Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 8

De sacramento corporis et sanguinis Christi
1

PARS OCTAVA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI.

Capitulum 1

2

Cap. I. De ejus excellentia.

3

Sacramentum corporis etsanguinisChristi unum est ex his in quibus principaliter salus constat, et inter omnia singulare; quia ex ipso omnis sanctificatio est. Heec enim hostia semel pro mundi salute oblata, omnibus precedentibus et subsoquentibus sacramentis virtutem dedit, ut ex illa sanctificarent per illam liberandos omnes.

Capitulum 2

4

Cap. II. Quando institutum sit sacramentum corporis et sanguinis Christi.

5

Sacramentum corporis et sanguinis sui ipse Dominus Jesus Christus instituit, quando post €cenain veteris paschae panem et vinum in corpus et sanguinem suum divina potentia transmutans apostolis sumendum tribuit, et ut idem post hoc in memoriam sui agerent praecepit.

Capitulum 3

6

Cap. III. Utrum mortale an immortale corpus suum in cena Christus discipulis tradidit.

7

Solent quidem quaerere quale corpus suum discipulia suis Dominus Christus tradidit. Hoc est passibile an impassibile, mortale an immortale, et caetera quae ad hanc quaestionem pertinent. Ego in ejusmodi (sicut et in aliis professus sum) divina secreta magis veneranda quam discutienda censeo. Simplicitati fidei hoc sufficere puto, si dicimus quod tale dedit quale voluit, et rursum quale dedit ipse novit. Ideo enim tale dedit quale voluit, quia omnipotens erat; et potuit omne quod voluit. Ideo autem ipsa novit quale dedit, quia sapientia erat; et non potuit ignorare quod fuit, propterea levius se quztione absolvit, et fortasais tutius in semetipso subsistit, qui non dicit mor- tale dedit, ne videatur dicere contra sacramenti dignitatem, nec dicit immortale dedit, ne existimetur credere contra eam quae in Chisto ante resurrectionem fuit mortalis corporis veritatem. Propter hoc fortassis melius est, ut neutrum definire presumamus, quamvis tamen alterum fuisse credamus. Sic itaque non dicatur hoc vel hoc fuit, quamvis tamen credatur quod alterum fuit. Quod si alterum dicendum est ergo absque prajudicio veritatis magis sensu ad illud accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum scilicet pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicatur. Si quis autem objiciendum putet, quod ante resurrectionem Dominus Jesus Christus corpus mortale portabat, et hoc ipsi indubitanter profitemur mortalem fuisse Dominum Jesum secundum susceptam humanitatem; quia si mortalem fuisse non crederemus, mortuum negaremus. Humana ergo natura in Christo mortalis fuit, sed voluntate, non necessitate. Ex eo enim quo per gratiam ab omni peccato munda verbo Dei in unitatem persona juncta est, ab omni mortis necessitate et debito libera facta est, ut nihil morti deberet pro eo quod peccati nihil haberet. Sustinuit tamen sponte mortalitatem, quia mortem sustinere volebat; qui si mortalitatem non sustinuisset mori omnino non potuisset. Sicergosponte mortalitatem portavit, quousquemortem gustaret,, et ita mortalitatem deponeret. Quia ergo voluntate non necessitate mortalis fuit, ipsius mortalitatis proprietatem, secundum quod ratio et ordo temporis postulabat, priusquam eam per mortem totam exueret, aliquando ex parte quando voluit deposuit, et rursum quando voluit recepit. Ut in hoc ipso probaret, quod inquantum eam sustinuit, ex necessitute non esset, qui sic pro potestate inquantum voluit eam non habere, sustinere omnino non posset. Legitur in Evangelio quod Dominus Jesus Christus cum verbum vitae praedicaret, et ad vitam mortales et morituros invitaret, zelantes hostes quem ratione convincere non poterant, furore exstinguere valebant. Itaque quasi in eum. qui nihil amplius mortali haberet: Manus injecerunt in ipsum, et duxerunt eum in supercilium montis, ut illinc eum praecipitarent (Luc. IV). Ipse autem ut ostenderet se quidem mortalem esse, sustinuit ut teneretur; et ut iterum demonstraret, quod voluntate non necessitate mortalitatem et passibilitatem ferebat, non sustinuit ut praecipitaretur. Cum esset ducendus, teneri se patienter tolerabat. Cum autem esset praecipitandus, potenter per medium illorum transibat. Quando voluit tenebatur, et quando voluit non tenebatur. Quantum voluit et quando voluit naturam mortalitatisadmisit. Quantum autem eam sustinerenoluit, et quando noluit, eamdam a se potestate removit. Transiens, inquit, per medium illorum ibat (ibid). Nunquid putas quod Christus luctando sede manibusinimicorum subtraxerit, cum ab eis teneretur ut transiens liber per medium illorum iret? Ergo fortitudo corporis sola in eo laudanda est, non virtus Deitatis? Non ita convenit, sed exhibuit se qualem voluit admittens ad se, ex eo quod sponte portabat quantum voluit. Si ergo Christus naturam mortalitatis aecundum rationem dispensationis divin: priusquam eam perenniter victurus exueret secundum tempusaliquando ex parte deposuit, et iterum cum tempus postulabat assumpsit, quid mirum est si dicitur aliquando pro causa et ratione temporis, secundum aliquid et totam deposuisse, in qua tamen adhuc cum tempus postulabat passurus fuit? Si ergo hoc esse potuit, ut ipse seipsum manibus gestaret, et discipulis sine corruptione sui edendum distribueret; et tamen ipse qui dedit et qui dabatur qui portavit, et qui portabatur idem esset, quid mirum est si dicitur, quod ipse in eo quod dabat, mortalis fuit, et in eo quod dabatur immortalis fuit, et tamen ipse qui mortalis dabat, et qui immortalis dabatur non duo, sed unus ipse fuit? Quomodo mortalis non dabatur qui invisibiliter sumebatur, et incorruptibiliter manducabatur? invisibiliter sumebatur quantum ad formam dico propriam corporis sui, non quantum ad speciem sacramenti sui. Invisibiliter enim eumebatur, quia in eo quod sumebatur quod ipse erat non videbatur. Christusenim sumebaturet species panis et vini tantum videbatur. Ideo dice invisibiliter sumebatur, et quod erat non videbatur. Si ergo in eo quod dabat, quod ipse erat videbatur, et in eo quod dabatur, quod ipse erat non videbatur, etsi in eo quod dabat tenebatur et crucifigebatur, et in eo quod dabatur frangebatur et non dividebatur, edebatur et non corrumpebatur: quid miraris si in eo quod dabat. mortalis dicitur, in eo quod dabatur immortalis et impassibilis fuisse praedicatur? Hoc tamen sic dicta sint ut nemini in eo quod latet prejudicium fiat.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Utrum corpus Christi fuit quod Judas per intinctam buccellam accepit.

9

Quaerunt et hoc utrum corpus Christi illud fuisse credendum sit quod ipse traditori suo per intinctam buccellam porrexit. Cum intinzisset, inquit, Jesus panem, dedit Jidee Simonis Iscariotis (Joan. xir). Sed, ut dicit beatus Augustinus, non sicut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod jam eis omnibus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicutsanctus Lucas evidentissime narrat. Ac deinde ad hoc ventum est ubi secundum narrationem Joannis apertissime per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem.: fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguntur abluuntur, sed ut inficiantur nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquod significat haec tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio. Et hiec quidem verba sunt beati Augustini super eo quod quesitum est, an Judas in buccella corpus Christi accepit. Ex eo tamen quod traditori suo Dominus, ad notandum eum, buccellam intinctam dedit, consuetudo habeat utcorpus Christi fideles intinctum non accipiant.

Capitulum 5

10

Cap. V. Quod agnus paschalis figura corporis Christi fuit.

11

Sicut circumcisio olim quantum ad effectum remissionis peccatorum baptismi vicem gerebat, mareRubrum autem ejusdem similitudinem et figuram preferebat, itaagnus paschaliscujus carnes a populo edebantur, et sanguine postes domorum signabantur, in figura sacramenti corporis Christi precessit. Postquam autem veritas venit, signum e medio sublatum est, ex quo jam non erat res quie futura significaretur, sed quae praesens perciperetur. Mansit tamen figura quandiu resnondum fuit, et exhibitum prius est in similitudine quod postmodum complendum erat in veritate. JEgyptus, mundus; exterminator Deus, agnus Christus; sanguis agni, passio Christi; domus animarum, eorpora; domus cogitationum, corda. Hzc sanguimus per passionis fidem, illa sanguine tingimus per passionis imitationem: crucis signum intus et foris opponentes contra adversarias potestates. Denique carnes agni comedimus, quando in sacramento verum corpus ejus sumendo, per fidem etdilectionem Christo incorporamur. Alibi quod manducatur incorporatur. Quando autem caro Christi manducatur, non quod manducatur, sed qui manducat ei quem manducat incorporatur. Idcirco voluit Christus a nobis manducari, ut nos sibi incorporaret. Hoc est sacramentum corporis Christi, et res sacramenti corporis Christi. Qui manducat et incorporatur, sacramentum habet, et rem sacramenti habet, Qui manducat et non incorporatur, sed sacramentum habet, sed rem sacramenti non habet. Sicut qui incorporatur etiam si manducare non contingat, rem sacramenti habet quamvis sacramentum non habeat. Qui sumit sacramentum habet, qui credit et diligit, rem sacramenti habet. Melius ergo est illi qui credit et diligit, etiam si sumere et manducare non possit, quam illi qui sumit et manducat et non credit, nec diligit; vel si credit non diligit

Capitulum 6

12

Cap. VI. Quod sacramentum altaris et figura est quantum ad panis et vini speciem, et res est quantum ad corporis Christi veritatem.

13

Sunt qui ex quibusdam Scripturarum locis munimentum erroris ducere putaverunt, dicentes in sacramentoaltaris veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius tantum et speciem et figuram. Propterea quod scriptura aliquoties dicat id quod in Eucharistia altaris sumitur, imaginem illius esse, vel speciem quod in participatione Jesu Christi percipietur. Qui profecto hunc erroris laqueum non inciderent, si vel sacramenta Dei recta et humili fide susciperent, autScripturasconvenientiintelligentia tractarent. Nuncautem quiainsacramentis Deisensum suum fidei praeferant in Scripturis sacris, sanam interpretationis formam tenere contemnunt; et fit ut sermo veritatisampliuseoscaligarefaciatdum non recte intellectus errorem pro veritate ministrat. Quod tamen Scripture vitium non est, sed legentium et non intelligentium caecitas. Neque sacramentorum Dei confusio, sed presumentium pra- vitas. Hic autem periculose erraverunt tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis; quadam ambigua praferentes, et in ipsis magis mendacium quam veritatem eligentes. Non quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis magis credebatur. Quid enim! Nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura est? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est, et resurrectio Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi et resurrectionem fi. guram esse, et imaginem, et similitudinem, et sacramentum, el. exemplum, Apostolus manifeste declarat dicens: Christus mortus est pro debitis nostris et resurrexit propter justificationem. nostram (Rom. tv), ut peccatis mortui justitim vivamus. Et apostolus Petrus dicit: Christus passus est pro nobis; vobis relinquens exemplum ut. sequamini vestigia ejus (I Pet. n). Ergo mors Christi exemplum fuit, ut peccato moriamur, et resurrectio ejus exemplum fuit, ut justitizt vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? Ergo Christus vero mortuus non est, et vere non resurrexit; si mors ejus vel resurrectio vera non fuit. Absit! Nam de ipso scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. Lim). Ergo mors Christi vera fuit; et tamen exemplum fuit, et resurrectio ejus vera fuit, et exemplum fuit. Quare ergo altaris sacramentum similitudo esse non potest, et veritas? In alio quidem similitudo, in alio veritas.

Capitulum 7

14

Cap. VII. Tria esse in sacramento altaris: panis et vini speciem, corporis Christi veritatem, gratiam spiritualem.

15

Nam cum unum sit sacramentum, tria ibi discreta proponuntur: species videlicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratic spiritualis. Aliud est enim visibilis species quae visibiliter cernitur; aliud est veritas corporis et sanguinis quae sub visibili specie invisibiliter creditur, atque aliud gratia spiritualis quae cum corpore ut sanguine invisibiliter et spiritualiter percipitur. Quod enim videmus, species est panis et vini; quod autem sub specie illa credimus, verum corpus Christi est, et verus sanguis Jesu Christi quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Nec per panem et vinum corpus et sanguinem tantum significari credimus; sed sub specie panis et vini verum corpus et verum sanguinem consecrari, et speciem quidem. visibilem sacramentum esse veri corporis:et veri sanguinis; corpus autem et sanguinem sacramentumesse gratice spiritualis. Et quemadmodum species illic cernitur, cujus resvel substantia ibi esse non creditur; sic res ibi veraciter etsubstantialiter! prosens creditur, cujus species non cernitur; videtur enim species panis et vini, et substantia panis et vini non creditur; creditur autem subtantia corporis et sanguinis Christi et tamen species non cernitur. Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum est, et imago illius quod creditur secundum corporis veritatem; et quod creditur secundum corporis veritatem, sacramentum est illius quod percipitur secundum qretisxe. spiritualem. Sacramentum ergo altaris et Eucharistia divina, in vero corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi imago est, secundum speciem. panis et vini in qua cernitur; et res est secundum substantie sus veritatem, in qua creditur illic atquepercipitur. Et rursum quod nunc visibiliter secundum sacramenti speciem et corporaliter secundum carnis et sanguinis Christi veritatem Christum in altari suminus, sacramentum est, et imago quod ipsum eumdem invisibiliter et spiritualiter secundum grati; infusionem et Spiritus sancti participationem in corde sumere debemus. Ergo divinissima Eucharistia quae in altari et secundum panis et vini speciem et secundum corporis et sanguinis Christi veritatem visibiliter et corporaliter tractatur, sacramentum est et signum; et imago invisibilis et spiritualis participationis Jesu, quae intus in corde per fidem et dilectionem perficitur.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. Quare in specie panis et vini Christus sacramentum corporis sui et sanguinis instituit.

17

Voluit enim sapientia Dei, quae se per visibilia manifestat ostenderequod ipsa animarum refectio eat et cibus, et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis. Sed ne rursum humana infirmitas tactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii speciem illam velavit; et sic sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero zedificaretur. Fovetur enim sensuain uno dum solita tantum etconsueta percipit. ZEdificatur autem fides in altero, dum in eo quod videt quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur agitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta refectio esse in as. sumptione corporis et sanguinis Christi, ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et potus est; cibi autem et potus panis et vinum substantia principalis est. Et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in ea sumatur, et per eam veritas corporis et sanguinis Christi significetur. Sicut ipse testatur, dicens: Cap. mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. vi). Quae tamen corporis et sanguinis sumptio quia sola sine spirituali effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifestat, dicens: Caro nihil prodest; spiritus est qui vivificat (ibid.). Virtus ergo et plenitudo spiritualis refectionis, quae in corpore Christi et sanguine est, per speciem quidem panis et vini significatur; in perceptione autem gratis, infu8ione internae et externae refectionis perficitur. Et sic quidem cum tria in uno ibi sint; in primo quidem signum invenitur secundi; in secundo autem causa tertii; in tertio vero virtus secundi, et veritas primi: et hzec tria in uno sunt, et unum sacramentum. Claret itaque quod divinissime Eucharistis assumptio sacramentum est, et imago participatiouis Jesu; quia hoc quod ejus sacramentum visibiliter percipimus signum est quod ei spiritualiter uniri debemus. Ipsa autem Eucharistia, id est bona gratia; ipsa scilicet hostis sacra. divinissima vocatur; quoniam divinos facit, et participes divinitatis eos qui se digne participant. Et quia ipsa signum est et veritas, in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur; et in carne ejus digne sumpta, ipsius etiam divinitatis susceptio et participatio et consortium condonatur; propterea divinissima et sanctissima et sanctificans sanctificantia omnia et sancta.

Capitulum 9

18

Cap. IX. Qualis intelligenda est mutatio panis et vini in corpus Christi.

19

Per verba sanctificationis vera panis et bs vini substantia, in verum corpus et sanguinei Christi convertitur, Bola specie panis et vini remanente, substantiain et substantiam transeunte.

20

Conversio autem ipsa non secundum unionem, sed secundum transitionem credenda est; quonia nequaquam essentie in augmentnm accidit, ut per id quod accedit, id ad quod accedit majus fiat; sed transitione, ut id quod accedit, cum illo ad quod accepit, unum fiat. Nec sic in pane corpus Christi consecrari dicimus, ut de pane corpus Christi esse accipiat, nec quasi novum corpus subito factum de mutata essentia, sed in ipsum corpus verum mutatam essentiam. Nec ipsam substantiam paniset viniin nihilum redactam quia desiit esse quod fuit; sed mutatam potius, quia coepit essealiud quod non fuit, et ipsum quod ccpit esse esse non accepit, quia panis fuit; sed ipsa ejus esse accepit quando desiit esse quod fuit. Hoc expressius distinximus propter eos qui ex sua ratione fidei prejudicium faciunt, et sensu suo incedentes asserere nituntur, vel hoc esse solum ex ea quod cernitur; vel tale esse quod creditur, hoc est, quia sola panis et vini species cernitur, solam ibi esse panis et vini substantiam, vel quia eubstantia corporis et sanguinis Christi creditur, possibiliter et inessespeciem et qualitatem panis et vini quae cernitur, quasi non possit species apparere, cujus non adsit substantia; vel substantia latere, cujus non appareat forma.

Capitulum 10

21

Cap. X. Quid significant tres portiones illa qua de corpore Christi in sacramento altaris fiunt.

22

Tres portiones illae quae in altari fiunt de corpore Christi, mysticam significationem habent. Est enim corpus Christi universa Ecclesia, caput scilicet cum membris, et inveniuntur in corpore istb quasi tres partes, ex quibus totum corpus constat. Una pars est ipsum caput. Caput enim et caput est, et pars similitercorporie. Itaque caput ipsum pars corporis una est. Alia pars corporis est in membris illis, quae jam secuta sunt caput; et sunt cum ipso capite ubi est ipsum caput. Bicut scriptum est: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilo (Matth. xxiv; Luc. xvj. Illi ergo qui jam de hac vita exierunt, quorum corpora in sepulcris requiescunt, et animae cum Christo sunt; isti sunt pars corporis altera, et sunt quasi simul dute partes istee: caput scilicetet haec altera pars corporis. Propterea in altari duae partes seorsum reservantur extra calicem, quasi extra passionem. Quoniam ipsum caput jam immortale et impassiblle de morte re- surrexit amplius moriturum, neque passurum amplius. Et similiter illi qui de hac vita sancti egressi suntet cum ipso capite suo jam gloriantur, et gaudent, exspectantes et ipsi resurrectionem carnis sug etimmortalitatem, jam neque dolorem neque passionem sentiunt ullam, et sunt simul iste dus partes extra calicem et extra passionem, quoniam haec priora transierunt. Tertia pars in calice ponitur, significans eos qui adhuc vivunt in passione; donec et ipsi ab hac vita exeant et transeant ad caput suum, ubi amplius nec moriantur nec patiantur.

Capitulum 11

23

Cap. XI. Quod corpus Christi quando dividi videtur. secundum. solam speciem dividitur, secundum se aulem integrum. manet, sic in singulis partibus totum, sieut in diversis locis unum et idem ipsum est.

24

Noli autem puta requando partes videsin sacramento altaris, quasi divisum sit vel separatum a se, aut velut per membra discerptum corpus Christi. Ipse integer manetin se, necdividitur, nec partitur. Sed tibi secundum speciem exhiberi oportebat, quod ad mysticam signiflcationem pertinuit. Monstrat ergo tibi foris speciem in qua sensus tuus erudiatur. et servat intus corporis sui incorruptionem, in qua unitas ejus non dividatur. Videtur pars una et quasi parsesse videtur, et totum ibi est, et pars altera videtur et quasi altera videturetidem est et totumipsum. Etsi tertia pars vide. tur similiterjidem ipsumest et totum. Totum hic et. totum ibi. Nec minus in parte, quam in toto nec in toto mojus quam in parte. Quoteunque partes feceris, in singulis totum est. Nec mireris, opus Dei est hoc. Si in diversis locis potest esse unus; quare etiam non in singulis partibus potest esse totus? utrumque mirum est, sed non ideo faleum est, quia mirum est. Et verum est quia mirum est; nec tamen sit mirum, quia opusDei est. Non est mirum si mirabilis mirabilia operatur. Quomodo, inquis, corpus unum eodem tempore in diversis locis esse potest? Hic est, ibi est. Et totum utrobique est et in multis locis similiter. Noli mirari. Qui locum fecit, corpus fecit, etlocum in corpore, et corpusin loco. Et qui fecit ut corpus unum inloco uno esset, fecit sicut voluit;et si voluisset, aliter facerepotuisset. Nam et quando vult aliter facit, et est sicut ipse vult semper. Quia autem sic ipse fecit ut corpus unum in loco uno essei; tu quod factum est vidisti, et nescis aliud nisi quod factum est quod vidisti. Idcirco miraris quando aliud vides vel audis, quam videre et audire consuevisti. Tpse autem non miratur quando aliud facitquam quod facere consuevit; quia quando illud fecit scivit, ettunc quod aliter facere potuisset, si voluisset. Idcirco cum quod mirari ccperis, et dixerit forte tibi cogitatio tua quomodo hoc esse posBit, cogita scientem, et dessinet esse mirabile, quidquid illud fuerit. Et si fortemirabile esse non deserit, tamen incredibile non erit. Si factor omnipotens cogitatur, non erit impossibile quidquid erit.

Capitulum 12

25

Cap. XII. Quod ea qua in corpore Christi indigna videntur secundum speciem solam fiunt.

26

Quod sit contingat aliquando sicut contingere solet, ut videas aliqua fieri in hoc sacramento, que minus digna esse videbuntur, noli horrere. Sola species quae apparet hoc habet. Tibi monstrat speciem, sibi servat veritatem. Exhibet sensui tuo similitudinem sibi corporalis, ut sensus tuus per omnia in suo erudiatur. Servat corpori suo veritatem nature inviolabilis et immortalis, ne in suo corrumpatur. Si inaliquoasimilitudine recederet, verum sacramentum non esset, et proderet se ibi, ct tolleret locum fldei, neque jam crederetur. Sed videretur; quod fieri nod oportet. Itaque quantum ad nos servat per omnia corruptibilis cibi similitudinem; et tamen non amittit quantum ad se inviolabilis corporis veritatem. Vi- - detur corrodi, et manet incorruptus. Videtur affici vel maculari, et perseverat inviolatus. Sustinet haec fieri circa se, ne sensus noster aliquid alienum percipiat, sed non recipit haec in se, ne incorruptibilisnatura sinceritatem suam amittat. Tanta est dignitas et munditia corporis Christi, ut nec corruptione aliqua offici possit, nec. sordibus maculari. Itaque si quando haec fleri videris, noli timere ipsi, sed sollicitus esto tibi. Ipse lzedi non potest; tu noceri potes, qui maale credere potes.

Capitulum 13

27

Cap. XIII. Quid fiat de corpore Christi et corporali praesentia ejus post sumptionem sacramenti.

28

Sed fortassis iterum dicit tibi cogitatio tua quid fiat de corpore Christi postquam sumptum fuerit et comestum. Tales sunt cognitationes hominem. ut vix quiescere velint in his maxime quae quiserenda non aunt. Dicit ergo tibi cor tuum: Quid factum est de corpore Christi, postquam illud sumpsit et manducavi? Audi ergo. Corporalem praesentiam Christi queris? In colo quare. Ibi Christus est ad dexteram Dei Patris sedens, Tecum ad tempus esse voluit, quando et quandiu necesse fuit. Exhibuit tibi ad tempus corporalem praesentiam suam, ut te ad spiritualem excitaret. Ideo corporaliter ad te venit, et exhibuit tibiad tempus corporalem praesentiam suam ut per illam spiritualis inveniretur, qua non auferretur. Ita per carnem assumptam olim in mundum venit, et secundum praesentiam corporalem ad tempus cum hominibus conversatus est, ut eos ad spiritualem praesentiam querendam et inveniendam excitaret. Postea completa dispensatione secundum corporalem praesentiam recessit, et secundumspiritualem praesantiam remansit. Nam ut ostenderet, quod secundum spiritualem prsmsentiam non recedebat, quando secundum corporalem praesentiam abire disponebat, ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi (Matth. xxvi). Sic ergo in sacramento suo modo temporaliter venit ad te, et est eo corporaliter tecum, ut tu per corporalem praesentiam ad spiritualem. quaerendam exciteris, et inveniendam adjuxeris. Quando in manibus sacramentum ejus tenes, corporaliter tecum est. Quando ore suscipis, corporaliter tecum est. Quando manducas, et quando gustas, corporaliter tecum est. Denique in visu, in tactu, in sapore, corporaliter tecum est. Quandiu sensus corporaliter offcitur, praesentia ejus corporalis non aufertur. Postquam autem sensus corporalis in percipiendo deficit, deinceps corporalis przsentia quaerenda non est, sed spiritualis retinenda, dispensatio completa est perfectum sacramentum virtus manet; Christus de ore ad cor transit. Melius est tibi ut ea in mentem tuam, quam in ventrem tuum. Cibus ist: animae non corporis est. Noli in ipso quaerere consuetudinem cibi corporalis. Venit ad te ut comedatur, non ut consumatur. Venit ut gustetur, non ut incorporetur. Augustinus vocem de eclo audivit, quia hoc a terrenis illi diciaut responderi non potuit. Cibus sum grandium, cresce et mauducabis me; non ut me mutes in te, sicut cibum carnis tue, sed tu mutaberis in me. Itaque prudenter discerne, qui in sacramento Del sensui exhibitum sit; quid spiritui accommodatum, etiam ut si solet post completam perceptionem aliquid iterato senseris; in hoc quoque species ad proprietatem senSui famulatur, ut veritas similitudinis ubique conservetur. Nam si in aliquo quantum scilicet sensui exhibidum est similitudino deficeret, illic procul dubio sacramentum non esset. Sed res ipsa proderetur et manifestaretur evidendi miraculo, quod non convenit quandiu fides locum habet. Post htec ergo si corporalem praesentiam Christi queris in coelo quizere. Ibi quiere ubi et prius fuit, quam per sacramentum suum corporaliter tecum esse inciperet, et unde non discessit quando ad te venit.

Capitulum 14

29

Cap. XIV. Quod celebratio conserationis corporis Christi misset vocatur, et. quando missa, et a quo primum est instituta. unde missa dicitur.

30

Celebratio missae in commemorationem passionis Christi agitur; sicut ipse praecepit apostolis tradens eis corpus et sanguinemsuum, dicens: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. xxn). Hanc missam beatus Petrus apostolus primus omnium Antiochie dicitur celebrasse; in qua tres tantum orationes in initio fidei dicebantur, incipientes ab eo loco ubi dicitur: Hanc igitur oblationem. Cetera aut postea a sanctis Patribus diversis temporibus, diversa adjecta sunt. Missa autem dicta est quasi transmissa, vel quasi transmissio, eo quod populus fidelis per mysterium sacerdotis, qui mediatoris vicefungitur inter Deum el homines, preces etvota et oblationes Deo transmittat. Ipsa etiam hostia sacra missa, vocari potest, quia transmissa est primum scilicet a Patre nobis ut nobiscum essei; postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis intercederet. Primum 2 Patre nobis per incarnationem, postea Patri a nobis per passionem. Modo in sacramento. Primum a Patre nobis per sanctificationem, qua nobiscum esse incipit, postea Patri a nobis per oblationem, qua pro nobis intercedit. Vel missa dicta est sicut quidam putant ab emittendo; quiatempore quo sacerdos incipit consecrare corpus Domini, catechumeni foras emittuntur. Lecto enim evangelio diaconus clamat: Si quis catechumenus adest exeat foras. Catechumeni sacris mysteriis interesse non debent, quae non nisi baptizatis et Christianis committuntur, sicut de quibusdam qui catechumenorum et nondum renatorum typum gerebant, scriptum est: Ipse autem Jesus non credebat se illis (Joan. 1).

PrevBack to TopNext