Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 4

De voluntate Dei quae aeterna est et una
1

PARS QUARTA. DE VOLUNTATE DEI QUAE AEETERNA EST ET UNA ET DE SIGNIS VOLUNTATIS EJUS

2

Quae quidem temporalia sunt et secundum figuram voluntatis dicuntur, qui signa sunt voluntatis.

Capitulum 1

De voluntate igitur Dei, quod iusta est
3

Cap. I. De voluntate igitur Dei, quod justa est.

4

Prima rerum omnium causa est voluntas Crealoris quam nulla praecedens causa movit quia zlerna est; nec subsequens aliqua confirmat, quoniam, ex semetipsa justa est. Neque enim idcirco juste voluit, quia futurum justum fuit quod vo- luit sed quod voluit, idcirco justum fuit, quia ipse voluit. Suum enim ac proprium voluntatis ejus est esse justum quod est, et exeo quod in ea justum est quod ex ea justum est. Quoniam secundum eam justum est quod justum est quod utique justum non esset, si secundum eam non esset. Cum ergo quaeritur quare justum est quod justum est, convenientissime respondetur: quoniam secundum voluntatem Dei est, qui justa est, Cum vero quaritur quare voluntas Dei justa est, hoc sanius respondetur: quoniam primi causae causa nulla est cui ex se est esse quod est. H:ec. autem sola est unde ortum est quidquid est; et ipsa non est orta, sed cterna.

Capitulum 2

5

Cap. II Quod modis Scriptura voluntatem. Dei accipiat.

6

Hic non pra:tereundum nobisest, quod sacra Scriptura devoluntate Dei diversis quibusdhm modis loqui consuevit; et non est voluntas diversa, sed locutio diversa estde voluntate quz: non est diversa. Nam voluntas Dei in sacro eloquio aliquando accipitur illa qua» vere est in ipso, et idem cum ipso, et corterna ipsi. Aliquando vero secundum quamdam dicendi figuram voluntas ejus vocatur quae secundum proprietatem non est voluntas ejus, ed signum voluntatis ejus. Et dicitur ipsum signum vo luntatisvoluntas, cum voluntas non sit sed. Signum tantum. Quemadmodum et signa ir ira dicuntur; et dilectionis signa dilectio appellantur. Et dicitur iratus Deus et non est ira aliqua in eo. Sed signa tantum, quiae foris sunt. quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi secundum quam non est falsum quod dicitur sed quod dicitur similitudinis respectu obumbratur. Et seeundum istos modos figurarum quasi divers: voluntates Deoattribuuntur, quia diversa sunt illa qua per figuram dicuntur veluntas ejus, cum ea quie secundum proprietatem dicitur una sit voluntasipsius.

Capitulum 3

7

Cap. III Prima voluntas Dei beneplacitum dicitur.

8

Igitur quae et primum et principaliter voluntas Dei dicitur, est illa quae vere est. voluntas ejus. Et hec est una nec multiplicitatem recipit, nec mutabilitatem.

Capitulum 4

9

Cap. IV. Secunda operatio; tertia permissio.

10

Deinde sequuntur duae voluntates, et duo quce dicuntur voluntates. Et hicduo de Deo dicuntur, et. Dei voluntates dicuntur, quia sigria sunt voluntatis ejus. Harum voluntatem una permittens vocatur, altera faciens, hoc est permissio et operatio: quia permissio ejus dicitur voluntas ejus, et operatio ejus dicitur voluntas ejus, quoniam secundum voluntatem ejus fiunt et signa sunt voluntatis ejus. Etsunt duo ista quasi consequentia voluntatis summbee, et quasi explicatio ejus et effectus illius et. paria illi, non tamen costerna. Quidquid enim in illa semper est. in istis aliquando et quidquid in istis aliquando non est in illa nunquam est. Omne enim quod est in illa. semper est, et omne quod est in istis aliquando est; quia, nec aliquid est praeter ejus voluntatem, nec aliquid fieri potest extra operationem ipsius sive permissionem. Et sequuntur duo unam et una in ambobusinvenitur, quoniam nec nolens operatur, nec permittitnisi volens. Et cumfit aliquid, dicitur hoc voluntas Dei, quia voluntate Dei factum est, ut hoc fieret vel permissum. Et voluntate fecit quod fecit et bene fecitet bonum fecit quod fecit. Et volunta- rie permisit: etiam si illud bonum non fuitquod permisit.

Capitulum 5

11

Cap. V. Quod Deus bona fecit mala permisit.

12

Bona enim fecit et benefecit, et mala permisit et. non fecit. Et bene fecit, quoniam utrumque bonum fuit. Et idcirco utrumque voluit, quia utrumque bonum fuit. Et fuerunt bona bona, et mala mala, nee bona fuerunt mala, nec mala bona; sed bonum fuit. esse etbona etmala. Et voluit utrumque esse Deus, quia utrumque bonum esso fuit; et non utrumque bonum fuit, quia malum bonum non fuit. Et idcirco non voluit Deus malum, cum voluit ut esset et malum. Quod tamen non fecit in eo quod fecit bonum, sed permisit ut esset, quia bonum fuit quod voluit. Neque id bonum malum fuit, sed ex p malo bonum fuit; neque malum bonum fecit, sed. ex malo bonum fecit. Qui malis ct bonis uti novit ad bonum.

Capitulum 6

13

Cap. VI. Quare Deus mala permisit.

14

Fuitque majus bonum esse bonum ex bono et malo quam ex solo bono; pro quo voluit summum bonum ut esset hic bonum, et quod voluit fuit bonum. Sicut ergo :eternae sapientie illius ignotum esse non potuit omne quod futurum fuit, sic comterns voluntati ejus displicere non potuit omne quod fuit. Et vidit totum quod futurum fuit, et bonum esse hoctotum utesset totum, et. voluit ut. esset totum, quia bonum fuit ut esset totum. Et vidit mala quae erant procul futura cum bonis priusquam erantet consideravit, quod his malis adjunc(tis bona commendarentur, et pulchriora flerent comparatione malorum, et bona essent mala inter bona quz» non erant bona. Quoniam ex eis ornarentur bona et commendarentur, et amplius bonum acciperent ad decorem et pulchritudinem universorum. Etrespexit cuncta in ordinesuo: et vidit bonaibi, et quo bona sibi bona fuerunt, et voluit sicesse omnia ut bonum fuit, quia ita bonum fuit ut vidit et voluit quod futurum fuit. Et pensavit aequo judicio universa, quae viditin complacito uno quo bonum fuit et justum totum esse, et nihil aliud esse; et voluit totum esse et aliud non esse. Et hac voluntate postea fecit ut bona essent quae esse bonum erat, sicut viderat et voluerat. Et permisit ut mala essent quae esse bonum erat, quae cum bonis futura essepr:eviderat, et ut essent cum bonis voluerat quia bonum erat. Et crat quidem voluntas ejus zeterna et de bonis et de malis qu;e voluit ut essent; sed non erat notum hominibus donec complerentur et fierent, de quibus bonis etmalis voluntas ejus erat ut essent.

Capitulum 7

15

Cap. VII. Quare operatio Dei et permissio voluntas ejus dicuntur.

16

Cum autem fecit bonum et permisit malum, apparuit nobis voluntas ejus de illo, quoniam esse vult quod facit vel permittit ut sit; et non incipit. tunccum illo quod fit voluntas ejus quae :eterna. est, sed ostenditur ex illo quanto fit qua occulta est. Et ideo ipsum quod fit dicitur voluntas ejus, quia signum est voluntatis ejus. Et apparet quasi alia etalia voluntas, quia signa sunt alia et alia unius voluntatis.

Capitulum 8

17

Cap. VIII. Quod duplex sit discretio voluntatis Dei in. beneplacito ejus et in signo beneplaciti ejus.

18

Et exit inde nobis discretio cognoscendae voluntatis divinae in beneplacito ojus et in signo beneplaciti ipsius, et dicimus quod beneplacitum ejus est voluntas cjus. Et signum beneplaciti ejus vocamus voluntatem ejus. Et verum est utrumque et utrumque vere dicitur; sed beneplacitum ejus :lernum est, nec potest non esse quidquid in illo est, et quidquid in illo non est, esse non potest. Nec contra ipsum, nec extra ipsum, nec sine ipso aliquid est, in omni quod est. Et constat. ipsum et ratum est; nec cassari potest aliquando quod in ipso est, Omnia quecunque voluit. fecit (Psal. cxur), in hoc probatum est, quia non cassatur voluntas ejus. Et volunti ejus quis resistit? (Rom. 1x). In hoe probatum est quod non impeditur beneplacitum ipsius. Ita consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius: et ipsi effectus rerum non discordant ab illo. Fit enim omne quod vult, et omne quod non vult non fit, et omne quod vult semper vultut fiat, quod non semper est aliquando quod vult. Et hoc beneplacitum universale quod aeternum est, et omnia quae fiunt temporibus suis pariter simplici nutu justitig suae approbat ut ad effectum procedant et fiant; perficitur et oonsummatur, et manifestatur duobus his quae subsequuntur in tempore permissione el operatione divina, quae et ipsa rerum omnium qug effectum capiunt vel subsistuntuniversitatem complectuntur, etrespondentilli quod unum estinutroque, etindis- (i simile ad dissimiliaomnia beneplacitum Creatoris. Et proptereaetiam ipsa duo voluntates dicuntur. Et. est voluntas Dei beneplacitum ejus, et voluntas ejus operatio ejus, et voluntas ejus permissio ejus.

Capitulum 9

19

Cap. IX. Quarta est in praeceptione; quinta in prohibitione.

20

Et sequitur adhuc praeceptum ejus et prohibitio ejus, et dicitur utrumque voluntas ejus. Quia cum quid fieri praecipit monstrat se velle ut flat; etcum quid fieri prohibet monstrat se velle ut non fiat. Et idcirco dicuntur haec similiter volunlas ejus; quia signa quidam sunt voluntatis ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus. Sed dissimiiter et alio quodammodo significantia voluntatem ejus et signa ex parte.

21

Cap. X. Quod. non sunt. similia. signa aeterni beneplaciti praceptio et prohibitio, sicut operatio et permissio.

22

Non enim sicut operatio ejus et permissio ejus, per omnia tenduntur, quia sine illis non fit aliquid, sic et. praeceptum ejus et prohibitio ejus. Sed ad rationalem creaturam diriguntur hic duo tantum, quae sola capax est praecepti et. prohibilionis cauta secundum insitam rationem ad utrumque. Itaque signa sunt ex parte hrec quie non pertinent ad omnia neque universaliter summam voluntatem etquzin ea sunt omnia educunt ad manifestationem, sicut operatio et permissio; sed ea tantum quae ad ipsos spectant quibus flunt. haec, hoc est praeceptum et prohibitio significant, quoniam haec sunt. in summa voluntate et beneplacito zwterno. Neque similia signa sunt heme, quemadmodum operatio et. permissio ejus certa sunt et vera signa beneplaciti zterni. Haec autem, videlicet praeceptum et prohibitio, non omnino certum faciunt quid sit in beneplacito :eterno, donec operatione vel permissione probetur cum factum fuerit. Tunc enim certum est cum hoc fecerit. Deus, sive permiserit ut fiat, et factum fuerit: quod in beneplacito zterno ita fuit ut esset ut factum est, secundum quod voluntarie fecit sive permisit ut fieret quod factum est; quoniam bonum ita est esse, ut est. Cum autem praeceptum fuerit vel prohibitum aliquid, nondum constat adhuc quid de ipso definitum sit in beneplacito, eterno, donec illud rerum effectus educat in evidentiam sive operatione, sive permisionne, ut bonum est esse et beneplacitum quod futurum est antequam est. Preceptum autem et prohibitio innuunt tantum quod ita est in voluntate jubentis ut fiat, sive non fiat. Et demonstrationem faciunt quod justum est et pium non aliud credere illum cui fit etiam si aliud est in illo a quo fit. Et praecipitur sxpe ut fiatquod futurum non est, nec fiet. Et prohibetur ut non fiat quod futurum est, et flet, et non est in beneplacitonisi hoc solum ut sit quod. fiet; quoniam bonum estita esse et non aliudquam fiet sive operatione Dei quod bonum est, sive permissione quod malum est; quod otum esse, bonum est. Et non respondet prxceptum ejus et pro hibitio ejus beneplacito ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus; sed procedunt ex adverso et dissimiliter ordinantur, et non consentiunt aliquoties secundum id quod futurum est, et fiet.

Capitulum 11

23

Cap. XI. Quomodo fallere videtur Deus prace-. ptione vel prohibitione aliud innuens quam sit in beneplacito suo.

24

Videntur autem praecepta Dei fallaci; obnoxia, et mentiri de veritate, cum aliud significant de voluntate ejus, et affirmant nobis aliena quedam etextranea; et quae conducta non sunt neque constant secundum beneplacitum illius quod ratum est de his omnibus quae flent. Et. graviter colluctatur conscientia humana in duobus adver santibus quae non conveniunt, vel quare praecepit Deus quod noluit, vel quare factum nonest quod voluit. Si enim veritas est in prrcepte, videtur omnino voluisse quod jussit; et si omnipotentia est in beneplacito, videtur factum esse quod voluit. Non est autem factum quod jussit, et factum est quod prohibuit. Quid ergo consequitur ad htec misi vel noluisse id quod prrecepit, vel non potuisse quod voluit? Quod enim factum est ab eo factum est, et si factum non est tamen permissum est, et si factum est, voluntarie factum est, et. si permissum est voluntarie permissum est; quia neque ad faciendum contra voluntatem suam compelli potuit, nequead permittendumsine voluntate cogi. Igitur quod factum est voluntate ejus factum est, etiam si propter voluntatem ejus factum non. est; quoníam alia factum est voluntate, qu; voluntati ejus amica non est. Tamen omnino voluit quod factum est quoniam bonum est sic esse factum ut factum est; et sic esse, ut est. Quare ergo praecepit ut aliter esset et. prohibuit ne sic esset, cum bonum sit ita esse, et ita futurum fuit priusquam fuit et beneplacitum, quia bonum fuit, ita esse, et aliter non esse.

Capitulum 12

25

Cap. XII. Utrumque durum sonare vel quod Deus praecipiat qua fieri nolit, vel quod qua nolit fieri permittat.

26

Tali quaestione coarctamur et ducimur in ambiguum, ut non facile audeamus hoc vel hoc aliquid affirmare, vel quod Deus fleri praecepit quod noluit, vel quod quae noluit, fieri permisit. Et tamen e duobus unum facilius approbamus, quod voluit quod praecepit bonum, quam malum quod permisit, cum tamen quod praecipit factum non sit bonum, sed malum quod permisit. Leve enim est et sine conscientie scrupulo dicitur: Deus vult bonum, et cum dicitur, bene sonat: Deus vult bonum. Si vero dicitur: Deus vult. malum, grave est auditu et non facile recipit hoc pia mens de bono quod malum vult. Videtur enim hoc solum dici cum dicitur Deus vult malum, quia bonus malum diligit et approbat quod pravum est, €t amicam sibi reputat iniquitatem, et gaudet quasi de consimili et bonum putat quod malum est; et ideo refutat hoc mens pia; non quia quod dicitur non bene dicitur, sed quia quod bene dicitur non bene intelligitur.

Capitulum 13

27

Cap. XIII. Quod Deus non vult mala, quamvis velit ut mala sint, quia hoc bonum est.

28

Non enim hoc solum dicitur sed in eo quod dicitur aliquid intelligitur quod non dicitur, quoniam malum esse vult et malum non vult. Quod si hoc solum intelligendum est, in eo quod dicitur, vult Deus malum dicendum omnino non est, quoniam non approbat illud prorsus, neque existimat bonum; sed contrarium judicat sibi bono malum, et a suo alienum, et non desiderat illud quasi conveniens, et concordiam habens cum eo quod ipse est, et cum eo quod ab ipso est, et cum eo quod simile sibi est; sed extraneum et longinquum et in omni dissimilitudine constitutum. Et tamen vult esse malum, et in eo non nisi bonum vult, quia bonum est malum esse; et non vult ipsum malum, quid bonum non est ipsum. malum. Sed vult bonum tantum; et diligit et delectatur in eo, quasi in suo cognato et amico et proximo. Et propter hoc bene sonat et libenter accipitur cum. dicitur Deus vult bonum, quia illud tantum diligit et non malum cum quo sibi participatio nulla est, neque similitudo, sine his quae sunt. ab ipso et quae habent similitudinem cum ipso. Itaque vult Deus bonum, et non vult Deus malum; et vult omne bonum, et omne malum non vult. Et hoc totum suscipimus et approbamus et dicimus: quod verum est hoc totum, quoniam diligit quod suum est totum: et non diligit nisi quod suum est, neque odit nisi quod guum non est; et totum suum diligit, et odit totum non suum. Et ideo vo luit bonum quod praecepit, et non voluit malum quod permisit, quia suum sui bonum et de suo, et amicum sibi et de suo, et. dilexit suum et approbavit, et concupivit ad se et amavit in se desiderio aeterno. Et malum quod suum non fuit in 8e non dilexit, neque ad se concupivit; sed reprobavit et renuit animo dilectionis: et non suscepit. in se consensu charitatis, ut locum ei daret in beneplacitis suis.

Capitulum 14

29

Cap. XIV. Quod semper impletur voluntas Dei.

30

Sed dicis mihi: Ergo si bonum voluit imo quia. voluit bonum quod praecepit, et malum quod permisit non voluit, factum est quod noluit et quod voluit factum non est; quoniam factum non est, quod praecepit, sed quod prohibuit factum est, quod permisit. Itaque factum non est quod voluit, sed quod noluit factum est. Imo factum est quod voluit et non factum est nisi quod voluit, quia sio voluit, fieri, et sic esse ut factum est, quia bonum erat sic fieri et sic esse ut factum est, et non aliter esse. Et sic esse bonum erat etiam ineo quod bonum non erat. Et ipsum quod bonum non erat non voluit, sed esse ipsum voluit quoniam id bonum erat. Et cum factum est, id factum est quod voluit; quoniam bonum erat, et hoc voluit. Tamen dicis: minus habuit voluntas ejus et minus adepta est et minus impleta, et imperfecta remansit; quia factum non est bonum quod voluit: et quod noluit malum factum est. Non ergo consideras quod sicut malum non habet quod factum est quod noluit; ita neque bono caret, quod factum non est quod voluit. Quod enim vult et diligit habet; et quod non vult et odit non habet. Et quod vult esse adipiscitur quia fit; et quod vult non esse similiter, quia non fit. Et nunquam cassa est voluntas ejus ut non fiat quod vult, neque infirma aliquando ut fiat quod non vult.

Capitulum 15

31

Cap. XV. Quomodo mali excusabiles non sint quamvis per eos voluntas Dei impleatur.

32

Sed fortassis iterum mali excusabiles videantur cum mala faciunt, quoniam voluntas Dei impletur etiam in malis quae faciunt. Sed voluntate sua mali judicantur, quia Dei voluntati contrarii sunt. Non quidem voluntati ejus resistendo ut fiat quod non vult quia non possunt; sed resistere volendo quia mali sunt. Et ipsa mala voluntas culpa est qua aliud volunt; facultas autem justa, qua aliud non possunt. Et cum volunt quod Deus vult, non ideo boni sunt, quia non propter hoc volunt quia Deus vult. Et quod volunt ipsum Deus non vult, quoniam malum volunt et malum Deus non vult. Approbant enim et diligunt quod. Deus odit; ac per hoc Deo contrarii sunt et mali, et peccatores, et rei. Non quidem faciendo quod Deus juste fieri noluit, sed amando et approbando quod Deus non diligit. Non igitur in eo quia fit quod fit voluntatem Dei impediunt; sed in ipso quod fit a dilectione Dei recedunt. Et mali sunt non efficiendo contrarium ipsius voluntati, sed amando contrarium ipsius dilectioni. Et sic qui- dem voluntas Dei semper impletur, et non excu- A santur mali propterea quoniam in eis et per eos voluntas Dei impletur. Quoniam non sua voluntate ad implendam Dei voluntatem diriguntur, sed occulta ipsius dispositione qua aliud non possunt ad implendam voluntatem ejus condueuntur. Sed dicis iterum: Si Deus voluit ita esse totum ut factum est quoniam bonum est ita esse totum, et non aliter esse quam factum est; cur ergo praecepit quod factum non est et prohibuit quod factum est, cum bonum sit utrumque, et factum non esse quod factum non est, et factum esse quod factum est? Quare non potius praecepituthoc fieret solum quod esse bonum erat; et ut hoc splum non fieret quod non esse bonum erat similiter?

Capitulum 16

33

Cap. XVI. Quare praecipit Deus omne quod praecipit.

34

Sed hicaltius modum et causam praecepti considerare oportet et prohibitionis, secundum eumdem modum. Omne enim praeceptum vel prohibitio aut propter ipsum fit cui fit; aut propter ipsum a quo fit;aut propter alium pro quo fit. Tota autem praecepti utilitas et bonum sive in eo quod faciendum prrecipitur sive in eo quod cavendum mandatur, ad eum solum refertur pro quo fit: sive idem sit ille, sive alius abeo cui fit, vel abeo a quo fit. Finis autem mandati fructus est et utilitas et causa et bonum quod consequitur post consummationem praecepti. Et hoc bonum ad eum tantum refertur pro quo fit praeceptum; et illius bonum debet esse impletio praecepti.

Capitulum 17

35

Cap. XVII. Omne quod bonum dicitur vel secundum se, vel ad aliquid bonum est.

36

Iterum considerandum est, quod omne quod bo: num dicitur, aut secundum se bonum dicitur, aut ad aliquid. Quod secundum se bonum dicitur substantialiter bonum dicitur, quia ipsum bonum est. Quod vero ad aliquid et non secundum se bonum dicitur, non substantialiter bonum dicitur quia ipsum bonum non est, aed accidentaliter et denominative, quoniam ex ipso bonum est. Quoddam ergo bonum, bonum est, quoniam ipsum bonum est. Aliud autem bonum est, quia alicui bonufn est, et ipsum bonum non est. Quod ergo bonum est et sibi bonum est et alii bonum est in D loto bonum est. Quod autem bonum est et sibi bonum est et alteri bonum non est, ex partebonum est, sicut quod bonum est et alteri bonum est et sibi bonum non est, ex parte bonum est.

Capitulum 18

37

Cap. XVIII. Quod secundum se bonum dicitur et universaliter dicitur vere et summe bonum esse.

38

Est adhuc aliud bonum et excelsius bonis aliis quod et vere honum est, quia in se bonum est, et universaliter bonum est, quia ad omnia bonum $81, et omnium bonum est. Quod enim in sebonum est vere bonum est, et quod omnium bonum est wniversale bonum est. Et omne bonum ipsum est, quoniam omnium bonum ipsum est, nec extra ipsum bonum est. Quod autem ad se bonum non est mon vere bonum eet nec verum bonum est, sed bonum tantum dicitnr, non quia ipsum bonum est, sed quia ex ipso bonum est et prodest.

Capitulum 19

39

Cap. XIX. De tribus generibus boni.

40

Bonum ergo summum est quod ipsum bonum est, et ad omne bonum, bonum est. Medium vero bonum est quod ipsum bonum est, et ad aliquid bonum est. Bonum autem infimum et quari extrarum et denominative solum et conductum et non proprium bonum; quod ad aliquid bonum est, et ipsum bonum non est. Quod enim ipsum est bonum non est, sed quod ex ipso est bonum est. Et idcirco secundum aliquem modum et ipsum. bonum est, quoniam ex ipso bonum est et prodest. Et ex ipso bonum est esse etiam quod ipsum bonum non est, quia nisi esset ipsum quod bonum non est, esset quod ex ipso bonum est. Neque idcirco prestant mala quoniam et ipsis bonum est; sed servint. praestanti et lnrgienti, quia per ipsa non ex ipsis est.

Capitulum 20

41

Cap. XX. Majus bonum esse illud quo majus bonum est.

42

Cum autem concurrunt duo ad unum quod est. bonum et alicui non est bonum, et quod bonum non est et alicui bonum est et utrumque esse non potest, sed e duobus alterum solum esse necesse est; majus bonum est hoc esse quod bonum est alicui etiam si ipsum bonum non est, quam quod est bonum solum et alicui bonum non est. Ex eo enim quod bonum non est et alicui bonum est, illud etiam sequi necesse est quod bonum est et alicui bonum est: quod majus omnino bonum est quam quod solum bonum est et alicui non bonum est. Non enim bonum esset quod bonum non est et alicui bonum est, nisi ex eo esset quod bonum est ct alicui bonum est. Itaque quod bonum est, quoniam ipsum bonum est, bonum non est, quoniam alicui quoniam ex ipso bonum non est; et quod. bonumnon est, quoniam ipsum bonum non est, bonumestalicui quoniam ex ipsobonum est. Etcontingit hoc aliquando, et in finesuoomniajudicantur sive bonasint sive mala. Quoniam Scriptura manifeste ostendit quod bonum unum et bonum ipsum aliis est odor vite in vitam; aliis odot mortis £n mortem (II Cor. 11); quoniam ex bono malum et ex malo bonum, et bonum malis ad malum, et malum bonis ad bonum. Et quod bonum in toto est majus est quam quod in parte est solum: et hoc probatur in hunc modum. Omne enim universale bonum, majus est quam id quod in parte constat; et quod conducit magis et expedit, majus ipsum merito nominatur. Nunc autem congregemusin unum colligamus quae dicta sunt, quoniam impletio omnis mandati bonum illi est propter quem factum est ipsum mandatum. Et quoniam omne bonum aut per se bonum est aut ad aliquid; et quod per se bonum non estet alicui bonum est, majus est bonum quam quod per se solum est et alicui bonum non est; et quod magis conducit et. expedit, jure semper majus sestimatur bonum; quoniam in fructu suo est omne bonum, et est tantum omne quantum est bonum.

Capitulum 21

43

Cap. XXI. Quod Deus propter se, id est pro utilitate sua vel commodo, nihil pracipit.

44

Nunc ergo videamus omne quod praecipit Deus, utrum propter se pr:ecipit, an. propter illum cui praecipit. Si propter se prwcipit ad bonum ejus est quod procipit, et bonum illi est praecepti sui impletio. Sed. quomodo praecipit propter se qui profectu non indiget in 8e, neque bono alieno adjuvari potest, qui melior esse non potest? Clamat hoc Scriptura, et perfector mandati in Scriptura: Deus meus es tu, quoniam bonorum morum non eges (Psal. xv). Ergo propter se non praecipit Deus quod praeipit; sed propter illum cui przcipit, quoniam bonum est illi quod praecipitur cui bonum praecipitur.

Capitulum 22

45

Cap. XXII. Quod Deus hoc unicuique pracipere habet, quod bonum est ipsi cui pracipit; etiam si bonum omnium non est.

46

Quoniam ergo propter illum mandatum fit cui fit, ipsum mandatum; bonum ipsius esse debet cui mandatur mandatum. Neque aliud mandari debet nisi quod bonum illi est cui mandatur mandatum. Frustra enim mandatum fieret, si illi propter quem fieret bonum non esset; maxime cum a bono niandatum esset qui nihil praeter bonum mandare deberet. Neque enim Creature suc Deus auctor mali esse debet, neque causationem illius assumere sibi quasi docendo corruperit quod creaverat incorruptum. Non itaque habet aliud illi praeipere nisi solum quod bonum est illi; a quo habetillatotum quod bonum habet, et quod malum habet nihil. Quoniam igitur Creator nulli creature suse auctor mali esse potest: hoc solum illi prsecipere habet quod bonum est illi, ut sincera sit ejus instruclio, quemadmodum conditio incorrupta fuit.

Capitulum 23

47

Cap. XXIII. Quod bonum universitatis Deus impedire non habet etiam si illud alicui bonum non est.

48

Contingit autem quod bonum est alicujus, bonum esse illius, et non esse bonum ad omnia; et iterum quod malum est. alicujus malum esse illius; et bonum omnium esse, quoniam ex eo bonum est omnium. Et quod bonum est et alicui bonum est, minus esse bonum quam quod malum est et alicui malum est; quoniam ex eo ipso majus bonum est: ex quo omnium bonum est. Et majus bonum est esse illud a quo majus bonum est, etiam cum illud alicui bonum non est; quoniam. in toto bonum est. Non debet autem in compensatione minoris boni impediri quod majus est bonum abillo qui optimus est. Et diximus quod majus bonum est esse bonum ex malo et bono, quam ex s80lo bono. Permitti itaque mala debuerunt ut essent, quoniam ut essent id bonum erat ex quibus bonum futurum erat. Precepit itaque Deus quod bonum erat singulis et permisit quod bonum erat universis. Quoniam et majus erat bonum universitatis quod impedire non debuit, et non bonum erat quod malum erat alicui, cujus auctor esse non potuit. Et ideo praecepit unicuique quod bonum erat, et quod illi bonum erat; et praecipiendo illud significavit se velle et sunt signa voluntatis ejus praecepta ejus cantur voluntas ejus, quia signa sunt volu: ejus. Quoniam vult et approbat et diligit et sibi judicat bona quae praecipit, et mala quz hibet odit et detestatur; eL noninvenit concor et amicitiam in illis, et vult tamen ipsu esse quee non vult, propter majus bonum quod e est, quod magis vult. Sed non pertinet ad n« que exigitur a nobis nisi quod nostrum est et bonum nostrum est, tantum ut faciamus et bemus et diligamus in nobis, sicut et Deus « et approbat bonum nostrum in nobis; ut ei les simus diligendo et faciendo bona, sicut e bona tantnm diligit et facit. Et. cum praec

49

B nobis quod bonum nostrum est, significant: bis quod Deus hoc vult; et pertinet ad n sentire et ita credere quod Deus hoc vult praecipit nobis ut faciamus. Et non fittame tantum quod ipse vult fleri, sive faciamu non faciamus quod praecepit nobis. Et si fa bonum, voluit hoc Deus; et voluit quia fact hic, et approbat quod factum est et quod fr est; vult quod factum est et bonum est. facimus malum vult quod non facimus bo: et approbat illud quoniam bonum est, et nc probat illud quoniam bonum est, et non apr malum quod facimus quoniam malum est; men vult quod factum est quia factum est, niam id bonum est quod factum est, et vul quod bonum est. Et constat omnipotens vol ejus certa et firma in beneplacito suo, appr bona et permittens mala propter bona, qu potest impediri ut non fiat quod in ipea est,: infirmari aliquando ut fiat quod in ipsa noi

Capitulum 24

50

Cap. XXIV. Quod operatio et permissio Dei. sunt quid esse bonum sit, etiam si illud bi non sit;praceptioet prohibitiosigna suni bonum sit, etiam si illud esse bonum nc

51

Et sequuntur post ipsam signa ejus, perr ejus et operatio ejus; et ostendunt quodinil

52

quoniam in ipsis idem est. Et adduntur pra et prohibitiones, et sunt ipsa quoque signa monstrationes voluntatis summe et com seterni per approbationem et dilectionem; similia quidem signa prioribus, sed demons! nestantum et significationes approbationis e placiti in eo quod bonum sit;et nonin e esse bonum sit, sive bonum ipsum siven sit. Et ideo significant ipsa non hoc quidem in summa sit voluntate, ut flat, sed quid ir placito et approbatione sit si flat; et tamen u que voluntatis esse et hoc bonum esse eti non fiat: illud autem sic bonum esse ut fia

Capitulum 25

53

Cap. XXV. Beneplacitum Dei esse alique ad rem; aliquando ad actum rei.

54

Quicunque ergo distinctionem. facere vol loquens de voluntate Dei, hoc dicere potest genter considerandum est quomodo quidem in alio hoc vult quod ipsum est; in alio aute lum hoc, quia ipsum est. Et in eo quidem

55

vult ipsum quod est rem approbat; in eo vero quo vult ipsum, quia est actum roi. In eo autem quo approbat rem et non actum rei, vult aliquid et nondum adhuc esse vult quod vult. In eo vero quod approbat actum rei et non ipsam rem aliquid esse vult, et nondum tamen ipsum vult quod esse vult. Neque enim bonum est esse omne quod ipsum bonum est; quemadmodum aliquando quod malum est esse ipsum malum non est. Et non vult Deus nisi quod bonum est, etiam cum ipsum esse bonum non est. Et non vult esse nisi quod esse bonumest, etiam cum ipsum bonum non est. Etcum vult aliquid quia bonum est, et ipsum esse non vult quia bonum non est, perficitur voluntas ejus et non remanet sine effectu, etiam cum res non perficitur, quia sic vult et bonum est quod vult. B Et cum non vult aliquid, quia malum est; et ipsum esse vult, quia bonum est: perfizitur voluntas cum res perficitur, quia sic vult et bonum est. quod vult. Et simper impletur voluntas ejus; et nunquam cassum est beneplacitum illius, quia bonum est simper quod vultet est semper ut vult. Et haec sunt quinque proposita, beneplacitum, et permissio, operatio, et prieceptio et prohibitio. Et distinguitur beneplacitum in eo quo res approbatur, et in eo quo approbatur actus rei. Et distinguitur operatio in eo quod operatur, et in eo quod cooperatur; quia alia facit Deus operando quie solus facit, alia cooperando quae solus non facit. Et distinguitur prwceptio in eam quae fit extrinsecus per sermonem, et in eam quae fit intrinsecus per inspirationem. Et constat in his omnibus quod de voluntate Dei dicendum fuerat, quod est beneplacitum ejus et signum beneplaciti ipsius. Propter quod et multa dicuntur voluntates ejus cum sit una voluntas ipsius, quia sunt multa signa voluntatis ipsius. Sicut scriptum est: Magna sunt opera Domini ezquisita in omnes voluntates ejus (Psal. cx); propter eoa. quae ex ipsa et secundum ipsa sunt multa. Hic de voluntate Dei diximus, quoniam ipsa est. prima causa rerum omnium sicut nobis propositum fuerat, et secundum intelligentiam prosecuti sumus. Et sunt alia multa fortassis quae comprehendi non possunt et fugiunt. ab intelligentia et sermone nostro.

Capitulum 26

56

Cap. XXVL. De rerum ordine in primis et secundis et tertiis.

57

Sic igitur constat rerum ordo, ut post prima posteriora sequantur. Prima omnium rerum est voluntas Creatoris, quoniam ex ipsa sunt omnia. Post ipsam sequuntur qui. sunt ex ipsa. Prima sunt quae sunt in ea; secunda sunt quae ex ea sunt, Quae in ea sunt aeterna sunt, nec gradum habent. nec successionem, quoniam in unitate consistunt et in aeternitate non transeunt. Quae ex ea sunt creata sunt per eam, quae causam sumpserunt ex ipsa non substantiam in ipsa; quia divina natura substantialiter ex se non genuit quae causaliter creavit; quia non potest naturaliter idem esse qui fecit et quod factum est. Qui. igitur facta sunt unum non sunt, et in his quaedam prima sunt, quiedam secunda; non prima ad prima sed ad secunda prima. Qu; enim ad prima ante se secunda sunt ad secunda, a se sunt prima; et secunda ab ipsis; tertia sunt ad prima. Quae in voluntate Dei aeterna et invisibilia sunt, prima omnium sunt. Qui ex voluntate Dei temporalia et invisibilia sunt secunda sunt post prima, qum temporalia et visibilia tertia post secunda. Et in ipsis visibilibus quz» rationalia sunt propinquiora sunt invisibilibus, quia in ipso invisibilia sunt. que rationalia sunt. Ponuntur ergo primo loco causae primordiales et invisibiles et increata creandorum omnium in mente divina. Secundo loco angelica natura invisibilis quidern sed creata. Tertio loco humana visibilis et creata, secundum aliquid invisibilis et secundum aliquid visibilis, Quarto loco creatura corporea in toto visibilis et in toto temporalis. Post primas ergo causas increatas et invisibiles exibit consideratio, et procedet ad angelicam naturam rationalem et invisibilem, Deinde ad humanam visibilem et rationalem, de qua propositum primum fuit ut consummetur. Nam de visibilibus quidem quae postrema sunt idcirco primam propositionem fecimus, ut de his quae patent ad latentium cognitionem humanam T»entem commodius duceremus.

PrevBack to TopNext