Text List

Prev

How to Cite

Next

6

Caput 18

1

Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur quaestio, de qua iam grande librum, cum respondendi necessitas nos urgueret, absolvimus, utrum ad officium hominis iusti pertineat aliquando mentiri. Nonnulli enim eo usque progrediuntur ut et peierare et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei natura falsum aliquid dicere nonnumquam bonum piumque opus esse contendant. Mihi autem videtur peccatum quidem esse omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi voluntate mentitur, aut vero tantum nocet qui viatorem mentiendo in diversum iter mittit, quantum is qui viam vitae mendacio fallente depravat. Nemo sane mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat verum, quoniam quantum in ipso est non fallit ipse sed fallitur. Non itaque mendacii sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro veris habet, potiusque e contrario, quantum in ipso est ille mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit; nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit nesciens verum esse quod dicit. Ille namque non aliud habet in animo aliud in verbo: huic vero, qualecumque per se ipsum sit quod ab eo dicitur, aliud tamen clausum in pectore aliud in lingua promptum est, quod malum est proprium mentientis. In ipsarum autem quae dicuntur consideratione rerum tantum interest qua in re quisque fallatur sive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minus sit malum quantum pertinet ad hominis voluntatem, tamen longe tolerabilius sit in his quae a religione sunt seiuncta mentiri, quam in his sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest falli. Quod ut illustretur exemplis, intueamur quale sit si quispiam dum mentitur vivere nuntiet aliquem mortuum, et alius dum fallitur credat iterum Christum post quamlibet longa tempora moriturum: nonne illo modo mentiri quam isto modo falli incomparabiliter praestat multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere quam in istum ab aliquo induci?

Caput 19

2

In quibusdam ergo rebus magno, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo malo, in quibusdam nonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malo fallitur homo cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo fallitur qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas temporales molestias, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum, velut si quisquam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo patiatur mali. Qui vero malum hominem ita bonum credit ut nihil ab eo mali patiatur, nullo malo fallitur, nec in eum cadit illa prophetica detestatio: Vae his qui dicunt quod malum est bonum. De ipsis enim rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus dictum intellegendum est. Unde qui adulterium dicit bonum, recte arguitur illa voce prophetae; qui vero ipsum hominem dicit bonum quem putat castum, nescit adulterum, non in doctrina rerum bonarum et malarum sed in occultis humanorum fallitur morum, vocans hominem bonum in quo putat esse quod novit bonum, et dicens malum adulterum et bonum castum, sed hunc bonum dicens nesciendo adulterum esse, non castum. Porro si per errorem evadit quisque perniciem, sicut superius dixi nobis in itinere contigisse, etiam boni aliquid homini errore confertur. Sed cum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquem vel nonnullo etiam bono falli, non ipsum errorem dico nullum malum vel nonnullum bonum, sed malum quo non venitur vel bonum quo venitur errando, id est, ex ipso errore quid non eveniat vel quid proveniat. Nam ipse per se ipsum error aut magnum in re magna aut parvum in re parva, tamen semper est malum. Quis enim nisi errans malum neget approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis, aut habere incerta pro certis vel certa pro incertis? Sed aliud est bonum hominem putare qui malus est, quod est erroris, et aliud est ex hoc malo aliud malum non pati, si nihil noceat homo malus qui est putatus bonus. Itemque aliud est ipsam viam putare quae non est ipsa, et aliud est ex hoc erroris malo aliquid boni consequi velut est ab insidiis malorum hominum liberari.

PrevBack to TopNext