Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 11
De sacramento coniugiiCapitulum 1
Cum omnia sacramenta post peccatum et propter peccatum sumpserint exordium, solum conjugii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum; non tamen ad remedium sed ad officium. In conjugio autem hac primum consideranda Sunt et discernenda, origo et institutio, cum modo et causis suis, et ejus secundum tempus et locum et ritus variatio.
Capitulum 2
Conjugii auctor Deus est. Ipse enim conjugium esse descrevit, quando mulierem ad propagationem generis humani homini in adjutorium fecit. Adam quoque in spiritum cognoscens ad quem usum mulier facta esset, cum adducta fuisset ad eum dixit: Hoc nunc os eae ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhorebit wzori suc, et erunt duo in carne una (Gen. n). Christus etiam in Cana Galilex (Joan. m) non solum praesentia corporali, sed exhibitione quoque miraculi nuptias consecravit. In quibus omnibus ostenditur conjugium eta Deo esse et bonum esse.
Capitulum 3
Institutio conjugii duplex est: una ante peccatum ad officium; altera post peccatum ad remedium. Prima ut natura multiplicaretur; secunda ut natura exciperetur, et vitium cohibgretur. Prima institutio conjugium proposuit in fcedere dilectionis, ut in eo sacramentum esset societatis, quae in spiritu constat inter Deum et animam. Officium autem conjugii in carnis commistione proposuit, ut in eo sacramentum esset societatis, quie in carne futura erat inter Christum et Ecclesiam. Secunda institutio conjugium in fcedere dilectionis sancivit, ut per ejus bona id quod in carnis commistione infirmitatis erat et delicti, excusaretur. Officiun autem conjugii in commistione carnis, concessit ut in eo praeter generis multiplicationem generantium infirmitas exciperetur. Quare autem institutum sit conjugii sacramentum, Apostolus innuit (I Cor. 1), ubi virum imaginem Dei esse, ac per hoc quodammodo mulierem anim: rationalis typum portare ostendit. Quareitem primo institutum sit conjugii officium, ipse Deus institutor et ordinator ostendit, dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram (Gen. 11). Officium autem conjugii hoc est, carnis commistionem ante peccatum non ad remedium infirmitatis, sed ad multiplicationem prolis institutum esse, post peccatum aut idem ipsum ad remedium infirmitatis concessum beatus Augustinus testatur his verbis, dicens: Utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis recte honestate nuptiarum excipitur, ut quod sanis esset officium, sit wgrotis remedium. Item in conjugio aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugium, et aliud essé et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugii officium; idem ipse in libro De bono conjugali testatur, dicens: In conjugio aliquid boni esse videtur; non solum propter propagationem filiorum, sed etiam propter naturalem in diverso sexu societatem. Ali quin jam non diceretur conjugium in senibus, si vel amisissent filios vel non genuissent; in quibus, etsi emarcuerit ardor carnis, viget tamen ordo charitatis. Item: Ia nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas vent-is. Unde qui- dam non intelligentes hoc quod dictum est: illa mulier non potest pertinere ad Christi et Ecclesizo sacramentum cum qua noscitur non fuisse carnale commercium, existimant sacramentum conjugii esse non posse ubi commistio carnalis non fuerit. Nesciunt enim quod officium conjugii in carnis commistione, illam quae Inter Christum et Ecclesiam per carnis susceptionem facta est unionem figurat, proptereaque Christi et Ecclesize sacramentum esse non possit, ubi. commercium carnale non fuerit. Conjugium tamen verum, et verum conjugii sacramentum esse, etiam si carnale commercium non fuerit subsecutum, imo potius tanto verius et sanctius esse, quanto in se nihil habet unde castitas erubescat, sed unde charitas glorietur. Nam et ipsum conjugium sacramentum est, sicut et ipsum officium conjugii sacramentum esse cognoscitur. Sed conjugium, ut dignum est, sacramentum est illius societatis quae in spiritu est inter Deum et animam. Officium vero conjugii sacramentum est illius societatis quae in carne est inter Christum et Ecclesigm. Scriptum est enim: Erunt duo in carne una (Gen. 1); sed si duo in carne una, jam non duo sed una caro. Hoc est sacramentum quod ait. Apostolus magnum in Christo et Ecclesia (Ephes. v), ad quod sacramentum pertinere non potest mulier cum. qua noscitur non fuisse carnale commercium. Potest tamen pertinere ad aliud sacramentum non magnum in Christo et Ecclesia, sed majus in Deo et anima. Quid enim ? Si magnum est quod in carne, magnum non est: imo multo majus quod in spiritu est ? Caro, inquit, nihil prodest, spiritus est qui vivificat (Joan. vi). Siergo magnum est quod in carne est, majus utique est quod in spiritu est. Si recte per Scripturam sanctam Deus sponsus dicitur, et anima rationalis sponsa vocatur, aliquid profecto inter Deum ct animam est, cujus id quod in conjugio inter inasculum et feminam constat, sacramentum et imago est. Et forte ut expressius dicatur ipsa societas et quae exterius in conjugio pacto fosderis servatur sacramentum est, et ipsius sacramenti res est dilectio mutua animorum, qua ad invicem in societatis et fcederis conjugalis vinculo custoditur. Et haec ipsa rursus dilectio, qua masculus et femina in sanctitate conjugii animis uniuntur, sacramentum est; et signum illius dilectionis una Deus rationali animae intus per infusionem gratim sus et spiritus sui participationem conjungitur. Copula igitur carnis qua ante peccatum in conjugio officium fuit, et post peccatum in eodem pro remedio concessa est; sic utrobique conjugio adjungitur, ut cum conjugio ipsa sit, non conjugium ex ipsa. Nam et ante ipsam conjugium verum est, et sine ipsa sanctum esse potest; tunc quidem si non adesset illa infructiosius, nunc autem si illa non adfuerit, sincerius. Quod enim post peccatum copula carnis in conjugio admittitur, indulgentiae magis est et compassionis, ne vitium concupiscentia quod in humana carne ost yecesNoxa. tadicavit; turpius in omuera excessum yertastes, si nusquam licite excipi potuisset.
Capitulum 4
Cap. IV. Quid sit conjugium et qui illud legitime contrahere possint, et quis consensus sit legitimus.
Quidam hoc modo conjugium diffiniendum putaverunt, ut dicerent « conjugium esse consensum masculi et femine individualem vite consuetudinem retinentem. » Cui diffinitioni « legitimum » adjungere oporte$; quia si consensus masculi et femine legitimus, hoc est legitime et inter personas legitimas factus, non fuerit, conjugium in eo consecrari non potest. Legitimas autem illas personas dicimus in quibus illa rationabilis causa demonstrari-non potest, quare conjugii pactum. mutuo firmare non possint. Ideo autem dico in quibus rationabilis causa demonstrari non potest, quia etsi forte est, sed occulta et latens etnondum judicio Ecclesie comprobata quantum ad judicium Ecclesie spectat pactum conjugale neque probiberi potest ut non flat, neque cum factum fuerit infirmari potest, ut non consistat. Quod enim omnino occultum est, quantum ad judicium Ecclesie, non esse dicendum est, qui ad efficiendum aliquid vel impediendum non differt ab eo quod non est. Prima autem institutio, duas tantum personas, id est patrem et matrem a contractu matrimonii excepit, ubi hominem ut adhaerere possit uxori sus patrem et matrem relicturum esse asseruit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adherebit uaori suc (Gen. 11). Manifestum est autem quod non requiruntur ad hoc, qui relinquuntur propter hoc. Has ergo duas personas solas prima institutio excepit. In caeteris omnibus nullam ulli ad sacramentum conjugii foederandum prohibuit. Venit postea secunda institutio, quae per legem facta est; etexcepit quasdam alias personas sive ad decorem nature, sive ad pudicitie argumentum. Et extunc coepit esse ex prohibitione ilhcitum quod fuerat ex natura concessum. Ubi quidem si non culpabiliter prohibitio ignoratur in transgressione ignorantia excusatur. Nec prohibetur virtus sacramenti quandiu non patet transgressio praecepti. Cum autem constans est ceperit quod prohibitum est, constare deinceps aut ratum esse non potest; quod factum est, quia quod manifeste contra praeceptionem agitur, legitimum aut verum esse non judicatur. Erunt fortassis qui existiment ignorantiam facere tantum non posse, ut pro ea conjugium appellari debeat, inter ejusmodi personas, quibus matrimonii copula juste prohiberetur, si causa quae latet cognosceretur. Ego illos interrogo quid sentiendum sit de filiis ex hujusmodi copula procreatis, utrum legitimi an illogilimi sint judicandi. Quod si durum videtur, ut idcirco filii illegitimi dicantur; quia parentes secundum causam aliquam latentem illicite, secundum judicium autem et concessionem Ecclesi: legitime fuerunt copulati: concedant necesse est copulam illam ex qua procreati sunt, quandiu quidem causa latuit, legitimam fuisse, etiam si juste illicitum fuisse causentur. Non enim omne quod illicite fit, ideo non fit, quia illicite fit; quoniam quod fit fieri omnino dicendum est, quamvis in eo quod sic fit. nale fieri recte dicatur. Si autem quod fit et quod illicite fit fieri quidem sciatur, illicite autem fieri nesciatur, potest quidem ignorantia culpam temperare aut excusare, ut actum legitimum constet in eo quod fit? quamvis facere non possit, ut irreprehensibiliter non fiat, jin eo quod sic fit. Si ergo filii secundum aliquid legitimi sunt, secundum aliquid legitima est et copula ex qua sunt. Quod copula ipsa secundum aliquid legitima recte dicitur, non mihi apparet quare non etiam secundum idipsum conjugium merito nominetur. Non estenim magna contentio de nomine, ubi idem de veritate sentitur. Exceptis ergo ejusmodi causis, in quibus vel propter horrorem vel turpitudinem, pudicitiae consulendum videtur; in caeteris omnibus hoc sentiendum puto quod si in aliqua forte per ignorantiam offenditur, quandiu quidem latet matrimonio secundum judicium Ecclesie legitime facto, nequaquam tolere possit quin legitimum appelletur. Non mihi ergo quis fratrem et sororem opponat aut cestera hujusmodi, in quibus ratio ignorantiae excusationem non admittit. Non permittuntur in ejusmodi offendere, quod in eo quod faciunt ignorantia debet excusare. Horroris sunt hujusmodi facta non rationis, in quibus et si ignorantia fuerit, verecundia tamen et pudicitia confusionem non evadit. Aliud est de illis loqui de quibus dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. x). In quibus enim humanum est errare in illis potest. ignorantia erroris culpam excusare;sic ergo legitimas personas secundum judicium Ecclesise appellandas putamus in quibus nulla causa exstat pro qua aut juste prohiberi possit, quod faciendum est, aut cum factum fuerit infirmari. Sed quandiu quidem sic est, legitimum esse dicitur quod est. Si quis autem interroget quomodo secundum judicium Ecclesise legitimum esse possit quod secundum judiciura divinum legitimum non est; ego quidem utrumque legitimum esse puto. Idcirco tamen secundum judicium Ecclesie specialiter legitimum dici; quia secundum judicium Ecclesize nihil in eo est pro quo legitimum dici non debeat, sed secundum divinum judicium aliquid in eo est, quod Ecclesi judicio manifestum esset, conjugium legitimum non esset. Hoc est quia aliquid ineo est; Ecclesio quidem occultum, sed Deo notum. Quod si similiter Ecclesie manifestum esset, conjugium legitimum non esset. Nunc autem per ignorantiam excusatur, ut ex eo ipso tam apud Deum quam apud homines legitimum sit, quandiu ignoratur, quia apud homines quidem nihil eo reprehenditur; apud Deum autem quod reprehensibile est et si culpam habeat, ad confusionem tamen reprobationis non imputatur. Et has quidem personas Ecclesiae legitimas, secundum judicium Ecclesi: existimamus. Consensum autem legitimum illum esse putamus qui ad hoc fit ad quod fieri debet. Nam qui ad solam carnis commistionem consentiunt, pro tali consensu conjuges adhuc dici non possunt. Hoe enim et fornicantes et adulterantes faciunt, a quibus conjugalis castimonise nomen procul abesse cognoscitur. Ergo aliud illud est, cujus consensus inter masculum et feminam conjugium sacrat. « Hoc autem quid esse dicendum est, nisi societas illa quam Deus Creator a principio inter masculum et feminam instituit quando mulierem de latere viri formatam eidem sociavit? » Quia enim socia data est, non ancilla, aut domina; idcirco nec de imo, sed de medio fuerat producenda. Si enim de capite fleret, de summo fieret, et videretur ad dominationem creata. Si autem de pedibus fleret, de imo fieret; et videretur ad servitutem subjicienda. Propterea de medio facta est, ut ad szequalitatem societatis facta probaretur. In hoc tamen quodammodo inferior ipso quod facta est de ipso, utad ipsum semper quasi ad principium suum respiceret, et ei individue adhaerendo, ab ea se (quae adinvicem constare debebat) societate non separaret. Haec ergo societatis conjugium est, quae federe sponsionis mutuae consecratur, quando uterque voluntaria promissione debitorem se facit alteri. ut deinceps neque ad alienam altero vivente societatem transeat, neque se ab illa qux adinvicem constat societate disjungat. Ad cujus quidem societatis consensum, si etiam carnalis commistionis consensus in prima fcederatione conjungitur, ejusdem commistionis debito conjugati, postmodum ad invicem constringuntur. Quod si forte in federatione conjugii utrinque pari voto consensus carnis remittitur, pro eodem deinceps conjugati debitores adinvicem non tenentur. Quod enim ab utriusque pari consensu dimissum et voto firmatum est;juste postmodum ab altero exigi non potest; et tamen firmum stat etiam sic conjugii sacramentum cujus virtutem copula carnis sicut non efficit cum adest, ita si defuerit tollere non potest. Talis itaque consensus individualem vitae consuetudinem retinere creditur qui ad hoc factus est, ut mutua socielatis quae adinvicem per ipsum initiata est utroque vivente amplius dissidium non patiatur. Qui ergo diffinire voluerit conjugium, dicere potest: « Conjugium esse consensum legitimum, hoc est inter legitimas personas et legitime factum masculi et feminc ad. individualem vitae consuetudinem observandam.» In quo quidem consensu copulae carnalis commercium pari voto aut futurum non contradicitur, aut non futurum laudatur.
Capitulum 5
Si quis autem quaerat quando conjugium esse incipiat, dicimus quod ex quo talis consensus qualem supra diffinivimus inter masculum et fceminam factus fuerit, ex eo statim conjugium est, quem etsi postea copula carnis sequitur, nihil ta. men conjugio amplius ad virtutem sacramenti confertur. Unde constat quod si vir vel mulier posttalem consensum, ad alienam societatem transierit, etiamsi commistio carnis illic sequatur ad priorem tamen societatem in qua sacramentum conjugii sancituin est et postquam secunda popula illicita omnino judicatur, redire debebit. Sed dicis mihi: Aliquis promisit sive forte juravit alicui se, usque ad tempus complacitum illam dueturum; et illa similiter promisit vel juravit se ili nupturam. Interim mutato proposito, alter sive uterque ad alienam societatem transit, et ille aliam uxorem ducit: et illa marito alteri nubit. Quid ergo faciendum est? Nunquid propter priorem sponsionem secundae foederationis pactum scindendum est? Sed considera quod longe aliud est promittere atque aliud facere. Qui promittit nondum facit; qui autem facit jam facit quod facit. In eo qui promittit si non facit quod promittit, mendacium est. In eo autem qui facit, etiam si post factum poenitet, tamen factum omnino est quod factum est. Qui ergo se promisit uxorem B ducturum, nondum tamen uxorem duxit; et quae spopondit se nupturam nondum nupsit, nec conjugium adhuc fuit, sed futurum esse debuit. Cum autem postea et ille uxorem duxit, et illa marito nupsit, jam conjugium utrinque fuit; et non poterit dissolvi quod factum est, etiam si id quod promissum fuit non est impletum. Prsecedens ergo mendacium pcenitentia corrigendum est, sed sequens conjugium dissolvendum non est. Non auiem sic est quando sacramentum conjugii non quidem, ut supra dictum est, mutua sponsione futurum promittitur, sed praesentis assensus attestatione firmatur; quia post talem consensum quidquid ip aliena societate etiam cum carnis commistione, vel cum prolis procreatione secuC tum fuerit, irritum omnino esse debebit, Sed putant quidam posterius factum idcirco stare debere quia in eo amplius esse videtur, ubi post consensum etiam carnis commistio secuta est. Sed cur ideo stare debet in quo plus factum est, si totum id quod factum est, juste facium mon est? Si posterius propterea conjugium judicatur; quia in eo copula carnalis fuit, quae in priori non fuit, ergo si tertium post hoc secutum fuerit, dicet aliquis quod melius judicandum est quam secundum; quia in eo fortassis sepius copula carnalis fuit quam in secundo fuit, quod ratio non admittit. Quapropter quidquid post consensum conjugalem qui matrimonium sacrat, cum alio vel alia sivein consensu, sive in coitu admissum fuerit, ad incep tus et adulterii maculam non ad conjugii sacramentum pertinebit. Sed dicis: Si post primum conjugalis fcederis consensum statim conjugium est, quid ergo sibi vult quod dicit auctoritas: aliter non fieri legitimum conjugium nisi ab his, qui super eam feminam potestatem habere videntur;et a quibus custoditur uxor, petatur; et a parentibus propinquioribus sponsetur; et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter ut mos est cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et cetera quaedam quae in hunc modum adjungit, dicons. Quoniam aliter praesumpta non conjugia, sed adulterina contubernia, vel stupra aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse dicenda sunt. Sed id in hoc loco intelligi oportet legitima nonesse, id est non fleri secundum institutionem legum, qua in hunc modum coeis- ges desponsari. instituunt. Nam quod postea adjungit, aliter presumpta adulterina contubernia potius, vel stupra esse, quam legitima conjugia, confestim subsequenti sermone temperat, dicens: Nisi forte voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima. Illic ergo, ubi voluntas propria et votum legitimum succurrit, etiam sine his omnibus legitimum conjugium esse potest. Si enim conjugium esse non potest ubi ista non sunt, nec baptismus esse potest, ubi non praecedit fontis consecratio, baptizandi exorcizatio, et uhi non sequitur olei et chrismatis unctio. Sed sicut baptismus esse potest sine istis, quamvis ista debeant esse cum baptismo, ita et sine illis conjugium esse potest, etiam ibi ubi illa in conjugio et cum conjugio ease debent. Nam quod conjugium non in coitu constet, sed in consensu, nec in consensu coitus; quia sicut sine coitu consensus, ita etiam 8ine consensu coitus esse potest, si forte utrinque castitatis et continentie propositum placitum fuerit, beatus Ambrosius testatur, dicens: Non defloratio virginatis, sed pactio conjugalis conjugium facit. Item: Conjugium non facit coitus, sed consensus, qui si defuerit omnia etiam cum ipso coitu frustrantur. Isidorus etiam dicit, quod conjuges verius appelantur a prima desponsationis fide quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. Sed forte videtur hoc contrarium esse illi quod superius diximus conjugium in consensu maritali sanciri. Si enim a prima desponsationis fide conjugium incipit, cum fides desponsationisin promissionefuturi consensus praecedere videatur, quando conjugium ab hac fide initiari dicitur, procul dubio etiam ipsum matrimonii consensum anteire probatur. Sed si desponsationem ipsam futuri matrimonii pactionem et promissionem intelligere debemus, tunc nimirum fidem desponsationis impletionem promissionis et pactionis exhibitionem convenienter accipimus. A qua nimirum quia in predicto consensu constat, merito conjugium exordium sumit, quiain eo quod fides pactionis et sponsionis qui de futuro conjugio utrinque facta fuerat adimpletur, in consensu maritali conjugii sacramentum perficitur. Nomen autem desponsationis non ipsum conjugii consensum quo matrimonium firmatur, sed pactionem et promissionem futuri consensus significare in ipsa vocis expressione conjicimus, quia et spondere non dare estaut facere, sed promittere. Unde et Apostolus dicit: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. x1). Quod si desponsationis nomen in ipso contractu matrimonii intelligere debemus, tunc fidem desponsationis consensum mutus societatis, qua conjugium dicitur, convenienter accipimus. Unde et de matre Domini Augustinus dicit, quod a prima desponsationis fide conjux vocata est Joseph, quam concubitu non cognoverat, nec fuerat cogniturus. Et Ambrosius similiter; Desponsata viro conjugis nomen accepit. Cum enim initiatur conjugium tunc conjugii nomen assumitur, in quibus verbis, sicut supra dictum est si desponsationem accipimus in eo quando consensu maritali conjugium sancitur, recte tunc ipsum conjugium inchoari et nomen conjugis assumi dicitur. Si autem. desponsationem intelligimus in eo quod futurüs ad conjugium faciendum consensus promittitur, tunc quidem conjugium in iis quae conjugium antecedunt inchoari dicitur; et ab inde etiam quae futura est conjux, propter ea quibus jam conjugium initiatum est nomine conjugis censetur. Sed ut libet de his et de hujusmodi sentiatur, tantum ut conjugium nec ante legitimi consensus attestationem, in quo uterque alteri ad conjugalis fcederis societatem se tradit, verum esse credatur, nec postea imperfectum. Vis scire quid dico? Cum ille dicit: Ego te accipio in meam, ut deinceps et tu uxor mea sis, et ego maritus tuus, et illa similiter dicit: Ego te accipio in meum, ut dinceps et ego uxor tua sim et tu maritus meus, aut scilicet hoc dicunt, aut aliud quodcunque simile illi, in quo et si non hoc dicunt, hoc tamen intelligunt. Aut 8i non hoc dicunt quia fortassis alicubi verba non celebrantur, sed res agitur, tamen hoc faciunt. Ducit illam, accipit illam, sicut mos est legitimus ducendi uxores. Cum igitur hoc sicut mos est dicunt vel faciunt et in hoc sibi consentiunt, hoc est quod dicere volo, quod deinceps conjuges sunt, sive hoc dixerint; et in hoc sibi consenserint coram legitimis testibus sicut debent, sive forte soli seorsum et in secreto nemine attestante velastante qualiter non debent; tamen omnino conjuges Sunt, nec deinceps nisi alia emergat causa dissidii ab invicem separarilicite possunt, etiamsi propter furtivum consensum si factum negaverint convinci non possint.
Capitulum 6
Cap. VI. De iis qui occulte nubunt, vel postquam nupserint contra conjugium aliqua verenda faciunt.
Sed dicis: Quid ergo faciendum est de hujusmodi qui clanculo convenerunt, si postea aut alter aut uterque factum negando ad alienam societaiem transierit? Quidam uxorem duxit clanculo sine praesentia testium solo adinvicem maritali consensu firmato, devitans ut nonnunquam fieri solet aliqua de causa conscientiam alienam, postea brevi tempore interjecto, priusquam consensum occultum facto manifesto probasset de facto poenituit, eam quam in hunc modum uxorem duxerat dimisit: aliam duxit celebri apparatu manifeste coram Ecclesia fortassis cum parentum traditione, cum sacerdotis benedictione nuptias fecit, filios genuit. Venit priorilla ad Ecclesiam, judicium interpellat, justitiam postulet. Injuriam sibi illatam palam exponens. Negat ille, nec sunt testes qui possunt probare quod occuitum est. Hic quzeris quid facere debet Ecclesia, quia utrinque inconveniens aliquid incurrere videtur. Si enim. illi mulieri quae quidem verum dicit, sed tamen occultum est, nec probatum quod dicitur, sine legitimo testimonio propter solum dictum ejus creditur, et pro eo quod incertum est et occultum, id quod certum et manifestum est dissolvitur, poteterit deinceps quilibet sive quelibet in alium vel in aliam quodcunque voluerit fingere, ut sibi simili ratione credatur. Quod si admissum fuerit, magna confusio proveniet neque deinceps in Ecclesia aliquid firmum stabit. Si vero propter auetoritatem Ecclesie conwervandum conjugium, quod primum factum est, scinditur, et adulterium, quod secundo presumptum est, confirmatur, aliud magnum est; quando non solum libertas datur, sed etiam necessitas inducitur homini ut maneat in peccato suo. Hic ergo consilium quaeris. Ego fortassis tibi potiora dicturus non sum, tamen oportet ut in tantis malis prorsus ignorantes non simus. Si quis putaverit propter hujusmodi mala vitanda talem consensum qui nullo testimonio probatur, neque facientium mutua confessione firmatur, iritum esse debere neque in eo ullatenus conjugium stare posse, facilius inconveniens declinat. Potest enim etiam id quod supradictum est, furtivos consensus non conjugia esse, sed adulterina contubernia vel stupra, nisi voluntas propria suffragaverit, et legitima vota succurrerint, propter hoc dictum putari quod ejusmodi consensus qui in occulto fiunt conjugium non sanciunt, nisi idem, ipsi, qui in occulto sibi consenserint, eumdem consensum suum utrique voluntarie in manifesto profiteantur. Tunc siquidem. voluntas propria suffragatur et vota legitima succurrunt, cum id quod in occulto fecerunt sponte utrique in manifesto profitentur. Si quis igitur ad. huncmodum dicat conjugium occulto quidem consensu initiari posse, sed non nisi manifesta amborum confessione firmari compendiosius mala multa declinat, eed plurium approbatio hoc recipit ut sive in manifesto sive in occulto talis consensus inter legitimas personas factus fuerit, perfectum conjugii sacramentum judicetur. Quod si ita verum esse constare debebit, considerandum est quomodo supra memorate: quaestioni responderii oporteat. Dubium non est quin id quod EcClesim probari non potest, Ecclesia ipsa judicare non potest. Et rursus dubium non est quin id quod legitimo et manifesto Ecclesie judicio factum est, sine legitima et rationabili et manifesta causa. rescindi non potest. Ratio nos urget. Ista mulier dicit quod pari consensu cum viro illo matrimonium fecit. Sed quod dicit, nec ipsa probare potest, nec Ecclesia quod probatum non est approbare potest. Non potest ergo pro eoquod occultum. est, id quod manifestum est infirmari. Quapropter oportet ut secundam copulam quae judicio Ecclesiae legitime facta est, ipsa Ecclesia judicet ratam esse debere. Sed dicis: Quid ergo faciendum est huic mulieri qui virum suum ab Ecclesia requirit, sed habere non potest, quia id quod occultum fuit probare non potest? Fortassis cum viderit quod maritum suum habere non posset, alteri nubere volet et veniet ad Ecclesiam expostulans, aut ut sibi maritus suus reddatur, aut alteri nubereconcedatur. Hic ergo quoris quid Ecclesia fa. cere debeat, an propterea quia priorem reddere non potest, secundum concedet? Sed vide quomodo concedere Ecclesia possit illi maritum alte- rum, quae suum adhuc vivum esse confitetur. Ipsa dicit vir meus vivit, et tamen petere presumit ut alteri nubat. Ergo dicis, ad continentiam cogenda est mulier ista. Ita sane quia negligentiam cavere noluit, justum est ut ponam sustineat. Quare in manifesto non nupsit? Si prius in nubendo testimonium Ecclesiae habere contempsit, qua ratione nunc judicium Ecclesise interpellat? Ipsa so igitur obligavit. Sustineat itaque nunc ponam ut aliis mulieribus, ne idem presumant, correctionis et cauteli exemplum fiat. Continere pecccatum non est, nec impossibile est, etiamsi difficile est. Si ergo mulieres nolunt continere, caveant in occulto nubere. Ibi nubant ubi testes habere possunt, si maritos consentientes habere non possunt. Quod si culpam vitare nolunt, sustineant poenam. Qui ergo conjugium suscipere vult, cogitet primum quod, cum illud susceperit legem ejus portare debet. Qui appetit quod delectat, portet necesse est, si in eo vel pro eo evenerit, etiam id quod gravat. Non ergo permittit Ecclesia illi mulieri qua se alteri viro nupsisse confitetur, illo vivente ad alias transire nuptias; etiam si postmodum contingat, ut idem ipse vir post celebrationem secundarum nuptiarum ad se reversus et de facto ponitens peccasse ae confiteatur, et ad priorem uxorem redire voluerit, eique de veritate primi pacti contestetur, non recipit Ecclesia testimonium ejus, quia variavit verbum suum et; contra se testimonium tulit, et abstulit sibi fidem in utroque. TaQC men Ecclesia id quod ipsa fecit, sine causa legitima rescindere non potest, sed ratum esse debere censet, ne occulta manifestis prajudicent. Itaque illam homini mulierem pro legitima uxore adjudicat, quam secundum judicium Ecclesiae legitime duxisse cognoscitur. Sed dicis: Si sic ergo judi Ecclesi: stare debet, quoniam occulta manifestis prejudicare non possunt, quid illi homini pro anima sua faciendum est, qui vivente uxore sua alteri adhierere cogitur, quam nec dimittere potest, ne prxceptioni et judicio Ecclesiae contraire videatur, nec sine scrupulo conscientism tenere quam vivente adhuc priore contra divinam justitiam et institutionem illicite sibi sociasse cognoscit? Si ergo iste talis ad Ecclesiam confugiat quaerens consilium salutis, quid illi dicet Ecclesia? Audi et intellige quid illi dicere potest Ecclesia. Si dixerit ei Ecclesia ut secundam quam publice duxit dimittat, et ad priorem revertatur, quam modo se contra primam testationem suam uxorem duxisseconfitetur, et in hoc receperit testimonium ejus, omnes deinceps qui odio habebunt uxores suas fingent et mentientur se prius alias duxisse, ut ab iis quas odiunt separentur; et ita lex matrimonii nihil in se stabilitati habebit, sed passim ubique pro voluntate unius cujusque dissolvetur. Non ergo Ecclesia aliud dicere potest iilli quam ut matrimonio quod ejus attestatione firmatum st, fidem servet. Sed dicis: Causa illi est pro anima sua, consilium salutis quarit; nam utrobique periculum videt, et utrum potius eligat non invenit. Si manet, contra conscienáeso tesi S. eR RAS contra obedientiam facit. Non ergo jam quaerit an discedere liceat, sed si non discedit utrum permanere expediat. Conscientiam exponit, et consilium salutis quaerit. Quid illi dicet Ecclesia hominiconfitenti peccatum et querenti consilium? Sidixerit illiut maneat postquam revelavit peccatum, hoc est dicere, quantum videturut maneat in peccato. Si vero nec hoc nec illud dicere potest, quantum videtur, homini tali via salutis monstrari non potest. Sed hoc rursum multum a fide Christiana abhorret, ut dicatur aliquis talis esse, qui non possit si vere ponituerit in qualicunque sit periculo salvus esse. Multa sunt qui ad hunc modum contingere potuissent. Alius dicitsecum sorore, aut cum matre uxorissuo rem habuisse. Alius uxorem se priusaliam duxissefetetur, et multaalia horrendaque miseria hominum vel falsa configit, velvera committit. Et verumest quidem quod multa flunt horrendaab hominibus in desideriis suis malis Bic exczecatis ut faciant quz» non oportet, et sunt tanta haec mala ut vix consilium admittant; nisi Deus, qui legem dedit, gratiam et misericordiam prestet. Per legem enim non justificabitur in conspectu ejus omnis caro. Sicut olim maledictum legis omnes qui sub lege erant premebat; nec erat qui evadere potuisset maledictionem, quia non erat qui cavere posset prevaricationem, donec ipse legislator veniens, maledictionem per gratiam abstuit; et ne semper maledictio et prevaricatio regnarent, per eamdem gratiam ipsam etiam legem mutavit: ita et modo nunquam homo cum peccato suo et malitia urgente in necesSitatem peccandi venit, nec potest legem portare nisi maledictionem prevaricationis incurrat: commutat illi Deus per misericordiam legem, et donat poenitenti ut, salvus esse possit, qui utique non salvaretur, si per justitiam et rigorem legis sine misericordia judicaretur. Non tibi fortassis Secundum opinionem aut existimationem tuam respondeo. De meo est non de tuo quod loquor. Non aliud possum. Quod mihi mens suggerit profiteor. Si aliud dicerem contra conscientiam meam et existimationem dicerem. Quisque pro se judicet; ego tibi de corde meo loquor. Venit peccator ad me et exponit mihi conscientiam suam consilium salutis querens. Quid illi dicam? Si dixero illi recede, facio illum inobedientem Ecclesie matri suse, et exemplo ejus alios confirmo, ut dimittant uxores ejus legitimas; et cum eas odio habuerint, füngant quodcunque sibi placuerit, et mentiantur Ecclesi: ut libertatem habeant recedendi ab eis, quia eas non amant. Et si hoc Ecclesia receperit et passa fuerit veniet magnum malum, et dimittent omnes pro libito, aut viri uxores suas, aut mulieres maritos suos, et pro uno homine multi damnabuntur, quod. ita fieri non oportet. Quidam acute se considerasse putaverunt, sibi non proximo consulentes, dicentes, quoties ejusmodi forte aliquid contingeret, Ecclesiam utrumque facere debere: et in occulto scilicei poenitenti consulere, ut ab ejusmodi copula recederet; et in manifesto discedentem cogere ut maneret. Quod quidem non esset salutem proximi quaerere, sed quasi se velle a. periculo liberare. Non mihi suadet conscientia mea ut hoc illi dicam. Qusrit a me quid sibi faciendum sit, ostendit periculum suum, necessitatem suam demonstrat, se paratum esse testatur, ad utrumlibet quodcunque jussus fuerit. Ego minus de me confido, dico illi ut pergat ad Deum. Domine, tu legem desisti per servos tuos qualem voluisti; et perquandiu voluisti, et ecce nos servi tui sub lege sumus, tu Dominus lator legis sub lege non es. Quod instituisti quando voluisti, et per quos voluisti, potes cum volueris et quibus volueris sine praevaricationis reatu indulgere. Neque enim jam. culpa erit quod indulgentis est remissio, non agendis praesumptio. Tu ergo praecepisti, Domine, per servos tuos per quos locutus es, et ordinasti Ecclesiam tuam, ut vir, vivente uxore sua, alteri non adhereret. Ego uxorem habui, et illa vivente alteri adhzesi, ecce jam ego facere non possum ut. hoc factum non sit. Sed tu facere potes ut hoc dammabiliter factum non sit. Item tu mandasti, Domine, ut Ecclesio tus vicem tuam in terra agenti obediremussicut tibi;et non scandalizemus unum de pusilis tuis, et dixisti: quia qui Ecclesim tue mandatum sperueret tibi obediens non esset. Ecce ego miser propter peccata mea in contradictionem veni, laqueum incidi necessitatis, ut exire sine peccato non possim. Si manos, accusat me conscientia mea adversum te de occultis meis, quibus contra tuam dispositionem fatio. Si recedo, inobediens ero Ecclesise tuse, et scandalizo non solum pusillos, sed etiam magnos servos tuos, qui in hac parte quod occultum es nesciunt, tamen quod justum est volunt, et accusat me conscientia mea de manifestis meis, quibus contra praeceptionem tuam ago. Ego igitur, in arcto positus et cinctus undique periculis, tuam misericordiam imploro: paratus ad omne quod jubes, si illud scire dederis. Si dixeris discede, non maneo. Si dixeris mane, non discedo. Scio enim quod, te jubente, fit, malum esse non possequodcunque illud fuerit. Tuaestenim potestas ex qua bonum est omne quod tibi placuit. Cui indulges non imputatur, cui imputas non indulgetur. Si ergo, Domine, tu jusseris, ut postposito Ecclesi: scandalo, et contempto mandato magistrorum meorum quos mihi dedisti, et quibus me obedire praecepisti: ego magis te audio quam hominem quem audire nec debeo, nisi propter te, nec volo contra te. Si ergo tu jubes, Domine, ad hominem non attendo. Si autem parcerevis pusillis tuis, aut Ecclesie tus auctoritatem conservare propter salutem multorum: ego quidem pro peccatis meis in judicio tuo sum. Sed tamen scio quod benignus et misericors es, et potes si volueris non imputare necessitatem, si acceptam habueris voluntatem. Magis ergo volo incidere in manus tuas, quam in manus hominum; quia tibi et adest potestas, et non deest pietas. Homo immutare legem non potest. Tibi lex non dominatur, quia conditor et dominus legis es. Homo facta judicat, non voluntatem: tu factis parcis propter voluntatem. Confidens ergo in misericordia tua occulta necessitatis mes tibi commnitio, non prasumens propter timorem tuum Ecclegim scandalum facere; quia spero quod offensam tui mihi pie ignoscere sustineas. Cum idCirco non praesumo offendere proximum, ne in proximo offendam et Deum meum. Sic mihi videtur quoties occulta aliqua in necessitate conscientiam remordent, et maxime si talia fuerint in quibus dispensatio institutionisindulgentiam admittat, quia ea quae contra naturam et sunt sine peccato nunquam fieri potuerunt, non accipiunt: remissionem nisi habuerint correctionem. In hujusmodi ergo occultis in quibus temporalis institutionis, non naturalis praeceptionis praevaricatio est, videtur mihi nunquam ea quae latent manifestis, et maxime iis quae sine gravi scandalo mutari non possunt, praejudicare debere; sed magis expedire ut in manifestis scandalum caveatur, et de occultis ad gratiam et ad misericordiam confugiatur: posse autem fieri ut quod aliquando pro scandalo vitando ex necessitate contra institutionem agitur, quia occultum est et probari ac per hoc vitari non potest, pomnitenti et dolenti per misericordiam non imputetur. Vir potestatem corporis sui non habet, sed mulier. Similiter. mulier potestatem corporis sui non habet, sed vir (1 Cor. vi1). Potest ergo virsivemulier peccando facere ut potestatemin corpore alterius perdat; sed facere non potest ut alteri potestatem sui corporis quantum in se est tollat. Quod suijuris est perdere potest: quod suum non est tollere non potest. Sic ergo ef si aliquando faciat ut. debitum suum in corpore alterius jure exigere non possit, non tamen facit ut debitum alteriusinsuo corpore jure negare possit. Quzritur autem et de iis qui se dicunt post conjugalem pactionem, sive ante; cum sororibus ac matribus, aut aliis quibuslibet in linea cognationis propinquis commercium carnale habuisse, quid faciendum sit, si hoc factum esse legitimo testimonio approbari possit. Ego quidem quandiu fieri rationabiliter posset propter servandam pacem tori conjugalis ejusmodi, testimonia et probationes declinarem. Si autem res omnino manifesta fieret, tunc quidem propter horrorem facti et scandalum vitandum, separationem fleri suaderem sic tamen ut uterque in cortinentia permanere cogeretur, quoniam quidem conjugii sacramentum adinvicem non scinderetur, etiam si opus carnalis commercii contradiceretur. Si quis autem dicat quomodo mulier qua non peccavit cogi possit ad continentiam invita, videat et hoc esse de miseria carnis a cujus voluptate qui se in prosperitate non cohibet, dignus est ut in adversitate quoque dolores illius portet. Ista mulier quae modo dicif se continere non posse, quid faceret si maritus ejus longa et continua, vel etiam perpetua egritudine premeretur? Quem ergo non desereret in languore corporis jacentem, non deserat modo de iniquitate peenitentem. Vel si forte conditionem carnis sustinere non vultJlegi carnis se nonsubjiciat, neque suscipiat ad delectationem quod pati non vult ad afflictionem. Et haec quidem de occulto consensu copjugii, sive de caeteris quzin eo occulta sunt, veloccultanda et verenda esse possunt nobis dicenda fuerunt. Fatemur ergo, sicut dictum est, inconsensu maritali conjugium sancirietquod post ipsum legitime factum quidquid aliud fit contra ipsum stare non potest, si hic solus legitimo testimonio probari potest. Postquam ergo demonsStravimus, quid sit conjugium, et ex quo conjugium sit dicendum ut ratum esse debeat, nunc consequenter de bonis conjugii tractandum est.
Capitulum 7
Cap. VII. Quod tria sunt bona qua conjugium, comitantur, scilicet fides, spes prolis, sacramentum.
Tria sunt principaliter bona conjugii qua conjugium comitantur. Fides, spes prolis, sacramentum. In fide, attenditur ne praeter vinculum conconjugale cum altera, vel cum altero concumbabatur. In spe prolis, attenditur ut devote exspectetur, amanter suscipiatur, religiose nutriatur. In sacramento, attenditur ne conjugium separetur; et dimissus aut dissima, neccausa prolis alteri copuletur. Hzc sunt bona quae opponit conjuguim contraeam quae in carne peccati adhuc manet concupiscentiam carnis, sine qua carnis commistio fleri non potest. Bonum quippe conjugii, ut dicit beatus Augustinus, malum inobedientium membrorum limitat quodammodo et modificat, ut concupiscentia carnalis fiat saltem pudicitia conjugalis. Duobus autem modis bonum hoc contra malum illud remedium occulit, dum et. illum immoderate libidinis ardorem sub certa regula unius foederis limitando, a vago concubitu modificat; et eum, qui per se malus esset, per bona sibi adjuncta excusat. Nec tamen facit ut malum prorsus non sit, sed ut damnabile non sit; quippe propter hoc malum. non fit culpabile illud bonum; imo propter hoc bonum veniale fit illud malum, nisi enim malum esset, non opus haberet excusari. Et rursum nisi remedium haberet, deberet imputari. Si autem conjugium nihil boni in se haberet, remedium contra malum esse non posset. Nunc autem ipsa que ei insunt bona, malum quod ab eo non quaeritur, sedin eo toleratur, excusant, ut. non imputetur ad damnationem, quod necessitas imponit, non voluntas exigit. Item Augustinus ad Valerium: Nontantum fécunditas cujus fructus est in prole, nectantum pudicitia cujus vinculum fides est, sed etiam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis. Hujus sacramenti res est, ut legitime copulati, quandiu vivunt, non separentur.
Capitulum 8
Si fides conjugii est praeter maritalem copulam aliam nescire, et violatio fide hujus adulterium committere, patet quod hoc bonum ita conjugio adhzret, uLsi quidam adsit ex eo amplius conjugium commendetur, si non adsit non tamen conjugii sacramentum annihiletur. Quae enim. adultera est non ideo conjux non est, quia adultera est;imo ei conjux non esset, adultera esse now. posset. Non enim adulterium est, nisi cum fides tori legitimi violatur; quod utique cum fit, culpa committitur, sacramentum non cassatur. Similiter si spes prolis est in eo quod devote exspectatur, amanter suscipitur, religiose nutritur, non dubium est et hocquoque bonum omni conjugio, sive conjugibus omnibus semper adesse non pos8e. Quomodo enim ab illis proles speratur qui vel pari voto continentiam custodiunt, eive pro setatis defectu amplius generare non possunt? Itaque duo hio, id est fides et epes prolisjita conjugium commitantur ut, ubi quidem adsunt, conjugium in altero sincerius, in altero fructuosius appareat; ubi autem non adsunt, aut culpabilius, aut infructuosius probetur, et tamen conjugium esse non desistat. Sacramentum autem ita inseparabile esse videtur, ut sine illo omnino conjugium esse non possit. Unde Augustinus: usque adeo fedus nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum fiat; quia, viventeviro 2 quo relicta est, mochatur, si alteri nupserit. Hoc autem vultsibi tanta firmitas conjugalis vinculi, quod non tantum valeret nisi alicujus majoris rei quoddam sacramentum adhiberetur, quod inconcussum manet, quia interveniente divortio non aboletur nuptialis confcederatio, ita ut conjuges sint etiam separati. Nam quiaduo sunt diversa, conjugium quod constat in legitima societate, et conjugii officium quod constat in carnis comrmistione; et in altero quidem, id est conjugio sacramentum est; ad alterum vero, id est ad officium conjugii, fides et spes prolis pertinere videtur. Unum id est fides ut per eam illicita carnis commistio caveatur; alterum, id est spes prolis, ut propter eam licita carnis commistio exerceatur; sicut ipsum officium carnalis commercii a conjugio abesse potest, ita etiam ipsum conjugium sine iis quae ad officium carnalis commercii pertinent esse potest, quamvis, ut dictum est, 8i fide careat, minus sincerum; si autem spe prolis careat, minus fructuosum inveniatur. Fides enim fructum habet in castitate pudicitiae conjugalis. Spes prolis fructum habet in usu fecunditatis. Conjugium autem in ipsa societate maritali sacramentum est ;et ideo sicut ipsasocietas utroque vivente non dividitur, ita et sacramentum societatis conjugalis quandiu conjugium constat, ab ipso non separatur. In quo videlicet conjugio sacramentum foris est indivisa societas; ressacramenti intus advincem flagrans perseveranter animorumcharitas. Sacramentum foris ad Christum et Ecclesiam, res sacramenti intus ad Deum et animam. Ut sicut in copula carnis Christi et Ecclesizv sacramentum diximus, ita etiam in foedere societatis ejusdem sacramentum ostendamus. Hoc ergo dictum est, ut ostendatur quod aliquando conjugium sine fide et sine spe prolis est; sine sacramento autem nunquam esse potest quamvis et ipsum-sacramentum aliquoties esseinveniatur, ubi sanctitas sacramenti non esse ostenditur. Dicit enim beatus Augustinus quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune esse potest; sanctitas autem sacramenti non nisi in civitate Dei nostri est, et in monte sancto ejus. Quod quemadmodum verum sit facile videre potest, qui superius dicta considerat. Diximus enim supra quod in conjugio duplex sacramentum constaret. Unum in commistione carnali, sacramentum illius Societatis quae est inter Christum et Ecclesiam, alterum in societate conjugali, sacramentum illius societatis quae est inter Deum et animam, sive etiam quod Christi et Ecclesiae sacramentum esset, in societate conjugii; Dei vero et anime sacramentum in dilectione conjugali. Sive igitur hoc modo sacramentum conjugii accipintur, recte sacramentum conjugii omnibus gentibus commune esse dicitur; sanctitas autem sive virtus saB cramenti, non nisi in civitate Dei nostri, et in monte sancto ejus. Hoc est in fide et charitate, in Ecclesia videlicet sancta, et inter fideles esse perhibetur. Sacramentum autem conjugii habent, qui pari consensu ad eam quise a Deo inter masculum et feminam instituta est societatem indivise advincem conservandam convenerunt. Sacramenti vero hujus sanctitatem non habent nisi iisoli qui perfidem membra Christi facti sunt; et per charitatem mente et devotione intus Deo uniti sunt.
Capitulum 9
Cap. IX. De iis qui in conjugio incontinenter. vivunt, et plus ezplenda libidini, quam. generanda proli inserviunt.
Beatus Augustinus de iis qui tali incontinentie sive infirmitatesivevoluptate victi inserviunt, sic dicit: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptis non cogunt fleri; sed impetrant ignosci: 8i tamen non ita sit nimius ut impediat tempora. qui orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui contra naturam est. Concubitus enim qui est necessarius causa prolis inculpabilis est, tantummodo si est nuptialis. Qui autem ultra necessitatem justam progreditur, nam non rationi sed libidini obsequitur, et hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur, ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscenti: subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum, cujus delicti non sunt nuptiae exhortatrices, sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides. Hoc est. epus nuptiarum quod ab omni crimine defendit Apostolus, dicens: "Si acceperis non peccasti, et si nupserit virgo non peccat" (I Cor vir). Immoderata autem progressio secundum veniam conceditur. Sanctitati etiam conjugii nec infidelis conjux obesse potest; sed potius fidelis prodest infideli. Unde Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per fidelem mulierem (ibid.), etc.
Capitulum 10
De hoc similiter beatus Augustinus sic ait antiquis temporibus zum adhuc salutis nostre mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine. sed ducti pietate, qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum in quibus videmus, quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Idem in libro De virginibus: Antiquis justis non fuit peccatum quod pluribus feminis utebantur, neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa sed gignendi hoc facerent, neque contra morem, quia eo tempore ea fiebant neque contra praeceptum quia nulla lege erat prohibitum. Verumtamen sicut idem alibi testatur, magis pertinet ad bonum nuptiarum unum cum una, quam cum multis copulari, quod indicat primi conjugis copula divinus facta, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attendere tionem Christi conferre, et vere dicitur cum dici tur exemplum. Item idem: Sieut non est impar meritum patientie in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est, sic non estimpar meritum continenti in Joanne, quinullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus et istius connubium, pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentiam Joanes in opere: Abraham in solo habitu habebat. Melior autem est castitas czlibum quam castitas nuptiarum quarum Abraham unum habebat inusu, ambas in habitu. Casteenim conjugabiliter vixit; esse autem castus sine conjugio potuit; sed tunc non opertuit. Idem justus, quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo (Philip. 1), tamen sumit alimentum non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum, officiosum fuit sanctis viris non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectationecarnali, quae tamen modificata et refrenante temperantia in usum naturalem redacta libido essenon potest. Quod autem est in sustentando victi illicitus cibus, hoc est in quzerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus: et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus.
Capitulum 11
Quidam conjugium omnino esse negant quod aliquando dissidium admittit. Inveniunt enim auctoritates quasdam et verba Scripturarum divinarum a sanctis Patribus prolata, quibus quasi idipsum videtur astrui. Dicit enim beatus Augustinusin libro De homo conjugali: Usque adeo fedus nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum, quia, vivente viro a quo relicta est, mochatur, si alteri nupserit. Et idem: Quia interveniente divertio non aboletur nuptialis confcederatio ita ut conjuges sint, etiam separati, Propter hujusmodi assertiones videtur illis non esse dicendum conjugium, etiam quando est, quod aliquando ita dissidium et separationem admittit, ut divisi adinvicem conjuges non appellentur. Sed mihi interim non apparet qua ratione possint probare, quod hoc ad virtutem sacramenti conjugalis pertinet, ut individua ab utrisque societas, quandiu uterque vivit conservetur; propterea conjugium non fuisse quod aliquando dissolvi potuit. Si enim idcirco hoc conjugium non esse dicunt, quia hoc ea quae ad conjugium pertinent in toto non habet, intendant quod cum dictum est individuam societatem ad conjugium pertinere, vere dictum est: quia hanc conjugium habere debet quando scilicet est ubi esse debet. Heec enim conjugii est et hane conjugium exigit, sive potius confert, quantum in se est. Bicut baptismiestremissionem peccatorum conferre, et vere dicitur cum dicitur quod baptismus remissionem omnium peccatorum confert; et sicut sacramenti corporis Christi virtus et societatem et participatur quod susceptio corporis Christi confer spiritualem participationem Christi; et tamen qui fictus baptismisacramentum accipit, remissionem peccatorum non percipit, et qui indigne manducat corpus Christi, nequaquam per id meretur spiritualem participationem Christi. Si ergo vere hiec ad illa pertinere dicimus et tamen illa sine istis aliquoties inveniemus, nec ideo minus ad illa pertinent quando sine istis eunt illa;quando videlicet sunt ubi esse non debent, et apud quos esse non debent: mirum est si individuam societatem ad conjugium pertinere dicimus, cum tamen conjugium sine illa inveniamus, quando scilicet est ubi esse non debet? Quod si idcirco conjugii sacramentum non esse dicunt, quia hoc non habet quod habere debet, quando est ubi esse non debet, dicant similiter baptismi sacramentum verum nón esse apud fictum, et fictum vere baptizatum non esse, quiaibi remissionem peccatorum non operatur; et verum corpus Christi non esse quod indigne percipitur, quia illic spiritualis participatio Christi non confertur. Intelligant ergo quod quoties hujusmodi spirituales effectus sacramentis divinis attribuuntur, virtus ipsorum sacramentorum exprimitur, in quo quidem non ostenditur quid secundum vitium sacramentis Dei abutentium futurum sit, sed potius quid ex ipsis secundum efficaciam gratis spiritualis quae in ipsis est, siin pravitate abutentium non remaneant, fleri possit. Qui ergo hoc conjugium habere dixit, hoc utique dicere voluit, quod conjugium hoc quantum in se est, habere debet, si fuerit ubi esse debet. Si autem forte non fuerit ubi esee debet, non est mirum ei eo careat quod habere debet. Neque ideo tamen minus verum est sacramentum, dum est, quamvis minus utilesit illi in quo est. Ad hunc modum putamus quaedam conjugia vere dici posse, quandiu secundum judicium Ecclesise rata habentur; qui tamen postmodum emergentibus causis legitimis recte solvuntur, et ai postea, contra Ecclesise prohibitionem pertinaci presumptione tenentur, illicite et illegitims copulationes judicantur. Non tamen hoc de omnibus, sicut supra memoravi, sic sentiendum existimanus. Nam facta horroris excusatione, nulla legitimorum nomen poterunt retinere. Aliud est dg illis ubi venialiter peccatur, ut. videlicet si quis infra septimum, aut A sextum, aut etiam fortassis quintum gradum lineam propinquitatis ignorans temeraret, quod quidem non tam contra naturalem sive antiquam. legalem institutionem quam contra subsequentem Ecclesise praeceptionem esset. Legimus quod beatus Gregorius Anglis noviter ad fidem conversis, ne forte Christianam religionem horrerent, dispensatorie concessit, a quinto gradu consanguinitatis conjugia copulare: in quo apparet quod ea quae aliquando dispensationem anmittunt, ut licite manifeste fiant, excusationem habent, etiam si praeter. concessionem ignoranter fiant. Et idcirco fortassis ejusmodi quandiu omnino latent ignorantia convenientius existimentur excusari, quae tamen ma. nifesta facta, quia contra praeceptionem sunt, non debenttolerari. Haec autem dicta sunt contra illos qui putant conjugium omnino dici non posse quod aliquando dissolvi potest.
Capitulum 12
Cap. XII. De his qui putant etiam inter illeg ifimas personas quascunque consensum adinvicem. habitum conjugium facere.
Alii non minus praecipiti existimatione in contrariam assertionem feruntur, in tantum ut dicant quantumlibet illegitimae persons fuerunt cujuscunque professionis sive ordinis pari consensu adinvicem facto conjuges esse. Non sacerdotes continentiam professos, non summos sacerdotes, non monachos aut sacras virgines ab hac lege excipiendos putant. Sed habent istis similiter verba quaedam Scripturarum quibus munire credunt et confirmare existimationem suam. Et sunt. vere quidem dicta ejusmodi in quibus convenienter hoc intelligi possit, si convenienter hoc fleri possit. Sed. non sic judicare debent quibus doctrina Verbi Dei commissa est, ut, propter unum aliquid confirmandum, a sensu universorum recedant. Neque partem totum sed totum pars sequi debet. Sedsi forteinveniaturparsatoto discordans, autcoaptanda estai fieri potest aut si fieri non potest. adjicienda. Melius enim a parte receditur, quam 8 toto. Optimum autem estsi et pars retinetur et. totum. Hsc ergo sunt quae adducunt in approbationem assertionis sug. Beatus Augustinus in libro De professione sancte viduitatis sic ait: In conjugali vinculo si pudicitia conservatur, dam- p natio non timetur. Sed in viduali et in virginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur. Qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiam, si non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus non ait: Cum in deliciis haec egerint, in Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam | fecerunt (I Tím. v), etai non nubendo, tamen volendo. Non quia ipse nuptis vel talium damnandae judicentur, sed damnatur propositi fraus; damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina bono ex superiore. Postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia eontinentige primam fidem irritam facerunt. Et post panes: Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non inihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere, quae Christiana sanctitate non nubunt, hinc quidam argumentantur dicentes: Si, viro suo vivo, qua alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit: vivo ergo Christo cui mors ultra non dominabitur, quae conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera -est. Qui hoc dicunt acute quidem moventur; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter, etiam vivente viro, ex ejus consensu femina continentiam Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsi Christo, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui-vivente viro nubit. Et post pauca: Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum ut a maritis separentur uxores, quasi adultere sint, non uxores. Et cum nolunt eas separatas reddere continentiz, faciunt maritos earum adulteros veros, cum suis uxoribus vivis alteras duxerunt. Quapropter non possum quidem dicere a proposito meliorelapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non conjugia. Sed plane non dubiteverim dicere lapsus et ruinas a castitate sanctiore quae vovetur Deo adulteriis esse pejores. Et. sic quidem beatus Augustinus dicit: Et videtur manifesta auctoritas et ratio evilens de qua dubitari non possit. Sed ecce dicamus ita, et ita eentiamus, ut lapse a proposito et professione continentiae femins si nupserint conjugia esse vera, nec solvi posse omnino ejusmodi. Quid ergo? Nonne similiter et eadem ratione de alio sexu sentiendum est, si lapsi a proposito et professione continentie viri uxores duxerint, conjugia esse vera et rata debere esse, in tantum ut solvi omnino non possint, quamvis a culpa defendi non possint? Ecce ergo dieamus quod ita est, et ita sentire et tenere oportet. Non habemus rationem aliquam qua infringere possimus, aut infirmare tam evidentem rationem etauctoritatem. Tenemur necessitate, ut ita sentiamus et teneamus. Videte quid sequitur. Si hoc promulgatum fuerit et audierint homines quia ita tenet Ecclesia quod lapsi a proposito et professione continentis, si conjugia inierint, separari non possunt, nec cogere eos potest. Ecclesia ut ad propositum continentis servandum revertantur, nihil deinceps stabile aut ratum esse poterit. Non ordo vel habitus, non denique votum aut professio ulla tenere poterunt homines, quin frena impudicitiae laxent et ruant in desideria sua, vel cum fsstidire cosperint bonum in quo eunt libertatem querentes, vel cum tentati fuerint forte de malo, in quo nondum sunt ad voluptatem suam explendam festinantes. Ita dissipabitur omnis ordo, et pulchritudo religionis | Christiane ad nihilum redigetur, et turpitudo magna succedet. Secundum infirmitatem nostri temporis loquor. Quis deinceps in habitu vel professione religiomis constitutus stabit, si urgeri coeperit stimulis carnis suae, sicut natura mortalis et corruptioni obnoxia pati consueverit, et dixerit ei cogitatio sua: non poteris resistere tam violente passioni, tantis desideriorum tuorum incendiis et zestibus, quae non hodie aut cras aut triduo sive quatuor aut octo diebus; aut etiam unius mensis, aut unius anni spatio bellum tibi indixerunt, sed quandiu vivis super terram, quandiu carnem mortalem portas, quandiu sentire poteris, non te deserent, non tibi parcent, non tibi pacem dabunt aut requiem; semper intentionem oppriment, cogitationem tuam avertent, ut nunquam mentem liberam aut voluntatem puram ad Deum erigere possis. Vide ergo quod et hoc seculum perdis et futurum non acquiris. Melius tibi saltem. esset vel ista tormenta devitare quam in toto perire et nihil sentire boni. Videt Deus quod invitus pateris, nolens traheris, coactus assentis; fortassis respiciet ad violentiam passionis tu:; et misertus, excessui tuo dabit veniam, praecipue cum dicat Apostolus: Melius est nubere quam uri (1 Cor. vii). Et unusquisque uxorem suam habeat propter fornicationem. Bene enim novit Apostolus infirmitatem humanam; et ideo non dixit illi habeant, quia illis licet, et illi non habeant, quia illis non licet; sed unusquisque habeat: qui continere non potest, melius est ut nubat quam uratur. Melius est ut licite excipiat infirmitatem, quam vitio semper uratur ad passionem. Nam ipse Dominus dicit: Qui potest capere capiat (Matth. x1ix). Ipse scit quod capere non possum verbum hoc ut continens permaneam. Quando putavi posse, libenter proposui; et in eadem adhuc voluntate libenter perseverarem, si pati possem. Sed non valeo tolerare wstum bullientis naturae, ardorem concupiscentiae ferventis sustinere non possum. Ideo facio quod possum. Vado et duco uxorem, excipio infirmitatem meam dolens quidem qui a superiori bono descendere cogor; sed tamen non omnino desperans, quia ad concessa descendo. Magis volo in inferiori bono salvari, quam in summo periclitari. Et si forte estculpa aliqua, descendo quia propositum meum non teneo; ego poenitentiam agam, et satisfactione placabo Deum. Nihil durum erit aut diffi Gile, tantum hanc passionem evadere possim; et mortem istam in qua vivens teneor, declinare. Quis putatis ejusmodi rationibus non se instiget et cobortetur cum affligi coeperit et uri stimulis carnis suz, si sciat quod licet et quod fleri potest; etsalus est illis qui hoc faciunt, et non cogit Ecclesia illos qui sic retro ascipiunt, sed ita vivere concedit et legitima censet esse conjugia illorum. Quis non malit, cum in tentatione gravi fuerit, multis annis ponitere, et quamlibet satisfactionem exsolvere, tantum ut frui possit voto et optione sua, et desideria aua licite adimplere ? Quid ergo dicemus ? Plane attestari audemus quod, etsi negari forte non potest hic ita dictum esse et hoc dictum ita intelligendum esse, nulla tamen ratione his maxime temporibus quibus homines ad vitia proni sunt expedit ita tenere et facere. Et ad hunc modum fortassis si quis dicere voluerit, haec de illis temporibus dicta esse quando homines magis peccare erubescebant et quando sola erubescentia prwvaricationis cohibere potuit fluctuantes et in tentatione constitutos ne a proposito 9t voto sanctitatis laberentur; et quando magis terrebantur in eo quod sibi post lapsum ad prioris excellenti puritatem amplius reditum non patere sciebant; et ita tunc Ecclesiam secundum temporis illius statum tenere debuisse et tenuisse, ut qui post votum et professionem continentie ad conjugalem copulam descenderent, ita manerent; nec solverentur hujusmodi contractus, et secundum judicium et permissionem Ecclesie tunc rata fuisse hujusmodi conjugia. Postea autem cum inciperent homines abuti tali confessione et permissione, Ecclesiam propter pericula imminentia usum mutasse, et sententiam intorsisse ad aliud atque ideo nunc conjugia non esse ejusmodi propter prohibitionem et institutionem Ecclesie, secundum quam licita vel illicita, rata et solvenda omnia judicantur. Si quis hoc dicat, fortassis aliquid dixisse videbitur. Nos nihil reprehendimus ex omnibus quae veritatem quietam esse permittunt. Si quis autem haec dicta. esse intelligat, de iis qui propositum continentis occulte voverunt, et votum suum sine attestatione hominum soli Deo obtulerunt, eosque si postea voto fracto ad conjugalem societatem descendere voluerint, idcirco ab Ecclesia prohiberi non posse, quia professionem illorum non accepit, neque observationem continentis, eis indixit. Si quis igitur tales viduas aut virgines, post votum continentio ad maritalem copulam descendentes damnationem quidem habere, id est rem damnabilem facere, non quia nubunt, sed quia votum frangunt; non propter bonum inferius quod appetunt, sed propter bonum superius quod relinquunt, ita quidem propter fidem violatam damnationem habere, se tamen omnino conjuges esse, nec separari debere existimet, certum eat, sieut superius diximus, q20d ea quae Eoeclesim probari non possunt, ab Ecclesia judicari omnino non possunt. Hzc igitur quae vera esse constat, si in sententia superius memorata convenienter dicta accipimus, nihil amplius restat quaestionis cur non veraciter dicta et utiliter tenenda approbemus. Certum est enim quod ii qui post oocultum votum castitatis, et propositum continenti; nondum manifesta professione confirmatum, ad experieniiam carnis redeunt, nullo modo ab Ecclesia prohiberi possunt deque ejusmodi copulam Ecclesia ipsa, si quando contigerit, abjudicat, aed ratam esse, neque occulta manifestis prejudicare debere confirmat. Quod si quis ad haec dicere voluerit quod ille qui spiritualiter Chrisio nupserunt, non possunt deinceps illo vivente homines habere maritos, recte supradicta ratione ejus assertio feprobatur. Ad hunc modum Vs ha «xen. manifeste falsa sunt, vel occulte vera, unicuique secundum suam mensuram sentire licebit. Mihi autem hoc magis probabile est si invenire contigerit quod et veritatem servat, et auctoritatem non improbat, pracipue tanti viri de quo bene sentire debemus, etiam tunc quando id quod sensit ipse, nos sentire non possumus. Dicamus igitur quantum secundum veritatem dicere possumus, quod aut secundum tempus hoc dictum est, quando ita fleri oportebat, aut secundum eos tantum hoc dictum est, qui post occultum votum continentie ad experientiam carnis redeunt et conjuges flunt, quos idcirco Ecclesia separare non potest, quia, cum hic manifestum constet factum, quod illic occultum fuit probari non potest. In quibus tamen temeratae fldei reatus, secundum aliquid pejor adulterio dicitur, quia per illud in hominem, per hunc vero in Christum peccatur. Aliud est autem de illis qui post votum etiam professione publica sub testimonio Ecclesiam erga Deum se obligaverunt, et forte adhuc, quod amplius est, ad sanctimoniam continentiae consecrati sunt. De quibus vere dicimus, quod post tale propositum et tale votum manifesta professione confirmatum, ad conjugale fedus descendere non possunt, et si forte hoc aliquando attentaverint non conjuges, sed fornicarios et spiritualis castimonis violatores, ad pristinam propositi sui integritatem reparandam et conservandam districte revocandos. Si autem temerario ausu inco»pto persistere voluerint et illicitam copulam quam contra primae professionis debitum inierunt deserere contempserint, quasi inobedientes, et incestu fornicationis nefande comtaminatos, juste severitatis sententia ab Ecclesie communione praecidendos, neque ullatenus ad pceenitentiam recipiendos, nisi se ab hujus infamis societatis conversatione retraxerint. Et hoc est fortassis quod sibi volunt verba illa cunctis pene pro sui ambiguitate jam nota. Innocentius enim papa, cujus auctoritas in Ecclesia Christi celebris est, sic dioit: Quae Christo, inquit, spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur, si publice nupserint, vel clanculo corrupte fuerint, non eas admittendas ad agendam pcenitentiam, nisi is cui se junxerant ab hac vita discesserit. Si enim D haec ratio in hominibus, servatur, ut quae dimisso viro suo ad alium transiverit, adultera habeatur nec ei agendae poenitentia locus concedatur, nisi alter defunctus fuerit, quanto magis etiam ea se immortali sponso junxerat! Non ent ergo dubium quin de illis hic agatur, quae in proposito continentie sub manifesta etiam professione ad castimoniam conservandam consecrate sunt. De his ergo dicunt quod si post tale propositum ad nuptias carnales transierint, ad poenitentiam non sint ad mittendae niei is cui se junxerant, id est fornicator sive adulter, ab hac vita, id est a tali conversatione discesserit. In eo enim statu ponitentiam agere non possunt, in quo quandiu permanserint salvari non possunt. Quidam eum cui se junxerant, Christum interpretari volunt, cui prius proposito continentiae se voverunt, et quasi sub conditione dictum sit quia secundus ad quem transeunt legitimus non judicatur, nisi prius ille cui ante se junxerant moriatur. Si enim in hominibus haec ratio servatur, ut quandiu prior vivit, secundus legitimus esse non possit, constat profecto, quod ubi prior omnino mori non potest, secundus nulla ratione legitimus esse potest. Et ad hunc modum hac qualicunque ratione probatur quod hae quae cum professione continentis sponsae Christi consecratae sunt, amplius ad carnales nuptias transire non possunt. Et est in ista utique probatione non quidem per omnia ratio cogens, sed ad aliquid similitudo conveniens qua docentur sponse Christi, quod si in toro carnali B tanta fides exigitur, multo major devotio et amor sincerior spirituali debetur. Sunt qui haec ad terrorem dicta esse putant, alii ad publicam poenitentiam referunt, quae propter rigorem ad incutiendum timorem aliquando neganda videtur, ut, dum peccator secundum dispensationem foris repellitur, et instantibus timor cadendi et in jacentibus humilitas resurgendi augeatur. Ego nihil abjicio ex iis quae veritati contraria non sunt. Dicatur quodlibet dum non credatur nisi quod licet. Summa haec est. Quod si quis post votum eontinentiae factum ad carnales nuptias transierit; 8i quidem occultum fuerit votum ejas, non potest illum prohibere Ecclesia quin nubat. Et si postea facti poeniteat, Ecclesia neque de occultis pceniC tentem a consilio salutis repellere, neque propter occulta, ea quc manifesta sunt dissolvere potest. Si autem ii qui propositum suum publica professione et voto firmaverunt, deinde voluerint ad carnalis feederis jura transire, nullatenus eos Ecclesia permittit; et si forte presumserint ea contra propositi ac professionis sus puritatem inire, quasi illegitima et a sanctitate conjugii aliena debita districtione dissolvit. Sic. Ecclesia tenet. Sic nos tenere debemus, et qui Ecclesi: instituta sequimur, et salubre esse credimus quidquid Spiritu Dei dictante ab illa fuerit institutum et dignum reverentia judicatum;et etiam si aliis temporibus aliquando non ita fuisse et nunc aliter esse quam fuit, demonstretur: non tamen cogitare debemus quasi levitate aliqua factum sit, ut nunc aliter teneatur, et aliter institutum sit quam fuit, sed quod tunc oportebat et ita salubre fuit, ut sic teneretur et sic juberetur; nunc autem alia esse tempora et aliud esse congruum sive necessarium saluti humani.
Capitulum 13
Quidam putant pagnorum sive quorumlibet infidelium societatem conjugium non esse, quamvis secundum modum institutionis divine legitime facta fuerit. Dicunt enim quod legitimum dici non debet quod sine fide factum est. Sed mihi interim non ocarrit ratio aliqua quomodo probare possint infidelium societatem secundum divinam institutionem factam, conjugium non esse, nisi forte similiter dicere velint baptismi sacramentum non esse; quod hzreticus dat vel accipit, quia fidelisnon estnequeillequi datnequeillequi accipit Et hacratione contendant sacramenta Dei non pos8e ad infidelium participationem venire, si sacramentum conjugii habere infideles aon possunt; aut solum conjugii sacramentum caeteris omnibus excellentius esse dicendum, si hoc solum extra fidem participari non potest. Baptismi sacramentum infidelis habere potest, conjugii sacramentum infidelis habere non potest; ergo baptismi sacramentum, in quo specialiter signaculum fidei est, infidelis habere potest et conjugii sacramentum, quod non tam fldei signum est quam nature, non tam virtutis judicium quam propagationis instrumentum, seque fidelis et infidelis habere non potest. Sed baptismi, inquiunt sacramentum quando infidelis accepit, ideo accepit, quia et si in alio infidelis fuit, ipsum tamen sacramentum secundum rectam fidei formam accepit. Alioquin nisi illud secundum rectam fldei formam accepisset, non utique accepisset sive fldelis sive infidelis fuisset. Itaque quia in hoc accipiendo fidei contrarius non fuit, accipere illud potuit, quamvis secundum aliud fidelis non fuit. Et ego dico quod quando infidelis uxorem propter propagationem filiorum ducit, fldem toro conjugali servat, sociam diligit et custodit, et illa vivente ad alienam societatem non transit: quamvis in alio infidelis sit, quia scilicet non credit, in hoc tamen neque contra fidem neque contra divinam institutionem facit. Sed auctoritas, inquiunt, dicit hujusmodi conjugia vera nonesse. Ideo dicit quia omnia quae praeter fidem sunt, et si vera sunt "ad speciem, non sunt vera ad salutem; et si vera sunt ad formam sacramenti, ad effectum tamen virtutis et gratie spiritualis vera uon sunt. Sic et de quibusdam aliis sacramentis dictum est, quod vera non sunt quando ab infidelibus participantur. Nec solum ab infidelibus, sed etiam a fidelibus pravis et perverse agentibus indigne contrectantur. De ipso sacramento corporis Christi dicit auctoritas, quod non est verum corpus Christi quod conficit schismaticus. Et iterum alia auctoritas dicit quod errant qui corpus Christi verba sacerdotis facere putant, et non vitam, et multa ad hunc modum dictainveniuntur. Et dignum est ut dicta sanctorum quantum possumus per omnia veneremur; et credamus verum esse quod nobis ab illis dictum est, in quibus et per quos locutus est Spiritus veritatis. Itaque dicimus veritatem sacramentorum Dei duplicem esse: aliam scilicet in sanctificatione sacramenti, aliam in effectu spirituali. Dicitur enim veritas sacramentorum virtus et gratia spiritualis quae in ipsis et per ipsa sacramenta percipitur, quam veritatem accipere non possunt qui sacramenta Dei indigne percipiunt. Secundum itaque hunc modum sacra Scriptura aliquioties dicit, quod sacramenta Dei illis vera non sunt qui ea indigne percipiunt, pro eo quod sola exterius sacramenta contrectando ad veritatem illorum quae in gratia spirituali cons- tant, non pertingunt. Sic itaque sacramenta Dei et in severa sunt semper quantum ad eam quae per verbum Dei fit sanctificationem; et indigne tractantibus ac percipientibus vera non sunt, quantum siclicet pertinet ad eam qui in ipsis percipitur gratis spiritualis participationem. Ita ergo verum Christi corpus non est quod conficit schismaticus, quia, cum corpus Christi sacramentum sit unitatis, in ipso utique schismaticus sibi unitatem non conficit qui se ab ipsa unitate dividit. Simili modo qui putant sola verba sacerdotis ad corporis Christi consecrationem sufficere, et non etiam vitam et conversationem bonam illius necessariam esse ad hoc ut illi fiat, et ad utilitatem illius fiat quod per illum sit sacramentum Dei. Qui hoc scilicet putant, errant; quia sacramenta. Dei et carnes Agni in peccato permanentes non sanctiflcant, quamvia per illorum ministerium ad aliorum sanctificationem sacramenta flant. Sic ergo dicimus et de conjugii sacramento; quia secundum aliquid apud illos recte verum sive ratum sive sanctum non esse dicitur, qui solum sacramentum habentes vel non recte credendo vel prave vivendo veritatem ejus, hoc est virtutem et effectum spiritualem accipere non merentur. Dicit beatus Augustinus quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune est; sanctitas autem sacramenti non est nisi in civitate Dei nostri et in monte sancto ejus. Item: Cum Evangelium ccpit praedicari, primum gentiles gentilibus conjunctos invenit conjuges. Item: Si Dominus dimittende conjugis solam causam fornicationis admittit et pagaum conjugium dimitti prohibet (Matth. v). consequens est ut paganismus non subjaceat fornicationi. Quid est ergo, inquiunt, quod beatus Ambrosius dicit: Non est ratum conjugium prster Deum; et ideo non est peccatum dimissio propter Deum si aliis copuletur? Item beatus Gregorius dicit: Dimissio propter Deum non est peccatum si alii conujngatur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. Sed videte quomodo probatur conjugium non esse ejusmodi: quia, inquit, dictum est: Non est ratum conjugium praeter Deum; et quod iterum dictum est: Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Ideo ergo conjugium esse negavit, quia ratum non esse dicit. Et quia injuriam Creatoris solvere dixit jus matrimonii. Sed attendite quod in hoc potius conjugium esse dixit qui conjugium. istnd, sed non ratum affirmavit. Et simili modo qui dixit injuriam Creatoris jus matrimonii solvere, matrimonium illic esse et jus habere asseruit. Quod utique jus firmum staret et. non aine peccato negaretur, si non majori causa superveniente solveretur. Si enim prius nullum jus ibi fuitquid necesse erat tantopere excusare eos qui se ab illo jure persolvendo subtrax»runt ? Si culpandus videbatur etiam ille qui dimissus est, nisi per causam majorem excusaretur, quomodo ille qui sine causa dimitteret non Jure accusaretur ? Nunc autem quia debitum sacramenti coniugs Ma verum fuit, sine causa omnino negari non potuit Debet enim vir uxori et uxor viro, ut alter ab altero non discedat; et si forte discesserit alter, ille qui deseritur, conjugii tamen jus et debitum inviolatum custodiat. Sed est causa Dei major adversus quam nulla stare debet causa. Haec cum lzeditur, contra eam nulli aliquid debetur. In omni causa jus suum perdit qui huic causae adversatur; sub illa et secundum illam quaedam debemus, contra illam nihil. Dicit tibi uxor tua: Christianus factus es, ego te non sequar; quia idola non colis, quia parentum tuorum ritum et consuetudinem abjecisti, eo ad alium, vel si ad alium non eo, tecum jam non eo, non te cognosco maritum nisi Christum neges. Hic tibi intende. Injuria Creatoris jus solvit matrimonii. Nihil illi amplius debes. Perdidit jus suum quae Creatori suo injuriam fecit. Non tibi licuerat illam deserere, si jus suum in te non perdidisset. Potestatem habuit in corpore tuo, et non tibi licuit tollere illi quod suum erat, donec ipsa Creatori tollere voluit quod suum erat. Postquam autem Creatori suo injuriam facere voluit, jure jus suum amisit. Hoc de patre, hoc de matre, hoc de fratre et sorore, hoc de filiis et cognatis, hoc denique de anima tua facere te oportet. Omnibus enim iis aliquid debes; sed pro Deo, non contra Deum. Ecce pater tuus aut mater tua aut frater aut soror, aut etiam anima tua ex una parte est et dicit unus aliquis tibi: Ego hoc amo, hoc appeto, ad hoc intendo. Vado ut hoc obtineam, hoc acquiram, hoc perficiam. Veni post me, assentire mihi, cooperare voluntati mez, desiderio meo fave. Stat Deus tuus ex altera parte, et dicit tibi: Ego hoc aversor, detestor malitiam illam, peccatum illud non mihi placet, noli assensum dare, malum est, non facias iilud. Ad me potius intende, mihi acquiesce, post me veni, sectare quod. suadeo, sequere quo praecedo; clamat econtrario tibi pater tuus: Fili quomodo me deseris? Ego te genui, ego te in hanc vitam perduxi, ego te alui et nutrivi, moribus et disciplina institui. Dicit econtrario Deus tuus: Ille quidem te genuit, sed quando genuit de meo accepit, quod tibi dedit, substantiam de meo generans tibi ministravit, sed vitam generato dare non potuit, ego quod tibi de meo a me ministrabatur per illum, solus p vivificavi sine illo, ego tibi dedi vitam tuam: dedi et mortem meam. Non est mortuus propter te pater tuus, sicut ego mortuus sum pro te, ut tu viveres in me. Non me in causa praecedere debet, qui in gratia et beneficio anteire non potuit. Non igitur illum audias contra me, non illum sequaris in eo quod mihi disciplicet. Nihil illi debes nisi propter me, a quo nihil accipere potuisse nisi datum fuisset a me. Hoc dico: hicintendite. Si quando tale aliquid contigerit, sive pater, sive mater, sive frater, sive soror, sive uxor, sive filii, adhuc amplius dico, etiam si anima nostra aver. tere valuerit nos a Deo nostro, non debemus il. ]am audire nec illam attendere, neque sequi desideria illius. Evangelium nobis clamat: Qui non dimiserit patrem aut matrem, fratres aut so- rores, uxorem et filios; adhuc autem et animam swam propter me non est me dignus (Luc. xiv; Matth. x). Omnis pietas illic impietas est, ubi ad hoc pius sis ut impius efficiaris. Videte ergo quod contra causam Dei nulla causa stare potest; imo nec causa etiam est quae illi adversatur, quae summa et sola eat. Ad hunc modum dimissio propter Deum non est peccatum, si alii adjungitur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. S? infidelis discedit, discedat. Non est subditus servituti frater in ejusmodi(ICor. vir), servituti subditus esset si vel traheretur invitus, vel teneretur non voluntarius. Nihil illi debet, sive discedat sive maneat; perdidit jus suum qui Creatori injuriam fecit. Si ergo discedit infldelis, discedat; nihil ad nos: non cogitur fidelis quasi aliquo debito obligatus, aut sequi discedentem, aut sustinere contemnentem. Non est subjectus servituti, liber est ut faciat quod vult, tantum in Domino, ducat uxorem si vir ille est; si femina est nubat. Quam vult societatem eligat; non jam tenetur debito prioris societatis, eujus jus solutum est propter injuriam Creatoris. Quae videlicet injuria Creatoris non solum tunc excusat fidelem, quando ab infideli propter Deum dimissus alteri sine culpa conjungitur; sed tunc etiam excusat quando ipse fidelis magis societatem fidelem eligens infidelem cohabitare quidem, volentem, sed fidem recipere renuentem Christiana devotione detestatur. Sive enim discedat sive manere eligat infidelis, nihil debet illi qui fidelis factus est. Nemo illum cogere potest quid faciat quod velit. Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Non potest jam infidelis ab illo quidquam exigere, quia in illo debitum suum perdidit, postquam Creatori id quod debet reddere ^ contemnit, habet jam fidelis causam qua juste negare potest, etiam id quod prius debuit, et quod adhuc quidem debuisset, si causam intervenientem et debitum ipsum solventem non habuisset. Ergoliber est fidelis si socium fidelem eligere vult, nemo illum prohibere potest; tamen si patitur fidelem cohabitare volentem, opus perfectionis facit, ad lucrandum proximum suum; sic dicit Apostolus: Sanctificatus est vir. infidelis per mulierem fidelem; et iterum mulier fidelis per virum fidelem (I Cor. vi1). Si ergo fidelis infidelem cohabitare consentientem ad hoc patitur, ut de infideli faciat fidelem, sive faciat sive non faciat, quantum in se est lucratur animam fratris sui, et implet opus pietatis. Si autem pati non vult detestans infidelitatem ejus, non est servituti subjectus in ejusmodi frater. Nemo illum potest cogere si vult quin infldelem deserat, neque prohibere etiam si voluerit quin se infideli conjungat. In infideli peccatum est qui fidem respuit, cujus culpa solvit jus matrimonii, ut jam exigero jure non possit, quod si exigeretur [a fideli] sine injuria negari non posset. Culpa quippe infidelis fidelem a debito solvit, sicut econtrario justitia fidelis infidelem debito astringit. Itaque non peccat fidelis si alteri se conjungit, quo- a jure matrimonii adversus infidelem solu1t; sed infidelis etiam derelictus sine culpa am societatem non appetit, quem adhuc jus monii et debitum conjugalis foederis erga fiistringit. Ergo non potest adulterius vocari 3lis alteri conjungitur. Infidelis autem etiam. etus crimen adulterii incurrit si alteri copuPropterea si fidelis etiam ab eo quod licet ericulo proximi vitando se temperat, perfecrpus facit. Ad quod tamen nullatenus cogi 1; quia non debiti opus est, sed charitatis ag, sicut dicit beatus Augustinus in libro De arinis conjugiis. Discessionem fidelis ab infiJominus non prohibet, quia non est injusta 1 6o. Sed Apostolus consilio charitatis non 1 ne dimissi scandalizentur, sed etiam quod n aliena conjugia ceciderint adulterinis necolligati; diffücilime ab infldelitate resolir. Itaque adulterium committit infidelis si se sociat, quia a debito prioris pacti solu»n eet. Sed dicis.
einfidelis vel quicunque paganus sive JuChristianus efficitur, uxorem quam prius t(quia eum ad fidem sequi non vult) fidei ate derelinquit; aliam fidelem ducit, prior etam videns alteri nubit, adulterino nexu igans. Contingit postea ut compuncta, infitem suam horrere incipiat ad fidem veniat Hana efficiatur, quid de hac muliere facienst ? Continere non potest. Expostulat ab Ecut aut virum suum recipiat;aut alteri nube1eedatur. Quid illi dicet Ecclesia ? Si virum; illi reddit, solvit matrimonium, quod Chrissanctitate firmatum est et adulterum eum cum vivente uxore sua (quam fidelis fideegitime duxit) alteri copulatur, quod omniri nonlicet. Ergo non reddit illi maritum Eeclesia. Quid igitur illi dicet ? Si dixerit; alteri nubat, adulteram eam facere videtur 1nondum solutam a lege viventis viri cum » conjugium copulare concedit. Non igitur superesse videtur, nisi ut hanc mulierem Ec. 8d continentiam servandam cogat, qui; pecsuo obligata videtur, ut nec suum habere t, nec alterum. Sed si hoc Ecclesia fecerit, agere poteat ut scandalizetur mulier illa, et Christianam abhorrens ad infidelitatem retur; alie quoque mulieres sive viri in infi4e constituti, quarum mariti et quorum uxomm ad fidem transierunt, et ipsis derelictis aliis fidelibus conjugia inierunt, hoc cognito em Christianam venire pertimescant, et subtur perditio multorum dum fidem fugiunt, xontinentes esse vel nolunt vel non possunt. emo si mulier ista post perceptam gratiam smi de priori peccato abjudicatur, videtur "fecta fuisse gratia; et non totum quod praet in culpalavacro regenerationis ablutum; erum jam esse, quod vetera transierunt et facta sunt omnia (II Cor. v). Propter hec ita videtur mulier haec postquam fidem peret sacramentum libertatis et novitatis in- duit ut deinceps prioris copulae debito non tenentur. Justum est enim ut quam injuria Creatoris alligavit, reverentia nunc et fides ejus absolvat. Propter hoc non prohibet Ecclesia ejusmodi si continentiam servare noluerint cum aliis matrimonio copulari. Potest autem qugri si contingat eum qui prior ad fidem venit conjugalem copulam non inisse, donec eum alter qui in infidelitate remanserat subsequatur, quid Ecclesia de hujusmodi facere debeat. Sed dubium non est tales postquam in fide unum facti fuerint si continere noluerint in ipsum redire debere, ac denuo Christiana devotione convenire ad prioris matrimonii (quod non sine Creatoris institutione inierant) debitum persolvendum. Hoc etiam quaeri potest si eo qui prior ad fidem venit fideli matrimonio alligato ille qui in infidelitate remansit cum illo cui se nexu adulterino junxerat ad fidem pariter subsequatur, utrum Ecclesia tolerare debent ut, post fidem susceptam, simul maneant, qui in infidelitate positi male juncti fuerunt. Sed eadem gratia interveniente et vetera omnia diluente, nihilimpedit quin bene in Christo simul permaneant, qui extra fidem Christi male sociati fuerunt. De iis etiam quaeri potest qui in infidelitate constituti cognatas suas ducunt, aut alias quascunque quibus lege Christiana sociari non poterant, si forte simul ambo ad fidem veniant, utrum Ecclesia ejusmodi copulam tolerare possit. Sed alia ratio hic est, quia baptismi gratia culpam delet, non naturam. In baptismo quod generis est in natura sanctificatur, quod criminis est in culpa excusatur. Propterea Christiana religio concedere non debet cum ad judicium ejus pervenerint, quod extraipsam quidem potuit inchoari, sed in ipsa non debet tolerari. Haec vero quae supra memorata sunt de utroque sexu simili modo pensanda sunt, sive scilicet vir mulierem suam, sive mulier virum suum in fide Christiana preveniat.
Capitulum 14
Primo gradu, superiori linea, continentur pater et mator. Inferiori, filius et filia. Quibus quoque nulle ali: persons jungnntur. Secundo gradu continentur in superiori linea avus et avia. In inferiori, nepos et neptis. In transversa, frater et soror, qui persons duplicantur. Avus enim et. avia tam ex patre, quam ex matre accipiuntur, Qus persons subsequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum quae in quo gradu subsistunt in ipso ordine duplicantur. Iste) persong in secundo gradu ideo duplices appellantur quia duo sunt avi, et paternus, et maternus. Item. duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex fllia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominantur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur. Tertio gradu veniunt supra proavus et proavia: infra, pronepos et proneptis. Ex obliquo fratris sororisque fllius velfilia; patruus, amita, id est patris frater ot soror; avunculus, matertera, matris frater et u- ror. Quarto gradu veniunt supraabavus etabavia; infra abnepos et abneptis. Ex obliquo fratris et Sororis nepos et neptis; frater patruelis, et soror patruelis, id est. patrui filius vel filia. Consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius vel filia. Amitinus, amitina, id est amitae filius vel filia. Itemque consobrini sunt qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est avi paterni frateret soror; avunculus magnus, matertera magna, id est avie tam paterne quam maternse frater et soror. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia. Infra adnepos, adneptis. Ex. obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis; fratris patruelis, sororis patruelis amittini et amitinae; consobrini et consobrinae filius vel filia. Proconsobrinus, proconsobrina, id est patrui magni, amit: magna; avunculi magni, matertera magn: filius vel filia. Quibus accrescunt propatruus et proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror; proavunculus, promatertera, hi sunt proavie paterna maternsmque frater et soror: proavique materni. Hzc species nec aliis gradibus quam scripta est; nec aliis vocabulis declarari potest. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia. Infra, trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis; fratris patruelis, sororis patruelis, amitini amitinae; consobrini, consobring; nepos neptis; patrui magni, amitm magne; avunculi magni, matertere magnae nepos neptis, propioris consobrini filius vel filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt, propatrui proamitae; proavunculi, promaterterae filius vel filia: abpatruus, abamita, hi sunt abavi paterni frateret soror; abavunculus, abmatertera, hi sunt abavie paterne maternsmque, frater et soror, abavique materni. Hzc quoque explanari amplius non potest, quam ipse auctor disseruit, Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transversa linea continentur, fratris, sororis atnepos atneptis; consobrini filieque. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per naturam rerum nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. In iis septem gradibus omnia propropinquitatum nomina continentur ultra quos nec affinitas invenirinec successio potest amplius propagari.
Consanguinitas dum se paulatim. propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodammodo revocat fugientem. Ideo autem uaque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex statibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generistot gradibus terminetur hoec modo. Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egre- diuntur isti ramusculi. Nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis, neptis sextus.
Gregorius papa VI: Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decrevimus generationem; et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad conjugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerent, separentur.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis et clericis, nec non. judicibus per Italiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis; quoniam quidam legum et canonum imperiti eximantes eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur; novo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum vel filis in quarta; nepotes vel neptes eorum in sexta: talique modo progeniem computantes et ejusmodi, sexto eam gradu terminantes. Dicunt deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere, et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum in argumento assumunt seculares leges quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum, quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes in sexto. Sic seriem genealogis terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam Ecclesie computationem usque ad nos perductam, perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero Deo annente hanc questionem discutere curavimus in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis atque judicibus diversarum provinciarum. Denique diu ventilatis legibus et sacris canonibus, distincte invenimus ob aliam atque aliam causam alteram legum, alteram canonum fleri computationem. In legibus siquidem ob nihil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut hrreditas vel successio ab una. ad alteram personam inter consanguineos deferatur. Hac igitur de causa quia hereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, ideo curavit s:cularis imperator in singulis personis singulos prefigere gradus. Quia vero nuptie non valent fleri sine duabus personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituunt personas. Jtramque tamen computationem si attente ac subtiliter fuerit perspecta idem sensisse et eadem esse in sententia atque ad eumdem terminum convenire manifestum erit. Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret in suis legibus non definivit. Canones vero ultra septem nullam numeravere generationem. Sexto quippe gradu determinato in ipSis legibus subintulit imperator. Hactenus os- tendisse sufficiat quemadmodum gradus cogna- A tionis numerentur, namque ex iis palam est intelligere quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adjicit. Ecce in iis brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum et ultra numerari debere, cum ultra sex ulteriores gradus, numerandosessedecernat. Ubi enim ait ulterioreagradus aperte indicat nonsex tantum esse gradus; sed sex finitis adhuc esse alios numerandos. Ut ergo veridicse leges sint, et veraces sint canones, dicamus hoc quod veritas habet scilicet quod non terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto, et terminatur secundum canones in septimo gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus p uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque qui secundum szculares leges dicuntur in secundo, juxta canones numerantur in primo; filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo. Nepotes vero qui ubi computantur in sexto, istic numerantur in tertio. Sic deinceps qui in legibus scribuntur, in octavo et in decimo, in canonibus definiuntur in quarto et in quinto. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est ut qui secundum canones dicuntur in sexto vel in septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo vel quarto decimo. Nam in septem gradibus sicanoniceet usualiter numerantur, omnia propinquitatem nomina continentur, ultraquos nec consanguinitas invenitur, nec nomina reperiuntur, nec successio potest amplius praerogari, nec meroriter ab aliqua geueratione recordari. Ne vero in hac computatione consanguinitatis aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere, aliam quam quidam faciunt numerationem in hacetiam disputatione duximus finiendam. Sunt enim quidam qui non a fratribus sed a filiis eorum, id est patruelibus vel consobrinis genealogiam numerare incipiunt dicentes fllios fratrum in primm computari generatione debere, quia fratres quasi quidam truncus ex. quo ceteri ramusculi oriuntur existunt. Sed nec ista graduum computatio si bene intellecta fuerit, ab ea quam superius exposuimus in sententia poterit esse diversa.
Hoc loco necessarium est exponere quemadmodum gradus cognationis numerentur. Quare in primis admonendi sumus cognationem aliam supra numerari, aliam infra, aliam ex transverso, qus etiam ex latere dicitur. Superior cognatio est. parentum, inferior liberorum; ex transverso ' ratrum, sororum eorumve qui vel quae ex iis progenerantur, et consequenter patrui, amitz, avunculi, materterz. Et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit. At ea quae ex transverso numeratur a secundo. l'rimo gradu est supra pater, mater: infra filius, filia. Secundo, supra avus, avia; infra nepos, ueptis; ex transverso, frater et soror. Tertio, supra proavus, proavia, infra pro- nepos proneptis; ex tranverso fratis sororisque, filius filia. Et consequenter patruus, amita; avunculus, matertera. Patruus est patris frater, quem. greci zarpSés zarpadiAQe vocant. Avunculus est matris frater, qui apud eos proprie, prpeir appellatur et promiscue $«w dicitur. Amita est patris soror, matertera est matris soror, quae ut supra patet $u« appellatur. Quarto gradu supra abavus, abavia, infra abnepos abneptis. Ex tranSverso fratris sororisqueneposneptis, et consequenter patruus magnus, amita magna, id est avi frater et soror. Item avuncutus magnus, matertera magna, id est aviae frater et soror. Consobrinus, consobrina, id est quicunque vel ex fratribus aut sororibus progeaerantur. Sed quidam recte consobrinos eos proprie dici putant, qui ex duabus sororibus progenerantur, quasi consororinos. Eos vero qui ex duobus progenerantur fratibus, proprie fratres patrueles vocari. Si autem ex duobus fratribus filiae nascerentur, sorores patrueles appellantur. Át eos qui ex fratre et sorore progenerantur, amitinos proprie dici. Amitie filii consobrinum te appellant; si fuerit tua amita. Item amite tuse filios, tu illos, amitinos. Quinto gradu supra atavus, atavia. Infra, abnepos abneptis. Ex transverso fratris sororisque pronepos proneptis, et consequenter propatruus proamita, id est proavi frater et soror; proavunculus, promatertera, id est proavis frater et soror. Item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini et consobrinse, amitini et. amitinz, filius, filia, propior sobrinus, sobrina. Hi sunt patrui magni, amite magne; avunculi magni, materterae magne filius, filia. Sexto gradu sunt supra, tritavus tritavia, infra trinepos trineptis; ex tranverso fratris sororisque abnepos abneptis. Et consequenter abpatruus, abamita, id est abavi frater et filia. Item sobrini, sobrinz, qui quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur, filius et filia. Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex iis palam est. intelligere. quemadmodum ulterius quoque debemts gradus numerare. Quippe semper generata queque persona gradum adjicit, ut longe facilius, sit respondere quoto quisque gradu sit quam propria cognationis appellatione quemque denotare. At agnationis quoque gradus eo modo numerantur. Sed qnia magis veritas occu-, lata fide quam per aures animis hominum infi, tur, ideo necessarium duximus, post narrationem graduum etiam eos praesenti libro inscribi, quatenus possint et ex auribus, et ex inspectione adolescentes perfectissimam doctrinam graduum adipisci.
Gregorius papa requisitus ab Augustino Anglorüm gentis episcopo quota generatione fidelea debeant copulari, dispensatorie sic rescribit. Quaedam lex Romana in republica permittit ut sive frateretsoror;siveduorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia miscantur, sicut experimento didicimus, in tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut. jam quarta vel quinta generatione fideles licenter sibi jungantur. Item Joannes dicit: Verum post multum temporis a Felice Messanse Sicilie przsule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus pater Gregorius intercetera talem dedit rationem. Quod Scripsi Augustino gentis Anglorum episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione ipsi et Anglorum genti qui nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coperat metuendo austeriora recederet, specialiter non generaliter certissimescripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit; necea intentione haec illis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fidem fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur; aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem junguntur. Sed quod adhuc illis neophytis existentibus eis primum illicita consentire, et eos verbis et exemplis instruere, et quae post de talibus egerint rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum qui ait: Lac dedi vobis potum, non escam (1I Cor. 11), ista illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erueretur, sedaliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur. Hxc ergo ego Joannes idcirco perstringenda curavi ut ii qui occasione nova dispensationis illicita matriTnonia contra hunc eruditissimum virum causantur, non generaliter quarte generationis copulam censuisse, imo venialiter simulque temporaliter permisisse cognoscant.
Asserentibus hominibus de Germanie partibus didici, quod beats; recordationis papa Gregorius dum eosad religionem Christianitatisdivina gratia illustraret, licentiam illis dedisset in quarta sese copulare generatione, quod quidem Christianis licitum non esse, dum utique se cognoverint, sed dum rudes erant invitandi ad fidem, quamquam minime scriptum reperimus, non ambigamus.
Ut consobrinam, neptem, novercam, fratris, uxorem, vel de propria cognatione, vel quam cognatus habuit nullus audeat sibi in conjugio copulare. Si quis huic tali nefario conjugio convenerit et in eo permanserit, sciat se apostolice auctoritatisanathematis vinculis esse innodatum, et nullus sacerdos tribuat ei communionem. Si vero conversus divisusque fuerit a tali copulatione dign: poenitentie submittatur, ut sacerdos loci consideraverit.
Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit, anathema sit. Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit in conjugium, anathema sit.
Interroganti Augustinoutrum debeant duo germani fratres singulas sorores uxores accipere, que sunt ab illis longa progenie generate, respondit Gregorius: Hoc fleri omnibus modis licet. Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic copulie contradicere videatur.
Cum noverca misceri grave facinus est, quia in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (Levit. xvi). Nequeenim turpitudinem patris filius revelare potest. Sed quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Gen. 1). Qui turpitudinem noverce quae una caro cum patre fuit revelare presumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit. Cum cognita quoque fratri misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta, pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus, et sancto martyrio consummatus est.
Capitulum 15
Gregorius, servus servorum Dei, Venerio Cartalitano. Fraternitatis tuae studiose sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates, quoniam quaesisti quae debuisti, jucundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro juncta cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel 8i sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur, velsi suscepte soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, durabile, perseverabile, immutabile, non momentaneum, non tranSitorium. Ait autem per seipsam Veritas, quod Deus est Verbum Dei. Ceium et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. xui, Matth. xxiv). Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante dixit Adam: Quamobrem reliquethomo patrem suum et matrem suam, et adharebit uxori suc, et erunt duo in carne una (Gen. 1; Matth. 1). Cui non contradixit Deus. Denique cum Veritas oriretur de terra in terram et visibilis in humanitate apparuit, interrogatum est si licitum esset. homini uxorem relinquere. Quod prohibens fieri vetuit, preterquam si fornicatio sola excluderet copulam maritalem. Unde protulit statim inmedium eamdem ipsam sentientiam quam ante szecula manens cum Patre Verbum inspiravit in Adam ipse confirmans quod ipse homo protulit: Quamobrem relinquet homo etc. Si una caro fiunt, quomodo poterit aliquis eorum propinquus pertinere uni si non pertineat alteri? Quod minime fleri posse credendum est. Nam uno defuncto, in superstite affinitas non deletur nec alia copula conjugalis affinitatem prioris copulee solvere potest. Sed ne- A que alterius conjunctionis sobolem placet ad affinitatis ipsius prioris transire consortium, pro eo quod verbum Domini validum est et forte, et ut inquiens dixit Propheta: Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in aeternum, et in seculum seculi proceptum posutt et non prateribit (Psal. cxLvin). Non potest per verbum suum atque praeceptum efficere duos in carnem unam et masculum et feminam, qui innumeram multitudinem sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se Veritas dicit: Non pro iis tantum rogo, sed pro iisqui credituri suntper verbum eorum in me, ut unum sint sicut tu Pater in me, et ego in te; etipsi in nobis unum sint (Joan. xv). B. Si quis temerario ausu et sacrilego in defuncto quaerit propinquitatem, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel susceptam sobolem alierius copule credens legitime sociari propinquitatis prioris; hic negat verbum Dei validum esse vel forte. Et qui tam facile vel tam velociter quzrit dissolvere, hic non credit verbum Domini manere in aeternum. Conspice terram ex quatuor locis distantibus magna intercapedine et confectam et conglutinatam, finge cujuscunque figurae vel immensitatis corpus volueris.
Capitulum 16
Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo, commatres spirituales habere valeat unam. post alteram, in quo fraternitas tua meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. 11). Itaque cum constet quia vir et uxor una caro per connubium efficiuntur, restat. nimirum virum compatrem constitui illi mulieri cujus matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur; et liquet idcirco virum illi feminae non posse jungi in copula, quae commater erat ejus cum qua idem una fuerat caro effectus.
Si quis cum commatre spirituali fornicatus fuerit, anathematis (ut scitis) percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea quam desacro fonte baptismatis susceperit, aut eum illa quam ante episcopum tenuerit, cum sacro chrismate fuerit uncta, fornicationis perpetravit scelus; legitimam tamen, si habuerit, non dimittere cogatur uxorem.
Dictum est nobis quasdam feminas desidiose, quasdam vero fraudulenter ut a viris suis separentur proprios filios coram episcopis ad confirmandumtenuisse. Unde nos dignum duximus, ut si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua corum episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem quandiu vivat posmnitentiam agat; a viro tamen suo non separetur.
De eo quod interrogasti, si ille qui filiolam suam duxit uxorem, etdeeo qui concubuit cum commatre spirituali, et de eo qui filium suum baptizavit, et cujus uxor eum de fonte suscepit, ea ratione ut dissidium conjugii fleret; si postea in tali copulatione permanere possent. De talibus sic respondendum est. Si filiolam aut commatrem suam spiritualem aliquis in conjugio duxerit; separandos eos esse judicamus, et gravi poenitentia plecendos. Si autem conjuges legitimi unus aut ambo ex industria fecerint ut filium suum de fonte suscipiant, ut dissidium flat, tale consilium damus, siiinnupti manere voluerint bonum est; sin autem, gravis poenitentia insi diatori injungatur;et simul maneant, etsi supervixerit prevaricator conjugii, acerrima poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat.
Qui spiritualem compatrem habet cujus filium vel filiam de lavacro sacri fontis accepit, et ejus uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, si nullam. habent consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Nunquid non possunt conjungi quos nulla proximitas carnalis vel in id generatio secernit spiritualis? Item simili ratione qui spiritualem habet compatrem, gener ejus fieri non prohibetur; deilla duntaxat filia quam ipse de sacro fonte non suscepit. Spiritualium quoque parentum, id est compatrum filii vel filie ante sive post compaternitatem geniti, legitime conjungi possunt. Preeter illas quibus compatres exisfunt, quia spiritualem filiam patris sui nemo uxorem ducere potest, quamvis filium ejus qui compater est patris sui si filiola patris sui non fuit, uxorem accipere non prohibeatur.
Capitulum 17
Cap. XVII. Quid distet inter cognationem sive consanguinitatem et affinitatem, et spiritualem germanitatem.
Tria quaedam sunt, id est consanguinitas, affinitas et spiritualisgermanitas;in quibus Christianorum conjugio lex indicta est. Consanguinitas est inter eos qui junguntur secundum lineam generis. Affinitas est inter eos qui genere quidem juncti non sunt, et tamen mediante genere sunt sociati. Verbi grati: Filius fratris mei consanguineus meus est; uxor ejus quae de meo genere non est, per ipsum qui est de genere meo affinie mihi facta est, et ego illi. Qui ergo de aliena cognatione uxorem ducit, cognatos suos illi affines facit, et est inter mulierem et cognatos viri, sive inter vi- rum et cognatos mulieris non quidem consanguinitas, sed affinitas, in qua similiter ut in consanguinitate contractus matrimonii prohibetur. In consanguinitate usque ad septimum gradum conjugia vetita sunt. Quedam tamen Scripture in sexto gradu, quaedam vero in septimo prohibitionemterminare videntur. Ambigua estenim locutio cum dicitur, quod usque ad septimum gradum conjugia copulari non permittuntur. Potest enim et sic intelligi, quod usque ad septimum quidem gradum prohibentur, sed in septimo conceduntur, vel quod septimus gradus ultimus est, in quo prohibentur; et post quem permittuntur. Quidam primo gradu posuerunt fllios; secundo, nepotes; tertio, pronepotes; quarto, abnepotes; quinto, abnepotes; sexto, trinepotes; septimo, trinepotum nepotes. In hunc modum septem gradus in prohibitione continentur. Qui autem patrem et matrem radicem generationis esse dicunt, filium autemetfiliam quasi truncum generationis constituunt; isti in nepotibus primum gradum computandum censent, secundum quam acceptionem ille gradus qui in superiori dispositione septimus fuit; in hacsextus esseostenditur. Gradus consanguinitatisquantumvis tendatur sursum et deorsum, copulam conjugalem non admittit, sicut de filio ad matrem et. omnes qui supra sunt, hoc est aviam proaviam, etc., et de matre ad filium; et omnes qui infra sunt. Hoc est nepotem pronepotem, etc. Similiter de patre ad filiam, vel de filia ad patrem supra et infra consideratur. Quapropter inter eos qui a latere descendunt, gradus consanguinitatis in matrimonio computantur. Quidam affinitatem quinto gradu terminare voluerunt. Alii usque ad septimumsicut et consanguinitatem observandam esse judicaverunt. Spiritualis autem germanitas sive propinquitas hoc modo custoditur. Nemo commatrem aut filiam spiritualem uxorem ducere potest. Simili modo mulier compatri suo autfilio spirituali uxor esse non potest. Filius quoque commatrem patris vel filiam spiritualem uxorem habere prohibetur. Et similiter filia compatri matris sus aut filio spirituali uxor esse non potest. In concilio Tiburiensi conceditur ut homo, defuncto compatre, suo uxorem illius ducat, si ei commater non est. Quod si verum est, similiter mulier, defuncta commatre sua, viro illius nubere potest, si ei compater non est. Quod tamen in aliquibus prohibitum reperitur,
Capitulum 18
Andivimus aliquando quibusdam uxores incognitas facie desponsantibus, alias quasdam viles personas dolo suppositas, ubi quidem si assensum suum postea ii qui dolum passi sunt, facto, quod ex intentione non fecerunt, prebere noluerint, nequaquam conjugium ratum essedebere censemus. Ex intentione enim non factum constat, nec possuntconstringi ad exsequendumid quod nec intenderunt cum facerent, nec voluerunt cum scirent.
Capitulum 19
Queritur etiam utrum si qua mulier servo nupserit liberum eum existimans, aut liber ancillam duxerit liberam putans, postea, ubi fraus detecta. fuerit, conjugium dissolvi debeat. Et sunt qui hunc dolum aliter quam superiorem judicandum putant. Nam quia hic non in persona, sed in qualitate persone solum erratur, idcirco sanctitatem matrimonii praejudicare debere censent. Sed fortassis hoc magis veritati et paci in qua nos vocavit Deus conveniat, ut ubi alterius ignorantia culpabilis non esse ostenditur, alterius dolus ad lesionem irinocentis in eo quod fraude usurpavit, Stare non permittatur.