Text List

Prev

How to Cite

Next

2

Caput 7

1

Symbolum et oratio dominica complectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio. Quid brevius auditur aut legitur? Quid facilius memoriae commendatur? Quia enim de peccato gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiae Dei tempus propheta praedicens ait: Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. Propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subiecit: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? Propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et caritas orant. Sed sine fide esse non possunt, ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?

Caput 8

2

Generalis explicatio fidei, spei et charitatis, et earum nexus. Quid autem sperari potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium poenas non credit impiorum, nec sperat tamen? Et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhorret, rectius timere dicitur quam sperare. Quae duo quidam distinguens ait: Liceat sperare timenti. Non autem ab alio poeta, quamvis meliore, proprie dictum est: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. Denique nonnulli in arte grammatica verbi huius utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt: Sperare dixit pro timere. Est itaque fides et malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum et praesentium et futurarum. Credimus enim Christum mortuum, quod iam praeteriit; credimus sedere ad dexteram Patris, quod nunc est; credimus venturum ad iudicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum; nam et se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum, et alios atque alia. Nec solum de aliis hominibus multa quae ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quae cum ita sint, propter has causas distinguenda erat fides ab spe, sicut vocabulo ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quae creduntur, sive quae sperantur, fidei speique commune est. In Epistula quippe ad Hebraeos, qua teste usi sunt illustres catholicae fidei ac Regulae defensores, fides esse dicta est Convictio rerum quae non videntur. Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed praesentium rerum evidentiae credidisse (hoc est fidem accommodasse) dicit, non ita videtur absurdus ut recte reprehendatur in verbo eique dicatur: " Vidisti; ergo non credidisti "; unde putari potest non esse consequens ut non videatur res quaecumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur. De spe quoque ait Apostolus: Spes quae videtur, non est spes: quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus. Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Iam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique ut ait apostolus Iacobus: Et daemones credunt et contremiscunt: nec tamen sperant vel amant, sed potius quod speramus et amamus credendo venturum esse, formidant. Propter quod et apostolus Paulus fidem quae per dilectionem operatur approbat atque commendat, quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.

PrevBack to TopNext