Text List

Prev

How to Cite

Next

3

Caput 9

1

Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quaeritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant, nec metuendum est ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura caeli, de generibus et naturis animalium fruticum lapidum fontium fluminum montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et talia sescenta de his rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret: quia nec ipsi omnia reppererunt, tanto excellentes ingenio flagrantes studio abundantes otio, et quaedam humana coniectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quae se invenisse gloriantur plura opinantes potius quam scientes. Satis est christiano rerum creatarum causam sive caelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium a Patre genitum et Spiritum Sanctum ab eodem Patre procedentem, sed unum eundemque Spiritum et Patris et Filii.

Caput 10

2

Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe nec aequaliter nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.

Caput 11

3

In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque enim Deus omnipotens quod etiam infideles fatentur: Rerum cui summa potestas cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici quam sanitate privari (neque enim id agitur cum adhibetur curatio, ut mala ista quae inerant, id est morbi ac vulnera, recedant hinc et alibi sint, sed utique ut non sint; non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus, cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes eius boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur non aliquo transferuntur, sed ea quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.

PrevBack to TopNext