Text List

Prev

How to Cite

Next

30

Caput 114

1

Ex ista fidei confessione, quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata lac parvulorum est, spiritaliter autem considerata atque tractata cibus est fortium, nascitur spes bona fidelium cui caritas sancta comitatur. Sed de his omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem pertinent quae in oratione dominica continentur. Maledictus enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem ponit in homine: ac per hoc et in se ipso qui spem ponit, huius maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere debemus quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos.

Caput 115

2

Proinde apud evangelistam Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur oratio, quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quattuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra (quod non absurde quidam intellexerunt " in spiritu et in corpore "), omnino sine fine retinenda sunt; et hic inchoata quantumcumque proficimus augentur in nobis, perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inferas in temptationem sed libera nos a malo, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum et voluntas eius, in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero cotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritaliter sive carnaliter sive utroque intellegatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic temptationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari; illic autem nihil istorum est.

Caput 116

3

Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem sed quinque complexus est, nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo istae septem sint intellegendae ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo fecit intellegi. Deinde tres alias adiungit, de pane cotidiano, de remissione peccatorum, de temptatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intellegeremus ad illud superius, quod de temptatione dictum est, pertinere. Ideo quippe ait: Sed libera, non ait " et libera ", tamquam unam petitionem esse demonstrans: " Noli hoc, sed hoc ", ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo quod non infertur in temptationem.

PrevBack to TopNext