Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 7

De lapsu primi hominis
1

PARS SEPTIMA. DE LAPSU PRIMI HOMINIS.

Capitulum 1

Quomodo invidia diaboli lapsus est
2

Cap. I. Quomodo invidia diaboli lapsus est.

3

Domino igitur mundi homine providentia divina in loco deliciarum quas! in parte potiori constituto, et ad conservanda bona quae habebat eadem Dei providentia rationi humane adjuncta munito, atque ad illa bona qui habiturus erat quaerenda et obtinenda praecepto obedientie cum gratia operante instructo; vidit diabolus et invidit quod homo illuc per obedientiam ascenderet, unde ipse per superbiam corruisset.

Capitulum 2

Quare diabolus in forma aliena venit
4

Cap. II. Quare diabolus in forma aliena venit.

5

Quia vero per violentiam nocere non potuit ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplanteret quem virtute superare non posset. Ne autem fraus illius omnino nulla esset, si nimis manifestaretur; in propria forma venire non debuit, ne manifestecognosceretur, et nullatemus reciperetur Iterum nenimis violenta esset ejus fraus si prorsus occultoraturet homo simul (si Deus eum tali fraude quae caveri non posset decipi permitteret) injuriam. pati videretur, in aliena quidem forma venire permissus est; sed tali in qua ejus malitia prorsus non celaretur. Ut igitur in propria forma non veniret sua voluntate factum est, ut autem aliam formam nisi talem quae malitie sug conveniret habere non posset, divinaordinatione dispositum. Venit ergo ad hominem in serpente callidus hostis, quifortassis si permissus fuisset in forma columbze venire maluisset. Sed hoc vas Spiritus sanctus sibi reservavit, quia profecto dignum non erat ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceretjin qua postmodum eidem Spiritus sanctus apparere debuisset.

Capitulum 3

6

Cap. III. Quare prius ad feminam venit.

7

Libet considerare quam timenda fuerit in principio ad tentandam virtutem hominis hujus hostis malitia. Quasi enim parum de suis viribus przsumens humanam naturam in eam partem ubi debilior videbatur aggressus est, ut si forte illic aliquatenus praevalere potuisset, postmodum cum majorifiducia ad alteram quae robustior fuit pul- sandam aut posterius subvertendam accederet. Sciens ergo quod verum esset (quamvis adhuc dictum non esset (Va? soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem (Eccle. 1v). Et si quispiam prevaluerit adversus unum duo resistunt ei; primum diligenter solitariam feminam exploravit, et inveniens; in ea primum omnem suse tentationis conatum experiri disposuit.

Capitulum 4

8

Cap. IV, Quare ab interrogatione exorsus est.

9

Considerate quanta est confusio et timiditas nequitie in conspectu virtutis. Stans coram et coram femina hostis superbus ex sola malitia cogitata nondum dicta confunditur; et quasi se jam prius quametiam loquereturdeprehensum metuens, non audet exire in verba persuasionis, donec animum. tentande interrogatione praesentiat. Cur, inquit, pracepit Deus vobis ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum qua sunt in paradiso vescimur; de fructu autem ligni quod est in medio paradisi pracepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini (Gen. 11). Considerate incrementa perditionis. Primum dixerat Deus: In quocunque die comederis eae eo, morte morieris (Gen. i). Deinde mulier dixit: Ne forte moriamur (Gen. 1r). Novissime serpens dixit: Neguaquam morte moriemini (ibid.). Deus affirmavit; mulier dubitavit; diabolus negavit. Nequaquam autem diabolus coram muliere verba Dei negare presumpsisSet, si non prius ipsam mulierem dubitantem invenisset. Quae ergo dubitavit ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit. Ipsa igitur secundum aliquid inchoavit malitiam, quae tentatoris inique persuasionis dedit audaciam.

Capitulum 5

10

Cap. V. Quod non soliviro praeceptum datum sit.

11

Sane hic considerandum quod non quemadmodum superius videtur soli viro praeceptum datum sit. Ipsa enim mulier hictestatur sibi quoque mandatum, ut lignum scientiae boni et mali non tange-- ret. Scilicet voluit Scriptura ostendere quod mulier que viro subjecta fuit divinum mandatum non nisi mediante viro accipere debuit, ut sermo Dei primum quasi immediate ad virum fieret, deinde mediante viro ad mulierem quoque, quae subjecta. viro fuit et consilio viri instituenda perveniret.

Capitulum 6

12

Cap. VI. De modo tentationis.

13

Hoc autem diligenter considerandum quam callide hostis primum quod mulier timuit malum negando removit, ac deinde quod ipse intendit malum libere persuasit. Novissime autem ad ipsam persuasionem fulciendam promissionem adjunxit, et ut eadem persuasio citius reciperetur promisSionem duplicavit. Qui enim unam tantum comestionem suasit, per una duo reponens in premio similitudinem Dei scientiamque boni et mali spopondit. In persuationeigiturcibi hominem tentavit gula. In promissione divinitatis et cognitionis vana gloria et avaritia. Immoderata namque edendi concupiscentia, gula est. Desiderium autem inordinatum excellendi, vana gloria. Nimius vero appetitus habendi vel possidendi avaritia.

Capitulum 7

14

Cap. VII. Qua mala fuerunt in originali peccato.

15

In originali igitur peccato tria vitia fuerunt, inobedientis dus, et peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia, avaritia, gula; duc in obedientis: una in priecepto nature, altera in praecepto discipline. Et haec omnia quia in uno actu sunt completa, unum peccatum dicuntur. In vitiis prima fuit superbia, secunda avaritia, tertia gula. In superbia et avaritia, inobedientia fuit de praecepto nature; in gula sola, inobedientia fuit de praecepto discipline. Nusquam enim legitur Deus prohibuisse homini ne similitudinem divinitatis, vel scientiam boni et mali concupisceret. Quia tamen inordinate hocconcupiscens, contra suam rationem fecit, quodammodo naturalis pr:ecepti praevaricator exstitit. De sololigno scienti: boni et mali legimus quod prohibuit Deus homini ne illud contingeret; et idcirco dum mulier illud appetendo tetigit, de praecepto reatum discipline inobedientige incurrit.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. Quod. mulier. delectatione promissionis persuasioni assensum dedit.

17

Idcirco autem superbiam et avaritiam in originali peceato priusquam guli vitium mentem hoTinis deceptam obtinuisse dicimus; quia nisi prius mulier id quod promittebatur appetivisset nequaquam postmodum in eo quod suadebatur assensum praebuisset. Sed, quia prius perverse delectata est in promissione, postmodum stultum assensum prsbuit in persuasione. Primum enim promissam excellentiam per superbiam appetit; deinde promissam abundantiam (et qualis talem excellentiam decebat) per avaritiam concupivit. Postremo ut hsc duo pro voto obtinere mereretur cibum vetitum gulĀ» vitio corrupta gustare consensit. Primum quidem consensit propteralia qua dilexit; postmodum respiciens et concupiscibile videns tantum in concupiscentiam exarsit;ut jam etiam si premium nullum esset propter se tamen placeret quod vidit. Primum igitur quasi conducta. pretio est ad consensum, postea propria delecta- tione attracta descendit ad actum. In superbia et. avaritia pretii cupiditate allecta se vendidit; in gula autem postea delectata libenter jam gratis servire coepit. Nam cum amore promissionis prius mens stulta flecteretur: Vidit, inquit Scriptura, mulier lignum quod. esset. pulchrum visu et ad vescendum suave, et tulit de fructu ejus et comedit (Gen. 1m).

18

Primum per superbiam et avaritiam videre consensit, postea in visu speciem agnovit, deinde in specie suavitatem apprehendit. Per suavitatem autemin concupiscentiam, gulie exarsit, novissime per concupiscentiam devicta accepit et comedit, Sic igitur primum pro pretio ad serviendum peccato se vendidit, postea propria delectatione evicta libenter jam gratis etiam coepit servire. Ita nonnunquam mens justa in sua perfectione primum quodam proposito premio ad serviendum Deo excitatur; deindein amorem bonitatis cum excrescere ccperit in ejus servitute sola voluntaria delectatione tenetur.

Capitulum 9

19

Cap. IX. De duobus generibus tentationum.

20

Porro sciendum est duo esse tentationum genera, unum exterius, alterum interius. Exterior tentatio est quando nobis extrinsecus malum sive visibiliter sive invisibiliter faciendum suggeritur. Interior tentatio est quando ex motu pravae delectationis intus animus ad peccandum sollicitatur. Hiec autem tentatio difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostrocontranos roboratur. Propterea diabolus veniam non meruit, quia sine ulla tentatione peccavit. Homo vero quia sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu prostratus fuerat; et tamen, quia aliquam (quamvis modicam) ad cadendum occasionem habuit, idcirco hunc tandem ad veniam Dei gratia erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur.

Capitulum 10

21

Cap. X. Uter plus peccavit Adam an Eva.

22

Quaerunt etiam quidem, uter plus peccaverit Adam an Eva. Sed sicut dicit Apostolus: Mulier seducta est, non vir (I Tim. 11). Eva quippe seD ducta est, quia verum esse credit quod diabolus dixit. Et idcirco non solum inordinate similitudinem Dei cum scientia boni et mali appetiit, sed intantam prolapsa perversitatem verisimiliter putatur, ut Deum ex invidia lignum scientie boni et mali homini vetuisse crederet, ne ipse homo ex eo gustando ad zqualitatem ipsius proficere potuisset. Hzc est enim illa perversa similitudo quae creature non convenit, quae ex imitatione non quieritur, sed ex eomparatione. Hanc ergo mulier in superbiam elata appetiit; et ne hanc habere potuisset, ipsum Creatoreminvidia tactum lignum hoc vetuisse putavit. Voluntaria ergo malitia se eontra creatorem suum erexit; perverse contra ipsum volendo, et impie de ipso sentiendo. Adam vero non est seductus, quia quod diabolus promisit falsum esse sciebat. Neque idcirco pomum vetitum comedit, quasi per illa comestionem Deo parificari se posse crederet, vel etiam parificari vellet; sed tantum ne mulieris animum quae aibi per affectum dilectionis sociata fuerat, ejus petitioni et voluntati resistendo contristaret. Maxime quia putavit se et mulieri morem gerere; et poStea per poenitentiam et venie postulationem Creatori posse placere. Vere igitur dictum est quia minus peccavit qui de poenitentia et misericordia cogitavit; peccavit tamen quia peccanti consensit et peccantem non correxit. Et idcirco quae in peccato originali est culpa (quamvis dissimiliter! ad atrumque tamen tota redundat; in illam quidem quia peccavit in istam, quia peccanti consensit et. peccatem illius consentiendo suum fecit. Et hoc quidem modo prius homo a diabolo seductus est p ut peccaret. Si autem interius considerare voluerimus quomodo peceatum in eum venit, quid aut etiam fit ipsum peccatum quod naturam bonam vitiat, et tollit pulchritudinem et integritatem illius, quaedam de interioris hominis qualitate quae ad hanc considerationem necessaria videantur in medium proponere oportet.

Capitulum 11

23

CAP. XI. De appetitu justi et appetitu commodi.

24

Duo quaedam posuerat Deus in homine a principio, quibus natura illius tota regeretur et conduceretur ad consummationem finis sui. Duo hic erant, appetitus justi et appetitus commodi. Unum, idest appetitum justi dederat, ut. inesset ad voluntatem. Alterum, id est appetitum commodi dederat ut inesset secundum necessitatem. Unum voluntarium, alterum necessarium. Appetitum justi propterea voluntarium esse voluit, ut in eo promereretur homo sive bonum, ei videlicet eum. retineret cum posset deserere, sive malum, si eum desereret cum posset retinere. Appetitum autem commodi propterea necessarium voluit esse Deus, quatenus in eo remuneraretur homo sive ad ponam, si alterum, id est appetitum justi desereret, ad gloriam, si eumdem appetitum, scilicet justi, retineret. In appetitu justi Deus meritum hominis constituit; in appetitu vero commodi praenium. Propterea appetitum justi solum voluntati hominis subjecit, quia nisi in voluntate et libero arbitrio meritum esse non potuit. Post hos duos appetitusduoeffectus illorum subsequebantur :justum et commodum, diesimiliter tamen et ordine contrario. Appetitus quippe justi sive affectus separabilis est, quia secundum voluntatem inest; sed effectus illius, id est justum sive justitia inseparabilis b illo est, quia appetitus justi sine jitstitia esse non potest. Ipsam enim justitiam appetere, secundum aliquid justitiam habere est. Affectus ergo justi a voluntate separari potest, sed effectus ejug, id est justitia, ab affectu ipso separari non potest. Rursum appetitus commodi inseparabilis est, quia. secundum necessitatem inest, et a voluntate rationali nunquam separari potest. Effectus autem ejus, id est commodum, ab eo separabilis est; quia desiderari commodum, cum non habetur, potest. Et in hoc summa constat poena cum creatura, poena addicta, neque commodum suum fastidire potest propter immutabilem naturam, nec habere potest propter irremissibilem culpam. Propterea igitur Deus affectum justitie homini separabilem dedit, et ipsi affectui cum inesset, effectum suum, hoc est, justitiam inseparabiliter adesse instituit. Affectum commodi inseparabilem tribuit, et effectum illius, hoc est commodum, non sque inseparabiliter adesse praecepit quatenus homo, vel illo solo, scilicet appetitu justi amisso, hujus et illius effectum perderet, vel, illo solo retento, unius et alterius effectum retineret. Sed homo solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte dereliquit, idcirco merito et justitiam et commodum perdidit, solum appetitum commodi ad augmentum infelicitatis retinens. Sicut enim augmentum gloriae fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore et desiderio habiti boni tepescere, ita cumulus miseri: est ab appetitu boni non posse esse (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere..

Capitulum 12

25

Cap. XII. Utrum homo volens an nolens appetitum justi perdidit.

26

Sed mirum videtur si homo prius appetitum justitie habuit, quomodo postmodum illum amieit. Utrum videlicet nolens an nolens illum deseruit. Si enim nolens deseruit, vel potius si nolens perdidit necessitatem passus est, iniquitetem non fecit. Neque violentia patientis culpa dicenda est, Bed inferentis. Si autem voluntas in eo prewcesBisse dicitur, quia justitiae affectum spontanea quadam deliberatione abjecit; jam ipsa desertio justitis primum peccatum fuisse negatur, quia voluntas mala illam praecessit per quam facta est. Nec potest inveniri unde voluntas talis homini advenerit, qua vellet bonum quod habuit deserere, quoniam neque a semetipso velle habere potuit, neque a Deo quidquam prater commodum et justum velle accepit. Sed considerandum est quod, cum justum appetere nihil aliud sit quam justitiam velle, appetitum justi deserere idem est quod justitiam velle desinere: qui autem velle desinit, non volendo velle desinit, sed a voluntate cessando, quod quemadmodum ille qui aliquid facere desinit; non faciendo desinit, sed cessando et quiescendo ab eo quod facit. Quia ergo homo appetitum justi deserens non velle cospit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid, quod, quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit. Nec imo illud voluit, quia istud velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit, quia illud voluit. Peccatum tamen et iniquitas ejus propterea non ex eo pendet, quia illud voluit, sed. quia istud velle desiit, quoniam si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo nunquam peccare potuisset? Quid autem illud fuisse dicetur quod volendo justum velle desiit, nisi quod aliquid extra mensuram voluit in qua sola justitia fuit? Quidquid enim extra mensuram est, justum esse non potest. Sed qua fuit ista mensura in qua voluntas hominis esse debuerat, ut bona ƀ esset et malum in ea non esset, hoc diligenter considerare oportet.

Capitulum 13

27

Cap. XIII. Quod justitia sit mensura.

28

Duo bona preparaverat Deus homini, unum temporale, alterum aeternum, ut temporali uteretur et seterno frueretur. Sed quia bonis uti vel frui laudabile non est, nisi bene utaris et fruaris: definita est homini mensura secundum quam bonis suis temporalibus bene uteretur:eternis bene frueretur.

Capitulum 14

29

Cap. XIV. De mensura inferioris boni.

30

Modus autem mensure in usu inferioris boni quadripertitus constabat. Primo, ut uteretur his tantum quibus uti deberet; secundo, ut qualiter deberet; tertio, ut quantum; quarto ut quando, horum quodcunque homo praeteriret, mensuram amitteret.

Capitulum 15

31

Cap. XV. De mensura boni superioris.

32

Motus autem mensure in fructu superioris boni bipertitus tantum inveniebatur. Primo, ut sciret homo qualiter illo bono frui deberet. Secundo, ut etiam quando eum illo bono frui conveniret agnosceret. Nam quo bono ibi fruendum esset idcirco querendum non erat; quoniam non nisi bonum unum solum ibi erat. Similiter et quantum illo bono fruendum esset omnino quaerendum non erat: cum sine dubitatione constaret, quia quanto magis illo frueretur quis tanto utique felicior esset. Illic nutem solum mensura quantitatis quzrendaest; ubi parum aut nimium esse potest, Fructus autem hujus boni ita se ha- (; bet utin eo qui minus possidet plenum sit; et qui amplius, non sit superfluum. In hoc ergo 80lo mensura constabat ut agnosceretur qualiter illo bono frui deberet, ne inordinate illud (non quidem ad imitationem sicut creature convenit; sed ad :equalitatem quod creature possibilitatem transcendit) possidere concupisceret. Similiter ut attenderet ne illud ante tempus praecipere festizaret; cum illud priusquam obedientiam consumTasset accipere non deberet. Sicut igitur in his bonis commodum hominis constitutum erat, sic in mensura utendi vel fruendi bonis his justitia. ejus esse debuerat. Et. quemadmodum voluntas ei data fuerat, qua bona sua et in bonis suis tommodum suum appeteret; ita et voluntati jus insitum fuerat ut ipsaei mensura secundum quam eisdem bonis suis uti vel frui debuerat non displiceret. In eo igitur quod bona sua amavit; consideramus appetitum commodi. In eo autem quod mensuram commodi in bonis suis dilexit: intelligimus appetitum justi. Si ergo mensuram sem per homo dilexisset, justi appetitum non amisset. Mensuram autem semper dilexisset, si extra mensuram nihil voluisset. Ex quo autem extra mensuram aliquid velle ceepit, mensuram velle cessavit. Postquam autem cessavit velle mensuram, destitit amare justitiam. Et in ipso justitiam perdidit, quo ipsum justitie amorem amisit. Sicut enim justitia amatori suo non deesse potest, ita. illi Ć  quo non amatur nullatenus adesse potest. In hoc igitur injustitia hominis fuit, quod appe- titum suum extra nensuram extendit et secundum qualitatem, cum creatori suo pariflcari voluit, et secundum tempus, cum ante meritum promium preripere festinavit. Cum igitur summnm bonum appetiit, bonum appetiit, sed bene non appetiit, quia illud et immoderate et intempestive apprehendere concupivit.

Capitulum 16

33

Cap. XVI. Quodnam malum fuit in homine.

34

Videte ergo quod ibi fuit malum. Nam bonum quod appetebatur malum non fuit, et voluntas qua appetebatur similiter in quantum voluntas fuit; et in quantum ad bonum fuit malum non fuit, sed quod sinemensura appetebatur hoc solum malum fuit. Ergo voluntati hominis nec hoc malum est quod voluntas est, quia aliquid est, et omne quod aliquid est, bonum est, nec hoc malum est ad quod est, quia similiter aliquid est, et omne quod aliquid est bonum est, sod quod sine mensura est, hoc malum est. Hocenim esse non est aliquid esse, sed est aliquid non esse quod esse deberet. Et ideo malum nihil est cum id quod esse deberet non est. Hoc ergo malum, id est non esse: quod esse deberetcum alibi vel poena sit vel ad penam sit, in rationali voluntate culpa est, quia quoties in ipsa est, ex ipsa et per ipsam est. Ex ipsa quia libero, per ipsam quia arbitrio ipsius factum est. In quo a similitudine Dei quadam perversa imitatione recedit, ex quo et per quem et in quo est omne quod est, quia cum prava efficitur; ex ipsa. et per ipsam et in ipsa hoc solum est quod nihil est. Et hoc illi peccatum est et injustitia et culpa, ex qua turpis apparet et reprehensibilia et digna reprobatione, quia non habet formam suam, nec decorem nec pulchritudinem pro qua amari debuisset et adduci ad gloriam.

Capitulum 17

35

Cap. XVII. Quod homo, quia in appetitu justi peccavit, in appetitu commodi punitus est.

36

Quia ergo homo appetitum justi deserens peccavit, in retento appetitu commodi punitus est. Nam et ille propterea sic datus est ut inseparabiliter rationali voluntati adesset, quatenus in eo vel puniretur si a justitia recederet, vel remuneraretur si in justitia permaneret, cum utique poenam omnino pati non posset: si commodum nullum appeteret. Incommodum quippe nihil aliud esse constat, nisi quod voluntati suc sive appetitui contrarium esse probatur. Quia igitur homo appetitum justitio deseruit; appetitus commodi solusjlli a4 ponam remansit. In quo quidem dupliciter punitur, sive cum ab iis quae ordinate appetit restringitur, sive cum ad alia commoda qua: ordinate appeti non possunt appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero pona, et culpa. Mensura autem superioris appetitus in libero arbitrio posita fuerat. Mensura veroinferioris appetitus concessa in dono. Quapropter illam tenere velle, virtutis fuisset; istam autem retinerc posse, felicitatis. Unde sicut culpa fuit illam non tenuisse, ita poena facta est illum amisisse. In qua tamen pcena etiam culpa fuit, quia et hoc quoque mensuram non tenere coutee. injustitiam fuit. Haec autem culpa praecedentis culpe poa fuit, quia nisi spiritus in appetitu suo mensuram deseruisset, caro subjecta spiritui adversus ipsum spiritum in suo appetitu terminum mensure non transiret.

Capitulum 18

37

Cap. XVIII. Quare. inferior appetitus mensuram non tenet.

38

Deus etenim primi hominis corpus sanum et integrum condiderat. Sanum, quia nihil illi ineratad corruptionem. Integrum, quia nihil ei deerat ad perfectionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat, ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatie forinsecus quiedam ordinavit, quae ad conservandam atque tuendam incolumitatem sive integritatem ejus valere potuissent.

Capitulum 19

39

Cap. XIX. Quod spiritui curacarnis injuncta est

40

Horum autem providendorum curam et officium spiritui qui corpori praesidebat injunxit. Nam sicut Deus praesidebat spiritui, ita spiritus preSidebat carni, et ipsa caro jumentum spiritus erat. Propterea adsessorem pertinebat ut jumentosuo pabulum provideret ne deficeret: et hoc solum fortassis tunc sufficere potuisset. Nam Todo praeter pabulum, et freno et calcaribus opus habet. Freno quidem ut ferventem, et priecipitem a malo cohibeat; calcaribus antem ut ad bonum faciendum excitet pigrum. Tunc ergo solum pabulum ministrans sine freno et calcaribus suaviter portaretur; et si forte frenum ibi esset quo per 8e nescia incƩdere regeretur; neque pungi tamen opus haberet quia non esset pigra; nec cohiberi, quia non esset impetuosa. Quia ergo spiritus ses Bor erat, injunctum est ei officium ut jumento suo pabulum provideret. Ne ergo in illo exsequendo (si sola presceptione non etiam amore impleret) servili conditione premeretur; dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam servandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis querendis labor esset vel in sumendis periculum; indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit, quatenusei ad fomentum et pauca sufficere potuissent, et ad satietatem modica. Itaque providentia carnis non tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret, si homo justitiam tenuisset. Sed, quia spiritus supra se elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco ad laborem et miseriam illius factum est ut jam in appetitu carnis sue mensuram tenere non posset. Propter peccatum enim spiritus puniendum fregit Deus mortalitate integritatem corporis humani; et ob hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam, quantum remansit Hinc illa dira necessitas giguitur, ut extra ordinem primae dispositionis necessario appetitum extendat, quatenus scilicet non solum naturam custodiat, sed etiam ut ipsius naturse vitium et corruptionem expellat. Spiritus enim sicut naturaliter datum est ei commodum carnis sus diligere, sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare.

Capitulum 20

41

Cap. XX. Quod necesitas concupiscendi non excusat, quia a voluntate venit.

42

Sciendum vero est quod hiec necessitas concupiscendi non ideo culpa non est, quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas causa fuit sed voluntas. Sed quid dicemus? Si hoc naturaliter habet homo ut incommodum suum amare non possit neque commodum suum fastidire. Ergo quidquid appetit commodum illi estet nonappetit nisi commodum suum unquam. Quod si verum est, quare reprehenditur aliquando accusatur pro eo quod appetit, cum non appetat unquam nisi commodum suum et hoc ei appetere naturaliter datum sit intantum ut ipsa natura in eo quod facta. est immobiliter consistente: aliud omnino praeter commodum suum appetere non possit.

Capitulum 21

43

Cap. XXI. Quod commodum et ordinatum appetendum est.

44

Sed aliud est id quod aliquo modo commodum est appetere eo modo quo commodum non est, atque id aliud quod commodum est desiderare eo modo quo commodum est. Omne enim quod commodum est, aliquo modo commodum est; et similiter omne quod incommodum est, aliquo modo incommodum est, et non universaliter. Qui ergo appetit quod aliquo modo commundum est et non appetit eo modo quo commodum est, tamen putans commodum esse eo modo quo appetit; iste non nisi commodum appetit, quamvis commodum non sit illud quod appetit, quia propter commodum appetit quod appetit; et putat commodum suum esse in illo quod appetit. Non ergo decipitur in eo quod commodum suum appetit; quia scit commodum suum esse quod appetit, sed decipitur in eo quod commodum suum esse putat ubi non est: in illo videlicet quod propter commodum suum appetit. Qui autem appetit quod commodum est, et eo modo appetit quo commodum est, ordinatum tamen non est; non in eo malum constat quod appetit quod commodum est, sed in eo quod ordinatum non est. Sicut enim datum illi est quod commodum est, appetere, ita etiam prohibitum est illi appetere quod inordinatum est. Cum ergo in unum concurrunt quod aliquomodo commodum est et quod ordinatum non est, si appetitus est ad commodum in affectu (quia hoc nature est insitum) refrenandus est tamen ab effectu propter debituin rationis cui ad inordinata ire non est concessum. In hoc enim pulchritudo apparet et dignitas rationis quod affectum suum ab inordinatis cohibet. Quoniam idcirco plura commoda esse debuerunt, a quibus dum ratio prosidens affectum quantum in se erat effluentem restringeret, quanta foret dignitas et excellentia illius appareret.

Capitulum 22

45

Cap. XXII. Quod nihil appetitur nisi commodum.

46

Si ergo dicimus quod nihil omnino natura appetere potest praeter commodum, non ideo falsum existimandum est quod quaedam appetit in quibus commodum ejus non est quando decipitur, veletiam quod quaedam appetit in quibus aliquod commodum est, sed ordinatum non est quando prevaricatur. Videmus quod aliquando infirmus potionem appetit velsectionem; non tamen amaritudinem appetit vel dolorem, sed sanitatem. Et sunt quaedam dulcia quae appetuntur et male appetuntur, quia inordinata sunt, nec tamen mala sunt quia dulcia sunt, sed quia inordinata sunt. Et rursum sunt quaedam amara quae appetuntur et bene appetuntur, quia ordinata sunt, nec tamen bona sunt; quia amara sunt, sed quia ordinata eunt. Et fit nonunquam ut ea qui dulcia sunt aliquid in se boni habeant, et multum mali generant ex se; et sic bonum parvum in illis et magnum malum exillis. Et rursum fit ut ea quie sunt amara aliquid mali habeant in se, et multum boni generent ex se; et sic parvum in illis malum, et bonum magnum ex illis. Et propterea imprudentes qui praesentia vident futura non prievident; parva mala fugiunt et magna incurrunt; et parvasimiliter boua eligunt et magna perdunt. Et in omnibus tamen non nisi commodum appetitur, quando ordinate quidem bene, quando vero inordinate male. Nec tamen idcirco male quia commodum, sed ideo male quia inordinatum.

Capitulum 23

47

Cap. XXIII. Quomodo necessitas eae volunlate venit.

48

Si autem excusabilis videtur homo pro eo quod natura infirmitate mortalitatis corrupta affectum suum jam ex necessitate ultra mensuram effluentem per se cohibere non potest, considerandum est quod non potest excusare illa necessitas quam pr:ecedens operata est voluntas. Culpa enim voluntaria ponam meruit; pona autem operata est infirmitatem: infirmitas vero induxit necessitatem. Et idcirco quia necessitatem operata est voluntas, voluntatem ipsam excusare non potest necessitas. Transgressionem ergo superioris appetitus quae solum fuit culpa, subsecuta est transgressio inferioris quae est et pena et culpa. In spiritu solo culpa: in carnejet pena, et culpa. Concupiscentia spiritus inordinata, D culpa: concupiscentia carnis poa et culpa; poenapraecedentisculpaĀ»et culpa subsequentis poenze.

Capitulum 24

49

Cap. XXIV. Quid generati trahimus et quid regcnerati amittimus.

50

Quando igitur caro mortalis per coitum ad generandam prolem seminatur in concupiscentia, ad nascituram prolem in carne per concupiscentiam. iransit poena et culpa. Quando vero per sacramentum redemptionis regenerantur qui generati sunt in pena et culpa; emundandis per spiritum regenerationis in ipso originali vitio tollitur non pena, sed culpa. Culpa quippe idcirco tollitur ut justificentur, pona vera idcirco remanet ut exerceantur.

Capitulum 25

51

Cap. XXV. De originali peccato.

52

De originali peccato multe ac difficiles oboriun- tur quisestiones, quae utrum credendo melius quam. discutiendo (si tamen discussionem aliquam admittunt qui plenam solutionem habere non possunt) traetentur ignoro. Primum quaeritur quid sit originale peccatum, deinde quomodo a patribus, praecipue ab iis in quibus per sacramentum regenerationis solutum est in filios, traducatur, utrum per solam animam, an per solam carnem, an per animam simul et carnem. Et si per solam animam, utrum per creationem, an per traductionem. Si autem per solam carnem quare in animam redundat quod non est ex anima.

Capitulum 26

53

Cap. XXVI. Quot modis originale peccatum dicatur.

54

Originale peccatum dupliciter intelligi potest, sive videlicet prima illa inobedientia hominis qua prima omnium peccatorum fuit et subsequentium origo omnium exstitit, sive vitium illud cum quo ab illo traducto universi oriuntur, qui ab illo percarnis propagationem traducuntur. Hoc autem vitium originis humana duplici corruptione naturam inficit; ignorantia scilicet mentem, et concupiscentia carnem. Haec duo mala in primo quidem parente poena fuerunt precedentis culpa: et. culpa actualis; in nobis autem culpa subsequentis ponae et culpa simul et poena originalis. Quando ergo originale peccatum quantum ad prinum hominem dicimus, intelligimus primam culpam inobedientiae illius quae illi quidem originalis dicitur; non quod ab illa vel cum illa originem acceperit natura illius, sed quod ex illa quasi prima omnium postmodum orta sint, et exierint subsequentia omnia mala illius. Quia autem in ill a prima origine nullum peccatum descendit, illud etiam peccatum quod in illo originale dicitur actuale illius fuit. Quia profecto qui nascendo peccatum non traxit, peccatum non habuit nisi quod agendo perpetravit.

55

Cap. XXVIL Quod primo homini actuale fuit, hoc nobis est originale.

56

Nos autem qui ab illo nascendo originem traximus, quod illi actuale fuit, originale habemus, quiu in nos per solam nativitatem descendit quod in illo per actionem fuit. Natura enim nostra corruptionem quam in illo per ipsius actionem concepit, per nostram solum ad nos nativitatem traduxit. Et ideo nos nascendo peccatum concipimus quod ille non nascendo sed agendo habuit, a quo per nativitatem venimus. In illo quippe spiritus per superbiam contra Creatorem tumens obedientiam non tenuit; et idcirco creato ad ulciscendam injuriam suam spiritum quidem ignorantia, carnem vero concupiscentia damnavit, ut in se bonum agendum non videat; in carne autem sua malum agere concupiscat. Hzc duo vitia ad puniendiam superbiam hominis juste in ipso confirmantur. Ignorantia quidem, dum ab animo subtrahitur lumen veritatis; concupiscentia vero, dum caro percutitur poena mortalitatis. Hanc igitur originalem corruptionem natura primum vitiata ad posteritatem traduxit; ignorantiam ani- mae, carni vero concupiscentiam ad corruptionem ministrans.

Capitulum 28

57

Cap. XXVIII. Quid sit originale peccatum.

58

Si ergo quaeritur quid sit originale peccatum in nobis intelligitur corruptio sive vitium quod nascendo trahimus per ignorantiam in mente, per concupiscentiam in carne.

Capitulum 29

59

Cap. XXIX. Quomodo originale peccatum a patribus in filios transeat.

60

Postquam igitur demonstratum est quid sit originale peccatum, consequens est ut etiam investigemus qualiter a patribus traducatur ad filios, id est utrum secundum solam animam, an secundum solam carnem, an secundum utrumque. Quidam originale peccatum non solum per carnem sed etiam per animam a patribus in filios descendere putaverunt, quoniam non solum carnem sed animam quoque ex traduce materi esse crediderunt. Sicut enim in generatione prolis de carne paterna substantialiter caro trahitur, ita de gignentis anima, anima geniti essentialiter deduci ab istis existimatur, propter quod sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita et de anima peccatrice anima peccatrix corruptione originali infecta, trahitur.

Capitulum 30

61

Cap. XXX. Quod anima non sit ex traduce.

62

Hic autem quidam doctorum multas hinc inde rationes et auctoritates opposuisse inveniuntur, quibus non animam sed solam carnem ex traduce esse astruere conati sunt. Et hac quidem ratio prima est quod spirituali nature non convenit, neque ex materia esse, quoniam essentialiter simplex est sed neque materiam esse, quoniam in unitatissuae simplicitate individue semper consistens augeri vel multiplicari omnino non potest. Simplex enim natura propagationem non facit, ubi ad illud quod propagandum est ex eo a quo propagandum est pars sumi non potest nisi totum transierit. Quod ergo unum est inter duo si totum transierit, nihil ex eo remanet illi a quo est. Si autem totum permanet nihil confertur illi ad quod est. Si igitur anima ex anima gignitur Sicut caro ex carne, dicant quomodo simplex illa substantia aut tota in gignente remaneat si in genitum transierit, aut tota in genitum transeat si in gignente remanserit. Nisi forte omnes animas consubstantiales dicere velint, et illam naturam simplicem in propagatione flliorum personaliter quidem multiplicari, sed essentialiter non dividi. Non attendentes quanta inconvenientia hanc insertionem sequantur si una et eadem essentia simul beatitudini et damnationi, gloriĀ» et pena addicta credatur. Postremo dum dicat auctoritas: Revertatur pulvis in terram de qua sumptus est; et spiritus redeat ad Dominum qui fecit illum (Eccl. xxit); manifeste ostenditur quod non spiritus de spiritu, sed caro de carne materialiter traducatur. Quamvis enim nostra corpora primo loco materialiter de terra sumpta non sint; idcirco tamen non inconvenienter de terra sumpta esse dicuntur, quia primi hominis corpus a quo nostra corpora materialiter de materia descenderunt de terra per materiam sumptum est. Quod licet sub eodem intellectu de spiritibus quoque nostris etiam si ex traduce esse crederentur posset dici, quod a Deo dati sunt in eo quod a Domino datus est primus ille spiritus Ć  quo per materiam descenderunt. Tamen in hoc probabilius constat animas ex traduce non esse, quod sicut in primo homine corpus de terra sumptum; spiritus vero a Deo datus legitur, ita et ratio expostulat ut in sequentibus quoque hominibus caro quidem de carne descendere, spiritus autem a Domino venire credatur. Verumtamen cum spiritum rationale m a Domino datum sive inspiratum legimus, nequaquam eum quasi materialiter de divina essentia sive substantia sumptum credere debemus. Sed quod corpus per materiam de terra venit; spiritus autem sine praejacente materia per solam Cireatoris potentiam esse accepit. Sicut corpus ab illo est ex quo materiam traxit, sic spiritus ab illo est per quem et a quo esse incoppit. Per illum videlicet cum fecit, ab illo autem cum dedit. Dicit autem rursum Psalmista: Qui finzit sigillatim corda eorum (Psal. xxxit). Corda quippe, id eat rationales spiritus sive animus Deus sigillatim fingere dicitur; quia ea (non alia ex aliis quemadmodum in corporali natura apparet, sed singula per se)de nihilo creare perhibetur. Propterea cum in lege scriptum sit: Si quispercusserit mulierem pragnantem et illa abortivum fecerit, si non fue. Crit formatum, reddat animam pro anima (Exod. xxr.); aperte declaratur quod cum caro ex carne seminatur, anima similiter ex anima non trahitur. Si enim cum carne anima seminatur, quare in ab ortivo et non formato anima pro anima non redderetur ? Cum ergo in abortivo tantum formato anima pro anima reddi jubetur, quid nisi in eo quod necdum formatum est animam adhuc non esse ostenditur ? Ut videlicet quemadmodum in primo homine prius corpus formatum deinde animam infusam legimus; ita etiam in subsequentibus omnibus prius in vulva corpus humanum formari, deinde animam infundi credamus. Quod si cui forte mirum videatur quomodo paternum semen in vulva ante animationem vel crescere possit vel vegetari vel etiam usque ad ipsam humani corporis effgiem promoveri; videat quomodo arbusta et plante et germina universa ejusmodi animam non habentia sola viriditate vegetantur et crescunt, et motu suo in formam proprio generi convenientem producantur. His igitur et hujuscemodi rationibus probabile factum est, animas ex traduce non esse; sed novas de nihilo creatas novis quotidie corporibus de paterno semine sunt, et rursum in. vulva formatis ad vivificationem infundi. In quibus tamen omnibus nulla unquam ratio sive auctoritas in tantum prevalere potuit ut dubietatem tolleret quaestionis, excepto eo solo quod fides catholica magis credendum elegit animas quotidie corporibus vivificandis sociandas de nihilo fieri quam secundum corporis naturam et carnis humanae proprietatem de traduce propagari. Si autem animae ex traduce esse ducerentur, non tanta quzestio esset, quia manifestior justitia esset in eo quod peccatum originale a patribus in filios transire dicitur. Sed nos si occulta Dei judicia ratione comprehendere non possumus, tamen pro solvendis dubiis dubia alia asserere non debemus. Quieritur tamen si animae ex traduce non sunt, quomodo peccato parentum filii obnoxii efficiuntur ? Quod enim in parente peccatum est per illam utique naturam solam in filium descendit, quae sola per generationem a patre in filium transit. Si ergo sola caro seminatur, per solam utique carnem peccatum originale traducitur. Quod si verum. est duo nobis querenda occurrunt. Unum scilicet quomodo per solam carnem sine anima peccatum p, a patre in filium transeat, alterum quomodo animaillius peccati quod per solam carnem et in sola carne descendit, particeps flat. Nam caro sineanima quomodo peccatut habere potest, quae sine anima peccare omnino non potest? Si ergo in carne sine anima peccatum non fuit, quomodo per carnem aut incarne ad animam peccatum transire potuit? Quod enim aliquando in carne non fuit, ex carne illud postmodum anima non accepit.

Capitulum 31

63

Cap. XXXI. Quomodo per carnem peccatum transit ad animam.

64

Duo vitia humana natura a prima sui corruptione concepit, a quibus subsequentium omnium malorum propago postmodum pullulavit. Haec autem erant ignorantia boni etconeupiscentia mali, quorum unum, id est ignorantia, mentem infecit; alterum, id est concupiscentia, carnem maculavit. Ignorantia poena fuit elationis, concupiscentia effectus mortalitatis. Ita quatuor mala in homine apparent: superbia, ignorantia, mortalitas, concupiscentia. Superbia mentisculpatantum; mortalitas carnis pcenatantum; ignorantia culpa et poena in mente; concupiscentia poena et culpa in carne. Propter elationem animus obscuratus est per ignorantiam, propter mortalitatem caro emollita per concupiscentiam. Quia enim animus per elationem contra Deum tumuit, ignorantia percuesus lumen veritatis amisit. Quia vero caro mortalitate percussa est, ipsa sui languoris infirmitate dissoluta extra mensuram primae dispositionis desideria sua extendit. Hzc est enim ipsa quae carnis concupiscentia vocatur, naturalis scilicet appetitus sive affectus ordinem transgrediens et mensuram transcendens. Ordinem transgrediens, quando movetur ad ea qui non debet; mensuram transcendens, quando movetur aliter quam debet. Ordinem enim appetitus transgreditur, quandoea appetimus qui appetere non debemus. Mensuram autem appetitus non tenet, quando etiam ea quie appetenda sunt aliter appetimus quam debe. mus. Sic igitur ex culpa prima et poena ultima duo media orta sunt, culpa et poena. Ignorantia boni, culpa et poena in mente; concupiscentia mali, culpa et poena in carne. In quibus peccati originalis radix consistit. Quia igitur caro humanaa. parentibus cum mortalitate seminatur, in eo ipso quod seminata subjacet mortalitati vivificata postmodum carnalis concupiscenti: subjecta invenitĆ¼r necessitati, quia ipsa mortalitatis infirmitas causa est quam consequitur concupiscendi necessitas. Caro igitur qui in concupiscentia seminatur cum mortalitate concipitur, cum necessitate concupiscendi nascitur. Ineoa quo seminaturculpam habet et actum culpz. In eo quod seminatur nec culpam habet, nec actum culpa, sed causam. In eoquodnascitur causam culpeeet culpam habet, sed actum non habet. Causa culpzĀ» corruptio mortalitatis est, culpa concupiscentia est. Actus culpse concupiscere est, causa culp;radix est. Culpa ipsa arbor, actusculpee fructus. In eoitaque quod seminatur, corruptio mortalitatis est. In eo autem quod nascitur, vitium concupiscenti est. In eo autem quod movetur per concupiscentiam, actus qui a motu voluntatis inchoatur, motu operis perfieitur. Non itaque nascentes propterea sine vitio esseexistimentur, quia non concupiscunt, quoniam radicitus vitium concupiscenti; in ipsis est, per quod postea cum operantur concupiscunt.

Capitulum 32

65

Cap. XXXII. Quomodo ignorantia vitium sit.

66

Ignorantia autem non propterea vitium est in eis quia cum nascuntur veritatem nonagnoscunt quando non debent; sed, quia tunc cum nascuntur vitium in eis est, quo postea impediuptur ne veritatem agnoscant quando debent. Nasci quippe sine cognitione natura est, non culpa. Sed in eo vitio nasci quo postea a cognitione veritatis impediantur, culpa est non natura. Hoc autem vitium in corruptione carnis est et in corruptione sensus carnalis, qui sensuscarnalissi integritatƩm suam haberet provectus et exercitetus, judicium veritatis per ea quae foris viderentur admonitus, Sine laboreconciperet. Quia veroex carne corrupta integritate sua privatus est, puram sine confusione erroris veritatem haurire non potest.

Capitulum 33

67

Cap. XXXIII. Quod angeli facti sunt ut intus erudirentur, homines foris.

68

Angeli quippe quia perfecti facti sunt ab intus eruditi sunt; homines autem excepto duntaxat primo illo, quisicut suo modo perfectus factusest, ita et ipse quoque ab intus eruditus est, quia per. intervalla temporum ad cognitionem promoveri debuerunt, per species rerum temporalium et vi8ibilium foris ad cognitionem veritatis excitandi et erudiendi fuerunt. Quae tamen excitatio et eruditio naturaliter et sine labore homini adesset, si sensus hominis in carne mortali per peccatum corruptus non fuisset ut tunc plenum ac perfectum constaret, quod ait Apostolus: Invisibilia ejus a creatura mundi per ea qua facta sunt. 4ntellecta conspiciuntur (Rom. 1).

Capitulum 34

69

Cap. XXXIV. Unde concupiscentia nascitur et unde ignorantia.

70

In carne igitur mortali ex eeneualitate corrupta nascitur vitium concupiscontie, ex sensu corrupto vitium ignorantis. Ibiquia appetitus quzerends necessitatis ultra mensuram se extamsN., hic autem quia instrumentum concipiend:e veritatis ab integritatis vigore deficit. Hoc autem difficultatem questionis maximam adducit, quod originale peccatum, non nisi in solo carnalis corruptionis vitio assignari videmur, quod tamen usque ad participationem anim: extendi necesse est confiteamur.

Capitulum 35

71

Cap. XXXV. Quomodo anima peccati originalis particeps fiat.

72

Quomodo autem anima qui munda acsine vitio creatur, particeps fiat illius vitii quod per solam carnem adducitur, dignum inquisitione esset, si aliqua. hoc diligentia investigari posset. Nunc autem quia scientie human: expositum non est ad cognitionem; fide a nobis credendum est, non curiositateinquirendum. Nam si dicimus animam quando corpori commiscetur voluntate quadam ad delectationem culpae inclinari; jam non originali tantum sed actuali quoque peccato obnoxiam esse demonstramus. Si vero necessitate aliquaad consortium corporis et ad contagiumvitii corporalisdetrusam confitemur, ex ipsa necessitate 2 reatuabsolutam esse ostendimus. Quod enim om nino necessitatis est, imputabilenon est; quod autem voluntatis est non originale est, sed proprium est. Constat igitur quod anima rationalis corpori humano infusa nec voluntate corrumpitur ne peccatum sit actuale, nec necessitate corrumpitur ne vitium sit non imputabile. Non itaque malum illi est aut mala voluntas quia nondum velle accepit, aut opus malum quia nondum adhucbene vel male agere potuit; sed malum illi est quia talis est. quae nisi per gratiam adjuvetur, neque cognitionem veritatis accipere, neque concupiscentiae carnis sus resistere possit. Hoc autem illi inest non de integritate conditionis, sed de societate carnis corruptibilis. Quae videlicet corruptio quia a primo parentein omnem posteritatem per carnis propagationem traducitur, originalis peccati maculam in vitio ignorantiae et concupiscentiĀ» ad universos dilatatur. Quod siquaritur qua justitia animae imputantur quae neque ex creatione accepit, neque ex voluntate perpetravit; sed ex sola carnis societate contraxit, quam tamen societatem non ipsa suo arbitrio vindicavit, sed in praecepto etdispositione creatorissui suscepit. Nos tandem id quod verum est profiteri oportet, justitiam divinam in hoc irreprehensibilem quidem esse, sed comprehensibilem non esse.

Capitulum 36

73

Cap. XXXVI. Ratio quorumdam de animabus incorporandis.

74

Nam ii qui dicunt Deum a principio proposuis8e animas corporibus vivificandis sociare, et corporum quidem generandorum homini officium injunxisse, animarum autem creandarum potestatem sibi retuinisse, ut homo justus corporamunda generaret: Deus autem justusanimas mundas crearet et corporibus sociaret. Et si homo opus suum corrupit, Deus propositum suum mutare non debuit. Proptereaque Deus secundum propositum bonum animas mundae crearet et corporibus sociaret, dum in quibus corruptionem inveniunt et corruptionem trahunt non hoc ex Deo esse qui sine corruptione illas facit; sed ex homine qui corporum naturam corrupit. Quiergo hoc dicunt rationem divinae justitite non exponunt; quia, aicutad divinam bonitatem non pertinuit ut eas malas faceret, sic nec convenire videbatur ut proponeret illic collocare ubi malas fieri necesse esset. Non igitur magnopere insistendum estut ratione investigetur; quod fide magis quam ratione scrutiri oportet.

Capitulum 37

75

Cap. XXXVII. Quomodo a patribus justis peccatores filii nascuntur.

76

Quaeritur tamen quomodo originale peccatum contrahunt, qui generantur ab iis qui originalis peccati, sive per sacramenta fidei, sive sola fide remissionem acceperunt. Quomodo enim a patribus in filios transire potest, quod in ipsis patribusnon est ?Sed sciendum est quod originale peccatum quod a patribus per carnis generationem traducitur ad filios, quamvis in his qui gignunt quantum ad culpam remissum sit, quantum ad ponam tamen permansit. Quantum ad culpam, remissum, quia non imputatur, quantum ad panam, retentum, quia non tollitur; Hoc enim est quod ait apostolus Jam nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu (Rom. vin). Ut videlicetostenderet, quia his quisunt renati in Christo Jesu, quamvis infirmitas originalis corruptionis non tollitur, interveniente tamen regenerationis sacramento ad damnationem non imputatur. Quibus fomes quidem peccati inesse potest, sed peccatum dominari non potest quandiu libertatem suam custodiunt, et spiritum adoptionis voluntarie peccando non amittunt. Liberatis enim a servitute peccati sub corruptione quidem mortalitatis necessitate tenemur, sed dominio peccati non nisi ex voluntate subjicimur. Propter quod idem Apostolus dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. v1). Corpus quidem nostrum necessitate mortali in ipsa. corruptionis radice fomitem peccati portat; sed ubi spiritus libertatis est, peccatum ipsum ad regnandum surgere non potest. Sic itaque originale peccatum. quodin parentibus per regenerationem deletum est quantum ad culpam, quia tamen ad. poenam remanet ;ad eos qui generantur transiens non solum ad ponam constat, sed etiam imputatur ad. culpam, donec percepto lavacro generationis in ipsis quoque culpa. deleatur, etiamsi poena remaneat.

Capitulum 38

77

Cap. XXVIII. Utrum omnia peccata pracedentium patrum ad filios transeant.

78

Queritur autem utrum omnia peccata prsecedentium patrum ad filios transeant, sicut illud primi parentis delictum in omnes qui ex ipso nati sunt redundasse videmus ? Quod si verum est, quanto posteriores tanto utique sunt miserabiliores. Nec iqua videtur conditio ut tempus prae"judicet veritati, nisi forle matura quanto magis corrumpitur, tanto deterior seminatur. Cum enim dicat Scriptura: Reddam peccatum patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem (Exod. xx); manifeste ostenditur quod a filiis peccata patrum requirantur. Sed quare usque in tertiam et quartam generationem et non usquequaque, non facile est demonstrari nisi forte eaquae per justitiam in omnes generationes exquiripotuerunt; per misericordiam in tertia et quarta generatione terminantur, ne forte judicium importabile fieret, si cuncta praecedentium peccata in subsequentibus ultio divina puniret. Quod autem in alio loco dicitur: Filius non portabit iniqui" tatem patris et pater non portabit iniquitatem filii (Ezech. xvin); de illa veraciter iniquitate, intelligitur, quam personaliter discreti et. essentialiter et ab invicem divisi pater et filius operantur. Ex quo enim filius a patreet pater a filio est alius in persona effectus, sicut uterque proprio arbitrio operari habet, sic quod alter facit deinceps alteri imputari non debet. Quod autem dictum est: Reddam peccata patrum in filios, de illis peccatis intelligi oportet quae patres commiserunt priusquam de ipsis nascerentur ii ad quos peccata eorum redundare debuerunt. Quare ergo usque in quartam generationem, nisi quia vel per misericordiam rigor justitiee temperatur, vel per tertiam et quartam generationem omnis generatio intelligitur, vel(quod magis probable videtur) eous que peccata patrum in filiis puniri dicuntur, quo ipsi filii eorumdum patrum peccata videntes imi- tantur. Ut intelligamus nunquam filios in peccatis parentum fieri participes, nisi prius fuerint peccando effecti imitatores, ut suo quisque peccato non alieno damnetur, dum alienum suum facit quod amando et sequendo imitatur. Sic enim generaliter dictum convenientius intelligitur. Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii; ut nunquam peccaia aliena noceant nisiiis qui ea. peceando imitantur. Cum enim contra id quod dictum fuerat: Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt (Ezech. xvit), oppositum sit: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem fili. Anima quc pecaverit ipsa morietur (ibid.). Necesse est ut si in priori sententia praecedentium patrum peccata ad subsequentes filios transire significatum accipimus, in subsequenti assertione suo quemque peccato teneri, neque praecedentia peccata patrum ad subsequentes filios redundare intelligamus. Quod si verum est, constat quod peccata patrum actualia ad filios non transeunt, sed originale solum, quod ceteris omnibus tanto majus fuit quanto magis pre cxteris omnibus naturam ipsam mutare potuit. Quod quidem in eadem corruptione seminatur ad posteritatem pertransit, qua in prima radice sua naturam humanam corruptam infecit.

PrevBack to TopNext