Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 8
De reparatione hominisCapitulum 1
Prima culpa hominis fuit superbia, quam triplex poena subsecuta est. Una quae poena est tantum, id est mortalitas corporis. Du: relique et pons sunt et culpe, quarum una est concupiscentia carnis; altera est ignorantia mentis. Quod igitur homo tali poena percussus est per quam culpa non purgaretur sed augeretur, nisi per gratiam postmodum liberatus fuisset; per poenam temporalem ad penam aeternam descenderet. Ne autem damnandus inveniretur si statim judicaretur dilatum estjudicium ejus. Etquia divina eum misericordia adsalutem praeordinavit ;in hoc tempore exspectationis et dilationis locum pcenitentig et correctionis assignavit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare valeret. Tria ergo hic in reparatione hominisprimo lococonsideranda occurrunt: tempus, locus, remedium. Tempus est presens vita ab initio mundi usque ad finem s:culi. Locus est mundus iste. Remedium in tribus constat: in fide, in sacramentis in operibus bonis. Tempus longum, ne imparatus preoccupetur. Locus asper, ut prevaricator castigetur. Remedium efficax, ut infirmus sanetur.
Capitulum 2
Quinque sunt loca. Unus in quo est solum bonum et summum bonum. Unus in quo est solum malum et summum malum. Post haec alia duo. Alter sub summo in quo eat solum bonum, sed non summum. Alter supra imum in quo est 80lum malum, sed nonsummum, in medio unus, in quoest etbonum et malum, neutrum summum. In coelo est solum bonum et summum; in inferno est solum malum et summum; in paradiso est solum bonum sed non summum; in igne purgatorio solum malum, sed non summum; in mundo est bonum et malum, neutrum summum. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium;et ideo ibi solum esse bonum debuit, quia ereaturaa maloinitianda non fuit. Non tamen summum esse debuit, quia si summum ibi esset. bonum illic positis profectus non esset. Collum 1ocus est confirmatorum bonorum et per disciplinamad summum profectum pertingentium. Unum solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Purgutorius ignis est locus in prima correctione minus correctorum, et in secunda perficiendorum;et ideo solum malum habere debuit ut priore pejor esset ubi et malum simul et bonum consistit. MunQus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul et bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant; per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut si quo et per sistentes in malo deficere, et recedentes a malo proficere possint. Sic igitur coelum in summo est, post caelum paradisus, post paradisum mundus, postmundum ignia purgatorius, post purgatorium infernus. Diabolus ergo qui a summo ceciderat, in imum detrusus est propterea quia reparandus non erat. Homo autem quia non a summo corruit. non est posilus in imo, sed in medio collocatus, ut ei locus esset quo ascendere posset per meritum justitiae, vel descendere per reatum culpe.
Capitulum 3
Cap. III. Quomodo dispositus est homo ad panitentiam, Positus est ergo homo in mundo isto in loco ponitentiz, spatio peenitendi indulto, ut mala corrigeret, bona repararet, ut tendem correctus ad judicium veniens; non pro culpa poenam, sed pro justitia gloriam sibi praeparatam acciperet. Restat ergo ut dum tempus est consilium exquirat et. auxilium requiratcorrectionis et liberationis sud. Sed quia ipse per se ad neutrum sufficiensinvenitur, necesse est ut ille qui per gratiam suam differt judicium, interim per eamdem gratiam ostendat evadendi consilium; et post consilium conferat auxilium. Sic itaque oportet ut interim depomat personam judicis, assumat personam prius coneiliatoris, postea auxiliatoris, ita duntaxat ut. primo hominem totum sibi dimittat, quatenus et ipse homo et ignorantiam suam experiatur et intelligat se indigere consilio, deinde etiam defectum suum sentiat, et agnoscatse opushabere auxilio. Tali igitur ratione in tempore naturalis legis totus homo dimissus est sibi; postea in tempore scripte legiscognoscenti ignorantiam suam datum est consilium; postremo in tempore gratiae confltenti defectum suum praestitum est auxilium. Consilium erat in ratione satisfactionis. Auxilium erat in effectu redemptionis. Ut ergo rationem satisfactionis quam pro peccato suo homo debet resolvere Creatori evidentius cognoscere possimus: causam hominis prius necesseest paulis per attentius consideremus. Causa vero haec inter personas tres agenda formatur, scilicet Deum, hominem et diabolum.
Capitulum 4
Hi ergo tres in causa veniunt, homo, Deus et diabolus. Diabolus injuriam Deo fecisseconvincitur, quia servum ejus hominem et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo similiter Deo injuriam fecisse convincitur, quia et praeceptum ejus contempsit et se sub malum alienam ponens suae servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse convincitur, qu:aillum et prius bona promittendo decepit, et post mala inferendo nocuit. Injuste ergo diabolustenet hominem sed homo juste tenetur; quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subjectum premeret, sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur. Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit quod etiam si verum esset contra Creatoris voluntatem concupiscere non debuit. Justeergo subjectus est homo diabolo quantum pertinet ad culpam suam: injusteautem quantum pertinet ad diaboli fraudulentiam. Si igitur homo talem paB tronum haberet cujus potentia diabolus in causam adduci posset, juste dominio ejus homo contradiceret; quia nullam diabolus justam causam habuit quare sibi jus in homine vindicare debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi solus Deus, sed Deus causam hominis suscipere noluit, quia homini adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deurn placaret, et sic deinde Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi et damnum quod intulerat restauraret, et de contemptusatisfaceret. Homo vero nihil habuit quod digne Deo pro ablato damnorecompensaret. Quia si quid de irrationali creatura. redderet, pro rationali sublata, minus esset. Sed (nec hominem pro homine reddere potuit, quia justumet innocentem abstulerat, et neiminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit. unde Deum sibi placare posset, quia sivesua, sive seipsum daret digna recompensatio non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugumdamnationis non posse evadere, misertus est ejus; et primum gratuito pravenit eum per solam misericordiam ut deinde liberaret per justitiam. Hoc est quia homo ex se justitiam evadendi non habuit; Deus homini per misericordiam, justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret; hoc et sicut Deus justitiam habuithominem requirendi, ita et homo justitiam haberet evadendi. Sed hanc justitiam homonunquam habere potuisset, disi Deus illi per misericordiam guam illam tribueret. Ut ergo Deus ab homineplacari posset, dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit igitur hominihominem quem homo pro homine redderet, qui ut digna recompensatio fleret priori non solum. zqualis sed major esset. Ut ergo pro homine redderetur homo major homine, factus est Deus homo pro homine; et dedit se homo homini, ut se assumeret ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus. Sicut Isaias ait: Puer datus est nobis (Isa. 1x), etc. Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit misericordia. Quod ab homine redditus est Christus, fuit hominis justitia. In nativitate enim Christi juste placatus est Deus homini ;quia talis homo inventu est pro homine qui non solum, ut dictum est par, sed etiam major esset homine. Ideo in nativitate Christi angelimundo paceth nuntiabant, dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra paae hominibus bonce voluntatis (Luc. 11).'Sed adhuc super erat homini, ut sicut restaurando damnum placaverat iram, ita quoque pro contemptu satisfa ciendo dignus fieret evadere ponam. Sed hoc convenientius fierinon poterat, nisi ut poonam quam non debebat sponte et obedienter susciperet, ut de pcena quam per inobedientiam meruerat eripi dignus fleret. Hanc autem penam homo peccator solvere non poterat, qui quamcunque poenam susciperet non nisidigneet juste propter contemptus primi reatum sustineret. Ut ergo homo juste debitam poenam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine pcenam susciperet qui nihil ponae debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat ni si Christus. Christus ergo nascendo debitum hominis patri solvit, et moriendo reatum hominis expiavit, ut cum ipse pro homine mortem quam non debebat sustineret, juste homo propter ipsum mortem quam debebat evaderet, et jam locum calumniandi diabolus noninveniret; quia et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem itaque etjudicium nostrumet causamfecit, sicut scriptum est: Quoniam fecisti judicium meum et causam meam (Psal. 1x). Causam nostram fecit, quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit. Judicium vero quia descendens ad inferos et portas mortis frangens captivitatem quae ibidem tenebatur liberavit. Judicium ergo diaboli adversus Deum factum est statim ab initio saeculi. Judicium hominis adver-. suae diabolum, in passione Christi. Judicium hominis adversus Deum differtur usque in cousummationem sreculi. Et ideo homo si prius per Christum Deo conciliari voluerit, post judicium sui sine timore damnationis exspectabit.
Capitulum 5
Quatuor sunt judicia, secundum prescientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum prewscientiam judicati fuimus antequam essemus. Secundum causam judicamur ex quoesse incipimus, quando boni vel mali sumus. Secundum operationem judicamur, quando operibus foris ostendimus qualesintus apud nos sumus. Secundum retributionem judicabimur, quando in percipienda mercede operum cognoscemus quales ab sterno apud Deum previsi fuimus. Ex his quatuor judiciis duo sunt. occulta: judicium scilicet secundum prescientiam, et judicium secundum causam; et. ideo in eis judicium humanum non recipitur. Duo manifesta, id est judicium secundum operationem; et judicium secundum retributionem. In quorum altero, id est judicio secundum operationem, hominibus a Deo in prssenti judicandi potestas datur. Alterum vero, hoc est judicium secundum retributionem, mon ab hominibus, sed a Deo coram hominibus judicabitur. Sed judicium secundum prescientiam occultum est ct immutabile; judicium secundum causam occultum est et. mutabile; judicium secundum operationem manifestum et mutabile; judicium secundum retributionem manifestum et immutabile. Judicium secundum operationem imago quodammodo est, et sacramentum judicii secundum retributionem. Quia illud manifestat causam et prescientiam innuit, hoc vero manifestabit causam, et confirmabit prescientiam. Item considerandum est quod judicium alitor fit ubi sententia dictatur, aliter ubi profertur. In dictanda quidem sententia omnis judicii judicat simul Pater et Filius et Spiritus sanctus. In proferenda autem judicat solus Filius, quia in divinitate sua cum Patre et Spiritu sancto omnis judicii sententiam dictare habuit; in humanitate sua omnis judicii sententiam proferre solus accepit. Propterea humanitas (que sententiam dictare non habet) quantum ad dictandam sententiam dixit: Ego non judico quemquam(Joan. vir); sed tamen quia proferre habet secundum quod dictata est subdit: Sicut audio judico (Joan. v). Quod enim intus audit ubi sententia dictatur, foris judicat ubi profertur. Hisitaque breviter de discretione judiciorum propositis, nunc ad ipsam narrationis nostre seriem revertamur.
Capitulum 7
Suscepit denatura hostiam pro natura, ut denoatro esset holocaustum offerendum pro nobis, ut in hoc ipso ad nospertineret redemptio; quia denostro sumpta erat immolatio. Cujus quidem redemptionis participes effcirnur, si ipsi redemptori per carnem nobis sociato per fidem unimur. Natura quidem humana tota per peccatum corrupta fuerat, ettota propter peccatum damnationi debita erat; et idcirco si tota damnata fuisset, injustitia non fuisset. Venit autem gratia et elegit quosdam D de massa universitatis per misericordiam ad salutem; quosdam autem per justitiam deseruit ad damnationem. Et quos per misericordiam salvavit, non sine justitia salvavit, quia in ejus potestate erat ut hoc juste facere posset, quos tamen si non salvasset juste fecisset; quia in eorum merito erat ut si hoc faceret injustum non esset.
Capitulum 8
Justitia enim alia est secundum debitum facientis, ulia secundum meritum patientis, justitia secundum debitum facientis est potestatis, justitia secundum meritum patientis est :quitatis. Justitia potestatis est qua sine injustitia licet facienti si velit quod ejus potestati debetur. gJustitia s quitatis est qua retribuitur patienti (etiam si nolit) quod ejus merito debetur. Cum ergo Deus pu- nit peccatorem juste facit; quia ejus potestati debetur ut hoc possit si velit, et juste punitur qui patitur; quia secundum meritum suum et retribuitur quod ejus merito debetur, et est illic potestas justaqua Deus juste facit et ipse justus est. Et hic retributio wequa qua peccator juste patitur, qua tamen ipse non est justus, sed pcena ejus justa est. Cum vero Deus justificat peccatorem juste agit, et justus est justitia potestatis qua ei hoc licet. Qui vero justificatur justus est justitia quam accipit, sed non in eo quod contra meritum suum accipit; sed tamen injustus non est, quia non faeit ipse quod accipit, quia per se non accipit, sed patitur tantum quod accipit, et est qui facit quia facit, et justiti qua facit: et eat justus qui accipit justitiam quam accipit, non tamen quia accipit, quia sine justitia sua per solam gratiam justitiam accipit.
Capitulum 9
Item sciendum est quod justitia alia patiens, alia cogens. Justitia patiens est qua si fiataliquid justum est; si non fiat, injustum non est. Justitia cogens est qua sic aliquid justefit, ut si non fleret injustum esset. Propter quod justitia patiens dispensationem habet, justitia cogens necessitatem. Sicigitur Deus de massa generis humani quosdam ad salvationem assumens justitia utitur debit» potestatis, quosdam vero ad perditionem deSerens, justitia utitur licitae sequitatis. Illic de debito suo, hic de merito nostro. Si vero eos quos nunc ad salvationem assumit desereret injustitia (; non esset, quoniam secundum merita sua reciperent justitiam zquitatis. Si autem eos quos nunc deserit assumeret, similiter injustitia non essset; quia in eorum salvatione uteretur justitia potestatis. Sive igitur in his qui salvantur sive in his qui damnantur justitia patiens est per quam illud quod fit sic justum est, ut etiam si aliter fieret injustum non esset. Nam et ii qui secundum merita sua juste damnantur, per gratiam Dei juste salvari potuissent si Deus voluisset. Et rursum qui per gratiam Dei juste salvantur, secundum merita 8ua juste damnari potuissent si Deus eos salvare noluisset. Sic igitur quod voluit utrumque justum fuit, ut etiam si aliter voluisset injustum non fuisset, quia potestas est in voluntate ejus, quia sine injustitia facere illi licet quodcunque voluerit.
Capitulum 10
Propter quod veraciter profitemur quod redemtionem generis humani etiam alio modo Deus perficere potuisset si voluisset. Sed quod iste nostra infirmitati convenientior fuit ut Deus homo fieret, et prohomine mortalitatem hominis assumens adspem sux immortalitatishominem reformaret. Ut non diffidat jam homo se ad bona illius posse ascendere, quem ad sua mala toleranda videtdescendisse; et ut in Deo humanitas glorificata exemplum esset glorificationis hominibus. Ut in eo quod passttis est videant quid ei retribuere debeant in eo autem quod glorificatus est considerent quid ab eo debeant exspectare. Ut et ipse sit via in ex- emplo, et veritas in promisso, et vita in praemio.
Capitulum 11
Postquam primus parens generis humani propter inobedientiae culpam a paradiso exulans venit. in hunc mundum; diabolus justyrannicum in il1o exercens, sicut eum prius fraudulenter seduxeratjita postmodum violenter possidébat. Sed Dei providentia qu:e hunc ad salutem disponebat sic juatitie rigorem per misericordiam temperavit, ut eum. quidem ad tempus ab illo premi permitteret;ettamen ne ab illo in aeternum promeretur ex ipsa ei poena remedium pr:pararet. Itaque tunc ab ipso mundi exordio sacramenta salutis sum homini proposuit quibus eum ab exspectatione futureesanctificationis consignaret, quatenus Bea quisquis fide recta et spe firma propter obedientiam institutionis divinse perciperet, etiam sub jugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque edictum suum informans hominem et erudiens, ut quicunque eum salvatorem exspectare eligeret, ejusdem sus electionis votum in perceptionesacramentorum ejus approbare debuisset. Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret, quatenus ab illis qui ejus imperium detractabant quanto manifestius eos discerneret tanto securius possideret. Coepit ergo genus humanum mox in partes contrarias dividi; aliis diaboli sacramenta suscipientibus, aliis vero suscipientibus sacramenta Christi. Et facte sunt dum familie, una Christi, altera diaboli. Quid enim verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humanitatem cum diabolo bellaturus, et eum exinde quasi tyrannum et violenter in alieno dominantem expulsurus? Et quid omnes priores sanctos qui ante incarnationem verbi ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie praecedentes ip8Sisquibustuncsanctificabantursacramentis quasi quibusdam armis muniti atque praecincti ? Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios, non tamen alium, sed ipsum suum regem precedentem unanimiter atque alacriter subsequentes, habentes et. ipsi novi arma nova, tamen ab eodem armati et contra eumdem pugnaturi? Sive igitur precedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum precedentes, isti precedentem subsequentes. Unde patet quod ab initio et si non nomine, re tamen Christiani fuerunt. Tria enim sunt tempora per quae praesentia seculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scripte legis; tertium tempus gratis. Primum ab Adam usque ad Moysen. Secundum a Moyse usque ad Christum. Tertium a Christo usque ad finem smculi. Similiter tria sunt genera hominum ;id est homines naturalis legis, homines scripte legis, homines gratie. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt. Vel homines potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua A. nati sunt ambulant. Homines scripto legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines grati: sunt ii qui per inspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligunt, et corroborantur ut perfiiant. Et ut idem manifestiori distinctione signemus: homines naturalis legis sunt apertemali, homines scripta legis ficte boni, homines gratig vere boni. Ficte boni, sunt tecti; aperte mali, suntdetecti; qui per Gog etMagog significati sunt; quod interpretatur tectus et detectus. Et in persecutionem populi, Dei venturi pradicantur, quia hec duo genera hominum semper verebonos per. sequuntur. In primo genere continentur pagani; in secundo genere, Judsi; in tertio genere, Christiani. Ista tria genera hominum abinitio nunquam ullo tempore defuerunt. Tempus tamen naturalis legis ad aperte malos pertinet, quia illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus scripte legis, ad flcte bonos, quia tune homines in timoreservientes opus mundabant non animum. Tempus grati: ad vere bonos pertinet, qui modo etsi numero plures nonsint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice ante feruntur, etiam ab iis qui eis moribuscontradicunt. Scias ergo quocunquetempore ab initio mundi usque ad finem, nullum fuisse vel esse vere bonum, nisi justificatum per gratiam, gratiam autem nunquam aliquem adipisci potuisse, nisi per Christum. Ita ut omnes sive precedentes sive subsequentes uno sanctificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus fulgentes in armis spiritalibus, quanta praecedentium subsequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.
Capitulum 12
Tempus institutionis sacramentorum ab eo inecpisse creditur, quo primus parens merito inobedientiza gaudiis paradisi expulsus, in hujus vitae mortalis exilium cum tota posteritate usque in finem prim corruptioni obnoxius tenetur. Ex quo enim homo a statu primae incorruptionis lapsus in corpore per mortalitatem etin anima periniquitatem sgrotare coppit; continuo Deus repa- p rando in sacramentis suis medicinam preparavit. Quae quidem (prout ratio postulabat et causa) diversis temporibus et locis ad curationem illiua exhibuit; alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: diversa quidem in specie unum tamen effectum babentia et unam sanitatem perflcientia. Si quis igitur querat tempus institutionis sacramentorum, sciat quia quandiu morbus est, tempus medicinae est. Presens igitur vita a principio seculi uaque in finem per mortalitatem decurrens, tempus eat morbi, et tempus remedii. In ipsa et propter ipsam instituta sunt sacramenta; et quaedam a principio ipsius, qute suo tempore tucurrerunt et ad sanitatem (quantum ipsis datum erat, et per ipsa dandum erat) restituendum valuerunt. Et ista sacramenta suo tempore exple- to cessaverunt; et alia pro illis ad eamdem sanitatem perficiendam successerunt. Et rursum post ilaalia quasi novissime adjuncta sunt, quibus alia succedere non debuerunt. Vel ut medicamenta perfecta quae morbum ipsum consumerent et perfectam sanitatem plene restaurarent. Et haec omnia facta sunt secundum judicium et dispensationem medici, qui morbum ipsum vidit, et qualia ei remedia singulis temporibus adhibenda essent agnovit. Porrounum sacramentum etiam ante peccatum hominis institutum invenitur. Conjugium namque prius etiam quam horno peccaret sancitum legitur ubi teste Scriptura: Mulier facta in adjutorium viro ei sociata memoratur ( Genes. 11). Cujus tamen institutionis causa tunc ad remedium non fuit, sed adofficium; quia morbys in homine non fuit qui sanaretur, sed virtus quae exercetur. Propter quod ex tribus causis institutionis sacramentorum duas tantum hic invenimus; eruditionem scilicet et exercitationem. Humiliatio enim ibi necessaria non fuit ubi superbia nulla fuit; sed ratio quae erudiretur ad majorem cognitionem et virtusque promoveretur ad. majerem perfectionem. Invenitur itaque hoc sacramentum singularem habens legem quemadmodum singularem habet institutionem. Et videtur ordo postulare priusquam ad ea quae de caeteris dicenda sunt sacramentis discutiendo accedamus; de isto singulariter quaedam quae ad primam institutionem spectare videbuntur przmittamus; his quz? ad secundam ejus institutionem pertinent sequenti narrationi reservatis. Habet enim hoc sacramentum duplicem institutionem; unam ante peccatum ad officium, alteram post peccatum ad remedium. Et secundum illam qua singulariter institutum est singulariter tractari debet; et postea secundum illam qua caeteris in tempore conjungitur a caeteris in narratione non separetur.
Capitulum 13
Sacramentum conjugii solum ex omnibus sacramentis qui ad remedium hominis instituta sunt, ante peccatum hominis legitur institutum; non tamen propter peccatum, sed ad sacramentum s0lum et ad officium. Ad sacramentum proptereruditionem, et ad officium propter exercitationem. Erant enim duo haec in conjugio ipso: conjugium ipsum, et conjugii officium, et utrumque sacramentum erat. Conjugium constabat in consensu foederis socialis, officium conjugii constabat in copula carnis. Conjugium sacramentum fuit cujusdam societatis spiritualis quae per dilectionem erat inter Deum et animam in qua societate anima sponsa erat et sponsus Deus. Officium conjugii sacramentum fuitcujuedam societatis quae futura erat per carnem assumptam inter Christum et Ecclesiam, in qua societate Christus sponsus futurus erat et sponsa Ecclesia. Et qui sponsus erat utrobique superior erat, et ejus dilectio per pietatem trahebatur ad inferiorem. Quae autem sponsa erat, utrobique inferior erat quia sibi sufficiens non erat, et per se stare non poterat. Et propterea ejus dilectio necessitate magis convertebaturadsuperiorem superior diligendo beneficium. prestitit inferiordiligendo beneficium accepit. Hujus ergo societatisquee utrinque diloctione mutua constabat, sacramentum formatum. est, quando conjugium institutum est alterius societatis sacramentum, in conjugio alterius societatis, sacramentum in conjugii officio. Propterea natura humana duplici qualitate distincta est, ut in viro quidem robustior, in femina vero infirmior et alienaope egens appareret. Kt juncti sunt duo in unum, una dilectione et societate una, ut in una dilectione essent, et per dilectionem unam in una 8ocietate manerent. Et vir quidem, ut imago Dei fieret in hoc sacramento, pietate ad. dilectionem inclinaretur. Femina vero, ut formam anime raqionalis exprimeret, necessitate magis et quasl respectu commoditatis cujusdam amare persuaderetur. Sic tamen ut utrinque voluntaria esset diiectio, quia si voluntaria non esset neque vera dilectio nec vere dilectionis sacramentum esse posset. Iterum ut aliud sacramentum in hac societate formaretur praecepit Deus ut masculus et femina in una carue jungerentur, ut sicut prius in sacramento conjugii per dilectionem unum erant, ita postmodumin officio conjugii unum fierent per unam carnis commistionem. Ut ostenderetur quod qui prius in divinitate per dilectionem junctus eratanimz, postmodum per assumptem carnem junctus est Ecclesi; sus. Iterum ne etiosa esset societas conjugalis inter masculum et feminam, propterea post sacramentum conjugii additum est officium quod in commistione carnis expleri debuerat, ut in eo conjuncti exercerentur per obedientiam ad virtutem, et fructificarent per prolis generationem. In quo officio masculo quidem (qui superior erat) datum est quod propagandum fuisset de suo seminare, femina autem concipere et parere, ut in eadem similitudine demonstraretur quod in illa invisibilisocietate anima rationalis nullatenus fructificare posset, nisi prius semen virtutis a Deo conciperet. Erat adhuc aliud in natura humana quod per societatem conjugii monstrari debuisset. Sio quippe conditus est homo, ut quiddam in eo supremum esset, et in homine nihil altius esset. Post illud autem aliud sub illo esset etsubjecturm illi; deindealiud novissimum in imo constitutum, et in cxteris duobus subjectum. Erat quippe in homine ratio supprerno loco constituta, solis divinis et. invisibilibus intendens et divine voluntati se conformans. Post haec alia queam ratio ad corporalia et visibilia respiciens, qua eubjiciebatur euperiori, et ab illa informata subjectae sibi sensualitati dominabatur, quae tertio et imo loco fuerat constituta. Sic itaque tria inventa sunt in homine: sapientia, prudentia et sensualitas. Sapientia scilicet hoc est ratio ad divina, prudentia autem hoc est ratio ad humana; sensualitas vero hoc est affectus sive appetitus ad terrena. Equibus prima, scilicet ratio, regebat tantum et non regebatur. Sensualitas ultima regebatur 4antum et non regebat. Media vero ratio et a superiori regebatur et inferius regebat. Adhanc similitudinem tria animalia foris facta sunt. Unum rationale quod dominabatur, secundum irrationale quod subjiciebatur, tertium rationale similiter quod a superiori quidem regebatur, et cum superioreinferiori dominabatur. Erat igitur vir imago sapientiz, femina forma prudentig, bestia autem similitudo sensualitatis et concupiscientie. Propterea serpens feminam peccatum suadendo decepit; femina vero virum. Decepta ad consensum inclinavit, quia concupiscentia prudentiee carnis primum delectationem peccati suggerit: deinde prudentia carnis per delectationem peccati decepta, rationem ad consensum iniquitatistrahit. Propter has et hujusmodi rationes discreta est humana natura ut in altera parte robustioresset, in altera vero infirmior demonstraretur, ut in eaunum inveniretur quod regeret, et totum quod regeretur. Adjuncta est deinde foris in carne etiam discretio sensuum, qui quidem quantum ad virtutem sacramenti in conjugio necessaria non fuit, sed quia sine ea in officio conjugii ministerium generandi impleri non potuit. Sic igitur ante peccatum institutum fuit conjugium et conjugii officium, utrumque ad sacramentum, ut conjugium quidem sanctificaretur pura mentis dilectione; officium quoque conjugii impleretur sine carnis pollutione. Nunc vero quia per peccatum hominis caro humana corrupta est, jam post peccatum, carnis commistio sine carnali concupiscentia fieri non potest. Fortassis autem aliquem movere potest, quare post peccatum homo hoc potissimum opus sine peccato explere non potest. Sed diligenter consideranti ratio manifesta occurrit. Quandiu enim spiritus rationalis creatori suo subjectus fuit, nullam in carne sua contradictionem invenit ;et erant membra corporis imperio animae subjecta, ut nec praeter ipsam aliquando Tnoverentur, nec ad aliud contra ipsam. Postquam autem spiritus adversus creatorem suum per superbiam intumuit, merito in suo inferiori jus antique damnationis amisit, ut membra corporis jam ejus imperio ad injuriam creatoris ulciscendam contradicerent, quae illi nisi per creatorem. suum subjecta esse non deberent. Quia vero vita humana nullatenus subsistere posset si in membris corporis sui nullam spiritus rationalis potestatem haberet, vindictam suam Deus in parte per justitiam exercuit, et in partemisericorditer temperavit, quatenus simul et culpa plecteretur, et natura foveretur. Ut igitur inobedientia manifesta fieret unum in corpore humano membrum potestati anime subtraxit, per quod posteritas in carne seminanda fuit, ut omnes qui per illud generentur se filios inobedientisae esae intelligant, et ex sua origine quales et ex qualibus generentur agnoscant. Quia ergo in hoc membro per quod humana propagatio transire debuit signum inobedientiae positdi est, cunctis per illud transeuntibus manifeste ostenditur quod cum culpa inobetientis generantur. Quasi enim in ipso titulo qui porte inscriptus est per quam transeunt, agnoscunt unde veniunt et quo vadunt. Propter hoc ergo cietera membra corporis quae imperium rationis sequuntur sine culpa operari possunt; hoc vero membrum in quo concupiscentia pracipue regnat, quia nutum voluntatis non sequitur;sine culpa non operatur. In tantum enim hoc membrum corporis imperium animae non sequitur ut sicut aliquando non movetur quando vult, sic szepe etiam quando non vult moveatur. Exinde ergo carnale commercium ab homine exerceri non debuit; ex quo illud sine turpi concu- piscentia et carnis libidine exerceri non potuit. Ipse enim sibi hoc illicitum fecit, ex quo se talem fecit qui illud licite implere non possit. Sed quia carnis humane infirmitas turpius ad omnem concupiscentiam efÃlueret si non in parte aliqua licite exciperetur; concessum est postea ad remedium, quod prius ad officium solum fuerat institutum. Ut dum per indulgentiam pro majori maloevitando agitur, ipsum quod inest ei malum infirmitatis, per pudicitiam conjugalem excusetur. Et de primaquidem institutione conjugii haec in praesenti loco dicta sufficere possunt.