactione praeseruatur. Et haec est causa quare humilitas a magnanimitate segre gatur. Multo profundius latitudinem recusandi honoris sancti deiiciunt quam pure philosophi. Didicetunt enim plerosque ex dignitatis culmine in peccati faeces incidisse, & sub modio existentes conspicuis virtutibus enituisse. Ergo tota latitudo humilitatis non includitur sub recusatione honesta honorum apud Aristotelem, & si aliqua sub ea includeretur quae impuriorem humilitatem induit, nolebant humilitatem partire, sed eam ad partem segregare. Quanto autem maior est recessus ab honorum appetitione, sine pertinacia censetur semper purior humilitas. Hinc sancti, praesulatus & sacerdotia pro virili recusarunt propter periculum in regimine, regnum dei lucrifacere studebant, impulsus carnis & incendia vitiorum etiam sancti erant in seipsis experti, immo Ioannes euangelista ingenue id fatetur cum dixit, si dixerimus quod peccatum non habemus nosipsos sedu cimus, & veritas in nobis non est. Ergo sancti plerique mille gradibus ipso inferiores hoc perceperunt. Quocirca seipsos malos vel procliues ad malum etiam sub modio censebant, quare cathedram pestilentie conscendere recusarunt. Plerosque alios tam in particulari quam in vniuersali probos iudicabant, pr ptereaque non erant pusillanimes, sed niuea humilitate redemiti.

48

¶ Nono dubitatur quid est superbia quae humilitati aduersatur.

49

¶ Respondetur secundum August. xiiii. de ciuitate dei. "Superbia est peruer sa celsitudinis appetitus": hoc est inordinatus appetitus celsitudinis. Praesumptuosus appetit iniquam sublimitatem in operibus, & ambitiosus in honoribus, inflatus in celsitudinem sui tendit obiectiue, sed capi potest superbus communiter, vt haec tria pro obiectis habeat. Inanis gloria peruerse appetit gloriam: est enim gloria clara cum laude notitia. Gloriosus vult suam excellentiam manifestare & esse aliis notam: propterea ea est superbiae filia quam Alexander Macedo & lulius Caesar habuerunt, & plerique tales quos imperitum vulgus magni facit, qui pro suis flagitiis in tenebris damnantur. Cloria tamen potest appeti sicut honor pro quanto conducit ad aedificationem & salutem proximi. Vnde scriptum est. Curam habe de bono nomine. Sed quando inordinate appetitur est inanis.

50

¶ Dubitatur decimo an quis potest sacerdotium pro se petere.

51

¶ Respondetur affirmatiue. Probatur sic, quilibet magnani mus vel modestus potest petere honorificum officium suis humeris non impar, sed hoc sacerdotium aut illud est respectu istorum, scilicet Socratis & Platonis tale: igitur. Insuper quilibet dignus mercede honesta potest eam petere pro laboribus suis, sed Socrates consummatus in literis & moribus, non habens prouisionem est huiusmodi, igitur. Tertio opposito dato innumeros viros etiam probos gratis damnabis, si eos propterea improbos reputabis. Praeterea nec lege natura, nec diuina nec humana id probare potes, itaque inscite oppositum tenes.

52

¶ Dubitatur finaliter seu vndecimo de eo, Aristoteles dicit pusillanimum esse crebriorem deterioremque turgido. Videtur enim oppositum vsu venire. Huic ob¬ I iectui respondetur quod plerique per pusillanimum intelligunt eum qui bene operatur & honores renuit, & per lentum indignum honores appetentem. Sane is turgidus est pusillanimo tali crebrior deteriorque. quinimo talis pusillanimus non est licet vocetur pusillanimus, cum enim non sit vitiosus non est pusillanimus. Pusillanimus enim ille est qui honore dignus est & renuit bene operari in honoribus, si laborabet honoraretur. Patet multi sunt eruditi negligentes satyrice aut tragice arguere principum malefacta, vt enim in tranquillitate viuant oblectamentum cum placidioribus musis captant. Plerique sunt tales, qui si aliorum perperam acta arguerent honorarentur. Aristotelicus lentus multis dignus est, at iudicio suo deceptus, censet se digniorem quam par sit, eapropter magistratus suos humeros transcendentes assumit. Inflati sacerdotes sacerdotiorum aceruum importabilem quaerentes supra lentitudinem vitia immania aggregant. Falso existimant se posse more laicorum omnes opes congerere, opesque ecclesiasticas vti prophanas exponunt. Gloriantur prouentus ecclesie in ceruices subditorum auxisse, sicut multi episcopi & abbates inique faciunt qui se dicant & subiectos misere affligunt, sub praetextu ecclesiae id facientes. Certe hae fortunae sic auctae ecclesiae officiunt, aulicis enim & malis sagittariis sunt signum. Inquietantur religiosi, marcescunt ruricolae. Coloni tempore pueritiae meae erant ad bellum strennuissimi aptissimi ad hostium iniuriam propulsandam, armis, equis phalerisque abundabant, hac tempestate praelatorum auri sacra fame oppressi plangunt.

53

¶ Verum ne omnino in theologicis dispu tationibus hic implicer, nolo amplius in hac materia immorari. Veruntamen non videor mihi impertinenter loquutus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3