Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 4

De indumentis sacris
1

PARS QUARTA. DE INDUMENTIS SACRIS.

Capitulum 1

2

Cap. I. Quot et qua sunt indumenta sacra.

3

Nosse oportet Christi sacerdotes et ministros, quoniam idcirco singularis eis in sacro ministerio habitus attribuitur, ut per id quod foris apparet, quales intus esse debeant, ostendatur. Sacrarium autem vestium ritus: partim a Veteri Testamento assumptus est, partim a Patribus novis adjectus. Legimus (Lev. viu) quod Moyses Aaron fratrem suum cum filiis suis ad ostium tabernaculi testimonii sanctificandum applicuit, et lotum aqua, tunica byssina vestivit; deinde zona pracinxit, et vestivit eum tunicam interiorem, et imposuit ei superhumerale, et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, etimposuit supereum logion, id est. rationale, in quo erat manifestatio et veritas; sed mitram imposuit super caput ejus, et super mitram in fronte ipsius laminam auream, in qua scriptum erat nomen Dei. Septem si predicta enumeres instrumenta pontiflcicalis ornatus invenies scilicet tunicam byssinam, zonam, tunicam interiorem, superhumerale, rationale, mitram, et laminam auream, quibus si feminalia linea, quae ritu sacro circa renes pontificis stringebantur, adjeceris, octo sunt sacerdotalia indumenta.

Capitulum 2

4

Cap. II. De tunica byssina.

5

Tunica byssina est quae Grece ssdspw, id est. talaris appellatur; quia a collo usque ad talos extenditur, quae in novo quidem sacerdotio non de bysso solum, sed etiam de lino contexitur; quae membris corporis modificata aque aptata, nihil superfluum aut dissolutum in vita sacerdotis esse debere ostendit. Haec ob speciem candoris nomen Albe sortitur, quo munditiam significat ministrorum Dei. Sicut scriptum est: Byssinum sunt justificationes sanctorum (Apoc. xix). Caroquip- pe hominis munditiam quam ex natura non habet, studio bono adnitente acquirit per gratiam, ut secundum Apostolum minister Christi, corpus suum castiget, et in servitutem redigat (I Cor. IX), quemadmodum byssus vel linum candorem quem ex natura non babuit, per studium et industriam multis tunsionibus et quasi quadam vexatione attritum acquirit.

Capitulum 3

6

Cap. III. De zona.

7

Hiec vestis, id est tunica linea circa renes fortiter astringitur, ut castitas sacerdotis nullo incentivorum sstu dissolvatur, sicut scriptum est: Bint lumbi vestri pracincti (Luc. v). Vestis quippe eandida munditiam, zona vero continentiam significat, ut illic non sordescat, hic non effluat vita spiritualis. Haec zona in Veteri Testamento quatuor coloribus distincta invenitur, id est bya80, purpura, hyacintho, cocco, quos varia interpretatione sive ad quatuor elementa, quorum complexione natura humana constat, ut totum quod hominis est stringatur et cohibeatur a fluxu vitiorum, sive quatuor principales virtutes animi, quibus homo ex omni parte cingi debet et muniri, referendos existimant.

Capitulum 4

8

Cap. IV. De feminalibus lineis.

9

Ob ejusdem castitatis et continentis signum qua per tunicam et zonam designatur, hoc est etiam quod inter caetera sacra indumenta, femiminalia linea circa renes ad sacrum ministerium ingredientium applicari jubentur; non tam ad turpitudinis velandae (quae solitis quotidiani usus indumentis tegebatur) necessitatem, quam ob conservands castitatis et. munditie signiflcationem. Neque vero existimandum in illo priori populo viros discooperta, aut non velata carne pu- doris solitos incedere, ut intraturi ad sancta tunc A demum verenda tegere juberentur. Sed voluit sermo Dei in sacro officio ministros Dei ad tegenda infirma corporis proprium ac singulare operimentum habere, ut per hoc ostenderet pudicitiam et castimoniam illorum praecipue cum sancta tractarent, unicam et singularem esse de. bere. Unde ministri novi sacerdotii hoc operimentum in sacro officio singulare non assumunt, quibus est injuncta servande castitatis quotidiana necessitas, sicut quotidie est offerendi concessa potestas. Ministri vero veteris figurae, tempore offerendi sacrificii femoralia sumunt, quie ministerio expleto iterum solvunt; quoniam contactu carnis vetus lex sancta tractaturog prohibuit, quos rursus expleta vice ad operam B carnalis commercii relaxavit. Reliqua autem duo, id est tunica linea et zona, Veteris et Novi Testamenti sacerdotibus communia esse noscuntur, quamvis nostrum sacerdotium zonam quatuor coloribus inter textam non requirat, fortassis superstitionis vitandae causa aut inopia artificii inductum, contentum pura acsimplici continentia.

Capitulum 5

10

Cap. V. De interiori tunica.

11

Sequitur quartum indumentum, tunica interior, sive hyacinthina, qua in Veteri etin Novo Testamento soli utuntur pontifices. Et merito pontifex duabusinduitur tunicis, qui debet de thesauro suo proferre nova et vetera; propter quod et ipsa tunica secunda interior appellatur, vel hyacinthina cujus color speciem coli sereni imitatur, ut per hoc intelligi detur, quod pontifex plus debet de colestibus cogitare quam de terrenis. Rectua ordo: prius in tunica linea et zona et feminalibus exprimitur munditia carnis; deinde per tunicam interiorem vel hyacinthinam significatur munditia cordis.

Capitulum 6

12

Cap. VI. De superhumerali.

13

Quinta vestis est superhumerale, quod Hebraice vocatur Ephot. Hoc in Testamento Veteri soli pontifices utebantur; eisdem quibus et zona fuerat distincta coloribus. Sub gratia autem hoc vestimentum tam sacerdotibus quam pontificibus commune est. Quod autem per quatuor colores in zona significari diximus, idipsum in superhumerali per eosdem quatuor colores significatum in- D venimus. Significat autem superhumerale fortitudinem operum, et patientiam laborum, pro eo quod ad portenda onera humeri supponuntur. ldeirco in ipso superhumerali duobus lapidibus pretiosis, quorum unus a dextro humero, alter vero a sinistro superpositus fuerat; nomina duodecim patriarcharum inscripta erant, sex in uno, et sex in altero, quia per nomina patriarcharum memoria sanctorum intelligitur, quam sacerdos a dextris et a sinistris, id est in prosperis et. adversis cordi impressam semper habere et portare debet. Nostrum vero sacerdotium superhumerale Similiter intextum non habet ut vetus, pro eo quod Christiana religio magis simplici veritati studere debeat quam superstitioni.

Capitulum 7

14

Cap. VII. De rationali quod Grace logion dicitur.

15

Sequitur deinde rationale sive logion, quod pectori pontificis superimponitur, ut in ejus corde Sapientiam et discretionem inesse debere ostendatur. In ipso autem rationali posita sunt manifestatio et veritas, ut in doctrina sua pontifex nec aliud quam veritas suggerit, efficere priesumat, neque id quod a veritate intus hauserit ratione et opere approbare et manifestare desistat. Notandum vero quod ad invicem concatenantur ra: tionaleetsuperhumerale, quia cohaerere et concordare debent, ratio et opera, ut quod mentis intellectu percipimus opere impleamus. Deinde etiam quia non prius rationale quam superhumerale nominatur, quoniam in schola virtutum opera praecedunt, ut sapientiam apprehendas, sicut scriptum est: A mandatis tuis intellexi (Psal. cxvim). Et iterum: Qua cepit Jesus facere et docere (Act. 1. Postea manifestatio sequitur post rationale, ne docere praesumas quod prius non didiceris. Huic etiam concordat quod in ipso rationali duodecim lapides inserti erant duodecim patriarcharum nominainscripta in se continentes, quia pontifex sanctorum Patrum exempla impressa memorite habere debet, et secundum ipsa facta sua moderari.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. De mitra qua cydaris dicitur vel tiara, et de lamina aurea.

17

Post caetera ornamenta superimponitur capiti pontificis mitra, quae alio nomine cydaris veltiara vocatur; qua quinque sensuum qui in capite sedem habent regimen significatur. Minister ergo bene vitam suam regens caput suum Christum ornat. Quia autem sicut ait Apostolus: Caput Christi Deus est (I Cor. x1); convenienter ornamento capitis; novissime lamina aurea superimponitur, cui inscriptum est nomen Dei, quod Hebraice ineffabile vocatur. Ut per hoc significetur Deum sicut conditorem omnium ita etiam rectorem esse universorum; et ad honorem et gloriam ejus referendum quidquid a sacerdotibus et ministris sacris bene fuerit dispensatum. Heec igitur indumenta octo esse debere Moyses in Exodo (cap. xxvir) constituit. Sed in Levitico (cap. vir) de eisdem indumentis tractans de octavo, id est de feminalibus, tacuit; fortassis quia ad genitalia nostra et verecunda lex manum non mittit, qui voluntarium Deo castitatis sacrificium offerre debemus, sicut scriptum est; De virginibus praeceptum Domini non habeo (I Cor. vii). t ipse Deus de voluntariis ennuchis loquens adjecit: Qui potest capere capiat (Matth. XIX). Ac. si diceret: feminalibus ego non vestio, neo cuiquam necessitatem impono. Qui vult esse sacerdos ipse se vestiat, et ingressuris ad sancta, ad verenda legenda woluntarie munimentum castitatis assumat. Notandum vero quod sacerdotibus inferioris ordinis, neque tunica datur hyacinthina, neque superhumerale, neque rationale, neque lamina aurea; quibus soli utuntur pontifices, id est summi sacerdotes; sed tantum poderis et mitra et zona qua stringitur poderis ipsa, id est tunica byssina; quia frunguntur quidem sacerdotio, aed non in illa dignitate qua funguntur sacerdotio qui octo indumentis decorantur.

Capitulum 9

18

Cap. IX. De indumentis novi sacerdotii.

19

Haec sunt autem indumenta quae a Veteri instrumento novum sacerdotium assumpsit. Tunica linea, zona, superhumerale, tunica interior, rationale, et mitra; sed tunica interiori, rationali 80li utuntur pontifices. Laminam auream novum sacerdotium non habet, pro qua nunc frontibus fidelium signum crucis imprimitur; quoniam auro legis sanguis Evangelii pretiosior est.

Capitulum 10

20

Cap. X. De stola vel orario.

21

Haec sunt quae veteribus novainstitutio adjecit. Stola quae alio nomine orarium vocatur, quae collo sacerdotis superimponitur, ut eum jugum Domini assumpsisse significet, qua; n collo per anteriora descendens dextrum latus ornat et. sinistrum, ut doceat ipsum per arma justitie a dextris et a sinistris, id est in prosperis et in adversis debere esse munitum, sicut scriptum est: Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. x). Et iterum: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. x, xxiv). Inde est quod stola cum zona poderis quibusdam nexibus colligatur, quia virtutes virtutibus sociantur, ne aliquo tentationis impulsu moveantur.

Capitulum 11

22

Cap. XI. De planeta vel casula.

23

Sic igitur sacerdote Domini ornato, per tunicam munditia, per zonam continentia, per super- c humerale justitia, per stolam patientia, cunctis postremo casula superponitur, quae charitatem. significat, sicut scriptum est: Adhuc eccellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. xu). Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam nihil sum;etc.(I Cor, xir).

Capitulum 12

24

Cap. XII. De mappa vel manipula.

25

Quia vero mentibus bene compositis, et divino cultui mancipatis aliquoties negligentia subrepit, necesse est ut ad eam detergendam jugis adhibeatur diligentia, qua velut quaedam ab oculis demergens pituita sepius emundetur. Propter quod in sinistra manu quaedam apponitur mappula, quae sepe fluentem oculorum pituitam y, tangat, et oculorum lipitudinem abstergat.

Capitulum 13

26

Cap. XIII. De dalmatica.

27

Utuntur praeterea levite alio indumento quod dalmatica dicitur, a regione quidem ubi primus ejus usus institutus putatur nomen, colobio vero quo apostoli et quidam apostolorum successores usi fuisse leguntur, adjectis manicis formam trahens. Significat autem dalmatica propter sui latitudinem curam proximorum, quae se extendit per dilectionem, ut pluribus proficiat. Ad unum ergo finem tendit, et significatio dalmaticee in levitis et significatio casule in presbyteris; quia utrisque cura et sollicitudo proximorum injungitur, per dilectionem adimplenda.

Capitulum 14

28

Cap. XIV. De standaiis et caligis byssinis sive lineis.

29

Utuntur autem episcopi et cardinales presbyteri sandaliis, quae calceamenta sunt praedicaforum. Habent autem haec desubtus soleam integram, ne pes terram contingat; desuper vero constant ex corio perloca perforato, quia gressus predicatorum et subtus muniti esse debent ne terrenis polluantur, et desuper aperti, ut ad cclestia cognoscenda revelentur. Quod autem locis quibusdam aperiuntur, hoc significat quod evangelica praedicatio nec omnibus revelari debet, nec ab omnibus abscondi, sicut scriptum est: Vobisdatum estnosse mysterium regni Dei, cateris autem in parabolis (Luc. vii). Illic quippe sandalia aperiuntur, ubi mysteria regni Dei cognoscuntur. Prius autem quam sandalia in pedibus assumant, induuntur caligis byssinis vel lineis usque ad genua protensis, et ibidem constrictis per quod significatur quod rectos gressus debent facere pedibus suis; et. genua debilia, id est negligentiis resoluta roborare, et sic ad. predicandum Evangelium festinare.

Capitulum 15

30

Cap. XV. De baculo episcopi, et annulo

31

Utuntur pontifices baculis et annulis. Baculus per rectitudinem suam justifiam significat praelatorum, qua subjectos regere debent. Qui idcirco subtus acumen habet, ut rebelles per increpationem pungat; desuper recurvus est, ut per consolationem mites trahat. Annulus eacramentum fldei significat, quo sponsa Christi Ecclesia subarrata est, cujus custodes et praedagogi episcopi sunt et prelati, pro signo ferentes hoc in testimonium illi.

Capitulum 16

32

Cap. XVI. De pallio archiepiscopi.

33

Archiepiscopi utuntur pallio quod significat torquem auream, quam solebant legitime certantes accipere. Circulo autem quo humeri constringuntur, timor et disciplina Domini intelligitur, quo se et subditos sibi regere debent. Per duas vero lineas ex utraque parte, id est, ante et retro a summo deorsum pendentes; predicatio utriusque Testamenti, vel dilectio Dei et proximi figuratur.

Capitulum 17

34

Cap. XVII. De vasis sacris.

35

Hsc autem sunt qux de vasis sacris in ministerio divino breviter attigimus. Ara crucem aignificat; calix sepulcrum; patena lapidem; eorporalis palla sindonem qua involutum est corpus Christi.

PrevBack to TopNext