Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 12

De votis
1

PARS DUODECIMA. DE VOTIS.

Capitulum 1

2

Cap. I. De votis, an sint diversa.

3

De votis, votum non solvo; tu postulasti, et ego quidem quod spopondi solvere cogor. Modicum inter frequentes occupationes furatus otium summatim perstrinxi, sed non plene prosecutus sum quod quaesisti. Quieris de votis vtrum pari debito et eadem necesaitate astringant promissores suos; si interrogationi tuc tantum et non etinm zedificationi, responsum dare vellem, breviter respondere potuissem, quod non unum in votis omnibus debitum constat. Verum quia te non quiestionem movisse, sed sdiflcationem magis quzesisse non dubito, quantum interim pro tempore possibilitas se suggessit et ratio, devotioni tue satisfacere conatus sum.

Capitulum 2

4

Cap. II. De quinque modis quibus mens agenda tractat.

5

Quinque modisunt quibus humana mens agenda. iractare consuevit: cogitatione, voluntate, deliberatione, promissione et voto. Aliud est cogitare aliquid, atque aliud velle quod cogitaveris. Nam et cogitare potes quod non vis, velle autem non potes nisi cum placet id quod cogitaveris. Verum aliquoties contingit ut id quod secundum delectationem placet, secundum rationem non placeat, et ut nondum ipsa rationis acquiescat ad illud ut faciat ipsum quod delectat. Et est quidem in ipsa delectatione quasi quaedam voluntas facti, sed in ipsa ratione necdum tamen est propositum faciendi. Si autem secutum fuerit post. voluntatem propositum, ut mens in id quod delectat assensum confirmet, jam tenetur, sive ad culpam si malum est, sivead meritum si bonum est. Hocautem totum quod cogitationis est, et voluntatis est, et propositi est, totuminipsa estet adipsam sivebonur sitsive malum, et non teneturnisi inseet quantumin seest tantumtenetur. Cumautem et promissio secuta fuerit post propositum, jam obligari incipit adversus alium sponsor, et debitor fit promissionis sus pro veritate servanda ad proximum. Siquidem bonum est quod promisit, debitor est quia bonum est, et quia promisit. Si autem malum est quod promisit, debitor non est in eo quod malum est, quod promisit. Reus tamen est quia promittere przsumpsit, quod sine culpa implere non potuit. Novissime sequitur votum in quo ampliusaliquid a promissione contineri videtur.

Capitulum 3

6

Cap. III. Quid sit votum et quid. vovere.

7

Votum enim est testificatio quaedam promissionis spontaneae quae ad solum Deum et ad ea qua Dei sunt magis proprie refertur. Vovere siquidem est testificatione promissionis spontanee Deo se obligare ac debitorem statuere. Nam qui promittit simpliciter spondet se facturum aliquid; qui vero vovet, contestatur promissioni suae et affirmat ipsam promissionem. Ubi inquantum est promissio, tenetur, inquantum est contestatio, obligatur. Votorum autem aliud occultum estad Deum et coram Deo, aliud manifestum ad Deum coram homine. Occultum votum fractum, peccatum est. Manifestum autem votum fractum, peccatum et scandalum. In illo Deus offenditur, in isto vero etiam in proximum peccatur. Quod si quiris quae vota omnino tenenda sint, et quae item sine culpa praetermitti sive etiam commutari possint, hanc primam discretionem accipio.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Qua vota tenenda non sint.

9

Scriptura dicit: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. v.). Vota quippe stultorum intelligimus ea quae vel de malo fiunt, vel de bono male. Verbi gratia: Si quis voveret quempiam interficere, sive quodlibet aliud in quo culpa constaret se facturum, votum de malo esset, et malum esset, et idcirco faciendum non esset. In quo prima culpa fuit vovere, secunda foret si impleretur perficere. Similiter et votum de bono factum si bene non fiat, inter votastultorum quzfrangenda sunt, deputatur. Bene autem non fit etiam si debono sit illud votum, in quovovetur vel quod nonlicet, vel quod nonexpedit. Nonlicet, utsi mulier non consentiente vel potius contradicente viro suo continentiam voveat. Non expedit, ut si quispiam in jejunio vel alio quolibet opere supra vires suas ac possibilitatem suam aliquid se facturum esseproponat. Hzc igitur omnia inter vota stultorum deputantur, quae vel perversa sunt, vel illicita, vel indiscreta. Ubi autem bonum vovetur, et bene vovetur, quaedam ejusmodi sunt ut commutationem ex dispensatione suscipiant, quaedam vero talia ut recompensationem omnino admittant.

Capitulum 5

10

Cap. V. Quod. votum nullam commutationem admittat.

11

Vis scire quae sunt illa quae commutationem ullam non patiuntur ? Fortassis mihi non credis, qui auctoritatem quaeris, si quid ex universis unum ego proferre voluero. Est tamen quoddam quod commutationem nullam admittit. Nam dispensatio esse non potest, ubi recompensatio esse non popotest. Dispensatio quippe nomen dispendii est, detrimentum sonat quantum in ipso est. Stultum vero est voluntarie damnum sustinere, ubi nullum lucrum consequitur. Ubi autem in parvo detrimentum voluntarie toleratur ut in majori Iucrum proveniat, haec dispensatio vocatur, et bona est dispensatio ista. Ecce ergo quomodo bene in illo voluntarie damnum sustineri potest quo majus nihil acquiri potest? Unum est, si aucto-. ritate vis quod commutationem non recipit, non ego dico, sed veritas dicit, et si egodico post veritatem dico, et secundum veritatem dico ;quia non dabit homo commutationem pro anima sua. (Matth. xvi). Sed forte respondebis et dices quod non dixit veritas non dabit, sed quam dabit homo commutationem pro anima sua ? Ecce igitur non affirmavit, sed interrogavit, tu responde, ai potes, quam dabit homo commutationem pro anima sua? Vides manifeste quod unum est quod commutationem non recipit, neque dispensationem admit» tit. Hoc si voves, imo quia voves (non enim bonus esse potes si hoc non voveris) redde quod vovisti et ipsum quod vovisti redde, quia si aliud red-, dere volueris, non accipitur pro isto quodcunque illud fuerit: Vovete, inquit Psalmista, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus ajfertis munera (Psal. Lxxv). Quae munera? Afferte Domino filii Dei, aferte Domino filios arietum (Psal. xxvn). Forte ista sunt munera que vovere nos jubet et reddere Psalmista: arietes et filii arietum cum dicit: Vovete, etc. Cui munera ? Audi quid sequitur: Terribili et eiqui anfert spiritum principum apud reges terra (Psal. ixxv). Quid hoc pertinuit ut postquam dixerat: Reddite Domino Deo vestro munera, stá- tim subjungeret: Qui aufert spiritum principum; nisi quia ipsa munera ipsum spiritum significa," re voluit ? Sed si spiritum principum aufert, auferre non poterit spiritum tuum ? Redde ergo voluntarius ne amittas invitus. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Videergo, frater, quid est quod vovere et reddere nos oportet Domino Deo nostro. Quod si post vovere vel post votum reddere nolumus, tamen retinere non valemus. Si reddimus, accipiet, si non reddimus, tollet. Si reddimus, pro dato remunerabit, si non reddimus, pro non datocondemnabit. Sienim reddimus, quod nostrum est damus, et reputatur ad justitiam, si autem non reddimus, quod alienum est retinemus, et imputatur ad culpam. Qui amat, inquit, a«iémam suam perdet eam (Joan. xn). et qui perdiderit animam. suam propter me inveniet eam. (Matth. x). Servat sibi qui mihi tribuit, et qui sibi retinet amittit. Vovete ergo et reddite. Si voves animam tuam, redde animam tuam. Noli putare quod reddere possis pro anima tua pecuniam tuam. Hocenim esset plus vovere et minus reddere, et non esset aequa recompensatio. Si tua das Deo, teipsum diabolo, non est equa partitio. Nonne si recte offeras et non recte dividas, peccasti? Plus enim valet anima, et minus peccunia. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Matth. vi; Luc. xit.) Si plus est anima quam esca, plus utique est quam pecunia, quia et esca plus est quam. pecunia. Propter escam enim datur pecunia, et si non estesca, pecunia, quid esset? Nam quod plus confert et prodest, ipsum plus esse necesse est. Si ergo. voves animam. noli pro anima dare pecuniam, quia si hoc facis, fraudem facis; plus vovenset minus reddens. Cum anima tua dare potes pecuniam tuam, pro anima non potes, nisi forte pro anima tua ita pecuniam tuam. dare votueris, ut anima tua data acceptabilior flat. Pro illa, cum illa amatur, pro illa sine illa non accipitur. Noli ergo putare quod pro anima tua, id est pro commutatione anime tus pecuniam tuam dare possis, quia et ipsam pecuniam 8ic dakam non aeciperet, et tu animam tuam servare non posses sic retentam. Itaque et pecunia amitteretur, et anima non servaretur. Hoc igitur unum est quod recompensationem non accipit.

Capitulum 6

12

Cap. VI. Quae vota commutationem patiuntur.

13

Cetera omnia proloco et tempore et causa commutationem admittunt. Vovisti aurum, argentum reddere potes, quia quod pretio minus est, in pondere majus esse potest. Vovisti peregrinationem tuam Domino, commutationem admittit, si forte expediat magis quod contingere potest, ut permaneas in patria tua et in domo tua. Nam si illic persolvere potes aliud tantum valens. sive ad laborem operis sive ad devotionem virtutis, sive ad utilitatem administrationis, commutationem dare potes. Vovisti jejunium et hic commutatio esse potest, si forte hoc non expediat quod contingere potest. Aliud adhuc dico: Vovisti Deo servire in aliquo loco, vel in habitu, vel in societate aliqua, dico quod et hoc totum commutationem habere potest, quia potest et locus destrui et homines nori, et habitus mutari. Nunquid putas ideo perdis animam tuam si locus aliquis vastatur aut si homines moriuntur ? Tantummodo ex te non fiat quod in illis fit, neque in te remaneat quod a te fleri debuit. Non est periculum tuum ubi non est. culpa tua. Fac quod poteset quantum potes, et sufficit tibi. À bona voluntate non amplius exigitur nisi quantum potest. Si autem aliquid horum voveris vel similium aliquid, quae invitis vel auferri possunt, vel volentibus commutari, et implere quidem vales quod vovisti, non est in tuo arbitrio commutatio voti tui, etiamsi majus aliquid videris, vel melius faciendum quodfacias. Potest quidem dispensatio fleri circa te, sed non debet fleri a te. Nam tu quidem quantum in te est hoc debes quod vovisti ipsum et non aliud. Non tibi licet pro alio aliud commutare, sed dispensatori et magistro tuo; si voluerit et expedire noverit licet aliud accipere. Si idem a te datur debitum est ;si aliud ab illo accipitur, indulgentia est. Nam idcirco dispensator dicitur ille qui a subjectis omnibus secundum utilitatem et fructum recompensationis diversa quaedam a primis et alia ab iis quae proposita fuerant salubri ac rationabili commutatione impendere potest. Sicut ergo votum tuum in tua constat voluntate; sic commutatio voti tuiin illius constat potestate. Illic per te operari potest bonum quod delectat, hic autem consulere debes illum quod magis expediat. Est autem adhuc amplius aliquid quod dictis adjiciendum videtur. Ecce vovisti virginitatem carnis tuse Domino Deo tuo, dico quod reddere debes quod vovisti. Non licet tibi retrospiscere, ut deinceps ad experientiam carnis descendas. Dico ergo tibi, redde quod debes. Non licet tibi aliud pro isto reddere, 8i istud potest reddere. Sed quid facimus? Ecce vovisti et votum non tenuisti, quia virginitatem, amisisti. Non potes amplius reddere virginitatem, non potes dare quod non habes. Semelamissa est virginitas, amplius reparari aut recuperari non potest. Quid autem facies? Quid reddes Domino Deo tuo pro virginitate tua quam vovisti et post votum amisisti? Est ne aliquid aliud quod pro ista reddi possit, ut debitum reddatur et tantum votum impleatur? Si nihil est aliud quod pro ista reddatur, salus non est iisqui hanc voverunt, et amissam jam reddere non possunt. Nunquid igitur pontem misericordiw przscindere audebimus ejusmodi ? Dicat hoc qui audet. Ego nec presumo nec volo. Videat qui hoc dicere voluerit ne forte sibi ipsi periculum struat; ergoaliud est quod reddere possis pro virginitatetua. sieam perdidisti. Quid aliud ? Redde poenitentiam. tuam? reddecontritionenm tuam; redde humilitatem tuam. Pro virginitatecarnís redde humilitatem, cordis;pro carne fracta frange cor;humilitatem per 8e debuisti etiamsi virginitatem habueras; et tamen si virginitatem reddere non potes, redde pro illa humilitatem, et satisfaciet tam pro se quam pro illa. Vide quanta est virtus humilitatis. Socia. est virginitas, humilitatis, et socia humilitas virginitatis, et non potest, si abest humilitas, satisfere Deo virginitas; potest autem etiam, si habes, virginitas satisfacere Deo, humilitas si habeatur. Est igitur aliquid quod reddas pro virginitate tua, si illam reddere non potes. Et unde satisfacias Deo, etiam si istam non offeras, nunquid sic dico de anima tua? Perde animam tuam ita ut amplius eam reddere non possis; ei vide si aliquid tibi su] quod pro illa reddere possis. Propterea di i: Quia hoc unum est pro quo commutatio nulla dari potest. Si hoc solum dari non potest, hoc nisi reddideris quidquid dederis non satisfacis. Hoc si reddis quidquid non dederis, non offendis.

PrevBack to TopNext