Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 3

De ecclesiasticis ordinibus
1

PARS TERTIA. DE ECCLESIASTICIS ORDINIBUS.

Capitulum 1

De potestate spirituali et ejus corona
2

Caput primum. De potestate spirituali et ejus corona.

3

Spiritualis potestas in clero ordinatur habens gradus et ordines dignitatum differentes. Primum signaculum clerici est corona, qua signatur ad partem sortis ministerii divini; cui servire regnare est. Corona quippe regale decus significat. Sic dicit beatus Petrusapostolus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. 11). Propter hoc igitur coma capitis clerico in modum corong tondetur, et ipsa eapitis summitas desuper nudatur et revelatur, ut per hoc detur intelligi, quod ad regiam in Christo potestatem assumitur; et quod inter ipsum et Deum deinceps velamen esse non debet, ut revelata facie, et. pura mente Domini sui gloriam contempletur. Summum capitis summum est mentis. Denudatio capitis illuminationem significat mentis.

Capitulum 2

De Clericis
4

Cap. II. De Clericis.

5

Clericus quippe secretorum Dei non ignarus esse debet, quia nuntius ejus est ad populum. Tondentur etiam capilli capitis usque ad apertionem et revelationem sensuum, id est oculorum et. aurium ut eum ab audiendo et intelligendo verba Dei, terrenorum occupatio, quae percapillos significantur, non impediat. Postquam autem clericus factus est debet deinceps de stipendiis Ecclesi; sustentari, et sub tutela et custodia spiritualium magistrorum, scientia divina ecclesiastica disciplina erudiri, quatenus ad sacros ordines minislerii divini cum tatio. poposcerit digne possit accedere. Nemo ad clerum assumendus est, nisi sub titulo certo. Qui eiiim caput non habent acephali sunt, non clerici.

Capitulum 3

De tonsura Ecclesiastica
6

Cap. III De tonsura Ecclesiastica.

7

Tonsurae autem ecclesiastice usus a. Nazarmis exortus esse putatur, qui prius crine servato, denique ob vit:e continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc ususab apostolis introductus est, ut cui divinis cullibus mancipati Deo consecrantur quasi Nazarwi, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: Tw fili hominis, sume tibi gladium aculum, et duc super caput iuum etbarbam (Ezech. v; Act. xvur). Hoc etiam in Novo 'T'estamento Nazarseos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus. Paulum quoque apostolorum et quosdam discipulorum Christi qui in hujus modi cultu imitandi extiterunt, scilicet ut hoc signo vitia in corde et opere pullaulantia praecidenda doceantur.

Capitulum 4

Quomodo ordines sacris in monachis sint
8

Cap. IV. Quomodo ordines sacris in monachis sint.

9

Quidem volunt coronam aliquando pro signo accipiendam poenitentie, quemadmodum in ordine monachorum, quibus est caeteri ordines sacri qui in clero sunt proprii, secundum indulgentiam conceduntur. Non enim in populo praesse possunt, nec spiritualis dignitatisin Ecclesia curam suscipere, donec ad clerum assumantur. Propterea quod in illis et sacri signaculi, ad indulgentiam est, non pro potestate praelationis in populo Dei, sed ne in ipso quoque habitu pomitentime quo se sponte propter Deum sequestraverunt, aacrosanctam corporis et sanguinis Christi communionem vel habere non possint, vel extra ad. impedimentum quietis wx requirere compellan- tur. Ut ergo intrinsecus quietius vivant, ordines A. ministerii divini per indulgentiam ipsis conceduntur; non ad exercendam praelationem in populo Dei, sed ad celebrandum intrinsecus comTunionem sacramenti Dei, quod tamen principio non ita fuisse dicunt. Monachi quippe et ermeum habitantes olim presbyteros habuisse leguntur.

Capitulum 5

10

Cap. V. De septem gradibus sacris.

11

Primum igitur signaculum clerici corona est, quo in partem ministerii sacri consignatur. Sequuntur deinde septem graduum promotiones, in quibus per spiritualem potestatem altius semper ad sacra tranctanda conscendit, primus gradus est. ostiariorum; secundus lectorum ;tertius exorcistarum; quartus acolytharum; quintus subdiaconorum; sextus diaconorum; septimus sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem ordine habet. dignitates. Nam post sacerdotes altiores sunt principes sacerdotum, id est episcopi. Supra quos iterum sunt archiepiscopi; et supra illos qui dicuntur primates, supra quos quidam patriarchas constituere volunt;alli'eosdem primates et patriarchas dicunt. Nos tamen quatuor tantum ex antiquo Ecclesise usu patriarchas nominatos invenimus. Primum Alexandrimum, secundum Hierosolymitanum; tertium Antiochenum ;quartum Aquileiensem, qui post Grandensis dictus est, nisifortesecu ndum proprietatem linguarum iidem ipsi alibi patriarche; alibi primates appellati sint. Post hos omnes sequitur summus pontifex quem papam, id est patrum Patrem consuetudo ecclesiastica nominareinstituit. Hic estprincipalis et maxi1nus sedis apostolicae in Ecclesia Romana successor, unde et ipsum specialiter apostolicum sancta. Ecclesia nominarecousuevit. Cui vice Petri principis apostolorum praesidenti, omnis ecclesiasticus ordo obtemperare debet, qui solus prerogativa dignitatis claves habet ligandi omnia et solvendi super terram. Isti ergo ordines sacri diversis locis per orbem terrarum (quacunque sancte Ecclesise corpus diffusum est) disponuntur; non solum voluntaria ordinatione spiritualium Patrum, sed ex ipso quoque gentilitatis usu convenienti ratione assumpta. In illis siquidem civitatibus ubi olim gentiles flamines suos constituere consueverant; ibi nunc episcopi suntordinati. Ubi vero archiffamines dispositi fuerant, archiepiscopi successerunt. Lege librum Clementis, illic invenies quomodo beatus Petrus per diversa orbisterrarum loca principes ecclesiarum disponi instituit. Septem ergo spiritualium officiorum gradus proinde in sancta Ecclesia secundum septiformem gratiam distributi sunt, quos Dominus Jesus Christus ejusdem spriritus plenitudinem habens, omnia in semetipso exhibuit; et corpori suo, id est Ecclesise imitanda reliquit, cui ipsius spiritus participationem concessit.

Capitulum 6

12

Cap. VI. De ostiariis.

13

Inter hos septem gradus spiritualis officii primus est eorum quo ostiarii dicuntur, qui in Veteri Testamento olim janitores vocabantur. Ad officium ostiarii pertinent claves ecclesise, utclaudat et aperiat horis cempetentibus templum Dei, et omnia quae sunt intus extraque custodiat, fideles reeipiat, excommunicatos et infideles ejuciat. Ostiarius cum ordinatur postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradit ei episcopus claves Ecclesim de altario dicens ei: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae his clavibus recluduntur. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo ejecit. Ipse quippe ostiarius dicit: Ego sum ostium. Per me si quis introierit salvabitur, et. ingredietur, et. ingredietur et pascua inveniet (Joan. x).

Capitulum 7

14

Cap. VII. De lectoribus.

15

Secundus gradus est lectorum, qui formam et initium aprophetisaccepit. Sunt enim lectores qui Verbum Dei annuntiant, quibus dicitur; Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. rv). Hi cum ordinantur primum de vita ipsorum, et fide, et ingenio, episcopus ad populum Verbum facit; deinde eis vidente populo ab episcopo codex traditur divinarum lectionum, et dicitur eis: Accipite et estote Verbi Dei relatores, habituri(si fideliter et utiliter impleveritis officium) partem cum his qui verbum Dei ministraverunt. Ex hoc ergo potestatem habent in Ecclesia coram populo propheticas et apostolicas lectiones recitandi. Hi quidem qui ad hunc gradum promoventur litterarum scientia debent esse instructi ut eorum quae legunt sensum intelligant; in pronuntiatione vim accentuum agnoscant, distincte legant, ne confusione pronuntiationis intellectum auditoribus tollant. Considerant quid sit indicave legendum, quid sub interrogatione pronuntiandum, ubi sit in oratione distinctio, vel media distinctio, media facienda, quia et hec male servata intellectum perturbant, et grammaticorum typum gerentes ad irrisionem provocant. Vox lectoris auribus et cordi consulere debet, non oculis, ne motu vel gestu indisciplinato spectatores magis ex seipso faciat, quam auditores, aeque effractum et femineum quam agrestem et rusticum sonum devitans. Lectores enim olim precones vel proclamatores vocabantur, quia in populo vocem faciunt. Hoc officium Dominus in propria persona ostendit, quando in medio seniorum librum Isais prophetae aperiens, distincte ad intelligendum legit: Spiritus Domini super me evangelizare pauperibus misit me (Luc. 1v; Isa Lxi). Ex quo lectoribus intelligi datur, quod gratia spirituali clarere debent, qui populo verbum Dei annuntiant.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. De exorcistis.

17

Tertio loco sequitur ordo exorcistarum, qui super catechumenos faciunt sacramentum apertionis, et habent spirituale imperium super spiritus immundos, ut eos de corporibus obsessis ejiciant. Debet autem habere spiritum mundum qui spiritibus immundis imperat, ut vitaab officio non discordet, et malignum quem per acceptum officium expellit de corpore alieno, per munditiam vitae expellat de corde suo. Hi cum ordinantur accipiunt de manu episcopi librum exorgismorum, et dicitur eis: Accipite et memorie commendate, et habetote potestatem imponendi manus super energumenos, sive catechumenos.

18

Exorcistae in ordine et ministerio Ecclesie constuti sunt secundum officia qui in templo Salomonis erant disposita. Quae posterius sunt ab Esdra dispertita. Leguntur enim sub esdra fuisse actores templi filii servorum Salomonis, qui actum templi totius sub cura sua haberent; aut sacris oblationibus deservirent. Et cum fuissent ex ordine in ministerio templi, longe tamen fuerunt ab officio altaris Dei. Neque enim psalmistis, id est cantoribus, nec ostiariis, nec sacrarum servis attingere licebat ad munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quasi ergo actores quidam spirituales templi Dei exorcistae sunt in populo Dei, qui de substantia Domini sui sibi in donis spriritualibus tradita, in spiritualibus aedificiis dilapsa restituant, et reparent dissipata. Exorcistas significat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? M. Cor. xm.) Hoc officio usus est Deus quando saliva sua tetigit auresetlinguam surdi et muti, dicens: Ephpheta, quod est adaperire (Marc. vr); hoc exemplo nos docens spiritualiter aperire debere aures praecordiorum hominum, ad intelligendum, et oraad confitendum, ut, expulso dimone, Spiritus sanctua vas euum recipiat Similiter hoc officium exhibuit, quando de Maria Magdalena septem deemenia ejecit (Marc. xv1; Luc vii).

Capitulum 9

19

Cap. IX. De acolythis.

20

Quarto loco succedunt acolythi, qui Latine dicuntur ceroferarii, quia accensos cereos deferunt, dum legitur evangelium, vel dum offertur sacrificium. Non ut tenebras hujusmodi aeris illuminent, sed ob hoc ut sicut visibile lumen manibus gestant, ita opera lucis proximis ostendant, et more lucis, errantibus viam in tenebris palpantibus ducatum prabeant. Hi cum ordinantur postquam edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant, accipiunt ab archidiacono ceroferarium, id est candelabrum cum cereo, ut p; sciant se ad accedenda luminaria mancipari. Accipiunt et urceolum vacuum ad infundendum vinum in calicem, quo consecrandus est sanguis Christi, ut sitcommemoratio sanguinis de Christi latere profluentis, et aqu: inde procedentis. Quae duoideo in calice commiscentur, quia Chriati sanguine sumus redempti, et aqua baptismatis a peccatis abluti. Hoc officium se habere Dominus in Evangelio testatur, dicens: Ego sum lwac mundi qui sequitur me non ambulat in. tenebris, sed habebit lumen vita (Joan. viu.)

Capitulum 10

21

Cap. X. De subdiaconis.

22

Quinto loco est ordo subdiaconorum qui apud Grseco8 v fiis vocantur. Tsti sunt qui in. Egdra Nathanei, id est in humilitate Domino servientes appellantur, ex quorum ordine fuit ille Nathanael, qui in Evangelio Salvatorem confiteri, et ab ipso meruit collaudari, dicente Domino: Ecce vere Israelita, inquodolus non est(Joan. 1). Isti subserviunt levitis, et vasa corporis et senguinis Christi ipsis ad altare deferunt, et iterum referunt.

23

De quibus quidem Patribus placuit, ut cul sacra mysteria contrectant, legem observent continentiz, sicut scriptum est: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. Lx). Hi in templo Domini oblationes suscipiunt a populis. Ad istorum provisionem pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo Dei. Similiter ipsi corporales pallas et substratoria lavare, et aquam in baptisterium vergere debent; urceum quoque et aquam manile et manutergium tenere, episcopo et presbytero, et levitis, pro lavandis manibus ante altare aquam prebere. Hi cum ordinantur sicut sacerdotes et levite manus impositionem non accipiunt, sed tantum calicem vacuum et patenam vacuam de manu episcopi.

24

De manu vero archidiaconi urceolum cim aqua manile seu mantile, et manutergium, quibus mundare debent manus sacerdos et levita tractaturi divina sacramenta. Hoc officio usus est. Dominus, quando facta coena cum discipulis linteo se precinxit, et mittens aquam in pelvim pedes discipulorum lavit, et linteo extersit (Joan xm).

Capitulum 11

25

Cap. XI. De Diaconis.

26

Diaconorum ordo sexto sequitur loco, non sine aliquo senarii mysterio, in quo propter perfectionem sui significatur operum perfectio. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi habuit exordium. Pre;cepit enim Deus Moysi ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, rursus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur, et consecraretur Domino, et servirent pro Israel coram Aaron et fiilis ejus in tabernaculo Dei; ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi ipsi castra constituerent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent, rursusque ipsi componerent. A viginti autem annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo. Quam regulam etiam sancti Patres in Novo Testamento constituerunt, quoniam hae aetas ad portanda onera robusta est, quod illi ordini a Moyse institutum est. Quod etiam in Novo Testamento representatur, cum diaconis supra sinistrum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii super eumdem humerum complicatur; quia quidquid laboris et sustinentie in hac vita toleramus, tanquam insinistra portamus, donec in dextera; hoc est, in sternitale requiem habeamus. Hic ordo in Novo Testamento ab apostolis initium sumpsit, quandosic legiturin Actibus apostolorum. Apostoli septem viros boni testimo nii plenos Spiritu sancto(Act. vi)adhoc officium elegerunt: et oratione premissa manus eis imposuerunt (ibid.). Et exinde apostoli et eorum. Suecessores decreverunt, ut in omni matrice Ecclesia septem diaconi circa Aram Christi subli- miori gradu, tanquam columns altaris assiste- A. rent, etiam non sine aliquo septenarii mysterio. In quo figuratur ut septiformis gratiae spiritu fulgentes, sancti gint corpore et spiritu. Hi sunLseptem angeli in Apocalypsi tuba canentes(A poc. vir) Hi sunt septem candelabra aurea (Apoc. 1). Hi voces tonitruorum (Apoc. 1v). Ipsi enim clara voce in mundum preconis admonent cunctos, Sive ad orandum, sive ad genua flectenda, Sive ad psallendum, sive ad legendum, et audiendum verbum. Ipsi evangelizant, ipsi sacramenta Dei dispensant. Sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti. Ipsis etiam sacerdotibus propter presumptionem non licet calicem domini in mensa tollere, nisi traditus eis fuerit a diacono. Levite hostias super altare ponunt, ipsi mensam Domini componunt. Levitae operiunt arcam testamenti, quia nonomnes videre debent outpossunt alta mysteriorum quaeoperiuntura levitis. Ipsialbis induti vestibusassistuntaltari, utcandore vestis munditia vite significetur, nitidique ad hostias et immaculati accedant. Tales enim Dominunf decet habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed perfecta mentis et corporis castitate splendeant. Quales enim diaconi ordinandi sint, Apostolus plenissime docet scribens ad Timothzeum(/ Tím. i). Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjunxit: Diaconos similiter irreprehensibiles; hoc est, sine crimine: sicut episcopos pudicos, hic est a libidine continentes: non bilingues, ne turbent habentes pacem: non multo vino deditos, quiaubi ebrietas, ibilibido et furor dominatur: non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti militia lucra terrena sectentur. Post hoc subjecit: Hi autem probentur primum; et sic ministrent nullumcrimen habentes. Et hi itaque sicut episcopi ante ordinationem probari debent; et si digni inventi fuerint, sic demum ad sacrum ministerium admitti. Hi cum ordinantur, solus episcopus manus es imponit, quia ad ministerium non ad sacercerdotium applicantur, ponitur eis orarium, id est stola super sinistrum humerum ab episcopo, ut hoc agnoscant seaccepisse jugum Domini ;quo omnia ad sinistram, idest, presentem vitam pertinentiaadversa fortiter tolerent, etdivino timori subjiciant. Accipiunt et textum Evangeliorum de manu episcopi, per quem intelligant se esse praecones Evangeli Christi. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconisnovum praedicare pr: eceptum est ;prsecipue evangelium quod solis ipsis in Ecclesia pronuntiare licet. Ad ipsos pertinet assistere sacerdotibus et ministrare in omnibus quie aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena ct calice. Oblationes etiam inferre et disponere in altari, componereetiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre et predicare Evangelium et apostolum. Ad ipsos quoque pertinet officium precum, et recitatio nominum. Ipsi premonent aures ad Dominum, ipsi hortantur orare. Ipsi clamant, et pacem ipst annuntiant. Hoc officio usus est Dominus, quando post cenam proprio ore et propriis manibus sacramenta confecta dispensavit, et quando apostolos dormitantes ad orationem incitavit, dicens: Vigilate et orate wt non intretis in tentationem (Matth. xxvi).

Capitulum 12

27

Cap. XII. De presbyteris.

28

Septimo loco subsequitur ordo presbyterorum, qui in Veteri Testamento a filiis Aaron sumpsit initium. Nam qui tunc secerdotes vocabantur, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri, et qui tunc dicebantur, principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores Graci presbyteros vocant. Debentenim preshyteri senioresesse in populo Dei; non tantum :etate corporis, quantum prudentia morum et maturitate bonae conversiationis, sicut. scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata (Sap. 1v). Distat autem hoc tantum inter pontifices, et hujus temporis sacerdotes, quod solis pontificibus addita est clericorum ordinatio. Basilicarum dedicatio, sacrichrismatis consecratio, manus impositio, et communis super populum benedictio. In aliis autem sacramentis sive scilicet catechizandi, sive baptizandi, sive missam celebrandi, et consecrandicorporis sanguinis Christi sacramentum, sive in Ecclesia verbum faciendi, communis est utrisque dispensatio. Summis ergosacerdotibus supradicta ideirco singulariter reservata sunt ne eadem prorsus auctoritas potestatis ab omnibus passim vindicata, inferiores erga superpositos insolentes redderet, et soluto obedientia: vinculo scandalum generaret. Presbyteri successores et vicarii sunt septuaginta discipulorum quiprecedebant Dominum Jesum in omnem civitatem et locum quo ip8e erat venturus (Luc. x). Ita quippe presbyteri qui adjutores sunt episcoporum, rudes populo catechizando initiant, baptizando unitati Ecclesie incorporant, etin sacramentis usque ad manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero successores sunt apostolorum, qui ex necessitate ad adjutorium et supplementum sui officii, in tanta multitudine populorum regendorum ministerium sibi expetunt sacerdotum. Sicut Moyses in eremo septuaginta viros elegit prudentes, quorum consilio et auxilio multitudinem tantam facilius gubernaret. Sive inferioris sive superioris sint ordinis sacerdotes, id est sive presbyteri sive episcopi, vicem gerunt summi pontificis, dum populos delinquentes ad poenitentiam vocant, et orationum suarum medicamento sanant. Unde Apostolus dicit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Obsecramus ergo pro Christo reconciliamini Deo (1I Cor. v). In hoc igitur vice mediatoris funguntur sacerdotes, quod Deum pro peccatis populi exorant, et poenitentes absolvendo reconciliant. Quapropter convenit ut tanquam boni mediatoresinter homines et Deum, et praecepta Dei ad populum deferant, veritatem praedicando, et preces populi Deo offerant pro peccatoribus intercedendo. Mediator autem, ut ait Apostolus, unius non est (Galat. um), quia discordes reconciliare non potest, qui utrinque Societatis pace, et amiciti: vinculo concors non est; sed idcirco sacerdotes cum Deo pacem habere per eminentiam sanctitagjs, et cum proximis concordiam servare debent, per affectum compassiones. Quales ergo debeant esse presbyteri Apostolus scribens ad Titum insinuat, dicens: Hujus rei gratia reliqui te Creta, ut constituas per civitates presbyteros quemadmodum tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir habet filios fideles, non in accusatione luxurim, aut non subditos. Oportet enim episcopum esse sine crimine (Tit 1). Qua sententia ostendit etiam presbyteros subepiscoporum nomine taxari. Unde etad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribit depresbyteris tacens, quos sub nemine episcoporum intelligendos reliquit. Quapropter tales etiam in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus asserit et canones apostolicam auctoritatem secuti testantur. Presbyteri cum ordinantur; episcopo eos benedicente, et manus super capita eorum tenente, omnes presbyteri qui praesentessunt manus juxtamanum episcopi super capita eorum levant, et Spiritum sanctum super eos qui ordinantur invocant. Unguntur presbyteris manus sicut episcopis, ut cognoscant se hoc sacramento gratiam consecranii accipere, et opera misericordie erga omnes pro viribus exercere debere. Unclio capitis specialiter ad episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium illius esse de quo scriptum est: Unzw te Deus, Deus twus oleo letitio (Psal. xviv). Hi post invocationem sancti Spiritus stolam super utrumque humerum accipiunt, quae in modum sustentaculorum dextrum latus munit et sinistrum, ut ex hoc intelligant se per arma justitie a dextris et a sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant, nec prospera extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis de manu episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant, placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos perti net sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus, quando post cenam panemet vinum in corpus et sanguinem suum commutavit, ut in memoriam suc passionis idem facerent discipulos moriens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit, quando ipse sacerdos et hostia seipsum in arca crucis propter peccata generis humani obtulit, et proprium sanguinem sancta :eterna ingrediens coelestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia sacerdotalis officii, per quod quotidie inaltari passio Chisti celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur. Quibus om- nibusde sacerdotali officio breviter pertractatis admonendi sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excelunt ordinis dignitate, sic excellant vits sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum disciplinis edocta, gratanter eisobediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat.

Capitulum 13

29

Cap. XIII. De episcopis.

30

Sacri canones definiunt nullum in episcopum eligendum, nisi qui prius in sacris ordinibus religiose fuerit conversatus. Sacros autem ordines diaconatus et presbyteratus tantum. appellandos censent; quia hos solos primitiva legitur Ecclesia habuisse, et de his solis praceptum habemus upostoli. Subdiaconos tamen quia et ipsi sacris altaribus administrant, opportunitate exigente in episcopos eligi concedunt. Sed rarissime et ipsum non sine Romani pontificis sive metropolitani licentia; si tamen spectat: sit religionis, et probabilis scientiz. Ad episcopum specialiter pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris, et confectio chrismatis, manus impositio, et communis super populum benedictio. Ipse predicta officia et ordiues ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicit. Dum enim praecessit unusquisque in singulis, iste preordinator est in cunctis. Nullus episcopus alium in episcopum sine metropolitani consensu consecrare debet, nec metropolitanus ordinare episcopum nisi tribus ad minimum episcopis praesentibus, aliis omnibus qui in eadem provincia sunt episcopis assensum dantibus. Cum vero ordinatur, duo episcopi ponunt et tenent Evangeliorum codicem super caput, et super verticem ejus, et uno super eum fundente benedi- ctionem, reliqui omnes episcopi qui absunt manibus suis caput ejus tangunt. Ungitur autem sacra unctione caput ejus, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis in ipsa Chrismatis sancti unctione, et significatur, et confertur. Ordinando autem pontifex manum imponit. Evangelicam vero lectionem diaconus legit; confirmationis autem epistolam notarius scribit. Denique et ordinator et ordinatus in ipsa ordinatione uterque missam celebrare debet. Et hiec quidem forma consecrandis pontificibus a sanctis Patribus tradita est.

Capitulum 14

31

Cap. XIV. De archiepiscopis.

32

Sed quando archiepiscopus electus ordinandus fuerit, omnes ejusdem provincisae episcopiad sedem. metropolitanam convenire debent, ut ab omnibus - ipse ordinetur. Oportet enim ut ipse qui illis omnibus praesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur, alioquin cassa judicatur consecratio. Statutum est autem ut archiepiscopus intra tres menses consecrationis sus ad fidem suam exponendam et pallium suscipiendum ad apostolicam sedem mittat, quod amplius habere episcopo dignoscitur. Archiepiscopus enim episcopis praest, et pallium portat.

Capitulum 15

33

Cap. XV. De summo pontifice.

34

Quia sedes apostolice cunctis in orbe terrarum praefertur Ecclesiis, atque supra se metropolitanum habere non potest: cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt. Facta autem electione si forte casus vel violentia aliqua obstiterit, ut is qui electus estin apostolica sede juxta consuefudinem inthronizari non valeat; electus tamen quemadmodum Statutum est, sicut papa, auctoritatem obtinere debet regendi sanctam Romanam Ecclesiam et disponendi facultates illius.

Capitulum 16

35

Cap. XVI. De cateris officiis quae sunt in clero.

36

Hi sunt ordines et. ministeria clericorum. Quae tamen in auctoritatem pontificalem, in archidiaconi curam, et primicerii ac thesaurarii sollicitudinem dividuntur.

Capitulum 17

37

Cap. XVII. De archidiaconis.

38

Archidiaconus imperat subdiaconis et levitis, ad quem ista pertinent ministeria. Sollicitudo parochiarum et ordinatio, et jurgia ad ejus pertinent curam. Pro reparandis dioesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti, ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta vel res basilicarum, vel parochiarum; gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo defert, et cetera quaedam episcopalis providentie ministeria sub episcopo quasi in partem cure advocatus, in causis ecclesiasticis examinandis dispensat.

Capitulum 18

39

Cap. XVIII. De primicerio.

40

Ad primicerium pertinent acolythi, exorcists, lectores atque psalmistee, id est cantores. Signum "quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officium cantandi peragendi sollicite: lectiones, benedictiones, psalmos, laudes, offertorium et responsoria: quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solemnitate et tempore. Ordinatio quoque proluminaribus deportandis, si quid etiam necessarium est pro reparatione basilicarum, quae quales sunt in urbe, ipse denuntiat sacerdoti. Epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochianis per ostiarios dirigit. Clericos quos delinquere cognoscit, ipse distringit; quos vero emendare non valet, eorum excessum ad agnitionem episcopi defert. Basilicarios ipse constituit, et D matriculas ipse disponit. Quando autem primicerius absens est, ea quae predicta sunt ille exquirit, qui ei aut lege est proximus, aut eruditione hie explendis certus.

Capitulum 19

41

Cap. XIX. De thesaurario.

42

Adthesaurarium pertinent ostiarii, basilicarum. ordinatio, incensi preparatio, cura chrismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, preparatio luminarium in sacrificio et sacrificiis.

Capitulum 20

43

Cap. XX. Quando et quomodo ordinationes sint facienda.

44

Ordinationes autem sacras, scilicet. presbyterorum et diaconorum non nisi certis temporibus fiari debere sancti Patres decreverunt, id est jejunio quarti mensis et septimi, et decimi, et initi quadragesimalis ac median: quadragesim:e- die Sabbati cirea vesperam jejunio celebrato. Quando vero episcopus ordinationes facere disponit, omnes qui ad sacrum ordinem accedere volunt, feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem, una cum presbyteris qui eos praesentare debent. Tunc ergo episcopus e latere suo eligere debet sacerdotes, et alios prudentes viros, gnaros legis divinz, et exercitatos 1n ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum et vitam et scientiam sine favoris gratia, aut numeris cupiditate, secundum veritatem diligenter investigent, ut sic per tres continuos dies diligenter examinati, Sabbato tandem qui probati fuerint episcopo consecrandi praesententur; benedictiones vero pontificum diebus tantum Dominicis celebrandas esse sacri canones sanxerunt.

Capitulum 21

45

Cap, XXI. Qua atate ordinandi sunt qui ordinantur.

46

(4) De state vero ordinandrum talem nobis definitio sacre Scripturs discretionem reliquit. Ut subdiaconus quidem' non ordinetur ante quartuordecim annos; nec diaconusante viginti quinque, nec presbyter ante triginta, quatenus deinceps si dignus inventus fuerit in episcopum eligi possit.

Capitulum 22

47

Cap. XXII. Quod sine certo titulo ordinandi non sunt sacerdotes.

48

Quod autem sine certo titulo presbyter aut diaconus ordinari non debeat, dicere quid refert, cum etiam si perfectionem ecclesiasticc disciplinae sequeremur aliterin clerum assumendus non esset.

Capitulum 23

49

Cap. XXIII. Quales sunt eligendi ad sacros ordines et quales non.

50

De vita autem et conditione eorum qui ad sacros ordines eliguntur multa nobis patres documenta reliquerunt.

51

Nam quid a sacris ordinibus non impediat eos qui probate fuerint conversationis placuit definire. Qui a medicorum incisione forte claudi effi ciuntur, vel pro egritudine sive per violentiam. absciduntur; et qui non sponte, sed casu aliquod membrum sibi amputaverunt; si tamen tale fuerit ut ab opere administrationis non impediat, et laici qui non concubinam nec pellicem norunt, nec bigami exstiterunt, et in caeteris sine crimine vixerunt;liberi quoque qui a dominis suis ita manumissi sunt, ut in eis nullum obsequii jus aut. potestatem observaverint et sine crimine vixerint, hos in clerum assumi posse sine contradictione sanxerunt. Publice vero poenitentes, criminosos, illiteratos, bigamos, repudiatarum maritos, ex adulterio natos, ab hereticis baptizatos, et qui seipsos absciderunt, a sacris ordinibus arcendos, et energumenos in clerum non recipiendos. Sed et filios presbyterorum ad sacros ordines non admittendos, nisí quos vel habitus religionis, vel spiritualis vitae honestas commendat. Poenitentes vero si necessitasexegeritinter ostiarios deputari,

52

vel inter lectores, ita ut Evangelium vel Epistolam non legant. Si autem ordinatii sunt inter subdiaconos haberi concedunt, ita ut manum non imponant, nec sacra contingant. Poenitentes autem dicimus eos qui post baptismum pro homicidio, aut pro diversis criminibus, aut gravissimis peccatis, publicam gerentes poenitentiam sub cilicio, divino fuerintaltario reconciliati. Similiter transmarinos et incognitos homines, sive clericos aliarum ecclesiarum, neque ordinari neque ordinatos recipi concedunt, sine commendatitiis litteris episcoporum suorum.

Capitulum 24

53

Cap. XXIV. Qua ratione mutatio possit feri ordinatorum.

54

Mutatio episcoporum de suis locis ad. alia loca nulla ratione debet fieri, nisi pro magna utilitate B vel necessitate cogente. Et hoc quidem non per ipsos fleri oportet, sed consilio et invitatione coe- piscoporum, atque auctoritate Romani pontificis. Mutatio similiter clericorum sive presbyterorum non sine magna discretione fieri debet, cum consilio et auctoritate episcoporum suorum. Clericum etiam in Ecclesiis duarum civitatum ascribi sacri canones vetant. Presbyteros quoque relicta cura Ecclesiarum suarum profectionem suscipere, sive ad orationes sive quolibet, inconsulto episcopo non oportere testantur. Determinant quoque quae Sint quae necessario presbyteros scire oportet, Scilicet librum sacramentorum, lectionarium, baptisterium, compotum, canonem, ponitentialem, psalterium, homilias, per circulum anni Dominicis diebus et singulis festivitatibus aptas, et multa alia quae de vita etconversatione sacrorum ordinum, vel rationabiliter dicta sunt, vel necessario facienda.

PrevBack to TopNext