Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 1

Hexameron in opera conditionis
1

INCIPIT LIBER PRIMUS. PARS PRIMA. HEXAMERON IN OPERA CONDITIONIS.

2

Arduum profecto opus et laboriosum crebra vestra precatione flexus aggredior; universam divinarum Scripturarum seriem non solum restringendo ad compendium redigere, sed exponendo quoque profunditatis ejus arcanain lucem evocare. Cujus quidem operis inchoationem prompta devotione offero, spe consummationem promitto.

Capitulum 1

Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo.
3

Cap. I. Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo.

4

In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. 1. Quod creatum est de nihilo factum est. Nam quod de aliquo factum est, factum quidem est sed creatum non est; quia de nihilo factum non est. Fecit ergo Deus colum et terram; nec solum fecit sed creavit, hoc est de nihilo fecit. Philosophi gentilium tria quaedam rerum principia sine principio posuerunt: opificem, materiam et formam; profitentes ea quae facta sunt omnia ex materia quidem in formam per opificem esse producta. Sed isti factorem solum non creatorem Deum professi sunt. Fides autem vera unum solummodum primum principium confitetur quod semper erat; et per ipsum solum factum est ut esset quod aliquando non erat. Cujus ineffabilis omnipotentiae virtus, sicut non potuit aliud praeter 86 habere coaeternum, quo in faciendo juvaretur; ita ipsi cum voluit suberat, ut quod voluit et quando et quantum voluit de nihilo crearetur. Omnia ergo quae facta sunt, Deus non solum ex materia fecit, sed materiam omnium ipse de nihilo creavit.

Capitulum 2

An prius facta est materia quam forma
5

Cap. II. An prius facta est materia quam forma.

6

Sed non parva quaestio est utrum ea quae facta. sunt, simul in materia et forma adesse prodierint, an prius per materiam quidem essentialiter condita sint, postmodum formata. Scio quosdam sanctorum Patrum qui ante vos verbi Dei arcana excellenter scrutati sunt, quasi adversa quaedam super hac inquisitione scripta reliquisse, Aliis quidem asserentibus omnia simul in materia et forma creata fuisse; aliis autem hoc magis probantibus, ut corporea quidem omnia quae facta sunt, prius simul et semel materialiter condita: postmodum vero per intervalla sex dierum in formam disposita fuisse credantur. Ego puto viros sapienti; in rebus tam obscuris et dubiis atque a sensu nostro remotis, nec temere asseruisse quod nescierint; neque in his quae asseruerunt praesertim tanta diligentia prolatis, errare potuisse. Illud magis crediderim, sub assertionis forma inquisitionis studium aliquando fuisse. Qui sic dicta sanctorum pie interpretari voluerint, nec falsa credendo in errorem incidunt, nec vera reprehendendo elationem. Nos ergo in neutram partem praecipiti assertione declinantes, id cui noster sensus interim magis accedit (quantum capere possumus) aperimus. Qui Deum omnia simul in materia et forma fecisse contendunt, propterea fortassis suam assertionem justam esse arbitrantur, quod omnipotente Creatoris indignum videatur (ad humane imbecillitatis similitudinem) suum opus per intervalla temporum ad perfectionem promovere, quodque etiam quaedam Scripturarum loca, quodammodo idem asserentia inveniuntur. Ut est illud: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. xvii). Ipsa quoque Geneseos scriptura (unde prima ad nos hujus rei manavit agnitio) sic ambigue de operatione sex dierum loquitur, ut sepenumero omnia potius simul facta fuisse probare videatur. Propter has igitur ethujusmodirationes aiunt credendum esse mysticam illam in Genesi sed dierum distributionem, rei autem veritate omnem creaturam. ab ipso temporis exordio quo esse coepit, talem coepisse talique forma, qualem nunc videtur habere, quantum id ad universitatis dispositionem pertinet.

Capitulum 3

Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere; et prius esse facere quam pulchrum esse
7

Cap. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere; et prius esse facere quam pulchrum esse.

8

Nobis autem videtur (excepto eo quod nihil in hac re temere diffinire volumus) omnipotentiae Creatoris in nullo derogari, si per intervella temperis opus suum ad consommationem perduxisse dicitur; ita ut tamen indubitanter etiam aliter facere potuisse (si ratio omnipotentis voluntatis ejus expotulasset) credatur. Omnipotens etenim Deus (cujus voluntas sua bonitate nunquam privari potest) sicut propter rationalem creaturam csmtera omnia fecit, ita etiam in eis omnibus faciendis illum praecipue modum servare debuit, quiipsius rationalis creature commoditati ac causm magis congruus fuit. Hic autem ille erat in quo eidem creaturs rationali, scilicet non solum obsequium, sed etiam exemplum pararetur, id estin quo illa acciperet non solum id quo ad Obsequium indiguit, sed per illud etiam quod accipit agnosceret id quod fuit. Propterea in caeteris rebus prius informis materies facta est ac deinde formata, ut eo ipso demonstraretur quod abillo prius non existentia accepissent essentiam, sine quo modo formam et ordinem non poterant habere confusa. Eodem modo ipsa rationalis creatura per íd quod foris fiebat, in se cognosceret, et ab illo esse quod erat, atque ab illo expetendum esse quod futura erat, quatenus et pro eo quod acceperat in gratiarum actionem ex surgerel et in id quod acceptura erat obtinendum in ipsum affectum dilectionis dilataret. Nam et. ipsa rationalis creatura quodam suo modo prius informis facta est, postmodum per conversionem ad Creatorem suum formanda,; et idcirco foris prius ei demonstrata estinformis materia, postea formata, ut quanta foret inter esse et pulchrum esse distantia discerneret. Ac per hoc admonita est ne contenta esset eo quod per conditionem a Creatore esse acceperat, donec et pulchrum esse atque beatum esse adipisceretur, quod per amoris conversionem a Creatore acceptura erat. Quod si quis quzxerat quae rationalis creatura jam tunc in ipso B. mundi primordio exstiterit cui hoc exemplum proponi debuisset, facile respondetur jam tunc creatos fuisse angelos qui hoc facto admonerentur seipsos agnoscere, et usque in finem homines futuros, quod licet hoc quando factum est non viderint, tamen per Scripturas edocti, factum esse omnino jam nescire non possint. Si cui haec quam proposuimus ratio minus sufficiens videbitur ad comprobandam nostram existimationem de rerum creatione, concedimus salva pace, ut vel aliam ad idem evidentius comprobandum meliorem atque subtiliorem exquirat; aut si hujus partis assertio illi non placet, alteram prout libet assumat. Nos autem secundum propositum coepti nostri rem ordine prosequemur.

Capitulum 4

Utrum potuit aliquando esse materia. sine forma
9

Cap. IV. Utrum potuit aliquando esse materia. sine forma.

10

Restat enim ut si prius materiam rerum informem creatam fuisse asserimus, utrum ne aliquid sine forma existere potuerit, qualemve essentiam. ante formam inditam habuisse credendum sit, ostendamus. Et ut breviter quod super hoc sentiendum mihi videtur aperiam, certe non puto primam illam rerum. omnium materiam taliter informem fuisse, ut nullam omnino formam habuerit; quia nec aliquid tale existere posse, omnino quod aliquid esse habeat et non aliquam formam crediderim. Ita tamen non absurde informem eam appellari posse, quod in confusione et permistione quadam subsistens, nondum hanc in qua nunc cernitur, pulchram aptamque dispositionem et formam coperit. Ergo ante formam fracta est materia, tamen in forma. In forma confusionis, ante formam dispositionis. In prima forma confusionis prius materialiter omnia corporalia simul et semel creata sunt ;in secunda forma dispositionis postmodum per sex dierum intervalla ordinata.

Capitulum 5

Simul creata fuisse omnia, id. est. visibilia et invisibilia
11

Cap. V. Simul creata fuisse omnia, id. est. visibilia et invisibilia.

12

Sed nec illud, quantum opinor, absurdum erit, si credimus unum et idem prorsus momentum temporis fuisse quo in principio simul creata sit. et rerum visibilium corporaliumque materia, et invisibilium in angelica natura essentia; et hoc esse quod Scriptura refert omnia simul creata fuisse sicut supra diximus: "Qui vivit in cternum creavit omnia simul" (Eccle. xvin), quia eodem momento simul et visibilium materia essentialiter creata est et invisibilium natura; nihilque postea factum cujus in ipso primordio aut. materia ut in corporibus aut similitudo ut in spiritibus non precesserit. Nam etsi nove adhuc quotidie creantur animae, nova tamen creatura non fit; quia in angelicis spiritibus jam tunc quando creabantur ejus similitudo praecessit. Duo autem nunc nobis discutienda occurunt: primum, illa primae conditionis forma informis qualis fuerit; secundum, qualiter ex illa informitate ad hanc quam nunc habet formam producta sit.

Capitulum 6

De prima informitate rerum omnium qualis fuit, et quandiu mundus in illa permansit
13

Cap. VI De prima informitate rerum omnium qualis fuit, et quandiu mundus in illa permansit.

14

Quantum conjicere potui ex iis quae in Seripturis de hac re sive manifeste sive obscure reperi Secundum rei geste veritatem expressa, prima illa rerum omnium moles quando creata est, ibidem tunc adesse prodiit, ubi nunc formata subsistit. Eratque terrenum hoc elementum medio eodemque imo loco subsidens (ceteris in una confusione permistis) forma meliore praeditum; sed lisdem circumquaque in modum cujusdam nebule oppansis ita involutum ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria in una, sicut. dictum. est, adhuc confusione permista sive potius in una permistione confusa, circumquaque suspensa, eo usque in altum porrigebantur quousque c; nunc summum corporeae creatura pertingit. Totumque hoc spatium quod a superficie terre medio jacentis loco usque ad extremum supremumque ambitus cclilimitem patet, illa nebula et caligine replebatur. Et quod nunc sunt alvei sive trachones aquarum, jam tunc in ipso nascentis mundi exordio in terre corpore futura aquis receptacula parata erant. In quibus etiam magna illa abyssus (de qua. omnium fluenta aquarum producenda sive derivanda fuerant) patulo adhuc hiatu vacuoque horrendum in praeceps inane preferebat. Cui quidem desuper tenebross illius caliginis qua tota tunc terre superficies obvoluta erat nebula tendebatur; quas, ut ergo arbitror, tenebras, Scriptura cum coelum et terra crearentur super faciem abyssi fuisse testatur. Talis mundi facies in principio priusquam formam reciperet aut dispositionem, per Scripturam significatur cum dicitur: In principio creavit Deus ealum et terram. Terra autem erat inanis et vacua (Gen. 1);sive, ut alia translatio habet, « incomposita, » et tenebra erant super faciem abyssi (ibid.). Per coelum namque et terram, materiam illam omnium coelestium terrestriumque, hoc loco significari puto, de qua postea succedenter in forma facta sunt quae in ipsa prius per essentiam simul creata fuerunt. Ibi namque terra erat ipsum terre elementum, et colum mobile erat illa et levis confusio reliquorum trium quem in circuiti medio jacentis terree suspense ferebatur; et his duobus omnium corporum colestium sive terrestrium formandorum materia cowos- batur. Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et tenebre erant super faciem abyssi. Duo superius proposuerat; videlicet colum et terram. Modo quaedam alia duo subjungit scilicet tenebras et abyssum; alterum, id est abyssum in terra, alterum, id est tenebras in eo quod colum vocaverat, significans intelligendum. Propterea namque super faciem abyssi tenebre erant; quia abyssus subtus erat, et desuper caligo tenebrosa erat. Neque abyssus tenebre erat, quia lumen futura non erat; sed desuper faciem abyssi tenebrarum locus fuit in eo scilicet elemento unde lumen postea venire debuit. Neque enim nisi in lucis loco, tenebre esse potuerunt; propterea tenebre erant auper faciem abyssi. Et spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. 1). Subito aquas nominat, cum prius in rerum creatione de sola terra et codo mentionem fecisset. Sed non propterea aquas increatas esse credendum est, quia increatione rerum aquarum nomen positum non est; quia ipsum colum ipse sunt tenebre, ipse etaquzm. Colum propter levitatem; tenebre propter lucis privationem; aquae propter motum et fluctuationem. Nam si abyssus in terra erat et tenebre erant super faciem abyssi; ergo tenebre erant super terram. Sed quid erat super terram ? Duo in principio posita sunt cclum et terra. Quid horum putas subtus, aut quod supra fuisse dicemus ? Aut terra supra et coelum Subtus; aut terra subtus et coelum supra ?Sed nunquid credendum est prima illa conditione rerum coelum subter creatum fuisse; et postea in formatione supra dispositum ? Fortassis quia prius Scriptura nominavit coelum quam terram, propterea colum quasi fundamentum subtus creatum fuisse quis dicat. Ego aut non ordinis sed dignitatis causa sic positum reor; et quia etiam sermo sequens de elemento terre quasi de proximo (et ob hoc posteriusnominato) habendus fuit, ideo et prius coelumet postea terra nominari debuit. Sed neque ipsa conditorum natura alium positionis aut locationis ordinem pateretur, quam ut ponderosa deorsum, et sursum levia disponerentur. Ergo terra deorsum erat et colum sursum, et quod supra terram erat coelum erat. Ergo eclum supra terram erat. Et aqu: ubi erant ? sub colo an supra colum ? Neque sub coelo, neque supra coelum aqu: erant; sed in coelo aqui erant, quia ipsum coelum aqu: erant. Totum aquae et totum codlum; quia idem aquis et cclum. Secunda die factum est firmamentum et vocatum est coelum; et positum est ut divideret inter aquas et aquas, et quae prius aqua erant facte sunt aquis, aque quae sub coelo et aque quae supercclum. Et factum est colum, coelum et eolum; coelum supra colum et sub coelo colum. Usque hodie etiam coelum est supr» coelum et sub coelo coelum, et totum ex uno colo et unum calum. Sed antequam fleret de illo colo hoc colum quod est vocatum firmamentum, non erat illud calum coelum et coelum, sed tantum coelum. Nec ille aqui aque etaqut; sed tantum aque. Et aquae et coelum unum colum; et illud colum et. aquae illae, nec supra colum erant nec sub coelo; sed supra terram; nihilque erat inter cclum et terram; quia nihil erat praeter caelum et terram. Et tamen aquae erant, et tenebro erant, et abyssus erat. Abyssus in terra; tenebrae et aqua in colo. Et tenebre erant super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. Ergo super omnia erat spiritus Dei; quia omnia in potestate erant Dei, etin omnibus non arctabatur potestas Dei. Fortassis jam satis est (quantum ad propositum brevitatis pertinet! de his hactenus disputasse, si hoc solum adjecerimus quanto tempore mundus in haé confusione priusquam ejus dispositio inchoaretur perstiterit. Nam quod illa prima rerum omnium materia, in principio temporis, vel potius cum ipso tempore exorta sit, constat ex eo quod dictum est: In principio creavit Deus caelum et terram. Quamdiu autem in hac informitate sive confusione permanserit, Scriptura manifeste nón ostendit. Mihi autem videtur (quantum ego conjicere valeo) inter creationem et dispositionem rerum, ordinem quidem temporis sed nullam fuisse moram interjectam; ita ut vere quidem dici possit, hoc post illud factum fuisse; sed inter hoc factum et illud nullam omnino dilationem intervenisse. Et ut breviter quidquid mihi inde sentiendum videtur absolvam ego arbitror in primo principio temporis, vel potius cum ipso principio temporis, hoc est quando ipsum tempus coepit, simulcoepisse et rerum viSibilium omnium materiam, eodemque prorsus momento invisibilium in angelica natura essentiam; utramque quodammodo in forma, et utramque quodammodo sine forma. Nam quem admodum illa formandorum corporum materia quando primum creata est, et quamdam formam habuitin qua subsistere coepit, et tamen informis erat, quia necdum disposita et ordinata fuit; ita prorsus illa rationalis natura quando primum inspriritibus angelicis creata est, mox quidem per sapientiam et discretionem formata est; sed quia illi summo et vero bono (in quo beatificanda erat) nondum se per conversionem amoris impresserat, quodammodo adhuc informis permanebat. Utraque ergo natura et corporea scilicet per materiam, et incorporea per essentiam simul ad esse prodiit; quia et in illa unde facta est et inista quae facta est uno eodemque momento temporis, in tempore pariter, et cum tempore esse ccpit. Nam spiritualis natura (cum simplex sit eique idem sit omnino esse quod est) materialiter prius quam personaliter fieri non habet, sicut corporea natura; et propterea illa dum crearetur prius quidem per materiam ex qua facta est ad esse prodiit: haec vero statim in ipsa qua subsistit vita simplici et essentia immortali indissolubilique primum accepit. Utraque tamen aimul facta est; altera, id est corporea in eo ex quo ipsa est; altera vero, id est incorporea in eo quod ipsa est. Utraque formata, et utraque informis, sicut, dictum est.

Capitulum 7

De distinctione formationis
15

Cap. VII. De distinctione formationis.

16

Et de illo quidem primae conditionis statu priusquam in formam natura dispositionemque veniret, haec dicta sufficere volumus. Deinde sequitur ut dispositionem ipsam qualiter perfecta sit órdine prosequamur. Sex diebus disposuit et ordinavit atque in formam redegit Deus cuncta que fecerat: Perfecitque opus suum die sexta. Et sic demum die septima requievit (Gen. m), id est cessavit ab opere. Prima die facta est lux; secunda die, factum est firmamentum; tertia die, congregatsm sunt aquae; quarta die, facta sunt luminaria; quinta die, pisces et volucoes; sexta die, bestiz, jumenta, reptilia; novissime (eadem tamen die) homo. Hoc primum in hoc loco lectorem admonere volumus, ut quoties in his operibus, videlicet sex dierum aliquid, fieri audierit, ut verbi gratia, cum dicitur, prima die facta est lux: secunda die, factum est firmamentum; tertia die, congregate sunt aquae; quarta die, facta sunt luminaria, non modo primum cum facta dicuntur, haec de nihilo creata fuissee xistimet; sed potius de ipsa (quae prius creata erat de nihilo) materia formata intelligat. Etiam si aliquando verbum creationis positum reperit, ut est ibi: Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem (Gen. 1); non ad materiam qua esse coperunt, sed ad formam qua hoc quod sunt esse coeperunt, referendum esse sciat.

Capitulum 8

De mysterio lucis; quare primum facta est
17

Cap. VIII. De mysterio lucis; quare primum facta est.

18

Incipiens ergo Deus opera sua ut perficeret, primum fecit lucem, ut cetera omnia postmodum faceret in luce. Significavit enim nobis se non amare opera quis in tenebris fiunt, quoniam mala sunt. Quia omnis qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus, quia mala sunt. Qui autem facit veritatem venit ad lucem; ut manifestentur opera sua, quia in Deo facta sunt (Joan. ri). Ipse ergo qui veritatem facturus fuit, in tenebris operari noluit; sed venit ad lucem, et fecit lucem, ut se manifestaret per lucem. Non enim ideo fecit lucem ut ipse videret per lucam, sed ut opera. sua manifestaret per lucem, quia in Deo facta sunt. Et ideo vidit Deus cuncta qua fecerat et erant valde bona (Gen. 1). Hoc mihi dicendum interim fuit pro reddenda ratione cur Deus primum lucem fecit.

Capitulum 9

Qualis eadem facta est lux, et ubi
19

Cap. IX. Qualis eadem facta est lux, et ubi.

20

Sed nunc superest ut reigeste veritatem diligentius prosequamur. Principium ergo divinorum operum fuit creatio lucis, quando ipsa lux non materialiter de nihilo creata est; sed de praejacenti illa universitatis materia formaliter factaest utlux esset, et vim ac proprietatem lucendi haberet. Hoc opus prima die factum est; sed hujus operis materia ante primam diem crenta est. Moxque cum ipsa luce dies coepit; quia ante lucem nec nox fuit nec dies, etiamsi tempus fuit. Si autem quaeritur qualis haec lux fuit, corporea an incorporea, et si corporea cujusmodi corpus habuit, et utrum uno loco circumscripta an ubique diffusa, utrum in motu an immobilis; quantum ego arbitror rectissime respondetur, corporalibus rebus et visibilibus illuminandis, non nisi lucem corpoream congruere potuisse. Omne autem corpus quamtumlibet subtile et spirituali nature approximans, loco circumscribi necesse est, Rursumque nisi mobilis fuisset lux illa, nequaquam alterna vicissitudine diem ac noctem distinguere, nec temporis spatium ullatenus sine motu peragere valuisset. Seeundum hane itaque considerationem, convenientius puto ut credamus lucem illam in principio factam ad illuminanda corporea sine dubio corpoream fuisse, quale fortasse esse potuisset corpus aliquod lucidum, cujus praesentia cuncta illustrarentur, quemadmodum nunc in sole videri potest, ipsamque vice et loco solis factam, ut interim motu suo circumagitaretur, et noctem diemque discerneret. Cum qua (quia dies prima exorta est) ego crediderim magis illam quando facta est, ibidem primum apparuisse ubi sol quotidiano cursu circumvectus oriens emergit, ut eodem tramite circumcurrens, ac primo ad occasum descendens vesperam faceret, et deinde revocata ad ortum auroram, hoc est mane ante ortum sequentis diei illustraret. Et propterea quia primus dies auroram precedentem non habuit, quoniam antequam lux crearetur plene tenebrae fuerunt, mox autem luce apparente super terram plenus dies, propterea quod a perfecto opus Dei inchoari debuisset, ideo dixisse Scripturam: Factum est vespere et mane dies unus (Gen. I) 'Non enim dixit Factum est mane et vespere;sed: Factum est, inquit, vespere et mane dies unus. Quia, sicut diximus, primus dies mane preceé- dens non habuit, quoniam a luce plena atque perfecta initium sumpsit; propterea omnis aurora precedentis diei est, et dies ab ortu solis initium sumit. Estque dies naturalis illud Spatium temporis quod ab ortu solis usque, ad ortum pertransiens noctem inse diemque concludit; in qua (quoniam naturaliter dies noctem precedit) et finem diei vesperam dicimus, finem noctis auroram, constat indubitanter quod aurora semper ad precedentem diem referenda sit. Brgo illud primum momentum temporis quando creata est omnium visibilium invisibiliumque natura, nec nox fuit nec dies; et tamen tempus fuit, quia mutabilitas fuit. Postea vero continuo luce facta divise sunt tenebre et lux; et tempus jam per diem et noctem distingui coepit.

Capitulum 10

Quod simul facta est lux: visibilis et invisibilis; et pariter divisa a tenebris
21

Cap. X. Quod simul facta est lux: visibilis et invisibilis; et pariter divisa a tenebris.

22

Et ut mihi videtur eodem prorsus temporis momento quo visibiliter et corporaliter divisa est lux a tenebris; invisibiliter quoque boni angeli discreti sunt a malis illis in tenebras peccati cadentibus: et istis ad lucem justitiae conversis illuminatisque a luce, ut lux essent et non tenebrae. Sic enim consonare debuerunt exemplaria operum Dei, ut quae visibilia erant opera sapientiae, invisibilium proventus sequerentur, secundum quod ipsa quae ntrobique operabatur sapientia, ibi judicium exercuit, hic formavit exemplum. Divisa est lux ergo a tenebris; et erat lux visibilis et visibiles tenebre erant; similiter et lux invisibilis erat, et tenebre invisibiles erant ;etutrorumque divisio facta est; et simul facta est. divisio tenebrarum et lucis. Et vocata est lux dies et tenebra nox. Utrumque quidem Deus divisit, et utrumque nominavit; sed et utrumque non fecit. Deus enim auctor tenebrarum non est sed lucis; quia peccatum est tenebre et peccatum nihil est: Et sine ipso nihil factum est (Joan. 11). Lux ab ipso facta est; quia justitia et veritas lux est, et de luce audivimus quod dixit Deus: Fiat iu; et statim luz faeta est (Gen. 1). Nusquam dixit Deus: Fiant tenebre. Sed de luce dixit: Fiat luae: et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (ibid). Ergo non fecit utrumque; tamen utrumque divisit, et utrumque nominavit. Divisit per judicium; et per meritum nominavit, judicavit et disposuit. Quia nec hoc apud eum judicantem inordinatum esse potuit, quod apud delinquentes inordinatum fuit, vocavit lucem diem, et tenebras noctem.

Capitulum 11

Quod tres dies lux illuminavit, et quare ante solem facta est
23

Cap. XI. Quod tres dies lux illuminavit, et quare ante solem facta est.

24

Ergo nemo dicat quomodo ante factum solem dies esse potuit; quia antequam sol fieret lux erat: Et vidit Deus lucem quod esset bonum et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (Gen. 1) Etipsa lux tres illos primos dies faciebat antequam sol fieret etilluminaret mundum. Sed quid Bigniflcat quod non statim factus est sol ex quo lucem fleri oportuit, sed ut quasi lux esset priusquam clara lux ? Et fortassis confusio plena luce digna non erat; aliquam tamen lucem accepit, ut videret oxire ad ordinem et dispositionem.

Capitulum 12

Sacramentum divinorum operum
25

Cap. XII. Sacramentum divinorum operum

26

Ego puto magnum hic aliquod sacramentum commendari; quia omnis anima quandiu in peccato est, quasi in tenebris est quibusdam et confusione. Sed non potest evadere confusionem suam et ad ordinem justitiae formamque disponi, nisi illuminetur primum videre mala sua, et diecernere lucem a tenebris, hoc est virtutes a vitiis, ut se disponat ad ordinem et conformet veritati. Hoc igitur an ita in confusione jacens sine luce facere non potest; et propterea necesse est primum ut lux fiat, ut videat semetipsam, et agnoscat horrorem et turpitudinem confusionis sus, et explicet se atque coaptet ad illam rationabilem dispositionem et ordinem veritatis. Postquam autem ordinata fuerint omnia ejus, et secundum exemplar rationis formamque sapientiae disposita, tunc statim incipiet ei lucere sol justitiae; quia sic in repromissione dictum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v). Prius ergo in rationali illo mundo cordis humani creatur lux, et illuminatur confusio ut in ordinem redigatur. Post haec cum fue- sio ut in ordinem redigatur. Post haec cum fuerint purificata interiora ejus, venit lumen solis clarum et illustrat eam. Non enim digna est contemplari lumen aeternitatis, donec munda et purificata fuerit; habent quodammodo et per materiam speciem, et per justitiam dispositionem.

27

Sic lex precessit gratiam, sermo spiritum; sic precursor Joannes Christum; lux lucem; lucerna solem; et ipse Christus humanitatem suam prius demonstravit, ut post manifestaret divinitatem, et ubique lux lucem precedit. Lux quae peccatores ad justitiam illuminat, illam lucem quae justificatos ab beatitudinem illustrat. Ergo facta est lux priusquam solis claritas manifestaretur; et dies erat: et tres dies erant quando lux erat et sol non erat. Quarta die illuxit solet illa dies clara erat; quia lumen verum habuit, et tenebre non erant ullz. Sic nulla anima meretur lumen solis accipere et summe veritatis claritatem contemplari, nisi res dies isti in ea prsecedant. Prima quidem die fit lux, et dividuntur lux et tenebre; vocatur fitque lux dies, et tenebre nox. Secunda die firmamentum, collocaturque inter aquas superiores et aquas inferiores; et vocatur firmamentum colum. Tertia die congreganturaqus quaesub coelo sunt in locum unum; jubeturque manifestari arida et vestiri graminibus suis. Omnia autem hsc spiritualia preferunt documenta. Primum in corde peccatoris creaturlux; quando semetipsum agnoscere incipit, ut dividat interlucem et tenebras, et appellare incipiat lucem diem et tenebras noctem; et non sit jam de quibus dicitur: Vc qui dicunt bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isa. v). Post haec autem cum coeperit inter lucem et tenebras dividere, et lucem diem, tenebras quoque appellare noctem, id est cum mala sua veraciter per judicium rationis improbare, et quae sunt bona et laudabilia lucis opera eligere coeperit, restat ut fiat in eo firmamentum, hoc estin bono proposito corroboretur: dividere inter aquas superiores et aquas inferiores, id est, desideria carniset spiritus, ut medius et mediator duo sibi adveraantia nec permiaceri sinat nec transponi; nec simul sit quod dividi debeat, aut supra quod subter, aut subter quod supra collocandum est. Novissime sequitur in dispositionis ordine opus tertie diei, ut congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, ne carnis desideria fluxa sint, et ultra metam se necessitatis expandant, ut totus homo ad statum nature revocatus, et secundum ordinem rationis dispositus, in locum unum omne desiderium colligat, quatenuset caro Spiritui, et spiritus subjectus sit Creatori. Quisquis eic ordinatus est dignus est lumine solis, ut. mente sursum erecta et desiderio in superna defixo, lumen summe veritatis contemplanti irradiet, et jam non per. speculum in enigmate (I Cor. xi), sed in seipsa ut est veritatem agnoscat etsapiat. Sed et illud non negligenter transeundum est, quod dicitur: "Vidit Deus lucem quod esset bonum, et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, ac tenebras noctem" (Gen. 1). Fecit enim et vidit; deinde divisit et vocavit. Quare vidit? Noluit priusdividere quam vidisset, prius vidit an esset bonum; et tunc demum divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem. Adducet enim omne opus suum in judicium; et non solum opera alia quie in luce fecit, vidit Deus quod esset bonum, sed ipsam quoque lucem vidit quod esset bonum et divisit lucem et. tenebras. Nam ipse angelus malus transfigurat se aliquando in angelum 1ucis, et ingeritse ad decipiendam mentem quasi lux vera. Sed haec lux non est dividenda a tenebris, nec vocanda est dies sed nox; quia speciem quidem lucis habet, sed tenebras veras. Propterea prius vidit Deus lucem an esset bona ut non statim credamus omni spiritui; sed probemus spiritus si ex Dco sint (Joan. 1v); etcum viderimus lucem quia bona est, tunc demum dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem et tenebras noctem. Ergo non solum studendum est utluxprecedat in operibus nostris, et ut in luce flant opera nostra; sed ipsa quoque lux prius videnda est et consideranda diligenter; et sic postremo cum viderimus lucem quia bona est, dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem, et tenebras noctem.

Capitulum 13

Quare dicit Scriptura: Vidit Deus lucem
28

Cap. XIII. Quare dicit Scriptura: "Vidit Deus lucem".

29

Sed occurit fortassis quomodo vidét Deus lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris. et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (Gen. 1. Nam si cetera opera sua in luce vidit quod essent bona, in qua luce vidit lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris vocavitque lucem diem et tenebras noctem ? Nihil enim videri potest sine luce; sed nec tenebre sine luce videntur, quanto magis lux non videtur sine luce? Quae fuit ergo illa lux per quam Deus vidit lucem quod esset bona, et divisit lucem a. tenebris? An per ipsam eam vidit quod esset, bona, an per aliam lucem vidit quod esset bona? Sed quomodo per ipsam videre potuisset quod esset bona, si aliam luzem non habuisset per quam et in qua ipsam lucem vidisset quod esset bona? Nam, si vidit quod esset bona lux ista et vere vidit, in aliquo vidit de cujus bonitate dubitari non potuit. Ergo, alia lux increata, in qua ista lux creata videbatur quod esset bona; quia illam imitabatur qua» semper est bona. In illa enim luce cum ipsa solum sit bona, videntur et mala et bona; et non solum mala et bona in ea videntur, sed mala etiam esse mala, bonaesse bonain ea videntur: propterea quod ipsa. vere et summe est bona. Quod enim ab ipsa discordare videtur, malum esse videtur; et quod ei simile esse videtur, bonum esse videtur, et utrumque non nisi in ipsa et per ipsam videtur. Per lucem ergo probavit lucem: quia in luce incommutabili vidit quod lux ista commutabilis suo modo et ordine bona esset. Et divisit lucem a tenebris, vocavit quelucem diem, et tenebrasnoctem; et in ea luce in qua vidit lucem quod esset bona, etiam c:teraoperasua qua operatus est vidit quod essent bona, et nihil sine illa luce vidit, vel bonum vel malum; sive ex iis qua ipse bona fecit, siveex iis quae nos fecimus mala, quae omnia ipse non male sed bene vidit. Et ibi vidit ubi nullum malum vidit: haec ipsa lux est qua et nos videre oportet. omnem lucem an bona est; nec poterimus judicare vero de lucean bona est, donec ista luce illuminati. fuerimus, qua» vere bona est: Spiritualis enim dijudécat omnia, et ipse a nemine judicatur Q Cor. n). Et si Spiritus Dei vere in nobis habitat, non nos poterunt decipere spiritus erroris, etiamsi in luce veniant ad nos; quia habebimus lucem in nobis, in qua nobis manifestum erit de omni luce utrum bona est; et sic fiducialiter dividemus lucem a tenebris, et judicabimus non solum inter tenebras et lucem, sed etiam inter lucem et lucem judicabimus; non solum inter noctem et diem, sed etiam inter diem et diem judicabimus, et judicabimus omnem diem. Parum est eiim ad perfectum inter diem et noctem judicare, parum. est lucem et tenebras dividere: hoc est virtutes a vitiis sequestrare, nisi sciamus etiam inter diem et diem judicare, et sciamus omnem diem judicare, ut sapiamus qui sint illi motus qui sub virtutum specie quasi luce aliena ad nos veniunt, et qui sursum illi sint, qui veram virtutis claritatem pratendunt; et in ipsis quoque virtutibus non solum quae bona sint, sed etiam quae sint potiora probemus. Spritualis enim judicabat omnia, et ipse à nemine judicatur; quia Spiritus. omnia. scrutatur, etiam profunda Dei (ibid.); et unctio ejus docet nos de omnibus (I Joan. 11).

Capitulum 14

Qua sit cautela boni operis hic significata
30

Cap. XIV. Qua sit cautela boni operis hic significata.

31

Hic tibi attende quanta sit cautela bono operi adhibenda. In principio omnium operum tuorum vide ut lucem habeas in te, ut omnia opera tua lucis sint et non tenebrarum. Postea considerata diligenter utrumne lux tua pura sit et non fuacata; et cum inveneris quia bona est, tunc demum divide eam a tenebris, et voca lucem diem, et tenebras noctem. Deinde reliquae opera tua quae in luce feceris, vide si etiam ipsa bona sunt; et nullum omnino opus sine judicio pertranseat, donec agnoscas cuncta quo fecisti. Ita geminum eat judicium: primum in quo lux judicatur et videtur si bona estut dividatur a tenebris, secundum est judicium quando opera ipsa qua in luce facta sunt ad judicium vocantur, et videtur quia ipsa quoque bona. sunt, el demunt requiescit Deus. Aliqua quedam lucis mysteria interim pro tempore transcurrentes perstrinximus, nunc iterum ad propositi nostri seriem texendam revertamur.

Capitulum 15

Quid factum est de luce illa primaria post creatum solem; et an de seipsa sol substantialiter factus est
32

Cap. XV. Quid factum est de luce illa primaria post creatum solem; et an de seipsa sol substantialiter factus est.

33

Igitur Deus prius lucem facere voluit ad illuminandum mundum antequam solem crearet ope vicaria praecurrentem, donec veniret quod perfectum est. Et sunt qui quaerant quid de illa luce factum sit, propterea quod jam nulla ejus vestigia. reperiri possunt ex quo solis claritas illuxit. Alii dicunt dispersam per ampla aeris spatia vim lucendi et illuminandi amisisse; superesse tamen adhuc quasdam tenues reliquias quae in ambitu firmamenti intrinsecus huc illucque sparsim diligentius intuentibus nocte demonstrentur; die vero eas majori ne videri valeant solis claritate abscondi. Sic quique suas opiniones prout possibile est confingunt. Sed quis scit utrum ipsa eadem lux postea in solis substantiam translata sit, et ampliata claritateformam meliorem acceperit, quemadmodum in nuptiis Jesus de aquis vinum fecit, ut reformationis statum in melius et restaurationis sacramentum demonstraret ? Nam erat lux antequam 80l factus est; hoc erat aqua priusquam in vinum mutata est, ut non aliud fleret quod potius exihibitum est; sed de eo ipso quod ante villius habebatur. Ita de rebus dubiis nemo est qui possit certum aliquid definire.

Capitulum 16

Utrum Deus per sex dies sine intervallo operatus est, sive alio quolibet modo.
34

Cap. XVI. Utrum Deus per sex dies sine intervallo operatus est, sive alio quolibet modo.

35

Solum adhuc illud de operatione primae diei inquirendum restat: si Deus lucem in primo exortu ejusdem diei, id est prime creavit. Cum nihil eadem die aliud fecisse legatur quam lucem, utrumne usque ad ortum sequentis diei quando firmamentum fecit ab opere cessasse credendus Bit, cum scriptura septima eum die demum requievisse testetur? Cui questioni gemina responsione obviabimus; aut enim dicemus Deum in illis ex diebus operationem suam ita continua perseverantia produxisse, ut nullo temporis intervallo ab operando desierit Autita sex diebus operatum, ut nullum quidem diem in operando intermiserit: non quod nullo temporis spatio operari cessaverit. Quia, siquidem illam assertionem probare volumus, quod continua fuerit ejus operatio dicere poterimus, quod prima die lucem in exortu ipsius diei fecit; deinde ut cursu suo diem noctemque distingueret; primum de oriente ad occasum, et rursum de occidente ad ortum direxit. Nec solummodo opus ejus fuisse quod lux facta est, sed quod directa, ipso gubernante et dirigente, cursum explevit. Eodem modo de secunda die dicetur, quando firmamentum factum est, et circumactionis perpetug praeceptum simul et legem accedit. Hocetiam de tertia, quarta, quinta, vel sexta die, prout ratio dictaverit exquiret, quisquis hujus partis assertionem elegerit. Si cui autem ista interpretatio nimis obscura videbitur, maxime quod de motu firmamenti necdum rata sit assertio, ad illam alteram quam proposuimus recurrat expositionem quae facilior est et se promptius ad intelligendum commodat rationi. Dicet igitur Deum sex diebus operatum et septima deinde die requievisse ab opere; quia nullus de sex invenitur diebus in quo opus non fecerit Deus, donec septima dies veniret quando deindeab omni opererequievit. Et haec quidem de operatione primse diei dicta sint.

Capitulum 17

36

Cap. XVII. De opere secunde diei quando factum est firmamentum.

37

"Et vidit Deus quod esset bonum; et ait: Fiat firmamentum in medio aquarum" (Gen. 1). Noluit igitur Deus ad sequens opus transire, donec dijudicaset primum. Cum ergo vidisset de luce quod esse bonum, tunc ait: Fiat firmamentum. Quantum ad litteram pertinere videtur, factum. est firmamentum die secunda; prius quidem in illa universitatis materia de nihilo creatum, et nunc ex illa ipsa ad talem formam erutum et factum firmamentum ut ambitu suo medium quodam modo interveniens magnam illam aquarum immensamque congeriem ab invicem separaretatque devideret, et de aquis faceret aquas et aquas; hoc est aquas quas ambitu suo intrinsecus complecteretur et subtus se contineret et aquas quas extringecus et supra gyrum limitis sui relinqueret.

Capitulum 18

38

Cap. XVIII. De qua materia factum sit firmamentum, et quale factum sit.

39

Multa quidem sunt quae de firmamenti natura animum quaestione pulsare posset, si haec humana. investigatio relinquenda potius quam discutienda non videret. Nam utrum ex puro igne factum sit, 8ive ex aere; aut etiam ex aqua; vel postremo ex duobus aut tribus horum commistis, et an substantiam solidam naturaque palpabilem habeat, quantave credenda spissitudo ejus, etutrum ipsum calidum an frigidum; aut cujus alterius qualitatis existat merito quzreretur: si inde aliquid certum sciri potuisset. Nunc autem in questionibus harum rerumnon mihi multum laborandum videtur, quas nec ratio ulla comprehendit nec auctoritas (cui fides adhibenda sit) probat. Solum hoc quod legimus credere sine dubitatione debemus, quod factum est firmamentum ut divideret aquas ab aquis; hoc est ut partem aquarum intra ambitum suum concluderet, partemque extrinsecus segregaret.

Capitulum 19

Sacramentum supradictorum
40

Cap. XIX. Sacramentum supradictorum.

41

Quare autem factum sit ut firmamentum aquas ge divideret. partimque supra atque infra, partim earumdem aquarum natura consisteret, non quaerat extra 8e, qui haec propter se facta credit. Nam est illo qui interius fabricatus est mundo, quiddam hujus operis formam et exemplar habens, ubi terra quaedam deorsum posita consistit sensualis natura hominis; coelum autem sursum puritas intelligenti;, et quasi quodam immortalis viti motu vegetataratio. Duas vero istas tam dissimiles in unohominenaturas, magna quaedam desideriorum moles hinc inde fluctuantium, et in contraria ssepe motu alterno tendentium oberrat; quia et aliud est quod subtus caro ex inürmitate pressa appetit, et aliud quod spiritus sursum per contemplationem veritatis elevatus intendit. Sed fit aliquoties ut contrarii motus confusionem gignant; nisi ratio media interveniens dividat ab invicem, et discernat voluntates et appetitus, desideriaque dijudicet. Quid sit videlicet quod ex carne deorsum trahit; quid quod ex spiritu in superna inhiat, summum illud etimmortale bonum ambiens. Nam, cum ipsa ratio fortiter judicii censura quasi firmamentum quoddam in medio sese collocat, atque hinc supercolestes aquas, illinc autem eas quae sub coelo sunt disponit separatim, non potest inferior corruptela inferiorem anim: puritatem inficere; neque ipsa quae sursum est sinceritas, ad ea quae subter sunt abjecta et vilia sinitur sese inclinare.

Capitulum 20

Quare non dicitur Deus vidisse opus secunda diei, quod bonum esset
42

Cap. XX. Quare non dicitur Deus vidisse opus secunda diei, quod bonum esset.

43

Sed mirum est quare non vidit Deus opus secundae diei quod esset bonum, sicut in caeteris omnibus diebus vidisse legitur et vidit Deus quod esset bonum. Aut enim opus ejus non fuit et bonum non fuit, aut si opus ejus fuit, bonum fuit. Si autem bonum fuit et opus ejus fuit, vidit utique p quod bonum fuitqui non potuit ignorare quod fuit, sive bonum sive malum fuit. Quare ergo hic non dictomest: Vidit Deus quod esset bonum, sicut alibi ubique dictum est: Vidit Deus quod esset bonum. (Gen 1). Nam si ideo alibi dictum est quia factum est, cur etiam hic dici non debuitsi factum fuit? Fortassis quia binarius signum divisionis est, qui primus ab unitate discedit: sacramentum aliquod hic commendatur. Et non sunt laudata opera secunda, non quia bona nonessent, sed quia malorum signum essent. Prima enim opera fecit Deus et illa omnia bona valde erant (ibid.); quibus nequeineratcorruptio, neque deerat perfectio. Sed venit deinde diabolus et homo, et fecerunt ipsi opera sua; et haec erant opera secunda post prima, mala post bona; et noluit Deus videre opera ista quia mala erant, sed quie per sapientiam vidit, per judicium improbavit.

Capitulum 21

Quomodo congregata sunt aquae in unum locum, ut arida appareret
44

Cap. XXI. Quomodo congregata sunt aquae in unum locum, ut arida appareret.

45

Et dixit Deus: Congregentur aquae quam sub ezlosunt in locum unum (Gen. 1). Quantum ad litteram spectat, locus unus, in quo congregate sunt aque qua sub colo erant, abyssus magna creditur, quae ab ipso mundi exordio in terre eorpore tante capacitatis facta fuisse putatur, utomnium receptaculum aquarum esse potuisset. Nam aquarum naíura in principio tenuis admodum levisque, et in modum nebule cujusdam dispersa; postquam divina virtute et jussione in unam, ut ita dixerim, massam compingi quodammodo atque densari copit, ipso suo pondere deorsum vergens in ima collapsa a terra excepta est, spatiumque illud quod desuper usque ad ipsum firmamentum occupaverat, serenum purumque dereliquit. Ipsa quoque terre superficies (aquis omnibus inter alveos suos conclusis) apparere «epit. Primo quidem lutulentaetlubrica nudaque, velut quae germina necdum ulla protulisset, quibus vestiri et superduci potuisset.

Capitulum 22

Quomodo terra germina produxit
46

Cap. XXII. Quomodo terra germina produxit.

47

Dixit ergo Deus ut produceret terra herbam viventem et facientem semen, lignumque pomiferum faciens fructum in genere suo, cujus semen, in semetipso esset super terram: et factum est ita (Gen. 1). Deinde ad irrigandam uni- versam terram ab illa magna abysso quasi a fonte quodam aquo interius quidem intra viscera telluris per trachones occultos quae meatus, desuper vero in superficie per alveos suos in omnes partes deductee sunt, itu et reditu mirabili et Ande fesso, lege perpetua, ad unum locum.

Capitulum 23

48

Cap. XXIII. Quare aqua ille qua supra coelum sunt non dicit Scriptura quod. sint congregata in unum locum.

49

De illis aquis quae supra callum sunt non dixit Scriptura quod congregate sunt in locum unum; quemadmodum de illis quae erant sub coelo. Magna. sunt in his omnibus sacramenta, nec explicabilia. praesenti abbrevatione, quod aque quae sub colo sunt congregantur in unum locum, quod apparet arida et germina producit, simul quae ipsa aeris spatia contracta tandem caligine serenantur, et aquarum tractus ad irrigandam atque infundendam terram per corpus illius quacunque sparguntur; et nihil sine causa factum est. Hoc mirum videtur, quod aque qua sub coelo sunt congregantur inlocum unum, et ille quae sunt supra colum non congregantur neque eis locus unus tribuitur, sed relinquuntur diffusm atque expansem, quasi aquae coarctari nolint vel colligi. Quid putas hoo Sibi vult nisi quod Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? (Rom. v). Etiste sunt super coelestes aquae; quia adhuc emcellentiorem, inquit Apostolus, viam vobis demonstro (I Cor. xu). Si lingua. hominum loquar et angelorum; si habuero omnem prophetiam; si novero mysteria. omnia, quid est? nihil prodest si charitatem non. habeam (I Cor. xin). Paz, ait, Dei quc ezsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras (Philipp. 1v). Jam quodammodo videmus quare aquae ille qua supra coelum sunt non debuerunt colligi et in unum coarctari, quoniam charitas amplificanda semper est et dilatanda; et quanto latius panditur tanto celsius sublimatur. Qua autem sub codlosunt aquas, congregande sunt et constringende in locum unum, ut inde per certos tramites et exitus ordinatos, quacunque deducantur. Quoniam affectus anima inferior nisi certa lege constringatur, non potest apparere arida, nec germina producere, sieut Apostolus: Castigat corpus suum et in servi utem religit, ne forte cum aliis predicaverit, ipse reprobus fiat (I Cor. 1x).

Capitulum 24

Quod iis tribus diebus facta est rerum dispositio.
50

Cap. XXIV. Quod iis tribus diebus facta est rerum dispositio.

51

Ecce ista sunt trium dierum opera, antequam sol vel cetera luminaria facta fuissent. In his primis tribus diebus disposita est universitatis hujus machina et partibus suis distributa firmamento desuper expanso. Deinde terra revelata atque in imo residente et suo pondere librata, collectisque aquarum molibus intra receptacula sua aere serenato: quatuor mundielemenda locis suis distincta et ordinata sunt.

Capitulum 25

52

Cap. XXV. Quomodo tribus diebus sequentibus ornatus est mundus.

53

Deinde sequebatur ornatus eorum, et hoc tribus sequentibus item diebus factum est. Quarto (qui fuit primus in tribus) ornatum est firmamentum sole et luna et stellis. Quinto die (qui fuit secundus in tribus) aer in volatilibus, et aqui in piscibus ornamenta acceperunt. Sexto die (qui fuit tertius in tribus) accepit terra bestias et jumenta et reptilia caetera quae animantia quae moventur in terra. Homo autem novissimo die factus est de terra et in terra, non tamen ad terram, neque propter terram, sed ad coelum; et propter eum qui fecit terram et. coelum (Gen. 1). Ergo factus est homo non quasi ornatus terre, sed dominus et possessor, ut non ad terram referatur conditio B ejus propter quem facta est terra.

Capitulum 26

Utrum de ipsis elementis facta sunt qua ad ornatum illorum facta sunt
54

Cap. XXVI. Utrum de ipsis elementis facta sunt qua ad ornatum illorum facta sunt.

55

De ornatibus elementorum si interroget quis, utrumnam credendum sit ex ipsis ea quieque elementis esse condita ad quorum decorem vel pulchritudinem facta probantur, ut verbi gratia: quae ad ornatum terre facta sunt, non nisi de terra surmi potuerunt; hoc et si in aliis verum concedimus, non tamen in elemento aeris ullo modo probare valemus, cum manifeste volatilia legamus accepisse et ab aquis originem et in aere mansionem. Quod quare factum sit ut non (ad similitudinem aliorum quae ad ornatum elementorum mundi creata sunt) ex ipso elemento materiam sumerent in quo locum sortiri debuerunt, forte quis ab ipsius elementi materiam referat: quod quasi tantam aer corpulentiam non habuerit, ut animantium corpora quae soidam materiam requirunt ex eo conderentur. Aquarum autem naturam magis terrae affinem plusque corpulentie habentem, ac per hoc formandis corporibus aptiorem. Sed altior in his rebus sacramenti virtus objecta est.

Capitulum 27

Sacramentum quare pisces et aves de una materia facti sunt; et. in una sede dispositi non sunt
56

Cap. XXVII. Sacramentum quare pisces et aves de una materia facti sunt; et. in una sede dispositi non sunt.

57

Duo sunt genera animantium qua ex una origine prodeunt; sed non unam mansionem sorliuntur. Pisces in originali sede permanent. Volatilia sursum tolluntur, et fiunt quasi supra id quod facta sunt. Sic de una massa corruptibilis naturae, etsua mutabilitate defluentis universa generis humani propago trahitur, sed aliis deorsum in ea qua nati sunt corruptione juste derelictis; aliis sursum dono gratie ad sortem covestis patrise elevatis, judicii servatur aequitas.

Capitulum 28

Quare opera conditionis prius commemorantur; deinde opera restaurationis
58

Cap. XXVIII. Quare opera conditionis prius commemorantur; deinde opera restaurationis.

59

Perquam multa sunt alia quae de his diebus mystica dici potuerunt. Sed nos quasi extra materiam nostram cursim ista perstrinximus, ut ad eamdem materiam tractandam quasi ex prwcedenti accessum convenientiorem haberémus. Nos Siquidem propositum habemus de sacramento re- demptionis humanae (quod a principio in operibus restaurationis formatum est) quantum Dominus dederit in hoc opere tractare. Sed quia opera conditionis tempore priora fuerunt, ab his exordium sermonis sumpsimus, ut inde ad reliqua quae sequuntur suo ordine viam faceremus. Dicimus namque opera conditionis creationem universorum, quando facta sunt ut essent quae non erant; opera vero restaurationis quibus impletum est vel figuratum est sacramentum redemptionis quo reparata sunt qua perierant. Ergo opera conditionis sunt quae in principio mundi sex diebus facta sunt; opera vero restaurationis quae a principio mundi propter reparationem hominis sex tatibus fiunt; quae ut brevi definitione stringamus, opera. restaurationis esse dicimus incarnationem Verbi, et quae in carne et percarnem gessit Verbum cum omnibus sacramentis suis; sive iis quae ab initio mundi ad ipsam incarnationem figurandam praecesserunt, sive iis quae usque in finem seculi ad ipsamannuntiandam et praedicandam subsequuntur. De his loquitur omnis divina Scriptura, et de his et pro his facta est omnis divina Scriptura; quia, quemadmodum libri gentilium opera conditionis investigant, et tractant, sic divina eloquia ad opera restaurationis tractanda et commendanda maxime operamdant.

Capitulum 29

Quod in operibus restaurationis maxime versatur tractatio
60

Cap. XXIX. Quod in operibus restaurationis maxime versatur tractatio.

61

Ergo in operibus restaurationis a principio redemptionis mysterium investigandum est; et si hoc diligenter in his omnibus secundum seriem temporum et successiones generationum ac dispositionem praeceptorum inquirinus, summan totamdivinarumScripturarum fidenter nos attigisse pronuntiamus. Hoc autem incipiendum est a conditione primi parentis; et cernendum paulatim progredientibus nobis semper ad ea quae ordine subsequuntur. Sed breviter in clausula ipsa supradicta colligimus, ad intelligentiam dicendorum comparandam. Opera ergo conditionis, id est mundus iste sensibilis cum omnibus elementis suisin materia quidem ante omnem diem in tempore pariter et cum tempore facta sunt; postea sex diebus in formam disposita: tribus primis diebus ordinata, et sequentibus iribus ornata. Novissime sexta die factus est homo Adam et Eva, propter quem facta sunt estera omnia; et ipse in paradiso collocatus est: primo mansurus ibi et operaturus ut post opus consummatum et obedientiam impletamexindeilluc provehereturubi eratsemper mansurus. Sed, quia sequentis operis seriem, a conditione primi hominis deducere instituimus, justum est ut in ipsius exordio libri, primum causam conditionis humanae investigemus, ut simul demonstretur et primum rationabiliter a Deo conditus, et postmodum misericorditer reparatus. Ibi quoquedum conderetur gratuito factum opus rationabile; et hic dum redimeretur rationabiliter impletum opus gratiae.

Capitulum 30

Quatuor esse per qua sermo subsequens decurrit
62

Cap. XXX. Quatuor esse per qua sermo subsequens decurrit.

63

Quatuor igitur sunt per quae sermo subsequens ordine decurrere debet, id est, primum quare creatus sit homo; deinde qualis creatus sit; deinde qualiter lapsus sit; postremo autem qualiter ait reparatus.

PrevBack to TopNext