Text List

Prev

How to Cite

Next

5

Caput 16

1

Quae cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet: Felix qui potuit rerum cognoscere causas, non nobis videatur ad felicitatem consequendam pertinere si sciamus causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis naturae sinibus occuluntur: Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant, et cetera huiusmodi. Sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, et id hactenus quatenus eas homini, in hac vita erroribus aerumnisque plenissima, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est ubi nulla quatiamur aerumna, nullo errore fallamur. Nam si causae corporalium motionum noscendae nobis essent, nullas magis nosse quam nostrae valetudinis deberemus; cum vero eis ignoratis medicos quaerimus, quis non videat quod de secretis caeli et terrae nos latet quanta sit patientia nesciendum?

Caput 17

2

Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit non solum in maioribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit; pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens et erranti non errans recta ratione praeponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia, et iste utiliora, et ille minus utilia vel etiam noxia, quis non in eis quae ille scit ei praeferat nescientem? Sunt enim quaedam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum donatistarum manus armata subsederat, atque ita factum est ut eo quo tendebamus per devium circuitum veniremus, cognitisque insidiis illorum nos gratularemur errasse atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sic errantem sic non erranti latroni praeponere dubitaverit? Et fortasse ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator, Ut vidi, inquit, ut perii, ut me malus abstulit error! quoniam est et error bonus qui non solum nihil obsit verum etiam prosit aliquid. Sed diligentius considerata veritate, cum aliud non sit errare quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est, vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum sive sit verum, idque tam sit in animo deforme atque indecens quam pulchrum ac decorum esse sentimus vel in loquendo vel in assentiendo: Est, est; non, non; profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei nonnumquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis sit illa vita ubi est animae nostrae ipsa veritas vita, ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur, miserioresque sunt cum mentiendo fallunt quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium, cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.

PrevBack to TopNext