Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 10
De simoniaCapitulum 2
Simoniace heresis contagium jam olim in Balaam pullulavit, qui divinationis pretio proposito ad maledicendum populum Dei pefrexit (Num 22). Dehinc hujus hiresis duo leguntur auctores pestilentes emersisse: alter sub prophetica, alter sub apostolica doctrina. Prius Giezi magister esse vendentium (IV Reg. v), deinde Simon auctor videtur emptorum (Act. vr), Horum autem, ut dictum est, sectatores, sicut. non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione discreti.
Capitulum 3
Qui ordines sacros emunt vel vendunt convicti sinemisericordia deponuntur, quia profecto sacris ordinibus indigni sunt, qui in ipsis sacris ordini- bus peccasse comprobantur. Ab hrereticis ad unitatem Ecclesim venientes aliquoties legimus in suos ordines receptos. Alii siquidem heretici in suscipiendis ordinibus non errabant, sed alia causa erat atque doctrina quae eorum fidem impediebat. Simoniacorum vero hsresis et peccatum, ipsa ordinatio eorum est. Merito igitur in suos ordines non recipiuntur, quoniam in ipsos suos ordines peccaverunt. Sciendum vero est quod qui a simonincis nescientes ordinantur, quia eos catholicos non simoniacos putant; spiritualem gratiam per ministerium illorum accipiunt, si erroris illorum (cujus conscii non fuerant) participes non flunt. Qui autem pro gratia spirituali comparanda pecuniam offerunt, etiam a catholicis ordinati simoniaci existunt. Sed dici mihi. Quomodo a simoniaco ordinatus per impositionem manus illius donum sancti Spiritus accipere potest ? Quomodo simoniacus potest dare quod non habet, etiam si catholicus putetur? Audi quomodo. Sicut adulter, sicut fornicator, sicut ebriosus, aut avarus dare potest quod non habet: ita simoniaeusquod non habet dare potest; et ver dare potest ils qui digni sunt accipere. Per ministerium enim illius datur, non per meritum. Ideo iis qui erroris illius participes non sunt, et culpae conscii non existunt, gratia per illum datur, ab illo non datur. Minister malus est largitor, bonus tamen minister est. Sicut hereticus sive alius quilibet malus minister, malus est, et tamen minister est. Malus ih eo quod errorem vel malitiam habet; rninister in eo quod habet officium. Sic simoniacus: nam, et ipse hireticus est, etsi non fide, tamen opere: minister malus est, et tamen minister est: Malus in eo quod simoniacus est, minister in eo quod in officium ordinatus est; malus in eo quod pretium dedit, minister in eo quod ordinem et officium accepit. Sed dicis mihi: Quomodo ordinem aut officium accipere potuit qui pretium dedit? Audi quomodo. Ad perniciem, ad perditionem. Officium emere potuit, gratiam accipere non potuit. Tamen quia officium accepit et habet, per ministerium ejus bonis quidem gratia et officium datur. A nalis vero non gratia sed officium solum accipitur, et tamen accipitur quamvis ad perniciem ejus qui male accipit, sicut ad perniciem ejus qui male dedit.
Capitulum 4
Sunt autem quaedam in Ecclesia quae dum pretio comparantur, cum perceptione corporalis beneficii, participatio etiam spiritualis dignitatis accipitur. Ubi profecto quisquis alterum vendere aut emere cognoscitur, neutrum invenditum aut inemptum reliquisse comprobatur. Sed dicis mihi: Quomodo hocesse potest? Ego in Ecclesia victum et vestitum emi, Ecclesiam non eri. Stipem emi, prebendam emi, corporalia tantum emi, spiritualia nihil emi, aut emere volui. Dic ergo mihi: Quis nomen tuum inter nomina fratrum ascripsit? Quis tibi in choro, in capitulo locum assignavit? Si h;c non emisti inde hic habes? Quis tibi haec dedit? Sed hiec, inquis, gratis accepi, caetera emi. Hsc gratis data sunt. Bene dicis. Ovem emisti, et lanam non emisti, sed gratis accepisti. Tamen 8i ovem non emisses, lanam non habuisses. Pro arbore pretium dedisti, ut ejus fructum gratis manducares. Satis astute ingredi existimasti commento ridiculo. Vide ergo quomodo non emeris quod non habuisses, si pretium non dedisses. Aut te hoc pariter emisse confitere, aut si non emisti, noli tollere quod tuum non est. Sed dicis mihi iterum: Quid ergo ? Non possum ab Ecclesia sti- pem emere, et corporalis sustentationis impensam pretio sine simonis culpa comparare?Ecce habeo predia mea aut pecuniam meam, qua sustentari possem, et vivere; sed forte timeo violentiam principum, aut fraudem familiarium sive aliud quodcunque. Forte etiam defectum «etatis aut imbecillitatem virium mearum considero. Video quia non possum ipse sicut expedit res meas disponere, et propriis utilitatibus deservire. Venio ad ecclesiam, commendo ei res meas, et. vite mem providentiam committo, et ut alat me, et sustentet, et de meo mihi subsidium ministret, et ne forte frauder in aliquo, expeto certam mihi et determinatam pensam constitui, quantum scilicet accipit unus aliquis eorum qui ecclesim deserB viunt, qui in titulo Ecclesie conscripti sunt. Probendám peto ad quotidiani victus usum, icut. habet alius qui in ecclesia est, qui de ecclesia vivit, et ecclesi: servit. Dat mihi ecclesia et concedit illud, mea accipiens et sua reddens, imo mea non sua mihi dispensans. Quid igitur inde judicandum sentiam inquiris. Ego tibi breviter respondeo: quod si Ecclesiam in vita tua dispengatricem facisaut post mortem hzredem relinquis, ego prohibere nec volo, nee possumi. Et si de tuo te pascit aut pro tuo, providentia est non culpa; necessitas non iniquitas. Sic interim ut aliud non requiras nec accipias, corporalis tibi necesSitudo conceditur, commercium iniquitatis negatur.
Capitulum 5
Contingit autem aliquando ut possessiones Ecclesise vel quelibet alia ecclesiastica bona corporalia per malos prelatos data vel vendita ab usu Ecclesie alienantur. In quo genere crimen Bimoniae esse non videtur, quamvis culpa gravis non desit. Quanta enim iniquitas sit, manifestum est eos qui ad aedificandas et custodiendas ecclesias positi sunt, destruetioni illarum et eorum quae adillas pertinent dissipationi operam dare, maxime si ea quae abalienantur talia sunt, quae ad usus alienorum nunquam licite transire possunt, sicut sunt decim: quae ab initio institute sunt ad eorum tantum sustentationem qui tabernaculo deserviunt. Haec igitur ad laicos transferre quid aliud est, quam de sacro sacrum auferre ?: Sic ergo si unicuique peccato nomen culpe conveniens datum fuerit, nihil mali fit in judicio aequitatis.