Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 3
De cognitione divinitatisCapitulum 1
Scriptura dicit: Dewm nemo vidit unquam Joan. I); tamen fides quod non videt credit. Et exhocmeritum fidei constat non vidisse et credere. Unde pulchrum illud dictum est: Nam « si vides, non est fides. » Credit ergo fides quod non vidit; et non vidit quidem quod credit. Et vidit tamen aliquid per quod admonita est et excitata credere quod non vidit. Deus enim sic ab initio notitiam sui ab hominetemperavit, ut sicut nunquam quid esset totum poterat comprehendi, sic quia esset nunquam prorsus posset ignorari.
Capitulum 2
Propterea quippe Deus a principio nec totus conscientie humans manifestus esse voluit, nec totus absconditus; nesi totus manifestus esset, meritum fides non haberet, nec infidelitas locum. Infidelitas enim de manifesto convinceretur; et fides de occulto non exerceretur. Si vero abscondiius totus esset, fides quidem ad scientiam non adjuvaretur, etinfidelitas de ignorantia excusaretur. Quocirca oportuit ut proderet se occultum Deus ne totus celaretur et prorsus nesciretur; et rursum ad eliquid proditum se etagnitum occultaretne totus manifestaretur, utaliquid esset quod cor hominis enutriret cognitum, et rursusaliquid quod abscontidum provocaret.
Capitulum 3
Et illud nunc primum considerandum est quomodo primum Deus occultus et absconditus etlatens interim a corde humano deprensus est, ut sciri potuisset quia Deus est, vel quoderat credi. Modi sunt duoet vise dux, et manifestationes duse quibus a principio cordi humano latens proditus estet judicatus occultus Deus; partim scilicet ratione humana, partim revelatione divina. Et ratio quidem humana duplici investigatione Deum deprehendit; partim videlicet in se, partim in iis quae erant extra se. Similiter et revelatio divina duplici insinuatione eum qui nesciebatur vel dubie credebatur et non cognitum indicavit, et parlim creditum asseruit. Nam humanam ignorantiam nunc intus peraspirationem illuminans edo- p cuit, tunc veroforis vel per doctrinae eridutionem instruxit, vel per miraculorum ostentionem confinnavit. Utrumque manifestationis divine modum quo vel ratione humana Deus abhominecognitus est, vel revelatione divina homini manifestatus, exponit Apostolus dicens: Quod notum Dei erat, manifestum est in illis; Deus enim illis revelavit (Rom. I). Et deinde subjungit: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi perea qua facta sunt intellecta conspiciuntur (Ibid.). Cum enim dicit:Quod notum Dei erat, id est noscibile de Deo, ostendit nec totum absconditum, nec totum manifestum. Cum vero dicit: manifestum est in illis, et non dicit, manifestum est illis, ostendit plane quoniam uon solum revelatione divina quefacta illis fuerat, sed etiam rationehuTana in illis qure erat, notum illis factum erat. Cum autem subjungit: Deus autemillis revelavit, ostendit quia ratio humanaad haec sublimia et alta investiganda et intelligenda infirma et insufficiens omnino fuisset, nisi divina revelatio illiin adjutorium et firmamentum cognoscends veritatis adjuncta fuisset. Postea ostenso eo qui intus erat investigationis vel revelationis modo, statim deillo qui foris sit utroque, sententiam simul subjungit, dicens: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiscientur. Invisibilia enim Dei qui intus erantet abscondita erant, per ea quae foris erant et nota erant visibilia sunt visa vel in conditione rerum a ratione humana, vel in gubernatione et administratione visibiliafacta sunt revelatione divina.
Capitulum 4
Ita ergo ab initio proditus est Deus conscientiae humans et adjuta fides indiciis veritatis confessa est Deum essa, et ipsum unum. Deinde etiam trinum esse. Et in unitate quidem confessa est seternitatem et immensitatem; in :teruitateautem incommutabilitatem; in immensitate autem simplicitatem, hoc est :ternitatem eine tempore, et immensitatem sine quantitate. In Trinitate vero confessa est communionem unitatis, sequalitatem immensitatis, comvitatem eeternitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione; squalitatem immensitatissine diminutione; cozvitatern. feternitatis sine ordine vel successione. Hoc est singulis in unitatetotum, in immensitateplenum, in wternitate perfectum.
Capitulum 5
Nunc oportet per singula qui proposita sunt currentem considerare, qualiter mens humana qui» tam longe a Deo est, tanta de Deo potuerit comprehendere, vel ratione propria directa, vel revelatione divinina adjuta. Et primum usquequo ipsa humana ratio ex insito sibi lumine veritatis convaluerit, dignum est consideratione; ne si vel totum homini detur negare convincamur gratiam, aut si tollatur totum ignorantiam excusare. Itaque utrumque modum humane investigationis ordine prosequamur, quo ratio hominis vel per 8e directa velab iis quae extra se naturalia erant visibilia admonita, ad verum cognoscendum enisa est.
Capitulum 6
Et primum quodin ea erat (quoniam et hoc illi erat primumet principale speculum veritatis contempland:;) inspiciamus. In eo igitur primum et. principaliter invisibilis Deus (quantum ad mani festationem expositum est) videri poterat quod lius imagini et similitudini proximum et cognatum magis factumerat. Hocautem ipsa ratio erat. et mens ratione utens quo ad primam similitudinem Dei facta erat, ut per se invenire posseteum a quo facta erat.
Capitulum 7
Non enim (ut id loquamur quod primum occurrit) et scientibus nihil minus esse potest, seipsam B esse aliquid ignorare potest, cum ex hisomnibus quae in se (hoc est in corpore suo) visibilia videt nihil se esse vel esse posse videt. Secernit ergo et dividit se per se ab eo toto quod visibile videt. in se; et invisibilem omnino se esse videt; in eo quod se videt, et tamen videri se non posse videt. Videt ergo invisibilia esse; quae tamen visibiliter non videt, quia se invisibilem esse videt et tamen visibiliter non videt.
Capitulum 8
Cum ergo de se dubitare non possit quoniam est (quia se ignorare non potest) cogitur ex se et hoc credere quod aliquando se co»pisse meminit; quoniam non semper est, quia se nescire non potest cum est. Cum ergo per se et in se co»pisse et. initium habuisse videat, nec hoc ignorare potest. Quoniam cum non fuit, sibi ipsi ut esset initium et subsistentiam daro omnino non potuit.
Capitulum 9
Cap. IX. Quod Deus est e quod sine principio est. Ut ergo inciperet quod non erat ab alio factum est qui erat. Quem idcirco ipsum esse ab alio non ccepisse necesse est; quoniam qui ab alio esse accepit primus omnibus existendi auctor esse non potuit. Non ergo ab alio accipere esse potuit qui omnibus esse dedit, quem propterea semper fuisse etnunquam copisse fateri oportet; quoniam omne quod aliquando esse incopit auctorem habuit per quem coepit. Constat ergo nec dubitari ullo modo potest quod ille per quem ccpit quod non semper fuit nunquam capit, sed semper fuit. Illum autem rerum auctorem et primum principium hoc modo ratio investigat; et inventum pietas veneratur, et adorandum fides pradicat Deum.
Capitulum 10
Hoc autem ratio inventum in se probat, et in his quae videt extra se; quia ortum et occasum habentia cuncta, sineauctorenec originem habere possent nec reparationem. Quae in toto aliquando coepisse idcirco dubium esse non potest; quia et in partibus suis sine cessatione quotidie et oriri videtur quod non est et praeterire quod est. Omne autem quod mutabile est, aliquando non fuis8e necesse est; quia quod stare non potuit cum prossens fuit, indicat se aliquando non fuisse priusquam fuit. Sic respondent qui foris sunt iis que intus videntur ad veritatem comprobandam et auctorem suum natura clamat quae seab tam ostendit.
Capitulum 11
Itaque ratio per rationem Deum esse et venit alia ratio quae non solum esse D unum esse cttrinum comprobaret; at pri se deinde per ea quae erant. extra se fact dum se. Una pietas, una devotio, una Dominum unum et Deum unum. Sic dixi comprobavit in se, ne schisma mentium plura principia: etnon esset certa salus. E esse et consonum magis veritati et consei natur: principium unum etfinem unum habere possent conversionem quae ab ill rent omnia. Alioqui dissipationem esse tatis sine capite et principio et moderatore mavit illi natura foris, et contestata est dem veritatem; et dixit opus unum et a unum; et concordia una consilium unum administratio providentiam unam. Et m: tus est Deus unus, creator unus, moderat et rector; quia totum unum ei un lum.
Capitulum 12
Approbavit haec ratio et acquievit, et di: unus, nec collectione diversorum ne turl ceret; nec compositione partium, nemasi maret; nec similitudine multorum, ne pl superflua vel singularitas imporfecta ap Omnis enim unitas in similitudine sola coi Plurimorum, aut imperfectionem ostendit si minus habent singula, aut superfluam ( tionem in toto, si perfecta sunt universa. est in his omnibusunitas vera, sedzemula. lum hoc unitatem, quia quodammodo ap. quant ei; sed non contingunt ad illam, qt unum non est ;et quod sunt vere unum no sed uniuntur tantum et accedunt ad se. E lis simul esse et convenire in unum, unur Nec tamen unum vere sunt; quoniam ess ternon sunt, necestunum totum quod sunt autem unum oportet esse, et essentialiter esse, et immutabiliter unumesse, et summi ease. Quod enim essentialiter unum est, ver: est: quod immutabiliterunum est, summe est. Quod autem inutroque bonum est, me: utrumque quam alterum tantum. Et bonc essentialiter unum esse; et immutabiliter esse; et utrumque esse melius est. Deus summum bonum est, et non potest deesse mo bono bonum quod melius est. Et suade optimo dare, quod melius est bonum. Et: fatetur Deum suum et auctorem suum, et: pium suum unum esse; quoniam hoc meli et vere unum esse; quoniam substantialitc et summe unum esse;quoniam invariabilit:
Capitulum 14
Clamat creatura foris et probat ipsa rationem hane, et commendat quoniam ita est. Et demonstrat summa pulchritudo operis perfectam esse sapientiam conditoris. Kt apponit se perseverantia decoris ipsius. Et quod non minuitur quod institutum est primum bonum. Et dicit quod lerna est sapientia ejus et minui omnino non potest, nec decrescit aliquando plenitudo sensus illius a consummatione. Et exit ratione cum atlestatione alia; et videt quoniam voluntas Dei aeterna est; et ita sentire bonum est. Et quoniam hoc probat opus ejus quod non mutatur; et ordo universitatis idem perseverans. Et adjicit ipsa rationem, quoniam nihil novum Deo est ut illud lunc vel nunc amare incipiat quod prius non noverit; aut oblivisci sicut homo dilectionis antiqua, ut in memoriam non veniat quod prius cognitum fuerat; auterrare bonum existimans quod malum est, ut diligat illud quod non oportet; et postea, quasi poenitens et mutans cor et affectum varians cum ceperit agnoscere errorem suum. Quia haec digna Deo non sunt, nec probat ratio ut ita sentiamus de illo qui sapiens est et bonus €t perfectus; et non invenitur mutabilitas in 0 ulla, cum omnia genera mutabilitatis fuerint in consideratione adducta; sive quae in corporibus inveniuntur, sive quae spirituum naturam contingunt.
Capitulum 15
Omne enim corpus aut loco mutatur, aut forma, ut tempore. Et qui forma mutantur: aut augmentum suscipiunt, ad diminutionem, aut alterationem. Et quaealterationem quidem suscipiunt non illis accedere quidquam videtur quod non erat, aut quod erat recedere probatur; sed quod erat tantum alteratur, et aliter habetur. Et non fit sine loco hoc quoniam partes locum transmutent in eodem consistente toto; et non fit tamen nisi secundum locnm; nec tamen dicitur secundum locum propter totum quod locum mutat, sed apparet tantum forma alia in toto propter parfes que locum mutaverunt. Et ideo haec mutatio setandum formam dicitur; quoniam hmc in toto manifeste videtur. Et non dicitur secundum locum (cam tamen in partibus secundum locum sit) quoniam haec manifeste non videtur. Et non est forma aliquid omnino nisi dispositio partium in ioto;etcum haec mutatur (quia partes locum mutant) mutatur forma in toto, quia dispositio partium. mutatur quae est forma totius. Et ita mutatio forme in toto fleri non potest sine mutatione loci in partibus. Sed non dicitur mutatio loci nisi cum totum locum mutot consistentibus partibus in toto. Sic mutatio temporis sequitur mutationem loci et forme; et non est unquam. sine ipsis in corpore. Quoniam secundum has 80lum ordo inest; et successio qui tempus vocatur. Item considerandum est quoniam ex his tribus mutationibus duae extrinsecus fiunt; quoniam non mutant esse rei, sed circa rem aliquid; hoc est mutatio loci et temporis. Iterum prima mutatio secundam et. tertiam infert, quoniam causa illarum est. Secunda autem tertiam, quoniam causa illius est. Tertia vero tantum infertur et non infert, quoniam effectus solum est. Sola autem mutatio formae intrinseca vocatur; quoniam non circa rem, sed in ipsa re mutat aliquid: ét ipsa tamen non fit sine mutatione loci et temporis.
Capitulum 16
Post has mutationes corporum (quibus subjacent quae corporaliter mutantur omnia) transimus ad spiritualem creaturam, mutabilitatem ipsius considerantes; si quarum mutationum illi conveniat, et si qua alia mutatio quae extra corporum naturam sit, in illam cadat. Et videmus quod spiritus omnino nec augmento partium crescere potest quoniam corpus non est, nec decrescere diminutione, quoniam simplex natura est; et tamen affectu et cognitione mutatur spiritus. Et transit de hoc in illud; et variatur et vicissitudinem suscipit gaudii, doloris et poenitudinis et voluntatis; et crescit scientia et oblivio in eum cadit; et variat cogitationes et succedenter intelligit; et est quasi forms mutatio ista in eo mutatio scientizet affectus. Et sequitur istam temporalis mutatio; et subjacet tempori propter ista quae variantur in eo. Nec ambiguum hoc ulli est de spiritu creato, quoniam tempore variatur secundum haec quae eadem non permanet in ipso. De mutatione vero loci magna inter conquirentes ambiguitas generatur; quoniam sunt qui dicunt nullum spiritum mutari loco posse: quoniam locus proprie corporis sedes sit et capacitas corporis quae determinatur secundum corpus; aliquando quod in illa est, aliquandoin quo est ipsa. Et non est corpus locus; quoniam locus non est aliquid, nec ponit aliquid locus; sed quasi inane et vacuum ubi corpus est vel esse potest, et non est corpus ipse. Nec tamen vocatur locus nisi determinatus per corpus; vel quod in ipso est secundum finem dimensionis ubi desinit corpus et ultra non est; sive secundum corpus quod locum continet, sive secundum ipsius corporis cire cumscriptionem; quoniam intra ipsam corpus non est. Ita nihil posse esse in loco nisi quod dimensionem habet corporalem et circumscriptionem; quoniam locus secundum dimensionem corporis constat et circumscriptionem; et non posse ullo modo hoc spiritui convenire qui corporalis quantitatis expers est. Propterea corpori 80li in loco esse et loco mutari et tempore. Spiritui autem creato in loco non esse; quoniam corpus non est, nec loco mutari sed tempore. Spiritum autem creatorem nec in loco esse nec loco mutari, quoniam corpus non est, nec tempore mutari, quoniam invariabilis omnino est. Propterea soli corpori recte assignari; et hoc aliquid esse quoniam definitum est. et hic alicubi esse quoniam circumscriptum est; et nunc aliquanda esse quoniam variabile est. Spiritui vero creato convenire; et hoc aliquid esse quoniam definitus est, etnuncaliquando essequoniam variabilis est; sed non hic alicubi esse quoniam circumscriptus non est, qui dimensionis capax non est. Creatorem vero spiritum: nec hoc aliquid esse quod definitus non est, nec hic alicubi esse quod circumScriptus non est, nec nunc aliquando esse quoniam invariabilis est; presentem tamen veraciter etessentialiter omni quod hoc aliquid est, et omni quod hic alicubi est, et omni quod nune aliquan. do est; quoniam in omnibus est, et ubique est et semper est. Semper sine tempore, ubique sine loco, in omnibus sine termino et definitione. Et nos quidem horum considerationem sublimem nequaquam falsitatis arguimus; verba tamen supra capacitatem et possibilitatem minorum, etsimplicium intelligentiae fortia nimis judicamus.
Capitulum 17
Cap. XVII. Quod Deus essentialiter est, et vere est; et in. omni creatura sive natura, sine sui definitione; et in omni loco, sine circumscriptione; et in omni tempore, sine vicissitudine vel mutatione.
Censemus autem et omnino ita oportere approbamus multo sanius et commodius veraciter affirmandum quod Deus substantialiter sive essentialiter et proprie et vere: et in omni re sive natura, sive essentia est sine sui definitione; et in omni loco sine circumscriptione; et in omni tempore sine mutabilitate. Nam id quod quidam insipientes, imo solam carnem sapientes et quae carnis sunt solum considerantes existimant quasi corporalium sordium et pollutionum inquinationes Deum contingere possint si rebus omnibus essentialiter vel substantialiter inesse dicatur; tam frivolum est ut [nec responsione sit dignum cum et ipse Spiritus creatus corporeis sordibus inquinari non possit. Si enim spiritus Sordes corpore contingunt, dicant ipsi quomodo anima humana in carne posita immaculata esse possit, cum carnis humanae sordibus nulla inquinatio vel pollutio major inveniri possit? Dicant decarne leprosi (cujus etiam contactum homo sine horrore sustinere non potest) quomodo animam sanctam et justam non inquinet, quae in tantum in ea sine pollutione vivit, ut ex ea etiam a pollutione emundetur ? Postremo respondeant utrum potius concedendum de Deo existimant, quod nusquam sit Deus, an quodubiquesit. Quod 8i ab urdum est omnino confiteri quod Deus nusquam est, cogantur necesse est, ipsi suo judicio id quod ad dictum etiam commodius et pulchrius suscipitur, confiteri quod alicubi est. Qui enim vocibus servire elegerunt potius quam veritati, et id solum respuendum putant quod aures vulgaritatis obhorrent, justum est ut in hoc quoque a sententia sua non declinent. Dicant ergo si hoc auribus efferrre priesumant quod Deus nusquam est; et non statim ex eo consequi arbitrentur, quoniam quod nusquam est ipsum omnino nihil est. Si ergo convenienter dici non potest quod Deus nusquam est, quem esse et verius omnibus quie sunt esse necesse est credi, dicant ubi est. Si enim alicubi est, et ubique non est, est ubi et est ubi non est; et jam localisfit Deus; mino et fine concluditur quod omnino impc est. Fatendum est itaque et sine dubitatio fitendum quod divina natura quae pro im tate sui nusquam deesse potest in omni raciter et essentialiter est; nec tamen loc« prehenditur ullo, quoniam omnino incircur tibilis eat. Est ergo ubi est totum quae cc totum et penetrat totum; nec sine ea esse aliquid ex omnibus quae facia sunt ab es nec pro sui simplicitate dividi, nec pro st tate maculari, nec pro sui immensitate ull comprehendi potest.
Capitulum 18
Sane de spiritu creato hoc commodius d ad intelligentiam hoc accomodatius esse fa ut non solum in loco esse, sed localem es nuntiemus sine dubitatione. In loco quider niam hicalicubi presens cernitur; locale quoniam cum sit alicubi non ubique inv Omne enim quod definitum est, secundum t locale est; quoniam in eo ipso quod finem minum habet locum habet, et determinat Bicut determinatum est in loco. Sed cor[ mensionem habens loco circumscribitur; qu ei secundum locum principium medium « assignantur. Spiritus vero quoniam dimen: non capit (sed definitione sola terminatu cumscriptionem quidem non recipit loc; Ten loco quodammodo concluditur, quonia hic alicubi praesens sit totus, alibi non inv Itaque corpus locale est, quoniam loco oii cribitur; spiritus autem quoniam in loco pe sentiam nature et operationis concluditur lis et ipse jure nominantur. Spiritus autem! tus, quoniam omni loco praesens est, neo ullo in loco concludi aut circumscribi pote raciter in omni loco esse dicitur; nec tame lis aliquando ratione ulla appellatur. Non tamen quosdam ab omni spiritu locum un liter removere voluisse; quoniam secundi mensionem solum et circumscriptionem «x lem locum constare probaverunt. Sed hori D supra diximus, consideratio nimis a cor existimatione et possibilitate recessit. Ma, tem ea ponenda in usum loquendi quae 8e: accomodant; et nihil a latere ingerant alie: veritate.
Capitulum 19
Nunc diximus quomodo ratio vera proba Deus unus est, et quae ad unitatem deitati tant vera esse considerat. Deinde etiam ar commendat quod non solum unus, sed et est Deus. Et habet hujus quoque investigt et considerationis bone a Deo exemplaria Deus enim quiin se videri non potuit, i opere manifestatus est; et vidit eum ratio na non in se; quia invisibilis fuit; sed 1n: tudine sua quoniam ad hoc facta est ut videatur in ea Deus.
Capitulum 20
Nam sicut sapientia hominis non videtur nisi sb ipso homine donec exeat et manifestetur per verbum, ita sapientia Dei invisibilis fuit et non potuit cognosci nisi ab ipso solo cujus erat, donec manifestata est per opus suum. Et erat ipsa sapientia. verbum. Sed quasi verbum intrinsecumet absconditum quod omnino sciri non posset nisi per verbum extrinsecum manifestaretur; quemadmodum cogitatio hominis quasi intrinsecum verbum illius est quod latet et absconditum est donec reveetur per prolatianem oris; et est ipsa prolatio weis verbum similiter ut verbum est cogitatio cordis. Sed verbum quod manifestum est prodit et revelat verbum quod occultum est. Sic et in Deo verbum intrinsecum et occultum et invisibile verbum fuit cordis ejus; et sapientia erat hoc verbum et invisibile, donec manifestatum est per verbum extrinsecum quod visibile factum est, quod erat opus ejus. Sicut per verbum oris matifestatum est verbum cordis; sic loquitur omnis natura ad auctorem suum, et indicat quod factum est opificem intelligendi sensum habentibus.
Capitulum 21
Cap. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa.
Et sunt in his simulaera quaedam quasi de longe significantia et habentia similitudinem pro parte. Quaedam vero expressa imagine, et perfecta. emulatione consignata, claram demonstrationem eficiunt. In his ergo citius quod invisibile Dei est agnoscitur in quibus evidentius manifesta deflaratione demonstratur. Ea namque perfectius auctorem suum manifeslant; quae illius similitudini vicinius appropinquant. Hoc autem est ipsa rationalis creatura, quae excellenteret proprie ad. illius similitudinem facta est; quae tunc citius creatorem suum (quem non videt) agnoscit, cum eipsam ad illius imaginem factam intelligit. ln hoc ergo primum Trinitatis vestigium inventum est cum agnoscere coepit ipsa quod erat in ae, ei ex eo consideravit quod erat supra se. Vidit enim quod ex ipsa nascitur sapientia quae est in ipsa; etdiligit ipsa sapientiam suam, et proceditamorex ipa;etsapientiasuaquo amateam genitam de se, et inse manentem non dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno: mens, sapientia et amor: et. tsi mens et sapientia de mente; et de mente et sapientia amor; et surgit Trinitas quedam, et unitas non recedit, et sunt simul Trinitas et unitassecundum potestatem et imaginis virtutem. Et conscendit mens ab istis per haec illuminata, et considerat crentorem suum sapientem esse et sapientiam habere, et ex ipso esse sapientiam suam; Dec fuisse unquam sine sapientia, quoniam semper sspiens fuit. Et quod semper sapientiam suam ipse dilexit et semper amorem habuit ad sapientim suam, et erat coseternus amor sterno et coteternae sapientiae illius.
Capitulum 22
Rursum considerat quod non potest in Deo esse aliquid diversum ab ipso, et quod unum est totum quod est; et propterea vero est Trinitas, et unitas manet. Quia enim ibi est qui a nullo est, et est ibi qui ab illo est, et pariter cum utroque qui ab utroque est, Trinitas est. Neque enim qui a nullo est, esse potest ille qui ab alio est; et qui ab utroque est, vel ille qui a nullo est, vel qui ab illo tantum est, esse potest. Itaque Trinitas est vera, et unitas manet perfecta, quoniam in Deo nihilesse potest quod Deus non est. Natura siquidem indivisa et unitas vera scissionem prohibet; discretio vero et proprietas Trinitatem docet.
Capitulum 23
Posuitque nomina fides quibus significaretur quod creditur; et dictus est Pater in Trinitate, quia ab ipso Filius erat, qui de ipsius substantia erat. Qui enim gignit et de sua substantia gignit; id quod ipse est, gignit. Et propterea a quo erat quicum ipso erat idem quod ipse erat. Pater dictus est; quia ab ipsoerat Filius. Qui autem ab utroque erat, utriusque Filius non erat, ne duo essent patres unius Filii; et Pater qui Filius diceretur, et confunderetur Trinitatis discretio; sed Spiritus sanctus Patris et Filii, procedens a Patre et Filio. Et professa est fides catholica Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et est. Pater qui Filium habet; et Filius qui Patrem: Spiritus Sanctus qui a Patre est et Filio. Et est quidem Pater Spiritus, quoniam Deus est. Et est Pater similiter sanctus, quoniam Deus est. Sed voluit fides unam in Trinitate personam distinguere, cum diceret Spiritum sanctum. Ipse enim est qui ad sanctificationem datur, cum inspiratur sanctificandis. Et non tantum venit sine Patre et Filio, quoniam Trinitas est indivisa.
Capitulum 24
Cap. XXIV. Quomodo Spiritus sanctus a. Patre et Filio mittitur aeterna processione ab illis, et temporali adventu ad nos.
Sed inspirari a Patre et Filio: hoc est illi venientem esse a Patre et Filio. Quod aeternum illi est ne nomen sit perfunctionis qui datur ex tempore et accipitur; quia temporale non est illi esse a Patre et Filio, sed aeternum. Pro quo dari dicitur: cum venit a Patre et Filio; quia est a Patre et Filio quod aeternum est, et non temporale illi. Sicut Spiritus sanctus donum Dei est; quia donum est Patris et Filii. Et cum datur ex tempore datur et datur a Patre et Filio; et dari a Patre et Filio, non aliud illi est quam cum datur esse a Patre et Filio; ex eo quod aeternum illi est a Patre et Filio. Et est in Trinitate Pater, et Filius et Spiritus sanctus. Pater a seipso; Filius, a solo Patre; Spiritus sanctus a Patre et Filio. Et quia una natura et una substantia; una trinitas est in una natura et una substantia. Et cum mens una quae discreta sunt et propriain trinitate considerat, tria invenit, et tres confitetur. Cum vero quod idem est tribus attendere ccpit unum ostenditur.
Capitulum 25
Cap. XXV. Quare tria illa ineffabilia in deitati persona tres dicuntur, et tria in huma nitate non dicuntur.
Et surgit rursus ex adverso alia dubietas, et pulsat mentem profundo rerum caligantium; et exit quaestio et interrogat seipsam ratio; quare tria illa quo in Deitate reperta sunt. personae dicantur; cum in trinitate illa quam in. semetipsa primum mens reperit tria similiter inventa sint, nec tamen tres personas in se mentem rationalem continere, aut tribus personis constare animam rationalis consideratio patiatur. Et diligenter conquirat ratio quare ita sit, cum nec ita esse dubitare liceat, nec quomodo sit facile scire possit. Et tamen videt aliquid ex eo quod totum non videt, nec ignorare permittitur quod non sinitur apprehendere. Videt eniin quoniam qui in mente sunt non vere idem sunt quod est ipsa mens. Separantur enim a mente haec aliquando; et cum adfuerint recedunt, et redeunt iterum cum abierint et variantur circa ipsam, nec vere sunt idem cum ipsa, sed quasi affectiones quaedam et formsze ipsius, quibus non sit hoc aliquid esse, sed ad "esse tantnm ei quod est hoc aliquid. Itaque cum sit homo ipse persona, haec autem tantum affectiones quaedam adh:zerentes persone et circa ipsam existentes inveniantur; non est omnino eis proprium esse persona, sed persona inesse tantum. Cum autem qui in Deo sunt aliud ab ipso esse non possunt, quasi nec accidentia aut affectiones ex tempore mutabiles sive separabiles natura incommutabili essentis, et cui idem sit totum esse quod est: Convenire tria in eo veraciter praedicantur, et tribus unumesse; et proprium idem esse zeternum et perfectum asseritur. Et dicuntur tria tres persone, non tres essentiz; quia. natura in tribus est perfecta singulis, et tribus in divisa. Et ideo dicuntur personz, quia Deus sunt et unus Deus tres, quia una deitas in tribus.
Capitulum 26
Cap. XXVI. Quare potentia Patri attribuitur, sapientia. Filio, bonitas sive benignitas Spiritui sancto.
Attribuitur Patri potentia, et Filio sapientia, et Spiritui sancto bonitas sive benignitas. Et discernuntur quae communia sunt. In quibus non dicitur quidem quod non est; tamen quod est tacetur, ne credatur quod non est. Dicitur enim. Pater potens: et est Pater potens; et non solus Pater, quia potens est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et non tres potentes, sed unus potens. Quia potentia una in natura una, et. substantia una. Et est Filius sapiens, sed non solus, quia sapiens est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et non tres sapientes, sed unus sapions. Quia sapientia una in natura una et substantia una. Et dicitur Spiritus sanctus benignus et bonus; et est quidem benignus et. bonus Spiritus sanctus; sed non solus Spiritus benignus et bonus est, sed bonus est et benignus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nec tamen tres benigni et tres boni, sed unus benignus et unus bonus; quia benignitas una, et bonitas una in natura una, et substantia una. Sed cavit Scriptura conscientiae humane ne erraret in Deo suo similia hominibus qui non erant in ipso arbitrans, quoniam ab omnibus sumpta erant vocabuln quedam, non ad omnem similitudinem sed ad significanda quae Dei erant supra homines; et erat aliquid simile ibi ne imitatio aliena esset, sed non totum, no idem crederetur quod in tantum differebat; et dictus in deitate Pater, quoniam ibi erat a quo erat qui de sua substantia erat. Sicut qui gignit desua substantia gignit, et non est qui gignit ipse quem gignit, sed alter ab altero. Et non altera natura gignentis et geniti. Et erat in hoc similitudo inter divina et humana; et propterea ex hoc dictus est Pater et Filius, quia genuit ifle, et iste genitus est. Et non est qui genuit Pater, iste qui genitus est Filius; et tamen quia natura una est gignentis et geniti; et substantia una non alius est. gignens a genito, quia Deus est; et Deus unus, gignens et genitus, quia deitas una gignentis et geniti. Propterea unum inventi sunt in illo quod Deus erant; quia unum erant totum quod erant; sed non unus in uno, quia Pater erat qui a nullo erat; et Filius qui a Patre erat; et Spiritus sanctus, qui ab utroque erat, qui Filius non erat; quoniam ab utroque erat et zqualiter erat, et dictse sunt tres personae tria haec; quia unumquodque trium totum hoc erat; et persona erat; nec tamen una persona, quia unum hoc totum; sed tres personze, quia tria in hoc uno, et hoc unum totum: et haectria tres persong, et hoc unum unus Deus; et hiec tría hoc uncm, et tres personae unus Deus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Dictus est ergo Pater quia de sua substantia Filium genuit, et erat in hoc similitudo. Sed ne putaretur prior Pater Filio sicut semper in hominibus est; et nunquam aliter esse potest nisi Pater Filium antecedat; propterea potens dictus est Pater non quod solus erat, quia potens erat et Filius et Spiritua sanctus; sed solus dicendus erat potens, quia de ipso solo magis dubitari poterat quasi de priore et antiquo et annorum numerositate defecto. Et dictus est Filius sapiens, non quod solus erat, sed quia de ipsa solo magis dubitari poterat quasi de posteriore et aetate adhuc immaturo et sensu imperfecto. Idcirco dictus est pater potens, ne putetur prior Filio; et Filius sapiens, ne credatur Patre posterior; et Spiritus sanctus bonussive benignus, ne crudelis existimaretur Deus et consternaretur ad eum conscientia humana, si Spiritum habere diceretur Deus, et non additum fuisset sanctus vel benignus. Quoniam spiritus per se rigorem quemdam significare videtur, et crudelem denotare.
Capitulum 27
Cap. XXVII. Alia ratio quare illa quo secundum substantiam dicuntur et communia sunt: personaliter sunt discreta.
Preterea propter simulacrum suum quo est inventa Trinitas summa et ipsum similiter trinitatem preweferebat quasi vestigium quoddam et imaginemineffabilis Trinitatis. Etin ipso hoc ita erat; quoniam in menterationali quasi potentia qusdam et vis quredam erat ex qua esse posset quod nondum erat. Et ex ea natus est intellectus qui solum sapientia ejus erat; et sine ipso men: ientia non erat: et processit novissime amor sive gaudium. mentis ad sapientiam suam; et ipsc solum dileetio erat, quia sine ipso in mente et sapientia dilectio non erat. Et gositasunt hwenomina ad proprietatem, quia unumquodque per se erat; et distincta. sunt tria haec: primum potentia a qua. sapientia. erat; deinde ipsa sapientia, quc de potentia nata fuerat; novissime amor qui de potentia simul et sapientia processerat. Et distinguebantur hacc, quia prorsus h:ec idem non erant qui separabantur ad invicem, et non constabant in uno. Propterea in mente rationali aliud potentia erat quia prior erat sine sapientia et adhue sapientia non erat. Et vennit postea sapientia, et eum potentia esse coepit, quasi aliud in alio. Et erant jam duo, potentia et sapientia: et additum est tertium. Et. tria esse coeperunt, potentia, ct sapientia, et amor. Et non erat potentia de aliquo, et de ipsa sapientia. erat; amor autem de potentia, et sapientia praxcesserat. Et non erat potentia sapientia, quia polentia, ante sapientiam erat et de. ipsa sapientia exierat. Neque rursum amor potentia vel sapiontia dici poterat; quia processerat tantum ab ipsis, et ipsa aliquando sine ipso extiterant. Et erant tria haec discreta in anima; et in his tribus Trinitas animae inventa est. Et. ascendit anima ab his ad summam Trinitatem, et invenit ibi Patrem qui ad nullo erat, sicutinse potentia; et filium qui a Patre erat, sicut in se sapientia; et Spiritum sanctum qui a Patre et Filio erat, sicut in se dilectio a potentia et sapientia processerat. Et ideo potentiam Patri tribuit, quia in se similitudo fuerat illius; et sapientiam Filio, quoniam hac in se imago illiuserat, quae a potentia orta erat; et dilectionem Spiritui sancto attribuit, quoniam in se a potentia et sapientia processit, sicut Spiritus sanctus a Patre et Filio, quae dilectioest Patris et Filii. Et sic quidem distinxit veritatem ad imayginem per quam invenerat veritatem, ut quod hic proprium inventum est ad significationem, illic quasi singulare diceretur ad proprietatem. Et tamen quia Deo totum quod est, esse unum est; et non potest diversum inveniri quod in simplici matura idem est, neque unius esse potest quod alterius non est, ubi idem est unusest quod alter est. Cum enim potentia Patris aliud non sit quam essentia ejus, neque sapientia Filii aliud quam essentia ejus, neque amor Spiritus sancti aliud quam essentia ejus, necesse omnino est ubi una est essentia unam esse potentiam, unam sapientiam, et unam dilectionem; et communem esse, tt totam esse, et proprie esse, et :qualiter esse. Itaque potentia Patris est, ct Filii est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et «qualiter cst. Et su pientia Filii est, et Patris est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et aequaliter est; et amor sivo bonitas Spiritus sancti est, et Patris est, et Filii est, et proprie est, et aequaliter est. Et quia Deo habere idem est quod esse, et omne quod in Deo est, aliud quam Deus esae non polest, Pater potentia est ct Filius potentia est, et Spiritus sanctus potentia est; et una potentia quia una essentia. Similiter Pater sapientia est, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: et una sapientia. quia essentia una. Et Pater est dilectio, et Filius dileetio, et Spiritus sanctus dilectio: et dilectio una, quia essentia una. Sed Pater potentia estet potentia nullius st, quia a nullo est; similiter et sapientia est Pater ct nullius sapientia est, quia a nullo est. Dilectio est Pater et nullius est dilectio, quia a nullo est. Filius autem. potentia est et Patris potentia est, quia a. Patro est. Sapientia Filius est, et sapientia Patris est, quia a Patre ost. Spiritus sanctus est dilectio Patris et Filii, quia a Patre eL Filio est. Ubi diligenter eavendum ne communione confundatur quod distinguendum est, neque singularitate listinguatur, quod proprium est: hoc est cum personas in Trinitate distinguere volumus, non attribuamus uni quod alteri commune est, neque cum substantiae unitatem demonstrare assignemus alteri, quod uni proprium est.
Capitulum 28
Cap. XXVIII. Quod vest igium Trinitatis non solum in. rationali creatura sed, etiam in corporea reperitur,
Ecce demonstravimus vestigium aliquod Trinitatis summae quantum valet rhtio humana de modico quod suum est, et datum est illi et est in illa, et modicum est ad perfectum totum. Tria enim invenit in se et ex his Trinitatem deprehendit quae erat suprase. Et contestata est illi natura foris, sicut de unitate deitatis. Et apparuerunt tria foris signa Trinitatis, sed non imago ut illa quae intus erant: et hiec ipsa imperfecta similitudine erant. Erat enim potentia intus, et sapientia, et amor. Et tria h»c imago erant potentim Creatoris; et sapientize, et amoris, quia hie erant et ibi erant. Sed hic in imagine erant, ibi in veritate; tamen utrobique erant, et idem erant, quia hoc hic erat quod ibi erat. Sed quod hiceratimago erat, quod ibi erat veritas erat. Foris autem potentia non erat, sed signum tanium; neque sapientia sed signum tantum; neque amor vel bonitas, sed signum tantum; nec et ipsa signa, neque potentia erant neque sapientia neque amor sicut intus, sed signa tantum potentiz, sapienti: et amoris. Potentic. enim signum fuit rerum immensitas; sapientie pulchritudo; bonitatis utilitas. Et non erant'ipsa Signa potentin vel sapientia, vel bonitas; sed tantum signa eorum attestantia, his quae intus erant propria. Kt probata est Trinitas vera in operibus suis; nec potuit ratio his adjicere quidquam quae perfecta erant, neque tollere aliquid qua constabant discreta. Sunt enim tria hec qu: omne rationale perficiunt, nec sine his perfectum est aliquid. Similiter ad omnem effectum. concurrunt tria hrec, quorum siquid defuerit, nihilabsolvitur; el si adsint pariter omnia consummantur. Hsc gunt potentia, scientia et voluntas; ex quibus si tollas unum aliquod, per- fectionem imminuis; si cuncta pariter constituas, nihil deesse confiteris. His ergo et ipse rerum conditor opera sua perfecit, et constat ipse perfectus, quoniam in ipso perfecta sunt quae neque in parte augeri possunt, quia plenasunt; neque in toto consummari, quia perfecta sunt; neque in unitate dividi, quia. unum sunt.
Capitulum 29
Et quaecunque de Deo dicuntur, et creduntur veraciter in Deo: ad haec tria referuntur et constat in histribus in ipso, quibus, ut dictum est, si quid tollas perfectum non est quod relinquitur; si quid adjicere coneris, majus non est quod explicatur. Si enim fortem dicis et incorruptum et incommutabilem et invincibilem et caetera quae similia sunt, hic totum hoc potentis est; si providum, si inspectorem, si scrutantem occulta, et intelligentem, hoc totum sapientie; est; si pium, 8i mansuetum, si misericordem, si patientem, totum hoc bonitatis est. Et non potest his adjicere veritas quidquam, quia totum in his continetur quod perfectum est et verum: ideo tria haec veritatem monstraverunt in simulacro perfecto et persuaserunt nihil adjiciendum tribus; quia hoc perfectum est, et nihil tollendum quoniam aic constat consummatum: et tria hiec in Deo erant unum; et Deo unum erant, sed distincta inventa sunt hic ubi non erant unum; et. propterea Trinitatis imago facta sunt. Et secuta est consideratio proprietatem inventam hic usque ad ineffabilem Trinitatem; et distinxit ibi proprium quod proprium hic erat tentum, et differens inventum est; ibi autem in uno erattotum et unum totum.
Capitulum 30
Nunc ergo diximus quomodo ratio humana primum et in se Deum esse reperit et extra se approbavit et quomodo adjudicavit; quod unus est Deus, et simplex natura; et immensus et zternus. Magnus et non quantitate; simplex, et non parvitate. Et quod trinus est sine divisione unitatis; et unus sine confusione Trinitatis. Et quomodo Trinitas summa inventa est per eam qus erat imago illius in nobis; et quomodo arguit non esse personas, tria in nobis; et in Deo tria esse personas, quia Deus sunt. Et. quomodo tribus nihil adjici potest quia perfecta sunt; nec demi aliquid, quia discreta sunt. Et quomodo distincta sunt quae in Deo sunt et secundum ea quae discreta sunt in nobis; quoniam imago sunt ad illa et demonstraverunt Trinitatem; et. haec quidem secundum rationis judicium conjecimus in unum, quoniam ita veritatem approbavit. Siquidem additum est ex his quae supereminent rationi et non contigit ad ea sufficere, quoniam secundum rationem formantur. Alia enim sunt ex ratione, alia secundum rationem, alia supra rationem: et praeter haec quae sunt contra rationem. Ex ratione sunt necessaria, secundum rationem sunt probabilia, supra rationem mirabilia, contra rationem incredibilia. Et duo quidem extrema omnino fidem non capiunt. Quae enim sunt ex ratione omnino nota sunt et credi non possunt, quoniam sciuntur. Qute vero contra rationem sunt nulla similiter rationo credi possunt, quoniam non suscipiunt ullam rationem, nec acquiescit his ratio aliquando. Ergo, quae secundum rationem sunt et quae sunt supra rationem, tantummodo suscipiunt fidem. Et in primo quidem genere, fides ratione adjuvatur et ratio fide perficitur, quoniam secundum rationem sunt quae creduntur. Quorum veritatem si ratio non comprehendit, fidei tamen illorum non contradicit. Iniis qu; supra rationem sunt, non adjuvatur fides ratione ulla; quoniam non capit ea ratio quie fides credit, et tamen est aliquid quo ratio admonetur venerari filem quam non comprehendit. Quae dicta sunt ergo, et secundum rationem, fuerunt probabilia rationi, et sponte acquievit eis. Quae vero supra rationem fuerunt ex divina revelatione prodita sunt; et non operata est in eis ratio, sed castigata tamen ne ad illa contenderet. Nunc ergo sequitur demonstrare quantum his quae in ratiocinando proposita sunt, et conducta probabiliter revelatio divina adjecerit, et quae per inspirationem manifestata, et quie per doctrinam asserta sunt; ot que» per miracula approbata, ex his quantum videbitur et possibile erit.
Capitulum 31
Ante omnem creaturam Creator erat solus quidem, sed tamen non solitarius, quia cum ipso erat sapientia sua in qua omnia ab sterno per providentiam fuerunt quae ab ipso in tempore per essentiam facta sunt. Solus fuit quando nihil praeter ipsum fuit; ct tamen solitarius non fuit, quia aliena societate non eguit qui sibi sufficiens fuit; cui nihil defuit, quia, sicut dictum est, totum in ipso per providentiam fuit, quod ab ipso per essentiam faciendum fuit. Hsc ergo duo diligenter et inter se distinguenda sunt et in se consideranda; Creator scilicet et creatura; ne vel creatura seterna credatur, vel Creator temporalis. In his enim duobus omnis cognitio constat veritatis. Primum ergo considerare oportet quie de Creatore dicenda sunt vel credenda.
Creatorem igitur omnium rerum unum confltemur et trinum, unum in essentia, trinum in personis; quia essentia deitatis una est, et in essentia deitatis una est, et in essentia una tres persons: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Patera nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus a Patre etFilio est: Quemadmodum in una anima mens et intellectus et gaudium; et mens quidem a se est; intellectus vero de sola mente est; de mente autem et intellectu. gaudium :et hic tria ad substantiam quidem una sunt anima. Ita in corpore uno, et figura est, et forma et pulchritudo tria hec. Et videtur figura prima esse ad substantiam, deinde forma, et ex utroque pulchritudo: et haec tria in uno corpore et unum corpus, ut in utraque natura imago Creatoris eluceat. In prima quidem ad similitudinem; in secunda autem ad similitudinis imita- tionem. Si ergo Deum confitemur ibi essentia A unum, et in personis trinum; et in unitate quidem agnoscimus aeternitatem et immensitatem. Inzternitate autem incommutabilitatem; in immensitate vero simplicitatem: hoc est mternitatem sine tempore; immensitatem sine quantitate. In Trinitate confitemur communionem unitatis, eequalitatem. immensitatis, comvitatem mternitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione, aequalitatem immensilatis sine diminutione, cosvitatem aeternitatis sine ordine vel successione. Et hoc est singulis unitate totum, immensitate plenum, seternitate perfectum. Tres autem personas nihil aliud esse quam essentiam unam, quia tribus esse unum est et una essentia est. Quapropter tres unum sunt, sed tres unus non sunt; quia, si tres unum non esssent una essentia trium non esset, et si tres unus ossent non tres essent. Idcirco tres unus non sunt, ne substantia dividatur; et tres unum non sunt, ne personae confundantur. Quod ergo Pater est, Filius est; quia una est natura Patris et Filii. Sed non qui Pater est, Filius est; quia alia est persona Patris et Filii. Item quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur de Patre et Filio et Spiritu sancto. Quoniam substanlia Patris, et Fili, et Spiritus sancti una est et - qualiter est. Deus nomen est. substantic, et hoc Deo esse est quod substantiam esse. Ideo Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est. et non tresdii, sed unus Deus; quoniam unasubstantia. Et similiter alia quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur. Et desingulis singulariteret sequaliter dicuntur, et do omnibussimul; non pluraliter, sed singulariter dicuntur et sequaliter. Et cum de singulis singulariter dicuntur non minus dicitur; et cum de omnibus communiter dicuntur, non amplius pronuntiatur. Cum enim dicitur: Pater est Deus, non minus dicitur quam cum dicitur: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est Deus. Tota enim deitas in Patre, ettota in filio, et tota in Spiritu sancto, nec minor in Patre solo, quam simul in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Similiter et de Filio et de Spiritu sanctointelligendum est. Unum nomen solum est quod de singulis singulariter dicitur; in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur. Dicitur namque: Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona; et tamen simul dici non potest, Pater et Filius ct Spiritus sanctus est persona; sed, tres person. Hoc enim solum ex his quae ad. substantiam dicuntur de singulis singulariter dicitur. In summa. tamen non. singulariter, sed pluraliter pronuntiatur. Quie autem secundum relationem dicuntur, ad se dicuntur; et de singulis singulariter dicuntur, in summa tamen nec singulariter nec pluraliter pronuntiantur; quoniam ad se dicBta sunt, et ideo ad invicem dici non possunt. Item quod est Patrem esse, a seipso est esse: quod est Filium esse a Patre est esse; quod est Spiritum sanctum esse ab utroque est esse: Filius habet nasci, Spiritus sanctus procedere; et solius Filii est nasci, non Spiritus sancti. Quod enim nasci est, de alio est esse, non tamen in aliud. Quod autem procedere cst, de aliquo est esse, et aliquoties in aliud. Quod enim spiratur ab aliquo spiratur, et spiratur in aliquo. Ideo sumpta sunt vocabula ad significandum id quod dicendum erat de Deo, ut intelligi aliquatenus posset quod comprehendi non poterat. Item sic ab initio suam notitiam Deus temperavit ab homine, ut nec totus manifestus esset nec totus abC seconditus. Si enim totus manifestus esset, fldes non exerceretur et infidelitas convinceretur. Si vero totus esset absconditus, fides non juvaretur et infidelitas excusaretur. Item quatuor modis invisibilis Deus ad. notitiam hominis egreditur: duobus intus, duobus foris. Intus per rationem et aspirationem; foris per creaturam et doctrinam. Ex his duo adnaturam pertinent, duo ad gratiam: ratio et creatura ad naturam pertinent; aspiratio et doctrina ad gratiam. Propterea post haec in doctrina aspicienda sunt que auctoritas probat, quiaratiohumana nisi verbo Dei fuerit illuminata viam veritatis videre non potest.
On this page