Text List

Prev

How to Cite

Next

4

Caput 10

1

Naturae igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonae sunt. Sed quia non sicut earum Conditor summe atque imcommutabiliter bonae sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. Sed bono minui malum est, quamvis quantumcumque minuatur remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est), unde natura sit. Neque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi bonum quo natura est, nisi et ipsa consumatur potest. Merito quippe natura incorrupta laudatur: porro si et incorruptibilis sit, quae corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur, ideo malum est eius corruptio quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat non nocet; nocet autem: adimit igitur bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur inest ei bonum quo privetur, ac per hoc si naturae aliquid remanebit quod iam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utique desinet quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est, magnum si corrumpi non potest, parvum si potest; negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite, prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura.

Caput 13

2

Ac per hoc nullum est quod dicitur malum si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est. Nec malum unquam potest esse ullum ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset si res ipsa quae mala est natura non esset. Non igitur potest esse malum nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis huius velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere: et cavendum est ne incidamus in illam sententiam propheticam ubi legitur: Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce. Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quid est autem malus homo nisi mala natura, quia homo natura est? Porro si homo aliquod bonum est quia natura est, quid est malus homo nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est, sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit: " Malum est hominem esse ", aut: " Bonum est iniquum esse ", ipse incidit in propheticam illam sententiam: Vae his qui dicunt quod bonum est malum et quod malum est bonum; opus enim Dei culpat quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiam si vitiosa est, in quantum natura est, bona est, in quantum vitiosa est, mala est.

Caput 14

3

Quapropter in his contrariis quae mala et bona vocantur illa dialecticorum regula deficit qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis est et amarus: nullum corpus simul ubi album ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac paene omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt, quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse iniustus, iniustus autem non potest esse nisi homo vel angelus: et bonum quod homo, bonum quod angelus, malum quod iniustus. Et haec duo contraria ita simul sunt ut, si bonum non esset in quo esset, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oreretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt. Nec erat alias unde oreretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset profecto bona esset; et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.

Caput 15

4

Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicae sententiae refragari qua dixit: Non potest arbor bona fructus malos facere. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis, quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eo modo, tamquam arbor mala, fructus bonos, id est opera bona, non potest facere voluntas mala, sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala. Nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco ubi de arbore et fructibus loquebatur apertissime ostendit. Ait enim: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse, ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse.

PrevBack to TopNext