Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 13
De vitis et virtutibusCapitulum 1
Septem capitalia vitia sive principalia, sive originalia, sacra Scriptura commemorat, quae ideo capitalia vel principalia vel originaliadicuntur, quia reliquorum omnium caput sunt et principium et origo. Omnia quippe alia ab istis septem vitiis oriuntur. Hoc autem interesse videtur inter peccata et vitia, quod vitia sunt corruptiones animae, ex quibussi ratione non refrenentur, peccata, idest actus injustitie oriuntur. Quando autem tentanti vitio consensus adhibetur actus injustiae est quod peccatum dicitur. Itaque vitium est infirmitas spiri tualis corruptionis, peccatum autem ex corruptione, oriensper consensum actusiniquitatis. Itaque vitium absqueconsensu infirmitas est, cui in quantum infirmitas est misericordiadebetur, praemium autem et coronain quantumab actu iniquitatis cohibetur. Cum consensu vero vitium culpa fit, ubi in quantum vitium est malum est, in quantum voluntarium est poena dignum est. Vitium ergo est in corruptione, peccatum autem inactione. Actus vero peccati solo consensu perficitur, etiamsi foris opus non fuerit, quia quod iniquitatis est per consensum pravum in sola voluntate completur, etiam tunc cum ab eo quod vult perficiendo foris invita restringitur. Facitenim quod suum est totum et quod amplius non facit suum non est; nec ab ipsa est quod amplius non facit sed contra ipsam. Ita in solo consensu opus judicatur; cui quidem id quod foris est opus tantum in malitia adjicit quantum ipsum qui intus operatur, motum voluntatis ad malitiam accendit. Sic ergo vitia origo peccatorum sunt, ex quibus nascuntur opera iniquitatis. Quae quidem, sicut dictum est, absque consensu penam habent, quia corruptio sunt, cum consensu autem culpam, quia voluntaria sunt. Inquantum enim originalia sunt, poena in ipsis exercetur. In quantum voluntaria, pona ipsis debetur. Sunt autem hic: prima, superbia; secunda, invidia; tertia ira; quarta, acidia; quinta, avaritia; sexta, gula; septima, luxuria. Ex iistria hominem exspoliant, quartum flagellat spoliatum; quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum, acidia flagellat spoliatum, avaritia flagellatum ejicit; gula ejectum seducit, luxuria seductum servituti subjicit. Anima rationalis in sanitate sua, vas est solidum et integrum nullam habens corruptionem; quam vitia venientia in eam hoc modo vitiant et corrumpunt: per superbiam inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per acidiam frangitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur, per luxuriam concuicatur, et in lutum redigitur. Superbia est amor proprisexcellentiz. Invidia odium. felicitatis alien;. Ira irrationabilis perturbatio mentis. Acidia est ex confusione mentis nata tristitia, sive teedium etamaritudo animi immoderata; qua jucunditas spiritualis extinguitur; et quodam desperationis principio mens in semetipsa subvertitur. Avaritia est immoderatus appetitus habendi. Gula estimmoderatus appetitus edendi, Luxuria est concupiscentia explendae voluptatis nimia, velconcubitus desiderium supra modum, vel contra rationem effervens. Superbiae duo sunt genera. Unum intus, alterum foris. Intus superbia est, foris jactantia. Superbia in elatione cor-. dis; jactantia in ostentatione operis. Superbiain eo quod sibi placet, alienum testimonium despicit. Jactantia autem ut magis sibi placeat, alienum testimonium requirit. Propterea jactantia per levitatem blandem se simulat, superbia vera in tumore crudelem demonstrat. Superbia enim timeri vult, jactantia amari; et utraque tamen in eo quod appetit sibi placens perverse, diverso litet modo inordinate convincitur gloriari. Si quis igitur superbiam et jactantiam sub uno computaverit membro, septem invenit vitia capitalia, de quibus peccata omnia, actus iniquitatis et injustitie opera oriuntur. Peccata autem alia venialia, alia criminalia dicuntur. Venialia sunt quae nec facile vitari possunt, ut aliquando non flant, neque multam turpitudinem vel l:sionem magnam habentsi fiant. Criminalia dicuntur quae vel leSionem magnam inducunt, vel turpitudinem ingerunt in quibus vel Deus vel proximus multum offenditur, vel iese qui facit maculatur. Talia sunt homicidia, adulteria, perjuria, furta, etquae iis similia adjunguntur, vel continentur in istis; sicut rapins sacrilegia, incestus, et cetera talia. Venialia sunt sicut ira levis et transitoria, risus et hujusmodi, quae sine deliberatione agentium contingunt, sive ex negligentia incaute, sive exinfirmitate praecipitanter.
Capitulum 2
Sicut superius diximus aliud esse vitium, atque aliud peccatum quod ex ipso vitio procedit, itaintelligimus aliud esse virtutes, atque aliud opera justitime quae ex ipsis oriuntur. Virtus enim quasi quiedam sanitas est et integritas animae rationalis, cujus corruptio vitium vocatur. Opusverojustitie est in motu mentis rationalis, qui secundum Deum incedit, à cordis conceptione surgens, et foras usque ad actionis corporalis completionem procedens. Virtutes in Scripturis plurime numerantur, maxime vero quae in Evangelio, quasi quidam antidota vel sanitate confe. esxNth tiorum corruptionem sub eodem numero disponuntur. Prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compunetio, quarta desiderium justitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia; septima pax mentis interna. Homo igitur in peccatis jacens zegrotus est, vitia sunt vulnera, Deus medicus, dona Spiritus sancti antidota, virtutes sanitates, beatitudines gaudia, per dona enim Spiritus santi vitia sanantur. Sanitas vitiorum integritas est virtutum. Sanus operaiur, operans remuneratur. Sic post virtutes opera bona sequuntur, et ex virtutibus opera ipsa oriuntur. Sex opera misericordie in Evangelio (Matth. xxv), specialiter a Domino enumerantur, in quibus perfectio bonorum operum significantur. Primum est esurientem pascere, secundum sitientem potare, tertium hospitem colligere, quartum nudum vestire, quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et clausum venire. In iis enim necessitatibus omnis vite human: molestia vel comprehenditur vel figaratur, in quibus quisquis propter Deum proximo compatitur, misericordiam a Deo in sua necessitate meretur.
Capitulum 3
Sane duo sunt motus cordis, quibus anima rationalis ad omne quod facit agendum impellitur. Unusesttimor, alter amor. H:xc duo cum bona sunt. omnebonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur; per amorem bonaexercentur. Cum autem mala sunt, omnium malorum initium et causa existunt. Per timorem enim malum a bono receditur; per amorem vero malum mala perpetrantur. Sunt ergo duo haec quasi porteeduse, per quas mors et vita ingrediuntur. Mors quidem quando aperiuntur ad malum, vita autem quando ad bonum referantur.
Capitulum 4
Timor est effectus mentis quo movetur ut superiori cedat; amore enim accedit, timore recedit. Si in justitia perstitisset homo, ex voluntate subjiceretur meliori. Nunc autem ex necessitate fortiori subjicitur. Haec est poena illa timoris ex qua servilis nominatur. Quando. qui voluntate priusmeliori subjicinoluit, nune necessitate fortiorisubjicitur. Quam profecto poenam tunc charitas foras mittit quando subjectionem voluntariam facit. Quando magis crescit charitas, tanto magis crescit voluntas; quanto magis crescit voluntas, tanto magis decrescit necessitas. Et jam perfecta charitate amat ad reverentiam meliorem voluntarius; non timet ad pcenam fortiorem invitus. Quzrunt de Christo homine quomodo timorem Domini habuerit. Sed facile est demonstrare quomodo voluntarie Patri in quantum ipsehomo erat sibi superiori subjiciebatur, et spontanea reverentia cedebat illi quem superiorem cognoscebat, dicens: Pater major me est (Joan x1). Sicut igitur amor cum sit motus mentis naturaliter unus Secundum diversasqualitatesdiversa nomina sortitur; et dicitur aliquando cupiditas; quando Scilicet ad mundum est, quando vero ad Deum est charitas. Sic timor cum sit motus mentis na- turaliter unus, secundum diversos tamen modos quibus habetur vel operatur, diversis nominibus significatur.
Capitulum 5
Quatuor sane timores sacra Scriptura discernit: servilem mundanum, initialem, filialem. Servilis timor est, pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis timor est pro evitande posmna cum perverso opereetiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est homo firmiter adherere quia illud amittere nolis. Ex iis quatuor timoribus duo mali sunt id est servilis etmundanus;duo boni, id est initialis et filialis. Servilis timor poenam quae ab hominibus infertur metuit; et idcirco et sufficit cessare a malo opere, quia ad oculum famulaturet reatum conscientiae non metuit, hominibus placere volens. Mundanus viro timor hominibus placere non quaerens tamen displicere metuens; et ipse fingit quod non est; tam mendax in neganda veritate, quam fallax alter in falsitate tegenda. Et uterque in veritate offendit; alter quia timide negat quod est; alter quia perverse simulat quod nop est. Initialis vero timor quia eam quam Deus comminatur ponam declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat, quia ei qui cor intuetur non est satis ad probationem si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit qui videt totum ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse considerat ut emendet totum. Et ideo iste timor initialis dicitur quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus intium capit; et vitium finem. Necdum tamen perfectio est, quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amatur. Tunc accedit charitas; et intrat per timorem illum, qui dum monstrat quod fugere debeamus, periculum quodammodo apetere et deciderare facit presidium. Convertit igitur cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum; hoc est, dum cavet habere iratum, studeat habere propitium. Huncsequitur timor filialis qui ex succedente charitate nascitur, ut ipsum timere nihilaliud sit quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere. Et hic quidem timor aliquid poen adjunctum habet dum inincerto ambulamus;et potestin utramque adhuc partem declinare status vite mutabilis. Sed cum mutabilites nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit. Et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus; et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistemus.
Capitulum 6
Geminam nobis sacra Scriptura charitatem commendat; Dei videlicet et proximi. Charitatem Dei ut sic ipsum diligamus utin ipso gaudeamus. Charitatem proximi ut sic ipsum diligamus, non ut in ipso, sed ut cum ipso gaudeamus in Deo. Hoc est, ut Deum diligamus propter se ipsum; proximum autem propter Deum. Deus autem idcirco propter se ipsum diligendus est; quia ipse est bonum nostrum. Proximus autem ideo propter Deum diligendus est, quia cum ipso in Deo est. bonum nostrum. Illum diligimus ut ad ipsum veniamus, et in ipso gaudeamus. Istum diligimus ut cum ipso curramus, et cum ipso perveniamus. Illum ut gaudium, istum ut gaudii socium; illum. ut requiem, istum ut requiei consortem. Quid est Deum diligere? Habere velle. Quid est Deum diligere propter seipsum ? Ideo diligere, ut habeas ipsum. Quid est proximum diligere propter Deum? Ideo diligere quia habet Deum. Sicut diligimus hominem propter justitiam, id est quia habet justitiam, et sicut diligimus hominem propter sapientiam, id est quia habet sapientiam, sic diligimus hominem propter Deum, id est quia habet Deum; vel si forte nondum habet, quia habiturus est eum; vel ut habeat eum. Sic itaque propter Deum hominem diligimus, quem utique propter Deum non diligeremus, si Deum non diligeremus. Quemadmodum cum hominem propter sapientiam diligo, ideo diligo quia ipsam sapientiam diligo; quem profecto non diligerem, si sapientiam propter quam ipsam diligo, non diligerem. Ita cum proximum propter Deum diligo. ideo diligo quia Deum diligo, propter quem ipsum proximum diligo, quem utique non diligerem si Deum propter quem ipsum diligo, non diligerem. Sic igitur si bene diligo et bonum diligo. Non enim bene diligo nisi cum bonum diligo; et cum bonum quod diligo non ob aliud quam propter bonitatem diligo. Si ergo bene diligo, sic diligo. Quomodo ? Amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Quid est amicum diligere in Deo ? Ideo diligere quia Deum habet. Non in divitiis suis, non in fortitudine sua, non in pulchritudine sua, sed in justitia sua, in sanctitate sua, in bonitate sua. Illa enim etsi a Deo sunt, extra Deum diligi possunt; et sepe cum diliguntur avertunt et pervertunt mentem diligentium se, ut Deum non diligant. Idcirco pro iis laudandus est Deus; quia cum dantur abipso dantur, et dona ejus sunt; sed in iis non est amandus proximus quia virtus ejus non sunt, neque bonum faciunt ista hominem, etiamsi abundaverint; neque si defuerint, malum. Bonitas autem bonum facit, et justitia justum, et veritas verum. Et haec cum adsunt adest Deus, quia Deus bonitas est, et justitia, et veritas. Ideo in bonitate et justitia et veritate diligendus est homo. Et quando in iatis diligitur, in Deo diligitur; quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Si ergo bonum diligimus et bene diligimus, boni sumus. Non enim bonos facit nisl dilectio bona et dilectio boni. Si autem boni sumus nullos amicos habemus nisi bonos, et nullos inimicos nisi malos: quia si boni sumus, nihil praeter bonum diligimus, et nihil praeter malum odimus. Si autem amicos bonos habemus, et inimicos malos; amicos quidem in bonitate sua diligere debemus, id est ideo quia boni sunt. Inimicos autem quia in bonitate diligere non possu- mus, quia boni non sunt, tamen propterea diligere debemus, ut bonitatem habeant et boni sint. Et in iis omnibus non nisi bonitas diligitur, quando nihil diligitur nisi propter bonitatem. Simili modo cum Deus diligitur, propter se diligitur quia ab alio non est, neque aliud ab ipso quod diligitur inipso. Cum vero proximus diligitur, non propter se diligitur, sed propter Deum. Alter, id est amicus, quia Deum habet; alter, id est inimicus ut Deum habeat; et in iis omnibus non nisi Deus diligitur, quia aliud non est quam Deus, quod et in illo diligitur quia est, et in isto diligitur ut sit. Ergo cum Deus diligitur et proximus diligitur, cum Deus diligitur, quare dixitScriptura ut et Deum diligas et proximum ? Siin Deo Deum B diligis, et in proximo Deum diligis, nec aliud in proximo quam in Deo diligis, quare sunt duo praecepta charitatis ? Si enim utrobique Deus diligitur, in utroque unum impletur, nec opus fuerat praeceptum geminari de opere uno. Suffecerat si dixisset: Dilige Dominum Deum tuum (Deut. v1; Matth. xxii). In hoc enim totum est. Qui enim vere Deum diligit, ubique diligit. Si vere diligitur, diligitur ubicunque invenitur. In seipso, in proximo, intus et foris, et sursum et deorsum, longe et prope. Si mel dulve est, dulcis est et favus. Si mel diligis, diligis et favum receptaculum mellis. Sed cum mel diligitur, ideo diligitur quia. dulce ipsum est. Cum vero favus diligitur, ideo diligitur, quia dulcedo in ipso est. Mel propter QC seipsum diligitur. Favus autem propter mel diligitur; et si forte videris favum non habentem mel, vides receptacula ubi mel esse debuerat, et dotes vacua esse; et non placet tibi, quia arida sunt, et cupis mel illic esse quod diligis; etsi venerit, amplius diligis. Ita dilige Dominum Deum tuum, quia dulcedo est ipse, et bonitas et veritas. Proximum autem tuum dilige (Matth. xix, xxi), quia receptaculum est dulcedinis, bonitatis et veritatis; et si in eo inveneris quod habere debet dulcedinem et bonitatem et veritatem, dilige in ipso illa et dilige ipsum propter illa. Si autem vacuum inveneris bonis suis, dole, quia receptaculum inane vides;et opta ut veniant ad eum et intrent in eum bona sua, ut flat ipse bonus habens bona sua, sine quibus bonus esse non potest. Dilige ergo Deum quia bonitas est. Dilige proximum quia ex bonitate bonus est; vel si bonus non est, ut sit bonus qui bonus esse potest. Qui enim jam esse non possunt boni, diligendi non sunt nec proximi sunt, sed alieni et remoti et extranei. Non des, inquit, alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov. v). Isti ergo sunt alieni et extranei nimis remoti et longe facti, quibus amplius reditus non patet ad bonum, demnones scilicet et homines maligni cum dz:monibus damnati. Quid idcirco a nobis amplius diligendi non sunt; quia ab illo bono propter quod diligitur omnis qui bene diligitur, irrecuperabiliter corruerunt. Nusquam nobis Scriptura dicit dsexessosn diligamus? neque illos homines qui jam cum demonibus damnati sunt. Illi enim proximi non Bunt, sed remoti et alieni facti a nobis. Nos autem proximos diligere debemus non alienos; id est homines non demones, et. illos homines qui vel per bonitatem non recesserunt, vel per arbitrii libertatem redire possunt. Non enim omnino longe sunt; qui etsi abierunt, adhuc redire possunt. Isti sunt proximi, quos diligere debemus, vel in Deo si non recesserunt, vel propter Deum si redire possunt. Quos quando diligimus, vel in eis Deum diligimus et optamus cum quod non sunt boni esse possint. Propter hoc duo sunt praecepta charitatis; Dei videlicet et proximi, ut per charitatem Dei ipsum bonum diligas; per charitatem proximi bonum quod diligis proximo non invideas. Poteras aliquid diligere, et proximo non diligere; poteras aliquid velle habere, tamen non velle ut illud haberet proximus tuus; in Deo tamen non poteras. Non enim poteras diligere Deum nisi diligeres proximum tuum; quia cum invidia et odio Deus diligi non potest, tamen quia in aliis rebus hoc facere poteras, ut aliquid velles et proximo tuo non velles, distinctum est, ut utrumque tibi faciendum esse intelligas, quamvis tamen alterum Bine altero facere non possis. Quamvis simul sint, tamen duo sunt dilectio Dei et proximi, neque ideo debuerunt in prsceptione confundi, quamvis non possint in actione separari. Duo igitur sunt praecepta charitatis: unum quo Deum diligere praecipimur, alterum quo proximum amare jubemur.
Capitulum 7
Sed dicis: Quare tria data non sunt praecepta charitatis, ut similiter diligat homo seipsum, sicut diligere jubetur Deum et proximum ? Sed considera, quod superfluum foret ut illud fieri juberetur, ad quod faciendum sic homo pronus fuerat ex se, ut illud aut non posset aut non vellet dimittere etsi prohiberetur. Non igitur praecipiendum homini erat ut se diligeret; sed timendum vel cavendum magis erat ne nimis diligeret. Hoc siquidem nature insitum erat, ut se odire non posset; secundum quam, nemo carnem suam odio habuit (Ephes. v); cujus commodum qui nature insitus est appetitus inseparabiliter diligit, et quod adversum est illi, semper detestatur et fugit. Tamen quia quaestio aliqua esse videtur quare praeceptum non est homini ut diligat seipsum, sicut mandatum est, ut diligat Deum et proximum suum; considerare nos oportet, si forte in his duobus mandatis in quibus de dilectione Dei et proximi agitur, ad etiam quod ad diligendum se homini vel praecipiendum vel faciendum est contineantur. Duo in homine sunt: anima et corpus, spiritus et caro. Utrumque Deus fecit et utrumque homo a Deo accepit. Quod autem a Deo est, totum bonum est, et quod bonum est, totum. diligendum est. Itaque diligere debet homo totum quod a Deo bonum a Deo accepit; quia bonitati ingratus esset, si quod ab ipsa est bonum non diligeret. Bene ergo facit cum diligit corpus suum; ita tamen si bene diligat, id est si in eo diligat in quo diligendum est. Similiter cum diligit animam suam benefacit. Et melius facit cum diligit animam suam, quam facit cum diligit carnem suam; et tanto melius, quanto melior est anima quam caro. Itaque in utroque benefacit, cum utrumque bene diligit. Corpus quippe diligendum est ad necessitatem, anima vero diligenda ad bonitatem. Cap. diligenda est ut contra corruptionem foveatur; anima diligenda est ut contra iniquitatem custodiatur. Tamen si necessitas alterius inciderit; et alterum pati necesse sit, melius est ut caro sustineat corruptionem, quam anima faciat iniquitatem. Utrumque ergo diligendum est, sed tamen magis illud quod melius est, quamvis autem utrumque esset diligendum, non tamen utrumque ut diligeretur praecipiendum erat. Nam quia per nature affectum carnis sue amor sufficienter homini inerat, non erat praecepto provocandug, ut illum haberet, sed admonitione potius temperandus ne nimis haberet, Carnis, inquit Apostolus, curam ne feceritis in. desideriis (Rom. xu). Carnem quippe suam homo ante peccatum per affectum nature dilexit ad necessitatem; post peccatum autem per vitium concupiscentie jam nunc diligere consuevit ad superfluitatem, et idcirco in hac parte praecepto non eget, ubi per se voluntarius est etiam si non moneatur, sed prohibitione potius et comminatione ne in praeceps eat si non teneatur. Sic ergo dilectio carnis in precepto ponenda non fuit, de qua constabat quia satis haberetur, etiamsi non prwciperetur. De dilectione vero animae quzri potest utrum in mandato constituta sit; et si hoc mandatum est homini ut diligat animam suam, utrum hoc mandatum aliud ab illis duobus mandatis quae supra distincta sunt in dilectione Dei et proximi intelligendum sit, aut idem cum illis. Quid est autem animam diligere, nisi bonum ejus amare; sicut enim carnem suam amare dicitur qui bonum illius amat et commodum appetit; et odisse qui ea quae adversa illi sunt et noxia aut studiose agit aut voluntarie sustinet, ita quoque animam suam amare dicitur, qui amat ea quiae bona illi sunt et salubria; et quae ad bonum illius cooperantur et saluti proficiunt. Qui autem quae illi nocent amat, non illam amat. Qui diligitinquit, iniquitatem, odit animam suam (Psal. x). Amas livores, et percussuras et vulnera, et dicis amo carnem meam, qualis amor?Tu illam ledere et affligere non cessas, etamare te dicis. Si amas illam, ama bonum illius. Si amas illam benefac illi si potes, opta si non potes. Hoc est amare benefacere et bonum velle. Qui persequitur odit, qui fovet diligit. Si me diligere vis, sic me dilige; alioquin si amicos persequeris, inimicos foves, malo te hostem habere quam familiarem. Nos amorem vocamus cum bonum diligitur, commodum optatur, salus quaeritur. Qui hoc facit diligit. Si autem hoc est amare, ille profecto animam suam dilígit, qui bonum illius diligit, et quod bonum illi est diligit. Quid est autem aliud bonum animae rationalis quam Deus ? Si ergo verum bonum animae Deus est, ille utique animam suam diligitqui Deum diligit, quia anim; suse bonum diligit. Quid enim putasti tibi dictum fuisse quando tibi dictum est ut Deum diligas ? Fortassia existimabas tibi dici, ut Deum tuum diligas Sicut diligis vicinum tuum, cognatum tuum, amicum vel proximum. Quomodo enim illum diligis, nisi quia bonum cupis illi; et optas et facis si potes, et facis quantum potes si diligis quantum potes. Tantum enim facis quantum diligis. Si tantum potes quantum diligis, tantum facis quantum diligis. Si autem minus potes, facis tamen quantum potes. Si vero plus potes et minus diligis, quantum diligis tantum facis. Quid igitur? Ita putas tibi juberi ut Deum tuum diligas, ut facias vel cupias illi bonum, et non potius ut cupias illum bonum ? Non illum amas ad bonum suum, sed amas illum ad bonum tuum, et amas illum bonum tuum. Neque enim sic illum amas ad bonum tuum, ut ab illo sit bonum tuum, et non ille sit bonum tuum. Itaque amas illum ad bonum tuum, ut ipse quem amas sit bonum tuum. Si enim illum amare vis ad bonum suum, quid illi boni dare potes quod tu habeas et ipse non habeat, qui totum quod habes ab ipso habes ? Oblitus es illi dicere: Deus meus es tuquoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv). Quid ergo illi dabis qui totum habet quod tu habes, et plus habet quam tu habes ? Tu pauper es, ille dives est. In hoc mundo pauperes dant divitibus, et qui plus habent accipere possuut a minus habentibus quod non habent, hi enim qui ditiores sunt plus habent, qui tamen totum non habent accipere possunt quod non habent. Deus tuus alias divitias possidet. Quod tu minus habes ille plus habet, et quod aliquid habes ille totum habet. Quomodo ergo illum amas ? Quid illi dabis ? Sed dicis:Quamvis dare non possum, tamen optare possum. Cupio ut illi bonum eveniat. Possibilitas quidem mea parva et exigua est ad illum, affectus autem et amor dives in illum. Quod facere non possum, velle possum. Facerem quidem si possem, Bed quia non possum, facio quod possum. Quid facis ? Amo Deum meum. Quomodo amas? Cupio, inquis, bonum illi. Quod bonum illi cupere potes, p qui extra illum bonum invenire non potes? Deus summum bonum est, et in ipso omne bonum est, et omne bonum ipse est. Quid cupis illi qui totum habet, totum possidet ? Bono bonum optas, juetitiae rectum, sapientie sensum, perfectioni incrementum ? Supervacua pietate moveris. Miserere potius tui. Ille satis habet. Tu illum qui optimus est meliorem facere vis ? Cum ergo Deum diligis tibi diligis, et bonum tuum est quod diligis, et ad bonum tuum diligis, quia bonum tuum ipse est. quem diligis. Cum diligis justitiam cui diligis ? Illi an tibi ? Cum sapientiam diligis, cum veritatem et bonitatem diligis, cui diligis ? Illis an tibi ? Tpsum lumen quod jucundum et delectabile oculis est cum diligis, cui diligis ? Ipsis an tibi ? Sic est Deus tuus. Cum diligis eum, intellige quod bo- num tuum ipse est. Quid est diligere nisi concu piscere et habere velle et possidere et frui ? Si non habetur, velle habere; si habetur, velle retinere, quamvis verum bonum nunquam diligi possit, nisi cum habetur; nec haberi nisi cum diligitur. Bona ista quae foris sunt sepe amantur, cum non habentur; et cum habentur nonnunquam despiciuntur. Non tale est bonum quod Deus est. Si amatur, habetur; si diligitur, gustatur: presens est dilectioni. Si potes diligere, potes habere. Si hoc das, hoc recipis. Non aliud pro illo quaeritur, nec pro alio aliud datur.
Capitulum 8
Sed forte mercenarius eris si diligis Deum et servis eiut premium ab illo accipias. Dicunt hoc stulti quidam, et tam stulti ut seipsos non intelligant. Diligimus Deum et servimus illi; sed non quirimus premium, ne mercenarii simus; etiam ipsum non quzrimus. Dabit si voluerit, sed nos non quizrimus. In tantum enim excutimus manus ab omni munere, ut etiam ipsum non queramus quem diligimus. Pura enim et gratuita et filiali dilectione diligimus, nihil quzrimus. Ipse cogitet 8i quid dare voluerit, nos nihil requirimus. Diligimus ipsum sed non quaerimus aliquid, etiam ipsum non quaerimus quem diligimus. Audite homines sapientes. Diligimus, inquiunt, ipsum, sed non quierimus ipsum. Hoc est dicere diligimus ipsum, sed non curamus de ipso. Ego homo sic diligi nollem a vobis. Si me sic diligeretis ut. de me non curaretis, ego de vestra dilectione non curarem. Vos videritis si dignum est ut Deo offeratis, quod homo digne respueret. Quomodo inquiunt, mercenarii non sumus si Deum propter hoc diligimus ut premium ab eo accipiamus. Non est gratis hoc amare, neque amor iste filialis; sed mercenarii et servi, qui pretium quaerit pro servitute sua. Qui hoc dicunt virtutem dilectionis non intelligunt. Quid est enim diligere nisi ipsum. velle habere? Non aliud ab ipso sed ipsum, hoc est gratis. Si aliud quareres ab ipso, gratis non amares. Nunc autem non aliud queris pro eo quod amas, et tamen aliquid quieris et desideras in eoipse quod amas. Alioquin non amares si non desiderares. Sed aliud est pro ipso, aliud in ipso. Si pro ipso aliquid amas, mercenarius; ai in ipso amas et ipsum amas, filius es; etiam si vitam sternam aliud aliquid esse cogitaveris, et diversum abipso bono quod Deus est, et pro ipso adipiscendo tantum servieris, non est, pura servitus, neque dilectio gratuita. Filii illi Zebediei qui concessum dextre et sinistre petierunt in regno ejus, quiddam aliud cogitaverunt alienum et diversum a bono isto; et pro eo adipiscendo aliquandiu illi adheeserunt, donec increpati et mutati veritatem cognoverunt, et intentionem correxerunt. Putaverunt enim quod Deo serviendum esset pro eo quod ipse non esset; quia non intellexerunt ipsum esse bonum, quod solum amandum est propter seipsum; et quidquid amandum est prester ipsum amandum est otov. ipsum. Quod quidem tanto amatur felicius quanto ardentius. Qui hoc amat, seipsum amat, quia bonum suum amat; et vere amat, quia verum bonum amat. Propterea Scriptura non dixit tibi teipsum diligas, ne forte errares et putares indulgendum tibi et studendum iis quae foris sunt commoda et carnitus suavia, et existimares quodsic te diligere deberes, et occasionem sumeres a Scriptura ut solam carnem tuam foveres et animam tuam negligeres; propter hoc non dixit tibi ut teipsum diligas, ne hoc intelligeres, ubi magis diligeres, et hoc negligeres, ubi periculosius deperires. Non ergo tibi dixit, ut teipsum diligas, nec tamen omnino tacuit, cum dixit ut Deum tuum diligas. Cum enim diligis Deum tuum, diligis bonum tuum, et melius bonum et melioris bonum. Etcum diligisbonum tuum diligis teipsum, qui bonum ipsius diligis, et quod bonum est illi
Capitulum 9
Quantum autem diligere debeamus bonum nostrum quod Deus est, Scriptura nobis manifestat, cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et tota anima tua (Matth.. xxi). Quasi diceret: Non tibi praecipio ut tantum diligas, sed vel tantum diligas Deum tuum; quantum potes, tantum dilige. Possibilitas tua erit mensura tua. Quanto plus amas, tanto plus habes. Et quanto plus habes, tanto felicior es. Extendere ergo et dilatare quantum potes, ut totum impleatur quod in te est, etiamsi non totum capiatur quod in illo est. Noli timere quasi tibi deficere debeat ille si nimis capax fueris. Quantumcunque poteris, nunquam tantum poteris quantum ille est. Si tantum posses, tantus esses. Nunc autem crescere in illo potes, quare illum non potes. Cresce ergo et profice. Quanto major in bono eris, tanto melior eris. Si summus esses, optimus esses. Nunc quia summous esse non potes, potes esse in summo. Et magnum tibi hoc est, et ex hoc tu magnus es, si in summo'es; et tanto utique major quanto altior. Ascendis autem cum diligis. Sursum pergis in charitate, quia charitas sursum ducit, sicut 8it Apostolus: Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro (I Cor. x1). Ascende ergo dum potes. Modo tempus est crescendi et perficiendi. Postea cum consummabuntur omnia, stabis in eo ad quod perveneris, et erit hoc summum tuum in illo supra quod non transies amplius. Sed summum illius non erit in quo propterea consistas quasi non invenias amplius quo crescas. Idcirco ascende dum potes quantum potest, nunquam nimis potes ubi nunquam potes totum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, ut ex illo totum tuum impleatur, etiamsi a tuo totum illius non capiatur. Totum replet in te, et superabundat in se. Si vas non deficit, oleum sufficit. Cor tuum vas est, amor illus oleum est. Quandiu vas habes, ille oleum. infundere non ceseat, et postea cum tu amplius vas non habes, ille adhuc amplius oleum habet. Propterea noli parcere illi, cape quantum potes, dilige quantum sufficis, quia ille non deficit. Dilige ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, id est ex toto itellectu tuo, et ex toto affectu tuo, et ex tota memoria tua, quantum intelligis, quantum sapis, quantum sufficis tantum dilige. Totum cognitione impleatur, totum dilectione afficiatur, totum memoria teneatur. Quantum illuminaris, tantum afficiaris, ut totum dulce sit quidquid de illo in cognitionem et memoriam venit. Si totum recte probatur, cur non totum diligatur ? Quantum ergo innotescere dignatur nobis totum diligatur a nobis. Totum quod capere possumus diligamus, et quantum possumus.
Capitulum 10
De dilectione proximi dici nobis Scriptura: Dilige proximum tuum sicut teipsum (Matth. xxir; Levit. xix). Quod mandatum tunc profecto implemus, si veraciter id quod nobis cupimus bonum, etiam illi cupiamus. In quibus enim nosmetipsos recte diligimus, proximum nostrum sive ad necessitatem corporis sive ad animre salutem, sine fictione diligere et quantum rationabiliter possumus adjuvare debemus. Quaerunt autem aliqui si id quod dictum est, et sicut teipsum, secundum similitudinem tantum, an etiam secundum sequalitatem intelligendum sit. Nam si proximos nostros tantum diligere jubemur quantum nosmetipsos, videtur quoddam scrupulosum inde oriri quod non leviter explicare possumus. Ecce duo sunt quorum alterum perire necesse sit. Datur uni optio, quod velit eligat e duobus quorum alterum omnino evitari non possit. Si suam salutem magis eligit, minus proximum diligit. Si proximi salutem magis eligit: Deum minus diligit quam proximum a quo separari propter proximum vult. Sed forte dicat quis parem dilectionem facere non posse electionem. Utrumque squaliter velle et utrumque sequaliter nolle, nec posse alterum alteri praeferre in optione, quae paria omnino constant in dilectione. Sic ergo forte quis hanc objectionem evitare contendat. Sed quid dicimus? Si unum aliquem hominem tantum diligere debeo quantum meipsum, nonne duos aut tres aut quatuor amplius diligere debeo quam meipsum ? Sic vadunt questiones hominum, et inquietant homines semetipsos cogitationibus suis. Dicunt enim: Quod melius est amplius diligendum est; ponamus tres homines, unum hinc, duos inde. Dico quia perire necesse est aut unum istum, aut duos istos. Dic ergo tu mihi quid eligis, qui proximum tuum tanquam teipsum diligis?Melius est perire unum quam duos, quia melius est salvari duos quam unum. Ideo, inquis, magis eligo ut pereat unus et duo salventur. Ergo vis ut magis salventur duo illi, quain iste unus; nonne ergo magis diligis illud quod potius eligis ? Ita inquis omnino, magis diligo. Vide ergo quid sequatur. Superius confessus es quod tantum diligis, vel si non diligis tantum diligeredebes proximum tuum, quantum teipsum. Si ergo tantum diligis unum istum quantum teipsum, et rursum duos illos iligis quam unum istum, plus utique duos lligis quam teipsum. Et si illos plus dili teipsum, quantum videtur plus illos diligis Deum propter quos separari vis a Deo, ut non habeas neque Deum diligas et pareas, salvi fiant. Et fortassis aliquis existimabit 5di dilectionem habuisse Moysen, qui irasJeo pro salute proximorum se opponens, 1 non dimittis eis hanc noxam, dele me ro quem scripsisti (Exod. xxxi). Et Aposrofratribusanathema esse cupita Christo 1x), ut illi salvi flant in Christo. Et fortasse hocaliquis ad amorem Dei pertinere credat, m tantum diligamus, in gloriam ejus in potius amplificari quam in nobis coarcipiamus. Et propterea pro salute multorum m nobis perditionem optamdam, ut potius salventur et nos pereamus, quam multi peet nos salvemur. Sed considerate quoniam onis ordo talis non est, ut ante se diligat proximum suum cujus dilectionem a sua. e et formare jubetur, cum dicitur: Diliges num tuumsicutteipsum. Si enim proximum Sicut seipsum diligit, quomodo proximum cumseipsum non diligit? Si enim proximum diligit sicut seipsum, profecto hoc illi cupit at quod sibi. Si autem hoc illi evenire desiquod sibi, quomodo illius salutem desideii sui perditionem optat? Itaque seipsum m bene diligere debet, ut postea secundum se diligat et proximum suum. Si autem se (; e vult, ut salvum faciat proximum suum, st ordinata dilectio, quia nullam commuta1 dare potest homo pro anima sua. Hoc 2rimum requirit a teDeus. ut animam tuam i, deinde caetera adjicias. Si quid pro isto 'olueris, non accipitur nisi dederis et istud. 3m istud, reliqua cum isto. Non itaque dico ut tres aut quatuor homines, sed nec totum um contra animam tuam diligere debes. Si aliquid plus quam animam tuam diligis, psum profecto plus quam Deum deligere Obaris; quia animam tuam non diligis nisi solo quod bonum illius quod Deus est. Idcirco primum dilige animam tuam, di0 bonum animae tu:e. Deinde dilige etiam num tuum sicut teipsum diligendo illi bouod diligis tibi. Hoc est enim illum diligere, 1ili diligere. Nam bonum illius diligere; etiamsi illi non diligeres. Posses enim tibi e aut alteri cuilibet et non illi; et ita illum iligeres, quamvis bonum diligeres, quia illi iligeres. Posses diligere equum illius, vestiim, domum et agrum, pecuniam, fortitudipulchritudinem, aut sapientia illius, quamum non diligeres, quia tibi diligeres nón a bonum illius tibi diligere poteras, et taJlum non diligere, quia tibi diligeres non amen verum bonum non poteras tibi dilinisi illud diligeres et cuperes proximo tuo. ixit ergo Scriptura dilectionem istam secunllam quae in aliis et de aliis est dilectionem; primum praecipiens homini ut Deum diligat, intendens utique ut in eo ipso seipsum diligat, quia diligere seipsum non aliud estquam bonum suum diligere, etbonum suum diligerenonest aliud quam. sibi diligere; hoc est, velle illud et desiderare. Quia enim omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit et rursum quia omnis qui Deum diligit bonum suum diligit, constat profecto quia nemo Deum diligit qui sibi illum non diligit. Et omnis qui diligit, sibi diligit; quia desiderat et habere cupit quem diligit. Item quia non omnis qui bonum alterius diligit, illum diligit cujus bonum diligit; quia non illi diligit bonum quod diligit. Distinxit Scriptura humans menti, secundum ea quae in humanis divisa aliquoties inveniuntur, id quod divina inseparabile habent, dicens homini, ut postquam diligeret Deum, diligeret et proximum suum, non quod illud sine isto facere posset; sed ne posse putaret. Primum ergo dixit ut Deum diligeret; ot in eo ipso dixit ut sibi diligeret, quia omnis qui bonum suum diligit, sibi diligit. Quia vero non omnis qui bonum alterius diligit illi diligit cujus bouum diligit; post dilectionem Dei statim subjunxit dilectionem proximi, ut hic homo proximo suo cuperet diligendo illum, quod sibi diligendo Deum. Nemo igitur existimet pro eo quod dictum est: Dilige proximum tuum sicut teipsum, quemlibet unum hominem se diligere debere quantum 8e, et duos, aut tres, aut quatuor, plus quamse. Si enim tantum se diligit quantum bonum suum diligit, et tantum bonum suum diligit, quantum diligit Deum, consequens erat ut tantum diligeret proximum quantum Deum, ai eum tantum diligeret quantum seipsum. Propterea non illi dicitur ut illum tantum diligat, sed ut in eo in quo se dililigit, illum diligat; et quod sibi cupit, illi cupiat. Hoc est enim diligere sicut seipsum, cupere illi et. optare quod sibi optat, et cupit bonum, primum quidem sibi, deinde illi. Non enim amat illum sicut se, nisi prius amet se. Et in corporalibus quidem bonis quae in tantum aliquando coarctantur, ut quod ab uno solo possidetur, ad alterius usum transire non possit, nisi ab eo a quo possidetur totum recesserit; si gratuita charitate et propter spiritualis boni amplorum remunerationem aut dilectionem homo se supra debitum non extollat, nihil proximo impendere cogitur, quod sine necessitate debetur. Nihil enim proximo debet nisi post. illud et secundum illud quod sibi debet. Et idcircocum utrumque non potest, primum faciat, quod primum faciendum est. De reliquo enim ai deest effectus, sufficit affectus. Et fortassis propter hunc affectum ostendendum, Moyses de libro scripto deleri petiit, et Paulus pro fratribus anathema a Christo fleri concupivit, non quia Deum propter hominem perdere vellent; sed quia Deum, sí fleri posset, sine proximo quem diligebant possidere vellent. Affectus enim loquebatur, et quasi de dilectione securus amato et amanti in dulcedine dilectionis deseparatione comminabatur; non quia illius separationem diligebat, sed quia alteriuscowjunctionem optabat. In eo autem quod proximi bo- num amat et proximo bonum amat, bonum suum amat et sibi amat, quia bonum sibi est bonum proximi sui; si amat illud, et cupit illud illi, quod bonum est illi. Verum enim bonum cum invidia non possidetur, et cum charitate felicius possidetur. Sed dicis: Quod majus bonum est, magis diligendum est; majus autem bonum est duos salvari quam unum: qua propter si optio data fuerit. quod malim, ego eligere debeo ut multi salventur quam ego solus. Hic ergo non attendis quod majus bonum mihi est, ut salvus fiam ego solus et plures pereant, quam ut peream ego solus et multi salventur. Quod autem majus bonum mihi est, a me plus diligendum est, quia mihi primum insitum est ut diligam bonum meum, illud maxime, quod verum est bonum; et post illud et secundum illud diligam bonum proximi mei. Secundum me et post me, aliquid illi debeo, ante me vel contra me nihil. Alioquin non staret: Diliges proximum tuum sicut teipsum, si illum diligerem odio habens meipsum. Secundum hunc itaque modum nonnisi duo sunt praecepta charitatis. Primum de dilectione Dei, in quo homo veraciter diligit seipsum; secundum de dilectione promixi, in quo proximum diligit sicut seipsum.
Capitulum 11
Quidam de charitate tam multa dicere volunt, ut charitatem laudare incipiant contra veritatem; et non est tamen laus charitatis ubi est. injuria veritatis. Dicunt charitatem talerh ac tantam viríutem habere, ut sine illa reliqui virtutes omnes quamvis aliquo modo secundum affectum nature ad bonum proclivem inesse possint, meritum taTen seterne retributionis apud Deum habere non possint. Quod enim sine charitate fit, propter Deum non fit, et quod propter Deum non fit, Deus remunerare non habet si vult, etiamsi secundum aliquid bonum est illud quod fit. Nature enim bonum est non gratie; in natura, non supra naturam. Quod ergo ex natura sola bonum est in sola natura et meritum simul et premium illius est. Itaque quod sine charitate in solo natura fit ad illud quod in Deo est supra naturam premium non pertingit. Liquet ergo quod bonum operando summum bonum non meretur nisi is solum qui id quod facit bonum propter summum bonum operatur. Vis mereri Deum, fac quod facis propter Deum. Hoc ergo dicunt de charitate, quia virtus est virtutum omnium, et placent propter ipsam, quie sine ipsa, etsi ad aliquid bona essent, ad summum tamen bonum obtinendum bona esse non possent. Heec omnia de charitate dicta libenter suscipimus quasi principium bonum sententie veracis Sed sequitur aliud quod se quidem conjungit veritati cum falsum sit ipsum, ut cum illa ingrediatur et pro illa suscipiatur. Sed nos lucem discernimus a tenebris, et deridemus obscurum quod se lumini ingerit et stare se putat cum lumine. Si enim charitas lumen est, error vero et stultitia tenebre sunt. Ubi enim charitas est, claritas est, et non est in ipsa qui palpando incedit. Qui enim in charitate est aut ambulat, aut videt, aut stat et non praesumit ultra quam videt. Quandiu vero in lumine est sive stet, sive ambulet, errare non potest, quía videt ubi est. Qui autem presumptione sua se praecipitat, ubi non videt perdit claritatem, quia non habet charitatem, et quocunque ultra procedit, error totum est. Sic leti de charitate mentiuntur, nescientes charitatem, quis presumere non debuerunt in eo quod videre non potuerunt. Dicunt quod charitas semel habita deinceps nunquam amplius amittatur. Ego igitur illos interrogo si ipsi charitatem nunquam perdiderunt, et utinam idcirco charitatem non perdissent quia habitam retinuissent. Sed vereor quod ideo potius non perdiderunt quia nunquam habuerunt. Si autem nunquam habuerunt neque gustaverunt, quomodo asserere presumunt quod nesciunt? Si autem charitatem aliquando habuerunt, habent adhuc ipsam charitatem quam habuerunt, quia secundum sententiam ipsorum semel habitam amittere non potuerunt. Si autem habent charitatem, ambulant secundum charitatem, et non operantur iniquitatem. Si autem operantur iniquitatem, non habent charitatem. Si enim Deum non diligit qui mundum diligit, etin ea quae in mundo sunt, quomodo non multo magis non Deum diligit quia iniquitatem diligit? Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x). Qui animam suam odit seipsum non diligit, vel si diligit, male diligit, quia secundum solam carnem diligit. Qui autem non diligit seipsum, non diligit proximum sicut seipsum. Qui autem non diligit provimum quem videt, quomodo potest diligere Deum qwem non videt! (I Joan. 1v). Isti ergo qui aliquando operantur iniquitatem dicant quomodo habeant charitatem. An forte dicent quia non ipsi operantur iniquitatem, Sed peccatum quod habitat in eis? Nam et tales fuerunt nonnulli stulti et non intelligentes in quod homo est, qui putabant quaedam peccata etiam cum deliberatione perpetrata ejusmodi esse, ut de ipsis homo veraciter dicere: posset Non ego operor, sed peccatum quod inhabitat in me; non attendentes, quod hoc quidem quod homo concupiscentiam sentit, quia ex necessitate est vitse eoruptibilis, non ipse operatur, quod vero concuPiscentie consentit, quia ex voluntate est, nonnisi ipse operatur. Si ergo per propriam voluntatem operantur iniquitatem, non habent utique charitatem. Et quid dicent? Conveniant conscientiam suam, et moderentur scientiam suam. Conscientia humilietur, ne scientia infletur. Non ergo de justitia presumant, ne forte per ipsam false justitie presumptionem scientiam veritalis amittant. Dicunt quod qui semel charitatem habet, deinceps illam amittere non potest, hoc est dicere, qui bonus est, malus esse non potest. Quare ergo similiter non dicemus quod qui malus est, bonus esse non potest, si dicimus quod qui modo bonus est, malus esse non potest? Qui enim charitatem habet bonus est, et qui charitatem non habet bonus non est. Si ergo bonus qui habet non potest amittere, neque malus qui non habet potest acqui- rere; quod si verum esse constiterit, nec stanti timendum est, nec sperandum jacenti. Nos in tempore sumus ubi incerta volvuntur omnia, et tu mihi de tempore aeternitatem facis? Scriptura dicit quod homo nunquam in eodem statu per. manet (Job. xiv). Et tu. nescio unde cohtendis quod qui stat nunquam cadit? Quare ergo dictum est: Qui stat videat ne cadat? (I Cor. x.) Utinam verum esset si tamen justum esset si justum esset, ut in hac vita omnis qui bonus est, malus esse non posset. Sed nunc vita ista hoc non habere debet, in qua et mali exspectantur ut boni flant, et boni probantur, si ad iniquitatem non de. Glinant. Extra hanc vitam quidam mali sunt, qui boni esse non possunt; et boni quidam sunt qui similiter mali esse non possunt; quia illi per malitiam ligati sunt, isti per gratiam confirmati. Sed etin iis quoquenecessitatem natura quae ex seipsa mutabilis est nullatenus operatur, quia in aliis, ut dictum est, mutabilitatem nature non natura sed malitia in deterius coarctat. In aliis quoque eamdem nature mutabilitatem non natura, sed. gratia in melius confirmat. Qui ergo illic mali sunt, boni esse non possunt. Similiter qui boni sunt, mali esse non possunt. Hoc enim eeternitatis est et immutabilitatis, ut illic de alio in aliud transitus esse non possit. Hic autem qunndiu mutabiliter vivitur, et bonus malus, et malus bonus esse potest. Et siforte aliquis ita bonus inveniatur qui semper honus sit, idem ipse tamen qui bonus est, malus esse potest, quandiu ille qui malus est bonus esse potest. Uterque enim sub tempore vere vivit, et utriusque conditio una est in tempore. Sed dicis: Quid ergo sibi vult auctoritas quae dicit: Charitas nunquam excidit ? (I Cor. xu.) Audi quid: Tu fortassis sic intelligebas, quod ex "quo semel haberetur amplius non amitteretur. Noluit hoc dicere Scriptura, sed aliud quod tu quidem idcirco recte non intellexisti, quia ipsam Scripturam non bene inspexisti. Quid ergo? Quid dicit Seriptura illa? Nunquid non manent tria hac, fides, spes, charitas? (ibid.). Quid est nunc? Hoc est in hac vita, quandiu quod non videtur creditur, et speratur quod exspectatur, et desideratur quod amatur. Cum autem finem acceperit. vita haec et omnia facta. fuerint manifesta, quid y eri occultum quod credatur quando nihil erit quod manifeste non videatur? Quid etiam tunc poterit sperari futurum quando omnia praesentia erunt et nihil futurum erit? Dictum est quia si vides non est fides (Rom. vui); et iterum: quod videt quis quid sperat (ibid.). Ergo illic non credes. Non dico quia infidelis eris, sed non credes quia scies. Similiter dico quod illic non sperabis, neque tamen dico, desperabis, sed ideo dico non sperabis, quia quod sperasti totum habens nihil futurum exspectabis. Nunquid similiter dico quod illic non amabis? Ergo quando adhuc non habuisti dilexisti et no amabis quando habebis ? AbSit! Imo multo magis tunc amabis quando quem amabis videbis, et quem videbis habebis. Non enim sic est amor iste, ut absens diligatur, et prae- sens fastidiatur. Ergo tunc etiam amabilis, et multo magis amabis, et remanebit charitas quando fides et spes amplius non erunt. Hoc igitur vult quod dictum est: Charitas nunquam excidit; quoniam hic habetur, et illic retinetur. Sive prophetiae evacuabuntur, sive lingue cessabunt, sive scientia destruetur. Omnia enim haec in vita tantum sunt, etiam ipsa scientia nostra quae modo est, tunc non erit. Non quia tunc nulla erit, sed quia alia erit. Omnia igitur ista cum ipsa vita excidunt, quia non permanent postea quando videbitur qui creditur, et habebitur qui speratur. Charitas autem nunquam excidit, quantum hic est et illic erit, et non habebit finem unquam dilectio, sicut finem non habebit unquam inspectio. Sicut nunquam separabimur a contemplatione, Sic nunquam evacuabimur a dilectione; sed semper videbimus et semper diligemus. Sic ergo charitas nunquam excidit quia semper manet. Non enim dixit a nullis excidit, sed nunquam excidit quia non in omnibus manet, et tamen semper manet in quibus manet. Nam si propterea nou semper manet quia in omnibus manet, ergo nec fides aut spes hic manet, quia non in omnibus manet. Multi enim a fide et spe qui in Deum est recesserunt, et fidem et spem ipsam quam habere coperant deseruerunt; et excidit ab eis fldes et spes etiam in hac vita. Nec tamen idcirco minus verum fuit quod dictum est: Nunc manent fides, Spes et charitas tria haec. Si ergo fideset spes quae hic aliquando a quibusdam excidunt tamen hic manent, quia hic prorsus nunquam excidunt, quoniam in aliis manent; ergo similiter charitas que aliquando hic a quibusdam excidit, tamen manet semper; quia, quamvis a quodam exciderit, nunquam tamen prorsus excidit, quia in aliis semper manet. Neque enim idcirco perit, si in me perit, et mihi perit. Neque propterea destruitur, Si a me evacuatur et in me destruitur, quoniam alteri manet quod mihi non manet.
Sed dicis iterum: Si ii qui mali sunt futuri et. perituri charitatem aliquando habere possunt, quomodo charitas fons proprius nominatur, de quo non communicat alienus? Qui enim pereunt alieni sunt et non pertinent ad nos, neque ad id quod nostrum est. Si ergo alieni sunt, quomodo de illo quod nostrum est proprium communicare possunt? Mirum est. Si enim ii qui aliquando fuerunt alieni proximi facti sunt accedendo, quare non similiter ii qui proximi sunt alieni fleri possuni recedendo? Si enim accedere possunt qui longe sunt possunt, etiam recedere qui prope sunt. Qui accedunt reconciliantur, qui recedunt abalienantur. Si autem qui reconciliati sunt proximi sunt, ergo et qui abalienati sunt alieni sunt, tamen quandiu proximi fuerunt non fuerunt alieni, sicut ii qui alieni fuerunt priusquam reconciliarentur proximi non fuerunt. Et qui proximi fuerunt quandiu proximi fuerunt de fonte proprio communicaverunt. Et similiter qui alieni fuerunt, quandiu alieni fuerunt, de fonte proprio non communicaverunt. Cum autem ii qui alieni fue- runt proximi esse ccperunt, de fonte proprio communicare coeperunt, et similiter qui proximi fuerunt postquam abalienari coeperunt, de fonte proprio communicare desierunt. Et remanet semper fons proprius de quo non communicat alienus. Alienus enim communicare non potest; et tamen ^ qui alienus est proximus esse potest. Charitatem malus habere non potest, sed qui malus est bonus esse potest. Quando bonus esse incipit, charitatem habere incipit; et quando bonus esae desinit, charitstem habere desinit; et nunquam charitatem nisi bonus habere potest, quia charitatem habere et simul malus esse nemo potest.
Dicis interum: Si aliquando charitas semel habita amittitur, quid est quod dicit Scriptura: Qui amicus est, semper diligit? (Prov. xvi). Si enim qui diligit amicus est, et qui amicus est semper diligit; profecto qui diligit semper diligit; qui autem semper diligit; nunquam charitatem amittit. Si igitur vera est Scriptura et qui diligit semper diligit; qui semel charitatem habet, nunquam illam amittit. Sic tibi videtur: multa sunt talia quae possunt quovis deduci, sed magnum nonest si aliquid dicas, sed si hoc quod dicis, utrum. sit sic dicendum intelligas. Qui amicus est semper diligit. Verum esthocquia amicus semper diligit, et inimicus semper odit; et tamen qui amicus est inimicus potest esse et odire; et qui inimicus est, amicus potest esse, et diligere. Quandiu amicus est diligit; et quandiu inimicus est, odit. Sunt autem quidam non veri amici qui in prosperitate amare se simulant, et in adversitate probantur quales sunt; propter ejusmodi dictum est, quod verus amicus semper diligit, hoc est non in prosperitate tantum, sed etiam in adversitate, hoc est semper. Non enim est verus amicus etiam quando amicus esse videtur, qui secundum tempus nutat; et in utramque partem post fortunam movetur. Non talis est ille qui semper diligit, qui hominem amat non pecuniam, amicum non lucrum. Qui enim propter solam pecuniam amat, quandiu pecunia abundat, amat; quando pecunia deficit, dilectio deflcit, et non est amicus jam qui amicus esse videbatur; imo qui prius amicus non fuil, sed putabatur, nunc manifeste amicus nec esse nec fuisse comprobatur. Illi ergo jure dicitur qui D amicus est semper diligit. Si amicus fuisti in pros peritate: dilige in adversitate. Quid enim in prosperitate dilexeris, in adversitate ostendis. Si enirn amicum dilexisti, adhuc ipse est, dilige ipsum. Cur cesset dilectio, cum quod amatur non aufertur. Si autem fortunam dilexisti, non habes jam quod diligas, quia fortuna discessit et permansit homo solus. Hoc sibi vult quod dictum est, qui amicus est semper diligit. Instas adhuc quasi majusaliquid adducturus ad comprobandum quod charitas semel habita non recedat.
Ostendis integram tunicam Christi, quae scindi non potuit, etiam quando Christus pati potuit. Corpus Christi vulnerabatur, et tamen tunica Christi non scindebatur. Magnum est quod affers si bene intelligas. Quid est enim tunica Christi nisi Ecclesia Christi; et quid integritas tuniosm nisi unitas Ecclesie? Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in. unum (Psal. cxxxr). Quod unum? Manete in dilectione mea (Joan. xv). Ergo charitas, unitas est Ecclesise. Et. dicit Scriptura: Qui in unitate Ecclesie sunt, perire non possunt, hoc est quod dicere voluisti: Qui in charitate sunt, perire non possunt; sive charitatem, sive unitatem nomines idem est, quia unitas est charitas, et charitas unitas. Qui ergo inunitate Ecclesise sunt, semper in charitate sunt; et qui in charitate sunt perire omnino non possunt. Manifesta est veritas. Nemo fidelis contradicit. Nullus in charitate perire potest. Ibi perire non potest; sed inde exire et perire potest. Qui ibi manet, perditionem non timet. Caveat ipse ne egrediatur foras. Intus positis perditio non est, sicut iis qui foris sunt salus non est. Qui incipit exire incipit perire. Cum autem foris positus ad charitatem revertitur, ad ealutem reparatur. Quid amplius querie? Fortassis aliam unitatem Ecclesi; interpretari voles, de qua veraciter dicere possis, quod idcirco in illa nullus peribit, quoniam de illa nullus exibit. Est enim unitas praedestinationis de qua dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11). Et verum est quod omnes qui in hac unitate sunt, salvi erunt; quoniam ex iis qui previsi sunt ad vitam, nullus peribit. Sicut enim dicit Scriptura: Quos predestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit hos et justificavit; et quos justificavit, hos et glorificavit (Rom. vut). Isti ergo sunt diligentes Deum quibus omnia cooperantur in bonum qui secundum propositum vocati sunt sancti (ibid.). Nam qui secundum propoaitum vocati non sunt, et qui ad vitam praedestinati non sunt, etsi aliquando ad tempus Deum diligant, usque ad finem in dilectione Dei non perseverant. Qui propter ea amissa charitate pereunt, quoniam cum ad iniquitatem ceciderint, ad charitatem non resurgunt. Predestinati autem postquam Deum diligere coeperint, vel perseveranter diligunt, ut a dilectione non cadant, vel cum a dilectione ceciderint, iterum ad illam resurgunt, ne pereant. Quid tibi videtur? Credis ne ita esse ut dico? Fortassis non tibi sufficiet Apostolus qui hoc dicit, propterea non quod ita existimes intelligendum esse quod dicit Apostolus non omnes diligentes Deum in numero illorum ponere voluit, quibus omnia cooperantur in bonum, nisi eos tantum qui secundum propositum vocati sunt sancti. Manifesta est veritas, nisi illam impudenter negare volueris. Sed dices fortassis non ita intelligendum esse quod dicit Apostolus: Scimus quia Deum diligentibus omnia cooperentur in bonum, iis-qui secundum propositum vocati sunt sancti. Dicis ergo non ita intelligendum esse quasi per id quod. subjunxit iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, determinare voluerit; quibus diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sed potius eosdem ipsos diligentes Deum] omnes secundum propositum vocatos sanotos. Sic ergo fortasais intelligenda putabis verba Apostoli, neo mihi credes si dicere voluero, hoc tibi signatum esse quod non omnes prizdestinati sunt, qui aliquando Deum diligunt, quia non permanent in eo quod diligunt. Verba Augustinus sunt hsc: Si mihi non credis, illi crede, ut mihi credas. Imo non mihi sed veritati credas. Audi ergo quod dicit Apostolus, inquit, cum dixisset: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sciens nonnulos Deum diligere, et in eo bono usque ad finem non manere, mox addidit: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Hi enim in eo quod diligunt Deum permanent. usque in finem. Et qui ad tempus inde deviant revertuntur, usque in finem perducunt quod in bono esse cooperunt. Ecce habes manifeste quod quidam ad tempus charitatem habentes, quia in illa usque in finem non perseverant, cadunt et pereunt; et rursum quidam qui abilla ad tempus cadunt, quia iterum resurgunt, conservantur et salvantur. Alii vero, quia ab illa nunquam deflciunt, usque in finem perseverant fervore semel capti charitatis devotionem perducunt. Quld manifestius queris? Si hoc non vides, quid vides? Sed dicis: Quomodo aliquando veram charitatem habere potuerunt, qui in ea perseveraturi non fuerunt? Mirum est. Ergo fides, fides non fuit, quae aliquando fides esse desiit. Quare non similiter dicis quod nunquam albusfuit, qui aliquando albus esse cessavit? Nonne intelligis quod in eo ipso aliquando fllud fuisse dicitur, qui aliquando esse illud desiisse memorantur? Quod enim quis nunquam fuit nunquam esse desiit. Quapropter qui aliquando amare desiit, constat profecto quod prius quam amare desineret, amavit. Sed verus, inquis, amor non fuit qui ad tempus fuit. Ergonec verum odium fuit quod ad tempus fuit. Nec vere albus fuit, qui ad tempus albus fuit. Quis hoc dicat? Ergo vera dilectio fuit, et vere fuit quandiu fuit, etiamsi secundum aliquem modum vera non fuit, in eo quod desiit, quando jam vere non fuit. Si ergo dicis quod vera dilectio non fuit, quae aliquando dilectio esse cessavit, sic intellige quod. quando dilectio esse desiit, vera dilectio non fuit, quia in eo ipso quod nutabat et defecit ut dilectío non esset, esse coepit, et accepit, ut quod prius fuit, jam vera dilectio non esset.
Capitulum 12
Fortassis dices quod quidam ejusmodi dicunt, quod ii qui non perseveraturi Deum diligunt, dilectionem quidem Dei habent, sed charitatem non habent; pro eo quod nonomnenm dilectionem Dei charitatem appellandam putant, nisi eam solam quae usque in finem perseverat. Sed hoc si quis dicere voluerit, qua ratione vel auctoritate probare possit non invenio. Nisi forte idcirco aliud dilectionem, aliud charitatem sonare putet, quia alterum latinum, alterum grecum vocabulum esse putet. Sacra Scriptura nobis dicit, quod dilectio charitas est, et quod dilectio Dei semper bona est. Non nobis dicit, quia illud diligit bene facit, et quia iste diligit male facit. Augustinus dicit. Apostolum scisse quosdam Deum diligere, et. in bono usque in finem non permanere; et bonam vocat dilectionem Dei, etiam in iis qui non sunt permansuri in illa; et isti nescio quot species charitatis invenerunt, more pigmentariorum in mundinis declamationum stultarum. Dicunt non de omni charitate intelligendum, quod dicitur charitas semel habita non amittitur, sed de perfecta tantum. Et si ego illos interrogo quae sit illa perfecta charitas, non mihi respondent, nisi illa quae non amittitur. Non enim audent dicere de illa; sed de' perfectione charitatis loqui quae in futuro habebitur, ne superfluo de illa loqui convincantur quae ad hanc vitam non pertinet. Ergo non inveniunt quam charitatem hic perfectam dicant nisi illam quae non amittitur. Et rursum cum assignare volunt quae sit illa charitas qui non ammittitur, non inveniunt quid dicant nisi illa quae perfecta est. Ita circulum faciunt, involventes semetipsos, quia quo exeant non habent. Postremotanta erroris caligine involvuntur, ut dum pertinaciter charitatem semel habitam contendunt non posse amitti, asserere incipiant eam a quibusdam non solum minora peccata, sed criminalia quoque et damnabilia ex deliberatione perpetrantibus retineri. David adulterum et homicidam, charitatem Dei habuisse dicunt, quando libidini serviens in uxorem proximi sui violandam turpitudini frena relaxavit;et eamdem turpitudinem tegendam illum ipsum cujus torum fcede vlolaverat, innocentem et justum crudeli proditione exstinxit. Dicant mihi ubi tunc fuit charitas non agens peperam, ubi innocens opprimittur, non quierensquae suasunt, quando aliena rapiuntur. Ostendant mihi hic si possunt dilectionem qui plenitudo legis est, ubi et praecepta legis violantur; et jus nature corrumpitur. Lex dicit: Non occides. Non machaberis. Non concupisces uxorum proximi tui (Rom. xur, Exod. xx; Deut. v). Si charitas hic est, plenitudo legis hic est, si plenitudo legis est, quomodo prewvaricatio esse potest? Si talia facientem charitatem habuisse dicunt; quare non etiam in hoc faciendo nihil peccasse dicunt, quia Scriptura dicit: Qui natus est eae Deo non peccat (I Joan. v);et quia rursum alibi dicitur: « Habe charitatem et fac quidquid vis? Si. enim hoc verum est quod talia facientes charitatem retinere possunt, cum iis qui charitatem habent quidquid libet agere conceditur, perfecto quidquid egerint, peccatum non esse comprobatur. Eant ergo cum charitate sua et faciant quidquid voluerint; quia magnos defensores habent alios quidem defendentes, quod charitatem non amittant, alios autem concedentes, ut quidquid volunt cum charitate faciant.
Sed dicunt: Si David peccando charitatem amisit, quomodo ergo verum est quod scriptum est de ipso quod spiritus Domini recedebat a David ab eo die et deinceps? (I Reg. xvr.) Sienim charitas recessit, quomodo spiritus Dow vexeisx- sit? Quasi vero spiritus Domini secundum multa A. alia remanere non potuerit, etiamsi secundum donum charitatis recesserit. Nonneet inillissive cum illus remanet quos cadentes custodit ne pereant, quos tamenstantes non custodit ne cadantfJustus cum ceciderit non collidetur; quia Dominus supponit manum suam (Psal. xxxvi). Quid ergo?Si presenserat Dominus stanti, quare lapsus est ! Et si praesens non erat cadendi, quare collisus non est?Si enimteneretur, non haberetur. Item 8i manus non supponeretur, collideretur. Propter hoc ergo collisus non est; quia cecidit super manum. Si manus super eum cecidisset collisus fuisset: Qui ceciderit, inquit, super lapidem istum confringetur, super quem autem ceciderit conteret eum (Matth. xxi). Propter hoc B. ergo Dominus manum non jacendi superposuit, ut premeret; sed supposuit, ut relevaret. Supposuit ut adjuvando repararet, non superposuit ut judicando condemnaret; sic itaque spiritus Domini non recessit a David, quia cum eo erat, ut abeuntem reduceret, et poenitentem justificaret et. forte cum eo erat, sed in eo non erat. Cum eo erat ad custodiam, sed in eo non erat ad justitiam. Non enim tunc justus erat David quando in tam gravi peccato prostratus erat, neque ad eum tunc pertinuit quod scriptum est: Justus fn die septies cadit, et tamen justinomen non amittit (Prov. xxiv). Propter hoc igitur spiritus Dei etsi cum Davidtunc eratut peccando non periret; nullatenus tamen sic erat, ut damnabiliter non peccaret. Simile est quod de Petro asserere negante conantut, quod etiam tunc charitatem Dei non perdiderat, quando interrogatas Christum se cognovisse negavit. Non enim attendunt quod scriptum est: Nemo in spiritu Dei loquens dicit: Anathema Jesu: et nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xi1). Quod si forte dicere voluerint, quod spiritum Dei tunc quidem Petrus intus in corde habui sed quod forisloquebatur in spiritu Dei non dixit; audiant quod scriptum est: Ex abundantia cordisos loquitur (Matth. 1; Luc. vi). Ille ergo spiritus foris in ore loquebatur, qui intus in corde dominabatur. Qui cor regebat, linguam movebat. Sed dicent forte: Spiritus quidem Dei reces- D Bit, sed charitas remansit. Considerate utrum veritas hoc dictum patiatur. Apostolus dicit: Charitus Dei diffusa est in. cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis(Rom. v). Nos charitatem non habemus, nisi in quantumSpiritum sanctum habemus;ettu dicis:quod recedente eLabsenteSpiritu sanctocharitas manet?Et dicunt: Quid ergo ? Nulla scintilla pietatis, nulla affectio dilectionis in Davidet in Petro remansit, quando alter molestia carnalis concupiscentiae victus, alter vero imminentis mortis timore fractus, quodammodo uterque invitus peccavit. Imo voluntarie uterque peccavit; quia si voluissent utrique non peccassent. Sed quia semet ipsos magis quam Deum dilexerunt, suam potius quam Dei voluntatem impleverunt. Caro aliud suadebat, et aliud Deus praecipiebat; et elegerunt magis obededire carni quam Creatori. Si voluissent, carnis voluntatem contempsissent, et voluntatem Creatoris preposuissent. Sed nundum magistrum bonum imitabantur dicentem: Pater, non mea voluntas fiat, sed tua (Luc. xxr). Et fieri potest quod ipsam carnis voluntatem, cujus violentiam sensorunt, aut nullam aut non tam violentam esse voluerunt; tamen quod eidem tentanti et fatiganti consenserunt, non nisi volentes facerunt, quia magis Creatorem offendere quam ipsam molestiam et fatigationem tolerare voluerunt; quod 8i noluissent omnino non fecissent. Ergo in hoc volentes id quod caro voluit fecerunt, id quod Creator voluit, noluerunt; quia si illud voluissent, ad istud faciendum voluntarie non consensissent. Cum enim e duobus qua simul fleri non possunt unum voluntate eligitur, procul dubio alterum in voluntate non esse comprobatur. In ea ergo voluntate quacontra Deum carni consentire elegerunt, charitatem utique Dei nullatenus habuerunt, quamvis tamen in eo ipso quod magnam in tentatione violentiam passi sunt aliquam in peccato suo excusationem habere possunt. De affectu vero pietatis quem hujusmodi peccantes nonnunquam habere quando simul et peccare consentiunt, et tamen quodammodo in peccato quod non deserunt, dolere quodam affici non desistunt; cavendum tamen est omnino ne charitatis sive dilectionis Dei nomine dignus existimetur. Si enim in iis qui ab iniquitate ad justitiam convertuntur, affectus quidam et dilectiones praeteritornm malorum remanent; qui tamen in bono proposito constitutis ad iniquitatem non imputantur; quare non similiter in iis qui ad iniquitatem declinaverunt ex usu prsteritm virtutis etiam in malo proposito affectiones quzmdam amissi sive corrupti boni aliquando super esse dicantur, quae quidem sine proposito bone voluntatis ex usu sive ex natura inesse possunt; sed sine ipso meritum justitie habere non possunt. Unum enim hoc est propositum scilicet voluntatis sive consensus animi ex voluntate surgens cui soli judicium est cum Deo, et hoc solum 8i bonum est non est ad malum quidquid in homine est sive bonum sit sive malum; item si malum est, non est ad bonum quidquid reliquum est, sive bonum sive malum. Ad hunc ergo oculum ex quosolo totum corpus lucet respicere debuerunt, qui in affectionibus nescio qualibus quas et incredulis et iniquis aliquoties sive ex natura sive ex usu inesse videmus, meritum hominis constitunt. Poterant his satis superstitiosce questiones finem accipere, si tamen finem accipere poterant. Nunc autem quaerunt, etsemper querunt, etnunquaminveniunt. Interrogant utrum David et. Petrusdamnari debuissent, si ante poenitentiam in peccatis sui mortui fuissent. Quae questio quali responsione digna sit utinam videre possent! Quareenim perire non debuissent si in peccatis suis mortui fuissent ? Sed perire, inquiunt, non potuerunt quoniam ad vitam predestinati fuerunt. Quare ego similiter non peccare non potuerunt, quoniam peccaturi prasciti fuerunt? Si enim predestinatio impediri non potest, nec prewscientia falli non potest. Si autem prescientia peccandi non infert necessitatem, nec predestinatio damnationis tollit possibilitatem. Vis adhuc audire quid dicat Augustinus; quia mihi non credis, audi qui sunt qui diligunt, et qui sunt qui perseveraturi sunt ;et quae sit unitas dilectionis, et qus sit unitas predestinationis. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. vii); propositum autem non suum sed Dei. Quietiam predestinati atque praesciti sunt. Usque adeo proreus omnia, ut etiam si qui eorum deviantetetiam exorbitant, hoc ipsu meisfa- p ciat proficere in bonum; quia humiliores redeunt atque doctiores. Horum si quisquam perit, fallitur Deus; et vitio humano vincitur. Sed nemo eorum perit, quia nulla re Deus vincitur aut fallitur. Isti signati sunt ad Timotheum ubi cum dictum fuisset Hymeneum et Philetum fidem quorumdam subvertere, mox additum est: Firmum autem fundamentum Dei stat. habens signaculum hoc; scivit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 1). Horum fides quz; per dilectionem operatur profecto aut omnino non deficit; aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur; et delela quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide Christiana et (« conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vite hujus finis inveniat; procul dubio neque illo tempore quo bene pieque vixeruntin istorum numero suntcomputandi. Non enim sünta massa illa per ditionis prescientia Deiet praedestinatione discreti;etideo nec secundum propositum vocatiac per hoc necelecti sedineis vocati de quibus dictum est: Multi vocati;non in eisdequibusdictumest: Pauci vero electi(Matth. xx). Et tamen quis eos neget. electos cum credunt et baptizantur, et secundum Deum vivunt ? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint; non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos. Seitque illas ita stare ut prmscierit esse casuros.
Hic si a me queratur cur eis Deus perseverantiam non dederit; qui eam qua christiane viverent dilectionem dedit; me ignorare respondeo. Respondeant et ipsi si possunt, cur illos Deus cum fideliter et pie viverent non tunc de vits hujus periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum ? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit? Nempe nihil horum nisi perversisime atque insanissime dicitur. De hujusmodi ait Joannes: Eae nobis exierunt, sed non erant ex nebis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. i1). Et quid aliud dicit, nisi non erant filii etiam quando erant in professione et nomine filiorum? Non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: Nam si fuissent ex nobis, veram non fictam justitiam tenuissentutique nobiscum. Sed si fuissent, inquit, ex nobis, permanisssent utique nobiscum. In bono utique erat; sed quia in eo non permanserunt, id estusquein finem non perseveraverunt: non erant, inquit, ex nobis, etiam quando erant nobiscum. Hoc est non erant ex numero filiorum, etiam quando erant in fide filiorum; quoniam qui vere filii sunt presciti et predestinati et secundum propositum vocati sunt, ut sint electi. Non enim. periit filius promiesionis, sed perditionis. Ac per hoc nullus predestinatorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam, quoniam sic est ordinatus et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam seternam. De quibus ait Joannes: Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat. David graviter peccavit, sed quia natus ex Deo ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit usque ad mortem, sed veniam poenitendo meruit. De hoc siquidem peccato ad mortem, ante meminit idem Joannes his verbis: Est peccatum ad mortem (I Joan. v). Et statim subjuxit: Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat.