Text List

How to Cite

Next

1

Caput 1

1

Sapientiae verae donum exopiat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quantumque te cupiam esse sapientem, non ex eorum numero de quibus dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? sed ex eorum de quibus scriptum est: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum et quales vult Apostolus fieri quibus dicit: Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo.

Caput 2

2

Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est. Habes hoc in libro sancti Iob. Nam ibi legitur quod ipsa Sapientia dixerit homini: Ecce pietas est sapientia. Si autem quaeras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius in Graeco reperies, qui est Dei cultus. Dicitur enim Graece pietas et aliter, id est quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc praecipue referatur ad colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus expressus est, cum quid esset hominis sapientia diceretur. Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me, ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?

Caput 3

3

Hic si respondero fide spe caritate colendum Deum, profecto dicturus es brevius hoc dictum esse quam velis, ac deinde petiturus ea tibi breviter explicari quae ad singula tria ista pertineant, quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quae in epistula tua quaerenda posuisti: cuius exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas: si autem non est, commemorante me recolas.

Caput 4

4

Quaestiones Larentii. Responsiones Augustini. Vis enim tibi, ut scribis, librum a me fieri quem Enchiridion, ut dicunt, habeas et de tuis manibus non recedat, continens postulata, id est quid sequendum maxime, quid propter diversas principaliter haereses sit fugiendum, in quantum ratio pro religione contendat, vel quid in ratione cum fides sit sola non veniat, quid primum quid ultimum teneatur, quae totius definitionis summa sit, quod certum propriumque fidei catholicae fundamentum. Haec autem omnia quae requiris procul dubio scies diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haec enim maxime, immo vero sola, in religione sequenda sunt: his qui contradicit aut omnino a Christi nomine alienus est, aut haereticus. Haec sunt defendenda ratione, quae vel a sensibus corporis inchoata vel ab intellegentia mentis inventa. Quae autem nec corporeo sensu experti sumus, nec mente assequi valuimus ac valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus a quibus ea quae divina vocari iam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum divinitus adiuti vel videre vel etiam praevidere potuerunt.

Caput 5

5

Responsio ad q. et ad q.. Cum autem initio fidei quae per dilectionem operatur imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota et ineffabilis pulchritudo cuius plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Haec enim totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicae fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicae, quia putari potest aliquibus haereticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos qui se christianos vocari volunt, re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est, quoniam commemorandae sunt omnes haereses sive quae fuerunt sive quae sunt sive quae potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum: quae disputatio tam multorum est voluminum ut etiam infinita videatur.

Caput 6

6

Quod mole exiguum possit manu contineri. Tu autem Enchiridion a nobis postulas, id est quod manu possit astringi, non quod armaria possit onerare. Ut igitur ad illa tria redeamus per quae diximus colendum Deum, fidem, spem, caritatem; facile est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid amandum sit. Sed quemadmodum adversus eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, operosioris uberiorisque doctrinae est: quae ut habeatur non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.

Back to TopNext