Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 6

De sacramento baptismi
1

PARS SEXTA. DE SACRAMENTO BAPTISMI.

Capitulum 1

Quare sit primum, et qua de eo inquirenda
2

Cap. 1. Quare sit primum, et qua de eo inquirenda.

3

Sacramentum baptismi primum est inter omnia sacramenta, in quibus salus constare probatur. De ipso namque Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum caelorum [Dei] (Joan. rm). Et iterum: Qui. crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi). Haec sunt igitur quae de sacramento baptismi principaliter inquirenda proponimus. Primum quid si baptismus; secundum quare institutus sit baptimus vel quare circumcisio mutata sit, et cetera quadam Veteris Legis sacramenta; tertium quando institutus sit baptismus, et. de tribus temporibus. Primo quando circumcisio sfatum habuit aute baptismum. Ultimo quando baptismus statum habuerit post circumcisionem. Medio quando circumcisio et baptismus simul cucur- rerunt; altera ut finiretur, alter ut confirmaretur Item quando homines obligari ceperunt praecepto suscipiendi baptismi. Item quid distat inter baptismum Joannis et Christi. Item quae fuerit. forma baptismi Joannis. Item quae sit forma baptismi Christi. Item utrum nullus salvari potest nisi actualiter percepto sacramento baptismi. De his omnibus multa querenda restant; sed nos interim pro tempore pauca secundum nostram possibilitatem prosequamur.

Capitulum 2

4

Cap. II. Quid sit baptismus, et. de nomine Dei in quo fi baptirmus, et de fide et verbo sanctiftcante.

5

Si ergo quaeritur quid sit baptismus, dicimus quod baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua enim sola clementum esse potest, sacramentum esse non potest, donec accedat verbum ad elementum, ét sic sacramentum. Per verbum enim elementum sanctificatur, ut virtutem sacramenti accipiat. Ut quemadmodum elementum ex naturali quadam qualitate repraesentat, ex superaddita institutione significat, sic ex sanctificatione contineat (qus sanctificandis per eam impertienda est) gratiam spiritualem. Verbum autem quo elementum sanctiflcatur ut sit sacramentum; ipsum intelligimus de quo dictum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvin). Nomen ergo Patris, et Filii et Spiritus sancti, ipsum est Verbum Dei, per quod sanctiflcatur elementum, ut sit saeramentum. Et recte per verbum Dei sanctificatur quae per verbum Dei creata subsistunt: Ipse dicit et facta sunt (Psal. cxrvir). Per verbum creare potuit, et per verbum sanctificare non potest? Quibus per verbum subsistentiam dedit; putas quod per ipsum verbum gratiam apponere non possit ? Neergo mireris si per verbum Dei sanctificatur, quod ad remedium salutis institutum est sacramentum. Sed forte dicit cogitatio tua: quod est istud verbum Dei? Quod est hoc nomen Patris, et Filil et Spiritus sancti, 1n quo baptizari ubemur ? Nunquid vocem aliquam hoc cogitare oportet et sonum ad aures humanas prolatum ? Si vocem aliquam intelligi oportet nomen Trinitatis, ipsam quam aut qualem intelligi oportet? Si dicimus quod haec vox Deus in nomine isto intelligenda est, congequeas est ut ubi sonus iste super aquam sanctificandam prolatus non fuerit sacramentum baptismi esse non possit. Quid ergo ? Mersisti hominem et dixisti: Baptizo te in nomine, Patris et Filii, et Spiritus sancti. Et dicis mihi: Christianus est hic homo. Baptizatus est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego illum mersi tertio in aquam. Ego dixi cum mergerem illum: «Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» Ego igitur testis assisto, quod baptizatis est hic in nomine Pa. tris, et Filii, et Spiritus sancti, Baptizatus est in nomine Trinitatis. In quo nomine? Tu mihi dixisti quod nomen Trinitatis est Deus. Hoc nomen ego hic non audivi cum dixisti. « In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. » Quod ergo no- men dicere voluisti ? Dixisti te baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritu sancti. Et illud nomen de quo dixisti, non dixisti; quomodo ergo sanctificata est aqua in nomine quod dictum non est ? Quod si putas te in hoc dixisse nomen Patrie, et Filii, et Spiritus sancti, quod dixisti: «In nonime Patris, et Filii, et Spiritus sancti; » et sic esse intelligendum in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pro eo quod nomen Patris ibi diciturjineoquod Pafrisdicitur; etnomen fllii ibi dicitur, in eo quod Filii dicitur; et nomen Spiritus sancti ibi dicitur in eo quod Spiritus sanotus dicitur: ergo multa sunt nomina non unum nomen. Ego prsiceptum Domini accepi ut baptizarem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancB ti; tu autem in nominibus multis baptizasti. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: tria nomina sunt ettrium nomina sunt, non unum nomen, nec unius nomen. Quia tres unus non sunt, quamvis unum sint tres. Ipse vero non dixit in nomibus, sed «in nomine, » inquit, «Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » quia unum est nomen, ubi est una natura, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc nomen autem est in quo omnes salvos fleri oportét (Act. rv.) Velim ergo ut mihi ostendas ubi protuleris hoc unum nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cum mergens hominem dixisti: « Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Si ergo tale aliquid in cogitatione concipias et doceri expostules, quod sit QC nomen Patris, et Filii, et Spiritus saneti. Si ergo tale aliquid in cogitatione concipias et doceri expostules, quod sit nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in quo baptizamur et remisSionem peccatorum consequimur, ego diligentiam fidei tu; nequaquam contemnendam existimo. Quomodo enim in ipso nomine baptizare possumus, si ipsum nomen ignoramus ? Clemamus quotidie: Sanctificetur nomen tuum(Matth. v1). Sed quomodo in nobis sanctificatur, si a nobis ignoratur? Et si vocem sanctificari petimus dicat qui potest, quomodo in voce salvari rogamus ? Deus, inquit, in nomine tuo salvum me fac (Psal. Lui). Si igitur in voce salus est, ergo tacentes, vel potius loqui non valentes salvari non possunt, quia loqui non possunt. Quis hoc dicat ? Ergo nomen Dei in quo nos sanctificari et salvari oportet, extra vocem quisrere oportet, neforte, si illud in sola voce ponimus, scandalum veritati faciamus. Notus in Judca Deus; in Israel magnum nomen ejus (Psal, xxv) Ergo ubi notitia est, ibi nomen est, quia et ipsa notitianomenest. Dicit aliquis: Magni nominis est homo ille, et homo ille magnum nomen habet in populo. Forte quia multas syllabas habet nomen ejus, ideo magnum est nomen ejus. Ergo nomen Dei parvum est, quia duas syllabas tantum complectitur, et duabus syllabis formatur nomen Dei. Vides modo ubi sit magitudo nominis Dei. Ubi enim magnitudo nominis est, ibi et ipsum nomen considerare oportet; si ergo magnitudinem nominis, magnitudinem famg; et. notitice

6

magnitudinem convenienter intelligimus, nomen A ipsum ipsam famam et notitiam magis quam vocemaliquam velsonum vocis adaures venientem in telligere debemus. Ergo fama ejus et notitia ejus ipsum est nomen ejus. Et rursum ipsa notitia ejus non est aliud quam fides ejus; quia per fidem solam nunc interim cognoscitur Deus; postmodum etiam cognoscendus per speciem. Fides ergo Dei ipsa est nomen Dei per quam nunc in nominibus notitia ejus habetur, ubi adhuc ab hominibus praesentia ejus non videtur. Puto jam obscurum vel ambiguum non esse, quemadmodum in nomine Dei salvatur, qui in eo quod de ipso sentire potuit, et sentiendo credit, justificatur et justificatus liberatur. Rursus qualiter nomen Dei sanctificatur quando ab iis a quibus cognoscitur Deus honoratur: hoc dubium non est, si ei quem jam per fidem cognoscere meruimus: casti timoris et dilectionis reverentiam exhibemus. Quid tibi videtur? Si nomen Dei est notitia ejus, et fides ejus in nobis est, nonne in nomine ejus baptizantur qui in fide baptizantur Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Hoc est enim unum nomen et unius nomen, quo Trinitas praedicatur, et unitas non negatur. Quando ergo baptizas in fide Patris, et Fili et Spiritus sancti, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti baptizas. Et hoc nomen, id est hanc fidem confiteris cum dicis: « Baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti.» Ut impleatur quod scriptum est: Corde creditur ad justitiam; oreautem confessio fit ad salutem (Rom. x.) Sed forte quia dixit Dominus Jet Christus. Baptizate in nomine Patris, et et Spiritus sancti. Si ipsum nomen notitia et fides intelligenda est Trinitatis, sufflciet ad formam sacramenti complendam et sanctificationem perficiendam sine verborum prolatione cum sola fide baptizandum immergere. Qui enim dixit ut. in fide Trinitatis homines baptizarentur: non quid dicatur docuit, sed quid credatur ostendit. Quapropter ne forte in sanctificatione sacramenti fidei professio supervacua esse videatur, oportet nos in eo quod dictum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; amplius aliquid intelligere quam si dictum fuisset: in fide Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Plus enim aliquid habere videtur nomen quam fides. Nam fides intus est, et latet occulta donec nominari incipiat, et venire in manifestationem. Tunc quippe nomen esse incipit quando nominari incipit et notificari ut cognoscatur. Et sic quidem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamus, quando baptizamus in confessione fidei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ipse enim di: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritussancti. Doceteet baptizate; si tingis et taces, tingis et non doces. Habea baptizate, sed docete non habes. Crede ergo et confitere; loquere et merge, ut in confessione laventur quae mundanda sunt. Sed forte queris ipsam professionis fidei formam in perficiendo baptismatis sacramento, qualem intelligi oporteat. Ad quod bre- viter respondendum puto, illam esse baptizandi formam quam Dominus Jesus Christus cum discipulos suos ad baptizandum omnes gentes mitteret tradidit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ergo recte feceris, si quod ille praecepit tu confiteris. Ille jussit ut in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizares. Tu mergis hominem et dicis: « Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Bene sequeris formam institutionis diving, facis quod jussit, profiteris quod instituit. Sed dicis: quid ergo ? Si quis forte per ignorantiam sine conscientiaerroris, horum verborum formam non tenens; tamen cum plena fide hominem baptizaret, dicens; Baptizo te in nomine Patris omnipotentis, sive in nomine Filii Dei; sivein nomine Spiritus sancti; sive etiam quod in. Actibus apostolorum legimus: in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. 11); sive aliud aliquid simile, quod quidem quantum ad expressionem vocis a supradicta dicendi forma diversum esset; sed quantum ad professionem veritatis non esset, contrarium: An ne verum baptismatis sacramentum in illo conatare deberet ? Poterant fortasse ad hanc qusmstionem tuam solvendam plurime hinc inde rationes conduci et ostendi, qued ubi eadem fides constat, diversitas sermonis ab ipsa duntaxat sinceritate et unitate fidei non discrepans, nihil officiat. Sed in hac parte visum est mihi auctoritate potius quam mea ratione interrogationi tuse respondendum. Beatus Ambrosius in libro quem de Trinitate scripsit, sic ait: Illi qui negaverunt 8e scire Spiritam sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Joannis baptismo, baptizati sunt postea: quia Joannes in remissionem peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine: et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes baptizare - solebat acceperant. Joannes enim licet non baptizaret in spiritu; tamen et Christum predicabat et spiritum. Denique cum interrogaretur ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo. Venit autem fortior me, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igne (Matth.). Ergo isti qui nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerunt, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum. Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi, nec iteratum est in his baptisma, sed novatum. Unum eriim baptisma. Ubiautem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium velspeciesaliqua baptismatis existimatur. Plenum autem est Patrem, et Filium, Spiritumque sanctum confiteri. Si unum neges totum subruis, et quemadmodum si unum in sermone comprehendas aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges: plenum est fldei sacramentum. Ita etiam quam« vis et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctuxe à kcas et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem; vacuum est omnino mysterium. Denique et illi ipsi quidixerant: Nec si Spiritus sanctus sit audivimus (Act. xiX!; baptizati suntposteain nomine DominiJesu Christi, et hoc abundavit ad gratiam, quia jam Spiritum sanctum Paulo praedicante: cognoverant. Neccontrarium debet videri; quia, quamvis etiam postea tacitum sit, de Spiritu tamen creditumest. Et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide. Cum enim diciturin nomine Domini nostri Jesu Chnisti, per unitatem nominis impletum est mysterium. Nec a Christi baptismate Spiritus separatur, quia Joannesin pa nitentia baptizavit, Christus in spiritu. Nunc congideremus utrum quemadmodum in Christi nomineplenum esselegimu«baptiematissacramentum; ita etiam sanctoSpiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Etrationem sequamur, quia quiunum dixerit Trinitatem signavit. Si Christum dicaset Deum Patrem a quo unctusest Filius; et ipsum, qui unctus est, Filium, et Spiritum ut manes unctusestdesignast. Scriptum est enim: Hunc Jesuma Nazareth quem uncit Deus Spiritu sancto(Act. x). Etsi Patrem dicas, et Filium ejus, et Spiritum orisejuspariterindicasti, cum id etiam corde comprehendas. EtsiSpiritum dicaset Deum Patrem. a quo procedit Spiritus, et Filium (quia Filii quoque est Spiritus), nuncupasti. Unde utrationicopuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte baptizari nos posseScriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. 1; Matth. 1n). Et apostolis ait: Omnes enim in ipso corpore in unum Spiritum baptizati sumus (I Cor. xri). Unum opus, quia unum mysterium; unum baptisma, quia mors una pro mundo. Unitas ergo operationis, unitas predicationis quae non potest separari. Hucusque verbo beati Ambrosii qualiter de recta baptizandi forma sentiendum sit manifeste explanaut. Vides ergo qualiter in fide Trinitatis solo Patre vel Filio vel Spiritu sancto nuncupatoplenum sit baptismatis sacramentum, et quemadmodum sine fide Trinitatis etiam tribus simul nominatis imperfectum. Sicut enim ubique fidesintegra quzritur, sic eadem fldei integritate manente sine detrimento salutis sermo variantur. Verumtamen ecclesiastica consuetudo hanc potissimum in baptizando formam tenereelegit, quam abipso sanctificationisauctoreex prima institutione servandum accepit. Si quis forte querat utrum in articulo necessitatis sufficere possit ad plenum baptismi sacramentum, si fuerit quis in fide Trinitatis sine prolatio ne verborum baptizatus, vel quia is qui baptizavit loqui non potuit, sive quia obfestinationem vel stuporem immimentis periculi sive alia quacunque causa praeventus dum bap. tizaret, locutionis memor non fuit. Si quis ergo forte hoc quaerat, ego de his quae occulta sunt judicare nolo, praecipue quia nomen Trinitatis hic non audivi. "bi etsi vera fides fuit, confessio tamen fidei non fuit. Et haec quidem de eo quid sit sacramentum baptismatis, et de verbo sanctificante in praesenti dicta sufficiant.

Capitulum 3

7

Cap. III. Quare institutum sit sacramentum baptismi

8

Nunc restat demonstrare quare institutum est baptismi sacramentum, et quare circumcisio, quae loco illius olim posita fuisse putatur, succedente baptismo ablata sit, vel mutata. Nam si olim per circumcisionem similiter, ut nunc per baptismum peccata dimittebantur, quid necesse fuit ut ipsa circumcisio succedente baptismi sacramento mutaretur? Cur autem accepta minus profuisse credatur, quae neglectanon minusnocuisseaffirmatur. Sicut enim nunc per Evangelium dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum Dei (Joan. 11); ita olim per legem dicebatur: Masculus cujus caro preputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. xvn). Nisi fortein hoc quod ille qui non est baptizatus a regno Dei excludendus dicitur; ille vero qui non est circumcisus periturus memoratur: quis velit intelligere propterea baptismum aliquid amplius conferre quam circumcisionem, quia circumcisio suscepta a perditione tantum potuit liberare; baptismus vero renatos etiam ad gloriam perducere potest. Nam illi antiqui patres qui sacramenti circumcisionis justificationem perceperant, a perditione quidem servabantur, sed ad gloriam regni non ducebantur, donec veniret ille qui sanguine fuso rhomphsam igneam exstinguens; aditum paradisi rursum patefaceret, et credentibus in se omnibus regni coelestis januam precedens ipse primus aperiret. In hoc ergo baptismus amplius confert, quod renatos hinc exeuntes statim ad regnum mittit, quod tamen ex virtute sanguinis fusi ipsam aquam sanctificantis condonatur. Si igitur quis dicere velit idcirco circumcisionem baptismo mutatam, ut in baptismo perficeretur, quod circumcisio implere non potuit, fortassis videbitur convenienter illi responderi posse, quod hoc quod amplius nunc in baptismo est, ex baptismo non est, sed ex passione Christi baptismum sanctificante impletum. Idem vero circumcisionem facere potuisse, si illi passio Christi in cooperationem sanctificationis adjuncta fuisset. Nam in baptismo, quantum scilicet spectat ad virtutem. baptismi, similiter ut in circumcisione remissio tantum peccatorum percipitur; quia, sicut dictum est, quod justificatis postea aditus patriw ccelestis panditur, cruce Christi condonatur. Propter hujusmodi rationem aliam mutat: circumcisionis causam commodiorem fortasse et manifestam magis proponendam putamus. In pr:cedentibus quodam loco cum de sacramentis tractaremus, diximus sacramenta omnia signa quaedam esse ejus (quae per illa datur) gratie spiritualis. Oportere autem ut secundum processum temporum spiritualium gratiarum signa; magis semper ac magis evidentia ac declarantia formarent, ut cum effectu salutis, cresceret cognitio veritatis. Itaque sub lege naturali primum data sunt sacramenta, decimationes, sacrificia et oblationes, ut in decimatione quidem peccatorum remissio; in sacrificiis vero carnis mortificatio; in oblatione autem boni operis exhibitio signaretur. Sed erat obscura significatio hac in sacramento decirnationis, ubi homo de iis quae possidebat partem obtulit, partem retinuit, ut ad hunc modum in eo quod erat, quod imperfectionis et defectus fuit, sibi tribueret, quod vero ad bonitatem spectabat, Deo imputaret. Hoc sibi voluerunt novem partes retentz, quia novenarius signum imperfectionis est, a denario perfecto deficiens. Propterea autem quia obscurum signum fuit emundationis in decimatione, data est. circumcisio ut virtutem justificationis evidentius demonstraret, quando dictum est homini, ut portionem carnis suae, non quidem superfluam, sed iliius quod superfluum erat in homine, signum auferret, ut per hoc agnosceret quod culpam quam natura per illam partem corporis traheret, gratia per sacramentum circumcisionis emundaret. Sed quia circumcisio eas tantum quae foris sunt enormitates amputare potest, eas vero quae intrinsecus sunt pollutionum sordes mundare non potest, venit post circumcisionem lavacrum aqua totum purgans, ut perfecta justitia signaretnr. Rursus quia prioris populi qui sub timore serviebat mundatio laboriosa fuit, propterea sacramentum circumcisionis in carne quae dolorem habet illi datum est. Novo autem populo qui voluntate et dilectione servit, sacramentum justificationis in lavacro aquis, quae suavem habet purificationem propositumest; etsic quidem rationem reddendam existimamus pro eoquod sacramentum circumcisionis mutatum est, etsacramentum baptismi institutum.

Capitulum 4

9

Cap. IV. Quando institutum sit sacramentum baplismi.

10

Quaeritur etiam quando institutum sit sacramentum baptismi, ex quo deinceps licitum non fuit illud negligere, quando illud suscipere debitum fuit. Et sunt quidem super hoc divers plurium opiniones. Alii dicunt ex eo institutum baptisma, quo Christus Nicodemo nocte ad se venienti modum novee regenerationis insinuans, ait: Nisi quis renatus fueriteae aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. um). Alii dicunt institutionem baptismi ex eo coepisse, quo Christus post resurrectionem suam in coelum ascensurus discipulos ad praedicandum misit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvi). Quidam institutionem baptismi ex eo cc»pisse putant, quo Joannes in aqua baptizare coepit, praedicans baptizaturum in Spiritu. Alii in passione Christi quando dixit: Consummatum est (Joan. xiX); omnia Veteris Testamenti sacramenta finem accepisse, et. novi exordium putant. Commodius autem videtur ut dicamus baptismum prius per Joannem, et deinde per Christum, sive per discipulos Christi aliquandiu, solum ne a consuetudine abhorreret in usum productum: novissime autem quando universum mundum praedicatores baptizare missi sunt, generaliter institutum. Videntur autem hic tria tempora distinguenda. Primo enim ante baptismum circumcisio sola statum habuit, et suscipiebatur ad justificationem sine baptismo. Novissime autem. nunc post circumcisionem solus baptismus statum habet, et celebratur ád salutem sine circumcisione. Fuit autem medium tempus quoddam, quando et circumcisio et baptismus simul cucurrerunt. Altera, id est circumcisio ut fineretur; alter, id est baptismus ut confirmaretur. Oportuit enim ut et illa qui finienda erant nequaquam subito vel praecipitanter, sed paulatim et quasi cum quadam reverentia dimitterentur, ut ostenderentur bona fuisse tempore suo. Et similiter quzo incipienda erant non subito in auctoritatem assumerentur, sed cum mora et gravitate inchoarentur, ne velut. aliena et praeter rem aliunde inducta subito putarentur. Illa igitur dimissa sunt, non projecta; et ista instituta sunt, non usurpata, ut divini consflii auctoritas ubique servaretur, et humana causatio ne divina opera reprehendere auderet, admoneretur. Quamvis ergo in passione Christi per quam consummata sunt omnia, veteris figure Status finem acceperit, et novi sacramenti constitutio exordium, tamen et prius aliquando tempore; et nova inchoata sunt ad corisuetudinem, et vetera. postmodum aliquandiu tolerata secundum dispensationem. Simul ergo fuerunt utraque tempore illo, sive ante passionem, sive post, ab eo quando inchoata sunt nova, donec postmodum vetera sunt interdicta. Et in isto medio tempore quod fuit baptismus cum circumcisione, ab inchoatione sua usque ad passionem Christi; hoc fuit circumcisio cum baptismo post passionem! Christi jusque ad illud tempus quo ipsa circumcisio coepit prohiberi. Sicut enim ante passionem ipsa circumcisio in statu suo ad remedium suscipiebatur; et tamen etiam tunc baptismus sine periculo salutis non contemnebatur, ab lis. - quibus praedicabatur, ita post passionem baptismus quasi in statu suo percipiebatur ad salutem; et tamen etiam tunc circumcisio sine periculo salutis non contemnebatur ab his quibus finis ejus nondum manifestabatur. Postquam autem dictum est. Si circumcidimini Christus vobis nihil prodest (Galat. v), jam deinceps non poterat circumcisio ad salutem percipi, sicut prius postquam dictum fuerat: Masculus cujus caro prapwutii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. xvi); non potuit circumcisio ab iis praesertim quibus injuncta fuerat, sine periculo salutis contemni. Rursus quemadmodum in principio baptismus a Joanne secundum solum sacramentum dabatur, ut ii baptizandi usum non noverant, erudirentur; sic in novissirno a quibusdam fidelibus circumcisio dispensatoriesecundum solum sacramentum suscipiebatur, ne ii qui circumcidi consueverant scandalizentur.

Capitulum 5

11

Cap. V. Quando homines obligari coaperunt praecepto percipiendi baptismi.

12

Si ergo quaeritur quando homines obligari ccperunt debito percipiendi baptismi, hoc veritati et rationi consentaneum esse probatur; ex eo unumquemque obligari cepisse debito baptismatis suscipiendi, ex quo vel post institutionem praeceptum vel ante institutionem consilium percepit baptizandi. Qui enim nec prius contemptor consilii, nec post praevaricator prescepti exe eiyemios eem. fuit, nisi forte quis aut prius aut postea ignorans fuisse dicatur, ad quem divin institutionis notitia. pervenisset, nisi ejus culpa obstitisset. Quando igitur Christus Nicodemo nocte ad se venienti dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. tri); amico revelatum est consilium. Quando vero postea dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et. Filii et Spiritus sancti (Matth. xxvii); informandis omnibus expositum est praeceptum. Ubi quidem generalisinstitutio facta est quae ex eo unumquemque debitorem habuit, quod ad ipsum predicantibus apostolis nuntiis verbi praeceptum institutionis pervenit. Qui autem interim longe positi, aut prope in occulto constituti, nondum cognita institutione divina forte ab hac vita subducti sunt, hoc de ipsis mihi sentiendum videtur; quod et de illis qui ante ipsam institutionem, sive in preputio, sive in lege fuerunt, quia quod illis fecerunt. tempora, hoc istis operata est absentia. Si quis autem pertinax esse velit et adhuc hujusmodi aliquos in ignotis regionibus, et remotis terrarum. sedibus degere contendat, qui forte mandatum divinum de percipiendo baptismatis sacramento non acceperint, ego vel neminem talem esse, vel si forte aliquis est, si ejus culpa non obstitisset, audire et scire potuisse ac debuisse sine cunctatione affirmo, maxime cum Scriptura evidenter clamet: In omnem terram exivit sonus eorum; et in fines orbis terra verba eorum (Psal. xvii). a Si igitur in omnem terram sonus eorum, et in omni terra quidem vel auditi sunt, et contemptores condemnatur, vel auditi non sunt. pro culpa sua, et ignorantes ignorantur, et non salvantur. Et hsc de tempore institutionis baptismi, et de debito percipiendi baptismi dicta sunt.

Capitulum 6

13

Cap. VI. Quid distet inter baptismum Joannis, et Christi; et de forma baptismi Joannis, et Christi.

14

Inter baptisma Joannis et baptisma Christi, hec distantia est quod in baptismo Joannis per intinctionem aqus solum, sacramentum dabatur, in baptismate vero Christi cum sacramento etiam res sacramenti percipiturJoannes enim peccatores aqua tinxit, et peccata confltentibus peenitentiam injunxit;Christus baptizat et peccata dimittit. Ille baptizans venturum et baptizaturum in spiritu predicavit, hic baptizans, ad remissionem peccatorum spiritum infundit. Illic homines baptizabantur in nomine venturi, hic homines baptizantur ín nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvin). Sacramentum ergo utrobique quantum ad formam exteriorem idem fuit, sed quantum ad effectum idem non fuit, quia illic sacramentum solum fuit; nam remissio peccatorum non fuit: hic autem et sacramenti forma. proponitur, et virtus sacramenti pariter in remissionem peccatorum condonatur.

Capitulum 7

15

Cap. VII. Utrum post datum praeceptum baptismi aliquis salvari possit nisi actualiter percepto sacramento baptismi.

16

Solent quidam sive curiose, sive studiose inquirere, utrum aliquis post indictum et publice propositum baptismatis sacramentum salvari possit, nisi actualiter ipsum sacramentum baptismi percipiat. Videntur enim rationes manifeste esse, et habent auctoritates multas, si tamen habere dicendi sunt, qui non intelligunt. Primum quia dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. i1). Et iterum alibi: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi). Et suntalia multa talia, quibus quasi astrui videtur nullo modo salvari posse eum qui hoc sacramentum non habuerit; quidquid praeter hoc sacramentum habuerit. Si fidem perfectam habuerit: 8i spem, si charitatem habuerit, ctiamsi cor contritum et humiliatum habuerit quod Deus non despicit;veram poenitentiam de praeteritis, firmum propositum de futuris, quidquid habuerit salvus esse non poterit si hoc non habuerit. Et hoc totum ita ipsis videtur, propter hoc quod scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum Dei. Et tamen si quis querat quid factam sit de illis qui pro Christi sanguine effuso sive sacramento aquae ab hac vita transierunt, dicere non audent ejusmodi salvos non esse. Et cum ostendere non possit hoc in eo quod supra memoratum est scriptum esse, dicere tamen non audent, quia ibi scriptum non est, ideo negandum esse. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto; non addidit, vel effuso sanguine vice aque, et tamen verum est quanquam hic scriptum non est. Nam si salvus egt qui propter Deum aquam suscepit, quare non multo magis salvus est, qui propter Deum sanguinem fudit ? Plus enim est sanguinem dare quam aquam accipere. Illud enim. quod quidam dicunt: propterea salvos esse qui sanguinem fundunt, quia cum sanguine etiam aquam fundunt, etinipsa aqua quam fundunt baptisma percipiunt, quam sit frivolum patet. Si enim propter humorem aquae, qui cum sanie cruoris de vulneribus manat baptizati dicuntur, qui interficiuntur, ergo qui suffocantur vel submerguntur, vel alio quolibet genere mortis (ubi sanguis non funditur) occiduntur, baptizati non sunt in sanguine suo, et frustra mortui sunt pro Christo, quia humorem aquae quem intra corpus habuerunt non effuderunt. Quis hoc dicat ? Ergo in sanguine baptizatur, qui pro Christo moritur; qui et si sanguinem non effundit ex vulnere, dat vitam quae pretiosior est sanguine. Nam sanguinem fundere posset; et si vitam non daret, et minus esset sanguinem fundere quam vitam dare. Bene ergo sanguinem fundit, qui vitam ponit pro Christo, et habet baptisma suum in virtute sacramenti, sive qua Bieut sacramentum ipsum accepisse non prodest; ita cum illa habetur, sacramentum habere non posse, non nocet. Verum ergo est (quamvis ibi dictum non est) quod qui pro Christo moritur, in Christo baptizatur. Ita, inquiunt, verum est quamvis ibi dictum non est, et ideo verum est quia alibi dictum est; etiam si ibi dictum non est. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei; idem ipse alibi dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus: confitebor et ego eum coram patre meo (Matth. x). Quod ergo ibi dictum non est subintelligendum tamen est, quamvis dictum non est, quoniam alibi dictum est: Videte ergo quid dicunt: Ideo inquiunt quod dictum non est; subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam alibi dictum est. Si ergo hoc in hoc loco subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam alibi dictum est, quare similiter etiam de fide subintelligendum non est; quoniam alibi dictum est: Qui credit inquit, in me mortem non videbit in Gternum ? (Joan. x1.) Item qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non polest intrare in regnum Dei; ipse dixit: Qui credit in me, non morietur in cternum (ibid.). Aut ergo nega fidem, aut concede salvationem. Quid tibi videtur? Ubi fides est, ubi spes est, ubi charitas est; denique ubi plena et perfecta virtus sacramenti est, ealus non est; quia solum sacramentum non est, et ideo non est, quia haberi non potest: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Ecce ergo dubium non est, quin ubi fides est et baptismus est, salus sit. Et quid sequitur? Qui vero non crediderit, condemnabiftur (Marc. xvi). Quare ita dicere voluit ? Quare non dixit: Quinon crediderit et baptizatus non fuerit condemnabitur, sicut dixerat: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ? Quare, nisi quia credere voluntatis est, et quia fides credere volenti deesse non potest. Et idcirco in eo qui non credit semper prava voluntas arguitur ubi necessitas nulla esse potest, quae ad excusationem pretendatur. Baptizari autem in voluntate esae potest, etiam quando non est in possibilitate; et idcirco juste bona voluntas cum devotione fidei suse non despicitur, quamvis ab eo quod foris est sacramento aqu: percipiendo articulo necessitatis prepediatur. Vis nosse plenius an ne ratio hiec alicubi auctoritate manifestiori se probet, quamvis et ille quas supra commemoravimus auctoritates tam manifeste videantur, ut de veritate ipsarum dubitari non possit ? Audi tamen adhuc aliud si forte evidentius tibi demonstrari possit, de quo dubitari non debes. Beatus Augustinus in libro De unico baptismo sic ait: Etiam atque etiam. considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod deerat baptismo posse implere, sed etiam fidem conversionemque cordis, BSiforte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Vides quoniam manifeste testatur fidem et cordis conversionem, bone voluntatis ad salutem posse sufficere, ubi visibile sacramentum aqui ex necesaitate contigit haberi non posse. Sed ne forte contrarietas aliqua tibi esse videatur, in eo quod postea in libro retractationum exemplum de 1atrone quod ad hanc sententiam in qua dixerat effusionem sanguinis, sive fidem et cordis et conversionem, vieem baptismi implere posse, comparandam assumpserat, improbavit dicens: In quarto libro cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum fuerit baptizatus incertum est. Sed considerare debes quod in hoc loco exemplum tantum quod ad probationem sententig adduxerat correxit ipsam sententiam, non reprobavit. Quod si putas idcirco sententiam illam improbandam quia exemplum correctum est, ergo falsum est quod dixerat effusionem sanguinis vicem baptismi posse habere, quoniam ad illud B probandum exemplum ipsum positum est. Non enim ait cum dicergm vicem baptismi posse habere fldem, sed cum dicerem, inquit, vicem baptismi posse habere passionem, quamvis utrumque in ipsa una sententia posuisset. Si ergo ad id quod dixit vicem baptismi posse habere passionem exemplum positum est cum ipsum sine ambiguitate ulla verum esse constet, patet quod exemplum postmodum correctum est, sed sententia non est improbata. Oportet ergo ut aut confitearis vicem baptismi, in articulo necessitatis idem veram et confessionem cordis implere posse, aut ostendas qualiter fides vera et charitas non flcta haberi possit, ubi salus non sit. Nisi forte dicere velis neminem, fidem veram et charitatem veram habere posse, qui visibile sacramentum aque non sit habiturus. Quod tamen qua ratione vel auctoritate probes ignogo. Sed nos interim non contendimus utrum aliquis qui baptismi sacramentum percepturus non est; ista habere possit, hoc solo duntaxat constante, quod si quis esset qui haec haberet etiam sine visibili sacramento aqua perire non posset. Multa sunt alia quae semper hoc approbandum adduci potuissent, sed nos qus superius in tractatu sacramentorum ad idipsum probandum posuimus: nequaquam iterum replicanda putamus.

Capitulum 8

17

Cap. VIII. De sacramentis neophytorum.

18

Neophytus novitius interpretatur. Neophytus vocatur nuper ad fidem conversus, sive rudis in disciplina religiose conversationis. Noviter ad fidem conversi visibilibus sacramentis instruendi sunt, ut perea qui vident, intelligant quae non vident. Admonendi sunt hujusmodi ut considerent novam non esse fidem, in qua novi sunt ipsi; quoniam ab initio mundi sicut nullo tempore defuerunt fideles et justi membra Christi, ita ab initio nunquam defuerunt sacramenta salutis quae precesserunt in preparationem et signum redemptionis, quae completa est in morte Christi. Prima namque state Abel agnum obtulit in saerificio figuram mortis Christi. Secunda setate Noe arcam in diluvio gubernavit, sicut Christus - Ecclesiam inter fluctus tentationum regens mergi non sinit. Tertia setate Abraham pro filio oblato arietem mactavit, sicut Deus Pater Verbum suo pro salute mundi obtulit. In quo tamen di- vinitate inviolabili permanente sola humanitas dolorem mortis sustinuit. Postea eductus est populus Israel de JEgypto per mare Rubrumin columna ignis et nubis, sicut fideles Dei de tenebris peccati liberantur, renovati per sacramentum baptismi Christi sanguine consecratum; ipsum fide sequentes in quo est et nubes humanitatis et ignis divinitatis. Quarta zetate in Jerusalem regnum populi Dei sublimatur temporale, prefigurans aeternum; in quo princeps pacis, pater futuri seculi (Isa. 1x), fideles suos ad visionem sterne pacis introducet. Hujus autem regni exordium David exstitit, qui per multas tribulationes probatus, et glorificatus, pacis successorem Filium reliquit, ut ostendatur quod, ad future pacis quietem pervenire non possint, qui p in praesenti vita contra tentationes et tribulationes vincendas fortes non fuerint. Propter hoc qui in Sabbato sancto paschalis solemnitatis baptizandi sunt, quarta hebdomada quadragesimalisobservantis, quae continentige nobis arma ministrat et inquarta ejusdem hebdomadse feria catechizandi deferuntur ad ecclesiam: ibi auditurietinstruéndi qualiter contra spirituales nequitiassunt pugnaturi. Sedtamen usque in Sabbatum Paschalis solemnitatis eorum baptismus differtur, hocattendente Ecclesia quod quid adagnitionem in praesenti vita vocantur, in spefuturg quietis baptizantur. Quinta state populus propter peccata sua in Babylonem captivus ducitur, et rursus Deo miserante post septuaginta annos soluto captivitatis jugo ad terram suam revocatur. Quoniam populus Deiqui in hac vitzequae septenariodierum volvitur, vanitati etconfusioni subjectus, mortalitatis jugum portat, postfinem ejus a corruptioneliberatur. Sic igiturab initio nullo tempore sacramenta Dei defuerunt, quibus fidelis populus ad pércáptionem invisibilium natriretur, et exercitareturad cognitionem, ad ultimum sexta state de virgine natus est Christus, sicut sexta die de terra virgine primus homoestplasmatus. Ipseergo quasi consummaturusomniacum ad virilem etatem pervenisset, triceBimo:etatis suzeanno a Joanne baptizatus est; non. necessitate, sed dispensatione, ut lavacrum emundadis sanctificaret. Dehinc apostolos ministros Evangelii convocans regnum celorum venturum predicarecceepit; etnovissimein consummationem omnium semetipsum hostiam pro mundi redemptionein ara crucisPatriofferens mortem sustinuit, ut credentibus in se mortis timorem tolleret, et a. morteresurrexitutprosemorientibusspem vitae et. resurrectionis daret. Postea ascensurus in coelos discipulos inmundum universum misit docere et baptizare omnes gentes, ut vocarentur qui przcedetem sequerentur ad vitam. Hrec sunt sacramenta fidei Christiangab initio condita in fide credenda, sine fine profutura. Hzc sunt quibus catechizandos imbuimus, et eorum qui sacramento novitatis regenerandi sunt, füdem salutari confessione promerendam exigimus.

Capitulum 9

19

Cap. IX. De catechizatione.

20

Catechumenus instructus vel audiens inter- pretatur, catechizare enim est instruere, quoniam baptizandi prius instruuntur et docentur quae sit forma fidei Christian:z, in qua eos salvos fleri et sacramentum salutis suscipere opportet, sicut scriptum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et. Spiritus sancti (Matth. xxvi). Prius docete, postea baptizate. Docete ad instructionem, baptizate ad emundationem. Docete ad fidem, baptizate ad peccatorum remissionem. Idcirco docete quid qui crediderit, ideo baptizate; quia qwi baptizatus fuerit, salvas erit (Marc. xvi). Hic. igitur forma catechizationis a primis temporibus Christiang fidei instituta est. Quae tunc quidem necessario servabatur quando adultis et. intelligentiain habentibus priusquam ud baptismi sacramentum accederent, regula fidei Christian nuntiabatur, ut vel sponte fidei acquiescentes digni regeneratione spirituali judicarentur, vel credere nolentes merito a perceptione sacramenti Dei velut indigni repellerentur. Ad obtinendam quippe salutem idcirco arbitrium hominis consulendum est, quoniam opus salutis voluntarium esse oportet. Et hoc quidem a principio sicfactum est. Postquam autem ad fidem multitudo gentium introivit jam nunc etiam in iis qui a fidelibus generantur parvulis; eadem forma servatur, quoa et ipsos mater Ecclesia provida dispensatione sacramento salutis interim carere non vult, ne forte ipsa dilatione, a salute alieni fierent, si non percepto sacramento salutis subito ab hac vita exirent. Congrue ergo provisa est in illis rnedicina salutis, ut in sacramento fidei baptizentur, et per alterius fidem Deo reconcilientur, quos per alterius peccatum alienatos constat esse a Deo. Institutum est itaque ad hoc novum sacramentum ad catechizandos parvulos, exorcizandos, initiandos et deinde baptizandos, in quibus pro parvulis audit Ecclesia, et ad interrogata respondet et spondet donec ipsi ad intelligibiles annos perveniant, et sacramenta fidei et charitatis et spei per se intelligere valeant et servare.

Capitulum 10

21

Cap. X. De exorcismo.

22

Exorcismus de Greco in Latinum adjuratio dicitur. Exorciste enim sunt qui super catechumenos sive super energumenos; id est eos qui habent spiritum immundum, invocant nomen Domini Jesu divina virtute objecta; adjurantes eum ut egrediatur ab illis. Recte ergo post catechizationem exorcismus sequitur, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Tria quippe sunt usque ad susceptionem novitatis perficienda, quibus baptizantus quasiconcipitur et nutritur, et usque ad integritatem nova vite promovetur. Haec autem sunt catechisTi, exorcismi, orationes. Primum itaque catechizatur baptizandus, ut ad fidem proprio moveatur voluntatis arbitrio. Deinde exorcisatur ut ab eo diaboli potestas iniqua pellatur. Additur eliam oratio ut gratia preveniat et. subsequatur, quae vires praebeat libero arbitrio, et qua procul fiat universa maligni spiritus illusio. Forma igi- tur exorcismi in hunc modum perficitur. Signatur primo baptizandus crucis signaculo in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in auribus, in ore, ut tolius corporis sensus hoc signaculo muniantur, cujus virtute omnia nostra sacramenta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur. Postea datur sal benedictum in os ejus, ut sapientia conditus fetore careat iniquitatis, et ultra non putrescat a vermibus vitiorum. Deinde exsufflatur malignus fortis, ut spiritus spiritu pellatur. Postea tanguntur ei aures et nares saliva, ut tactu supernae sapientis, et aures ejus aperiantur ad audiendum verbum Dei, et nares similiter ad discernendum odorem vita et mortis Hoc est sacramentum apertionis quod Dominus in Evangelio significavit, quando aures et os tetigit surdi et muti, dicens; Ephpheta, quod est adaperire (Marc. vii).

Capitulum 11

23

Cap. XI. De his qua post exorcizátionem sequuntur in baptismo.

24

His ergo completis, venit saeerdos ad fontem: consecratur fons In. nomine Patris, et Filii, et Spiritu sancti; ut sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat, sed ex eo qui sanctiflcat constare aciatur, sicut scriptum est: Hic est qui baptizat (Joan. 1). Sic enim nec a bono melius datur, nec a malo pejus accipitur, quia sanctitas sacramenti non in merito ministrantium, sed in Dei sanctificantis virtute perficitur. Traditur etiam nove vite auditoribus symbolum fidei, in quo apostolice doctrine forma consistit. Postremo oblatus ad baptismum parvulus, et interrogatus a sacerdote an abrenuntiet Satans, et omnibus operibus ejus, atque omnibus pompis ejus, per ora gestantium respondet, ut quis aliena iniquitate obligatus est, aliena fide et. confessione salvatur. Post abrenuntiationem factam, ungitur oleo sacroin pectore tanquam muniatur adversus hostem, ne ei deinceps immunda et noxia persuadere possit. Ungiter et inter scapulas, ubi vigor portandi operis est, ut fortitudinem accipiat ad portandum onus Domini. Deinde interrogatur an credat in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unam esse Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum et vitam aeternam. Sub hac igitur fidei responsione, trina mersione sordibus vetustatis abluitur, et novum hominem indutus triduanae morti Christi consepelitur, sicut ait Apostolus: Quicunque in Christo baptizati sumus, in. morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrezit a mortuis, ita et nos in novitate vita ambulemus (Rom. vi). Trina enim immerBio, trina est cogitationis, locutionis et operationis emundatio. Completis autem baptismi sacramentis, postquam baptizatus a fonte ascendit, sacro chrismate in vertice ungitur, ut spiritum. Christi participando merito deinceps Christianus appelletur, cohcwres regni et glorise sacra unctione effectus. Exinde traditur Christiano vestis candida, ut qui prim: nativitatis decorem vetus- tatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis, gloriae praeferat indumentum. Tegitur etiam post Sacram unctionem ejus caput sacro velamine, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum datur cereus accensus in manum ejus, quatenus implere doceatur illud evangelicum quo dicitur: "Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera, et glorificem. Patrem vestrumqui in calis est" (Matth. v). Hanc igitur lampadem si inexstinguibilem servaverit, inter virgines sapientes cum sponso coelesti ad nuptia introibit.

Capitulum 12

25

Cap. XII. De patrinis.

26

Patrini vocantur qui parvulos ad baptismum offerunt, et pro ipsis spondendo quasi fidejussoresad Deum fiunt. Hi propterea patrini vocantur, quia regenerandos ad vitam novam offerunt et quodammodo auctores fiunt ipsius regenerationis nove. De quibus placuit patribus ut per singulos baptizandos patrini singuli admitterentur, id est unus tantum, sive vir sive mulier. Propterea fortassis ne spiritualis cognatio, cui reverentiam exhibere oportebat, passim diffusa, in matrimonii copula obesse potuisset. Sed quedam Ecclesie hanc consuetudinem non servant, plures ad susceptionem parvulorum admittentes. Hoc similiter sancitum est, ut alium in baptismo vel in chrismate, hoc est confirmatione, in filiolum non suscipiat, is qui baptizatus non est vel confirmatus. Sednec monachi compatres autcomC matres facere possunt, quibue ejusmodi commercia familiaritatis prohibentur. Patrini fidejussores sunt, pro iis quod in baptismo susceperunt, ut eos, cum ad legitimam statem pervenerint, admoneant fidem rectam et conversationem bonam custodire. Ante omnia symbolum et orationem Dominicam ipsi teneant, et eis insinuent, pro quorum fide sponsionem fecerunt.

Capitulum 13

27

Cap. XIII. De rebaptizatione.

28

Apostolus dicit: "Unus Deus, una fidesunum baptisma" (Ephes. 1v). Quod ergo unum, geminari non potest, quapropter valde rationabili definitione a sanctis Patribus institutum est, ut qui semel baptismi sacramentum percepisse cognoscitur, nulla ratione illud iterato accipiat sive in Ecclesia, sive extra Ecclesiam, hoc est a Catholico, sive ab hsretico, sive denique a fideli, sive ab infideli, cujuscunque conditionis, statis, aut sexus persona illud acceperit, modo tantum secundum rectam Catholici baptismatis formam acceperit, ratum constare debebit, nec ulla ratione poterit iterari. Quodenim bonum accepit, quare bonum non judicetur etiamsi a bono non accepit? Non enim illius erat a quo accepit, vel potius per quem accepit, qui bonus non fuit, sed illius in cujus nomine accepit qui semper bonus, malum dare non potuit. Propter hoc eos qui ab hereticis in nomine Trinitatis baptizati sunt, cum ad unitatem Ecclesi» redeunt non rebaptizari, sed vel unctione chrismatis, vel impositione manus reconciliari catholice Ecclesie antiqua Patrum traditio instituit, sicut pridem ariemee, per impositionem manus occidens, perunctionem vero sacri chrismatis ad ingressum Catholica Ecclesig oriens reformavit. Nam qui solum sacramentum foris acceperunt, intus per impositionem. manus spiritum accipiunt. Placuit tamen eos qui se baptizatos nesciunt, et sui baptismatis testes non habent, sine cunctatione baptizari; quia iteratum dic non debet, quod factum esse nescitur. Quieritur etiam de iis qui mimice, id est jocose baptizantur, utrum verum et plenum saccramentum baptismi percipiant. Sed sciendum quod aliud. est aliquid jocose vel lusorie dare, sive accipere; et tamen velle dare aut accipere, et hoc omnino intendere, ut detur et accipiatur, quod jocose vel datur vel accipitur. Aliud autem aliquid agere quod formam illius in opere habeat; et tamen hoc nolleagere neque intendere ut hoc agatur, sed aliud aliquid quodcunque. Ubi ergo intentio baptizandi est, etiam si reverentia debita in agen. do non est, sacramentum quidem est, quia omnino agitur, et hoc intenditur; nec tamen sine culpa agentis, quia quod agitur et intenditurnon digne agitur. Ridiculum autem omnino est ut, ubi intentio agendi nulla constat, opus esse dicatur, propter speciem quamdam assimilitam operi, non propter hoc assumptam, sed forte provenientem ex alio quocunque. Ejusmodi est quod quidam imperiti existimant verba illa quae ad. conficiendam Eucharistiam instituta sunt: a quacunque persona sive in quocunque loco et qualicunque intentione super panem et vinum prolata. effectum consecrationis et sanctificationis hobere, quasi sacramenta Dei sic instituta sint, ut nullam operandi rationem admittant; sed tumultuosa quaedam et violenta atqueirrationabili pertinacia sine omni intentione aut voluntate operantium ad effectum procedant. Ego fllium meum forte ad balnea tuleram. Veni ad aquam non ut baptizarem, sed ut balnearem: non ut sacramen- tum darem, sed ut sordes abluerem, vel carnem foverem. Posui parvulum meum in aquam, sed quia volui ut bene cresceret, et. prodesset, dixi forte sicut dixissem in manducando et bibendo, Bicctin arando etseminando, sive aliud quodcunque agendo dixissem, dixi: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. (Tu venis et dicis mihi, quod baptizatue est filius meus. Ego balneatum scio, baptizatum nescio. Quod si idcirco baptizatum putas, quia cum mergerem dixi: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; » ergo et offa baptizata est quia cum mergerem illam dixi: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Vide ergo et considera quod rationale esse oportet opus ministeriorum Dei, nec propter solam formam prejudicare ubi intentio agendi nulla est.

Capitulum 14

29

Cap. XIV. Quare in sola aqua baptismus celebratur.

30

Sciendum est etiam quod in solo elemento aque sacramentum baptismi consecrari institutum est, quia sola haec plenam habet et perfectam mundationem. Alii vero liquores omnes aqua purificantur. Et si quid alio quolibet liquore tactum fuerit, aqua abluitur, ut emundetur. Propterea in sola aqua sacramentum emundationis constat, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest. introire in. regnum Dei (Joan. 11).

Capitulum 15

31

Cap. XV. De forma baptismatis.

32

Baptismi forma jam olim in diluvio praecessit, ubi in figura salvandorum octo animae per lignum salvate sunt. Similiter et in mari Rubro, ubi aqua baptismum, et rubor sanguinem preferebat. Similiter in aqua aspersionis cui cinis rufe vitulee miscebatur, quae carnem Christi figurabat, que feminino sexu designatur propter infirmitatem, rufa propter sanguinem.

PrevBack to TopNext