Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 5

De dedicatione ecclesiae
1

PARS QUINTA. DE DEDICATIONE ECCLESIAE

Capitulum 1

De dedicatione Ecclesiae
2

Cap. I. De dedicatione Ecclesiae.

3

Post ordines quos in prima parte ecclesiasticae administrationis posuimus ad sacramentorum considerationem transimus. Et primum quidem de sacramento dedicationis Ecclesiae, in qua castera omnia sacramenta celebrantur, loquendum nobis videtur. Superius in ea quam generaliter de sacramentis praimisimus tractatione, distinximus, sacramenta alia esse salutis, alia administrationis, alia exercitationis. Prima ad remedium; secunda ad officium; tertia ad exercitium. Et illa quidem quae administrationis sive praeparationis sunt ordinibus coherent, quoniam et ipsi ordine sacramenta sunt, et quae circa ordines considerantur, qualia sunt indumenta sacra et vasa, et cetera. hujusmodi. Hzc omnia quia, ut dictum est, circa ipsos ordines considerantur, divisim tractari non debuerunt. Alia vero sacramenta omnia ad que conficienda et sanctificanda universa hsc quasi qusdam instrumenta premissa sunt, subsequentertractari exposcunt. Et primum sicut dictum est de dedicatione Ecclesim, quasi de primo baptismate, quo ipsa quodammodo Ecclesia primum baptizatur, ut in ea post modum homines ad salutem regenérandi baptizentur. Quasi enim primum sacramentum in baptismo cognoscitur, per quod fideles omnes inter membra corporis Christi per regenerationis novte gratiam computantur. Idcirco hoc primum tractandum occurrit. Primum in dedicatione figuratum Ecclesie, deinde in sanctificatione anim: fidelis exhibitum. Quod enim in hac domo orationis visibiliter per figuram exprimitur, totum in anima fideli per inviSibilem veritatem exhibetur. Ipsa enim verum templum Dei est confoederatione virtutum, quasi quadam structura lapidum spiritualium sedificata ubi fides fundamentum facit, spes fabricam erigit, charitas consummationem imponit. Sed et ipsa Ecclesia ex multitudine fidelium in unum congregata: domus est Dei vivis lapidibus constructa, ubi Christus fundamentum angulare positus est; duos parietes Judaeorum et gentium in una fide conjungens. Hujus itaque sacramenti quod in dedicatione Ecclesi; exhibetur formam primum proponimus, ut deinde mysticam intelligentiam fidei quae in illo formatur exquiramus.

Capitulum 2

4

Cap. II. De his qua visibiliter aguntur in ea.

5

Primum pontifex aquam benedicit, typicum sal admiscens, deinde Ecclesiam ipsam extrinsecus ter gyrando aspergit, clero et populo subsequente. Interim vero in circuitu dedicandg Ecclesie intrinsecus duodecim accensa sunt luminaria. Per singulas autem vices ad portam basilic veniens (quam ob sacramenti figuram clausam esseoportet) percutit virga pastorali superliminare ipsius, dicens: Tollite portas principes vestras, et elevamini porta cternales, et introibit rex glorie (Psal. xxi). Cui diaconus intus positus respondet: Quis est iste rex gloric? (Ibid.) Pontifex autem: Dominus virtutum ipse est rex gloria (ibid). Tertia demum vice reserato ostio intrat pontifex cum clero et populo, dicens ter: Paae huic domui (Luc. x). Deinde cum sacerdotibus et levitis et clericis ad. orationem prosternitur, pro sanctificatione ipsius domus dedicandz. Postea consurgens ab oratione nondum salutans populum dicendo: Dominus vobiscum (Ruth. 11); tantummodo hortatur cunctos ad orandum. His completis, incipit de sinistro angulo basilice ab oriente per pavimentum scribere alphabetum usque in dextrum angulum oc- cidentis, atque iterum a dextro angulo orientis usque in sinistrum angulum occidentis. Dehinc ad altiora conscendit; et stans ante altare Deum sibi in adjutorium invocat, dicens: Deus in. adjutorium meum intende. Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. xix). Gloria Patri. Sicut erat in principio, et nunc et semper, etc., sime Alleluia. Post hoc aquam benedicit, salem et cinerem admiscens, et faciens ter signum crucis super ipsam, cui misture vinum etiam additur. Posthec tingit digitum in aqua, et facit crucem per quatuor cornua altaris. Inde venit ante altare, et circuiens aspergit illud septem vicibus, aspersorio facto de hyssopo. Circuit dehinc totam Ecclesiam, intrinsecus aspergens parietes ipsius eadem aqua faciens hoc et tertio. Interim vero cantatur psalmus: Ecsurgat Deus (Psal.. xvii), cum antiphona. Cantatur etiam antiphona: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. xc). Circuit interim ipse pontifex, transiens per mediam ecclesiam et cantans: Domus mea, domus, etc.(Isa. v1, Matth. xxi)Et iterum: Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesie laudabo te (Psal. xxi). His autem paractis, pontifex se ad orationem confert, petens ut omnes qui eamdem domum oraturi intraverint, exauditos se esse gaudeant. Completa itaque expiatione, convertitur ad altare incipiens antiphonam: Introibo ad altare Det (Psal. xLu); cum ipso psalmo; et quod reliquum est de aqua Purificationis ad basim altaris effundit. Deinde ipsum altare linteo extergitur, et pontifex incensum defert super illud. Postea facit crucem in medio altaris et per quatuor angulos ejus, de oleo sanctificato. Deinde in circuitu ecclesi duodecim cruces chrismantur in parietibus, ab ipso pontifice tres per singulos figurate. Reversus deinde iterum ad altare accensum thus super illud offert in modum crucis, et sic peracta denique consecratione ipsum altare albis velaminibusoperitur.

Capitulum 3

6

Cap. III. Quod sit mysterium supradictorum.

7

Multa in his omnibus latent profunda mysteria, ex quibus pauca ad memoriam excitanda attingimus. Domus dedicanda, anima sanctificanda est. Aqua ponnitentia est, sordes abluens peccatorum. Sal sermo divinus increpatione mordens et condiens corde insipida. Trina aspersio trina mersio est purificandi per aquam. Duodecimluminaria apostoli sunt, ecclesiam per quatuor mundi partes illuminantes, et crucis mysterium per totum mundum efferentes. Pontifex Christus est, virga potestas. Trina superliminaris percussio, coeli, terrae inferni damnatio. Interrogatio inclusi, ignorantia popubh; apertio ostii, sublatio peccati. Pontifex ecclesiam ingrediens pacem domui imprecatur; quia Christus mundum ingrediens pacem inter B datur. Deum et hominem fecit. Prostratus pro sanctificatione domus orat, et. Christus humiliatus pro discipulis et pro credituris omnibus Patrem orabat, dicens: Pater, sanctifica eos in nomine tuo (Joan. xvi). Surgens autem ab oratione populum non salutat, quoniam qui nondum sanctificati sunt, applaudendum non est ipsis, sed orandum pro ipsis. Descriptio alphabeti, simplex doctrina fidei. Pavimentum, cor humanum. In pavimento alphabetum describitur, quando carnalis et rudis populus prima ac simplici doctrina fidei initiatur. Ductus a sinistro angulo orientis in dextrum occidentis, et item a dextro angulo orientis in sinistrum occidentis, formam crucis exprimit, quae mentibus hominum per fidem Evangelicoe praedicationis imprimitur; et quía primum fides in Judieis fuit, et postea ad gentes transivit, et rursum in fine plenitudo gentium intraverit; tunc omnis Israel salvus erit (Rom x1). Utriusque ergo populi collectionem hi duo versus significant in crucis effigie compacti; hoc est quod Jacob filios Joseph benedicens, cancellatis manipus formam crucis exprimens; dextram manum super caput Ephraim, etsinistram super caput Manasse posuit; quia priori dopuloabjecto, junior ad dexteram collocatus est (Gen. xLvit1). Cambuca sive virga pastoralisqua Scriptura figuratur, ministerium significat doctorum, quorum studio et pradicatione et conversio gentium facta est, et perficienda est Judaeorum. Quod stans ante altare, Deum in adjutorium vocat, significat eos qui percepta fidei cognitione, se ad bona opera et ad luctam contra invisibiles hostes accingunt; et quia de suis viribus minime praesumunt, divinum auxilium sibi adesse deposcunt. In quo quia certantium labor exprimitur, quasi inter suspiria et gemitus nondum A/leluia nominatur. Post hiec aqua benedicitur cum sale et cinere, addito vino aqua misto. Aqua populus est, sal doctrina; cinis passionis Christi memoria; vinum aqua mistum Christus Deus et homo. Vinum divinitas, aqua mortalitas. Sic enim populus sanctificatur doctrina fidei et memoria passionis Christi: unitus capiti suo Deo et homini. Post hec Ecclesia intus aqua sanctificata aspergitur, ut et intus et exterius anima sanctificanda ostendatur Aspersorium hissopy humilitatem Christi significat, qua aspersa sancla mundatur Ecclesia. Circuit pontifex altare, et ecclesiam totam aspergendo, quasi omnes lustrando, et curam imponendo omnibus verbo et exemplo communem se prebens universis. Propter quod etiam opus oratione consummat, orans ut exaudiantur ibi justa petentes; quoniam opus hominis sine divino adjutorio esse potest, fructuosum esse non potest. Novissime completa expiatione pontifex ad altare convertitur, quod reliquum est de aqua purificationis ad basim ejus effundens, quasi committens Deo quod super est vires suas excedens in perfectione sacri ministerii. Dehinc linteo altare extergitur. Altare Christus est super C quem offerimus Patri nostre devotionis munus. Linteum caro ejus, tunsionibus passionis ad candorem incorruptionis perducta. Incensum, orationes sanctorum significat. Oleum autem gratiam sancti Spiritus demonstrat, cujus plenitudo in capite precessit, dehinc participatio ad membra defluxit. Propter hoc a sacrato altari duodecim cruces parietibus chrismantur, quia spiritualis gratia a Christo in apostolos descendit, ut crucis mysterium per quatuor mundi partes cum fide Trinitatis [praedicarent. Candidum velamen quo post consecrationem altare operitur, gloriam incorruptionis designat, qua post passionem consumpta mortalitate Jesu humanitas induta est, sicut scriptum est: Conscidisti saccum meum, et letitia me circumdedisti (Psal. xxix).

PrevBack to TopNext