Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 2
De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omniumCapitulum 1
[Cap. I] In principio operis, quod vestra instantia. magis quam alacritate propria aggressus sum, mundi hujus sensibilis originem et dispositi nem, quam brevissimo potui sermone et qui maxime, ut propositum nobis fuerat introducendis conveniat, explicui; nune vero consequens est ut ereationem hominis (propter quem mundus ipse factus est) sermone prosequamur eo sane ordine loquendo incedentes quem Creator ipse rerum demonstravit operando. Prius siquidem opifex Deus mundum fecit: ac deinde hominem possessorem et dominum mundi, ut ceteris omnibus jure conditionisdominaretur homo, ipsi aquo faotusfueratsoli voluntaria libertate subjectus. Unde constat creationem hominis, rerum omnium visibilium conditione posteriorem quidem tempore, sed causa priorem fuisse: quia qui factus est post omnia, propter eum omnia facta sunt. Causa ergo conditionis human: ante omnia est: et ipsam investigare oportet supra omnia et ante omnia quae tempore orta sunt, et ante tempora ordinata sunt. Si enim omnia Deus fecit propter hominem, causa omnium homo est; et causaliter homo prior omnibus est, ipsum vero propter quod homo factus est prius homine est; et multo ante omnia quibus homo causaliter prior est. Id autem propter quod factus est homo, quid aliud erit nisi ipse a quo factus est homo? Si ergo causa mundi homo est, quia propter hominem factus est mundus et causa hominis Deus est, quia propter Deum factus est homo; ergo Deus erat et D) mundus non erat, neque homo erat; et factus est. propter Deum homo qui non eratet mundus propter hominem qui necdum erat;et quasi eadem causavidebatur quod factus est homo propter Deum ei quod propter hominem mundus factus est. Nam ethomo factus est ut Deo serviret homini propter quem factus est; et mundus factus est ut serviret homini propter quem factus est. Et quasi idem erat et idem non erat; quia idem non erat propter quos erat. Deus perfectus erat et plenus bono consummato; neque opus habuit aliunde juvari, quoniam nec minui potuit aeternus, nec immensus augeri. Homo vero natura egens erat alieni auxilii, quo vel conservaret quod mutabile acceperat, vel augeret quod non consummatum habebat. Ita positus est in medio homo, ut et ei serviretur et. ipse serviret, et acciperet utrinque ipse, et totum sibi vindicaret; et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequim et quod impendit: Voluit enim Deus ut ab homine sibi serviretur: sic tamen ut ea servitute non Deus sed homo ipse serviens juvaretur, et voluit ut mundus serviret homini!', et exinde similiter juvaretur homo, et totum hominis esset, bonum, quia propter hominem totum hoc factum est. Ergo totum bonum hominis erat: videlicetet quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est. ipse. Sed aliud bonum deorsum erat et de subtus sumebatur ad necessitatem, aliud bonum sursum erat, et desuper sumebatur ad felicitatem. Bonum quippe illud quod in creatura positum erat, bonur erat necessitatis: quod vero in Creatore erat bonum, bonum erat felicitatis. Et utrumque ad hominem ferebatur quia utrumque homini debebatur; quia propter alterum factus est homo ut illud possideret et. frueretur; alterum propter hominem factum est ut illud acciperet et juvaretur. In tantum ergo rationalis creture conditio emteris omnibus quae propter ipsam facta sunt excellentior esse probatur, quod omnium causa ipsa est. Causa vero ejus alia nulla est, nisi ipse a quo ipsa est. Sicut enim ab ipsa est, ut aliquid esset; sic propter ipsum est, ut beate esset; alterum sumens ab ipso, hoc est quod esset; alterum in ipso, hoc est quod beate esset. Sed dicet aliquis: Quare Deus creaturam fecit si juvari ipse non potuit per creaturam? qui alteri fecit quod aibi non fecit quando alter nemo erat nisi ipse qui fecit. Quasi enim pro nihilo factum esse videtur et causam non habuisse, ut fieret quod ita factum est: ut inde nec juvaretur ille qui fecit quia perfectus non eguit; nec alter inde juvaretur, quia praeter ipsum qui juvari posset alter non fuit. Et hoc fortassis diligentius consideratum aliquem movere possit: propterea causam conditionis rationalium quam in solo rerum auctore constituimus, non solum pro hominibus de quibus sermo propositus erat, verum ettam pro angelis; quoniam et ipsi sicut ejusdem naturse participes sunt, ita quoque ab eodem fonte originis causam trahunt: generali quadam consideratione investigare oportet; quoniam in ipsa principium consistit universorum quae facta sunt.
Capitulum 2
De causis primordialibus et effectibus earumRerum omnium ordo dispositiogaie a summo p usque ad imum, in universitatis hujus compage ita sese causisquibusdam rationumque genituris prosequitur, ut omnium quae sunt, nihil inconnexum aut separabile natura externumque inveniatur. Quscunque enim sunt rerum omnium, aut causae inveniuntur subsequentium effectuum. esse, aut effectus praecedentium causarum. Et rerum quidem alix caus; tantum sunt, non etiam effectus: sisut prima omnium causa. Alis effectus tantum, non etiam causae; sicut ultima et postrema universorum. Álie autem et cause sunt ad posteriora quae generant; et ad priora a quibus generantur effectus; et sicut his quae ultima sunt et effectus tantum priorum nihil posterius cernitur; sic quidem iis quae prima sunt et causae tantum subsequentium, nihil prius invenitur. De mediis autem quecunque priora sunt, magis causae nominantur, et minus effectus. Quiecunque vero posteriora sunt, magis sunt effectus; et minus caus, et prima causalissima. Et quae prima sunt post prima, primi sunt effectus; et qui ultima sunt ante ultima, causae ultims, et ultima generata, et prima generantia. Prims autem causes alite creatae sunt et quae sunt. in suo genere primz, ali:e increats et quae universaliter primx sunt. Qu: enim in suo genere prims sunt, ad aliquid prime sunt; sed universaliter primae non sunt; quoniam etsi precedunt qui subsequntur omnia, habent tamen et ipse aliquid quo posteriores inveniantur, quoniam non preceduntomnia. In hacenim universitate rerum omnium, ita cunctis causaliter coheerentibus aliquid primum invenitur, ut ex his omnibus nihil prius esse possit, quoniam ipsum ex omnibus primum est omnium; et tamen ipso aliquid prius esse necesse est, quoniam ex omnibus est quibus universaliter aliquid prius est. His vero causis quise universaliter prime sunt, nihi] prius lest; quoniam ipse prime sunt omnium, nec habent alias causas ipse priores; quoniam omnium cause ipse sunt.
Capitulum 3
De generatione causarum primordialumHaec autem sine motu efficiunt et generant sine traductione; quoniam aeternitas nec in suo statu deseruit tempora ordinans neque ex suo substantiam ministravit corruptibilia creanssed manens quod erat, fecit quod non erat, in se continens potestatem faciendi, non sumens ex se materiam facti, Neque enim degeneravit inferiora condens ut natura in ipsa descenderet, quibus dedit initium; quoniam et hoc ipsum omnipotenti ejus natura continebat sine natura naturam creare, qua initium sumerent qua non erant, quoniam opus et factor natura idem esse non poterunt. Sicut ergo in faciendis se non minuit aeternitas; sic in factis se non auxit immensitas. Sed ante facta sine defectu plena consistit; et post facta sine motu indeficiens permansit. Nihil novum assumens, nihil antiquum amittens; totum dans et nihil abjiciens. Hacc prima causa rerum omnium secundum se et propter se operata est opus suum; secundum se, quoniam extrinsecus operis sui formam non accepit; propter se, quoniam aliunde causam operandi non habuit. Fecit enim ad similitudinem suam, quod disponebat ad participationem sui, ut ex ipsa eadem formam traheret, quod cum ipso idem bonum possidere debuisset.
Capitulum 4
Hinc ergo primam causam sumpsit creature rationalis conditio, quod voluit Deus sterna bonitate sue beatitudinis participes fieri quam vidit et communicari posse, et minui omnino non posse. Illud itaque bonum quod ipse erat et quo ipse beatus erat, bonitate sola non necessitate trahebatur ad communicandum. Quoniam et optimi erat prodesse velle, et. potentissimi noceri non posse.
Capitulum 5
Divina enim voluntassola bonitate perfecta non fuisset, nisi pariter adfuisset potestas; quoniam. id quod bonitate praeunte voluit, potestate subsequente adimplevit. In praedestinatione itaque creandorumoperataest bonitas: increationeautem predestinatorum operata est potestas, in beatificatione vero creatorum potestas simul et bonitas.
Capitulum 6
Erant enim tria quaedam, et haec tria erant unum; et aeterna erant tria hac; et nihil perfectum esse poterat sine his tribus, et eum his nihil diminutum. Constabat enim ut si adessent tria hec, nihil perfectum deesset; et si deesset de his tribus unum, aliquid consummatum esse non posset. Et haec tria erant potentia, sapientia, voluntas: et nd omnem effectum concurrunt tria hec, nec aliquid absolvitur nisi ista adfuerint. Voluntas movet, scientia disponit, potestas operatur. Etsi horum discretionem proponas non est posse illud quod scire neque scire illud quod velle; et tamen Deo unum sunt posse, scire et velle. Et discernit illa ratio, et natura non dividit; et venit nobis Trinitas indivisa qui totum continet; etsine ipsa totum est nihil. Quidquid de Deo vere dicitur, aut pie credi potest in Deo, haec tria continent; potestas, sapientia et bonitas. Et plena sunt haec tria pariter.
Si immensum nominas, si incorruptum dicis, si eternum, ei incommutabilem, et qusiecunque horum similia: totum hoc potestatis est. Si scientem appellas, si providum, si inspectorem, si scrutantem et considerantem, et discernentem: totum hoc sapientie est. Si mitem, si mansuetum, si compatientem et benignum, vel quicunque hujusmodi similia sunt vocas: totum hoc bonitatis est. Et nihil est quod in istis non est; et quod in istis est, plenum est et consummatum totum. Propterea tria hsc specialiter discreta sunt; et suscepit fides catholica Trinitatem, quam nec numero augeri voluit, ne extra tria aliquid confiteri videretur; nec natura confundere, ne trium aliquid negare convinceretur. Et invenit in Deo tria esse;etin Deo;tria esse. Nec propterea tria non esse, quia unum erant. Nequeunum non esse, propterea quod tria erant: et tribus admonita, dixit tres personas tria; quia naturaliter Deus erant, et una substantia, et ideo unus Deus; et assignavit potestatem Patri, sapientiam Filio, bonitatem Spiritui sancto; et confessa est Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
Capitulum 7
Et videbatur Filius quasi non de suo potens. Quia potentia Patris erat, neque Pater de suo sapiens, quia sapientia Filii erat; neque Pater vel Filius de suo bonus, quia Spiritus sancti bonitas erat; etsi hoc diceretur scandalum patiebatur veritas, et unitas scissionem; nec poterat in tribus perfectus dici unus, cui proprium deesset aliquid, quod alter singulare haberet. Propterea potentia Patris erat, et Filii erat, et Spiritu santi erat; et substantialiter erat, et qualiter erat. Et sapientia Filii erat, et Patris erat, et Spiritus sancti erat; et substantialiter erat, et aequaliter. Et bonitas Spiritus sancti erat, et Patris erat, et Filiierat; et substantialiter erat, et zqualiter erat, et tamen causa erat, ut personaliter distingueretur quod substantialiter idem erat.
Capitulum 8
Cap. VIII. Quare hoc tria cum secundum substantiam dicuntur quasi propria in quibusdam locis personis attributa inveniuntur.
Neque his tribus secundum proprietatem fides personas significavit, quia secundum substantiam erant; sed haec tria secundum necessariam notionem personis assignavit ut assereret quod secundum communionem nature erant. Nominandus erat in Trinitate Pater et Filius; et sumpta. sunt vocabula ipsa ab usu humano, cui primo data sunt. Et quod secundum aliquid tantum simile erat, in toto similiter dicendum erat. Et cavit prudentia eloquii sacri ne plena similitudo crederetur inter disparia, si in deitate Pater prior aut Filius posterior diceretur. Sic enim se in hominibus natura habet ut Pater esse non possit, qui non Filio fuerit prior; neque Filius qui Patre posterior non sit; ideo Patri potentia assignata est, et sapientia Filio; non quia magis erat, sed quia minus esse credi poterat. Dixerat enim Scriptura sancta quod Deus Pater est; et audivit hoc homo, qui hominem Patrem viderat, Deum Patrem non viderat; et cogitare ccpit secundum hominem quem viderat evum quoddam prolixum et multitudinem annorum praeteritorum et senectutis defectum; et occurit Scriptura et dixit Pairem potentem ne crederes impotentem aut minus potentem; nec solum potentem, sed etiam omnipotentem. Non ergo quia solus hoc est Pater, solus hoc esse dicebatur; sed quia minus hoc esse solus Pater putabatur. Rursum cum diceret Scriptura Filium Deum, ne putaret homo qui humana noverat, divina non noverat, minorationem quamdam sensus et intelligenti; esse in Filio, quasi adhuc infra perfectionem :tatis consummatz, addidit sapientem; non quia singulariter hoc ipse erat quod esse commune omnibus erat; sed quia singulariter ipse erat de quo magis an hoc esset dubitari poterat. Vocatus est etiam Spiritus Deus et dictus est Spiritum habere Deus et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris; et consternebatur conscientia humana ad Deum pro rigore et crudelitate; et subsecuta est Scriptura, et temperavit dictum suum Spiritum benignum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat; et distincta sunt personaliter quae substantialiter communia erant, ut humana mens divinorum veritatem non secundum humana zxestimare diceret, cum contra consuetudinem humanam quaedam de Deo dici audiret. Deus ergo Trinitas trina hac virtute omnia opera sua consummavit, ut perfectum perfecta sequerentur, et emularentur auctorem suum cuncta quie fecerat. Quidquid enim in tempore apparuit, ante tempora in seternitate dispositum fuit; et ipsa dispositio :eterna, coszternam habuit causam omnium rerum voluntatem Creatoris, qua factum est ut fieret. quidquid factum est, et ipsa facta non est.
Capitulum 9
Divina autem sapientia et scientia vocatur, et prescientia, et dispositio, et prodestinatio, et providentia. Scientia existentium, prescientia futurorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum, providentia subjectorum. Et totum hoc una erat sapientia, et una dispositio, et ipsa teterna erat; et cum ipsa comterna voluntas erat, et secundum voluntatem ipsa dispositio erat et tamen voluntate posterior non erat.
Capitulum 10
Secundum voluntatem quippe disposuit quod voluntate facturus fuit; et voluntas aeterna fuit, et opus voluntatis aeternum non fuit. Sem per enim voluit ut faceret, et non voluit ut semper faceret; sed ut aliquando faceret, quod semper voluit ut aliquando faceret. Sic voluntas seerna fuit de opere temporali; quoniam et ipsum tempus in sterna voluntate fuit, quando fleret quod futurum fuit. Duoitaque haec in Creatore pariter erant bonitas et sapientia, et haec seterna erant; et aderat simul potestas costerna, et bonitate voluit, sapientia disposuit, potestate fecit. Et videtur quasi quaedam esse distinctio et successio temporalis; et demonstrat se considerationi prima bonitas, quia per eam voluit Deus, deinde sapientia, quia per eam disposuit, novis8ima potestas quia per eam fecit; quoniam ordo videtur esse, et fuisse voluntas prima, et post eam dispositio, et novissime operatio subsecuta. Nisi enim voluisset non disposuisset, et si non disposuisset, non fecisset. Et occurit magna ratio, quia semper in hominibus precedit voluntas consilium, et consilium opus subsequitur. Sed quid facimus? Nunquid audebimus inducere tempora in seternitatem ? Nam si haec in Deo sunt. quemadmodum in hominibus, aliquid in eo prius fuit, aliquid posterius; et non totus Deus Deus teternus est. Sed hoc nefas est confideri,
Capitulum 11
Capitulum 12
Et inventa est in tribus his Trinitas ineffabilis qui» in Creatore quidem unum sunt, sed per creature speciem divisim se ad cognitionem effundunt. Suscepit enim formam potestatis rerum immensitas; sapienti: pulchritudo, bonitatis utilitas. Et videbantur haec foris et concurrebant cum alio simulacro quod intus perfectius erat.
Capitulum 13
Rationalis enim creatura venit habens in se perfectiorem horum similitudinem in voluntate et consilio et potentia; et comparavit quae foris invenit cum his qua habuit intus, et conjunxit duo haec, ut per visibilia invisibilia videret. Et vidit Creatoris potentiam et sapientiam et bonitatem a semet. ipsa, per ea qui foris apparuerunt in agnitionem excitata. Et haec erant quasi admonitio et recordatio prima trinum esse Deum; sed nondum perfecta consummatio agnitionis, quoniam ad substantiam erant; nec poterant singulariter dividi quae unum erant. Non enim singulariter personae Patris potentia erat qum Filii erat ot Spiritus sancti erat; neque singulariter sapientia personae Filii erat, quo Patris erat, et Spiritus sancti erat; neque singulariter person; Spiritus sancti bonitas erat, quie Patris erat, et Filii erat; sed predicabatur Trinitas ex istis, non significabatur in istis; ettamen lac tria :eterna eraut, et causa omnium erant et per haec facta sunt omnia, et ipsa non sunt facta ;et assignavimus bonitati voluntatem, et sapiente dispositionem; et potestati operationem. Et oboritur conquisitio gravis et investigatio profunda de voluntate Dei, et de praescientia illius, et providentia, et dispositione, et potestate. Hs: enim omnia in causis rerum consistunt, et objiciunt quae quaestionem investigationi proposite.
Capitulum 14
Videtur enim in Deum necessitas cadere rerum faciendarum, quasi Creator esse non posset nisi creetura esset. Deinde ex ipsa prascientia et providentia Dei alia necessitas in rebus factis vel faciendis provenire, quasi fleri non possit ut non eveniat quod previsum est vel prescitum a Deo; quod utrumque pari inconvenientiaanimum pulsat et considerationem perturbat. Primum ergo considerandum est qua ratione rerum faciendarum necessitas in Deum cadere videatur ex prewscientia et providentia ex dispositione et praedestinatione corum quae facienda fuerant 2b ipso. Omnis enim scientia, et prcscientia, et providentia, et dispositio vel praedestinatio ad aliquid esse videtur, et alicujus esse videtur. Omnis quippe scientia sicut alicujus est quia in ali- quo est; ita alicujus est quia de aliquo est. Omnis enim qui scit, aliquid scit; et non qui scit aliquid, nihil scit. Scientia quippe de nullo est; et ipsa nulla est. Omnis ergo scientia de aliquo est; quia si nihil esset de quo scientia esset, scientia nulla esset. Non ergo in Deo sterna scientia vel prescientia esset nisi futurum esset aliquid de quo esset. Si ergo creatum nihil vel creandum fuisset, nihil in Creatore scitum vel prescitum fuisset. Ac per hoc scientia nulla vel prescientia fuisset. Si autem scientia nulla in Creatore fuisset, manifeste consequitur, quoniam nec ipse Creator fuisset; qui utique sine scientia esse non potuisset, cui idem est esse quod scire. Ut ergo scientia vel praescientia in Creatore esse potuisset, necesse erat aliquid esse ve! futurum esse de quo esse potuisset: cum sicut dictum est 8i de nihilo esset nulla esset. Omnis enim scientia alicujus est scientia, et de aliquo est. Si ergo ex ereaturix pendet prescientia Creatoris causaliter, prius esse videbitur quod creatum est, ipso qui ereavit illud.
Capitulum 15
Cap. XV. Quomodo omnia in Deo ab aeterno erant priusquam in semetipsis subsisterent;et eorum illic non prascientia, sed scientia erat.
An dicemus quod omnia in Creatore ab reterno incereata fuerunt qua ab ipso temporaliter creata suni, et illic sciebantur ubi habebantur; et eo modo sciebantur quomodo habebantur; et non cognovit aliquid extra se Deus qui omnia habebat in se? Nec ideo ibi fuerunt, quia hic fuerunt; nec causa illorum fuisse credatur ex istis, neque ideohuc venerunt quia ibi fuerunt, quasi esse non potuissent illa sine istis. Nam et illa fuissent etiam si ista ex illis futura non fuissent; tantum istorum causa non fuissent, si ista futura non fuissent.
Capitulum 16
Cap. XVI. Si res futura non fuissent sapientia Dei scientia esset, sed prascientia non diceretur..
Et fuisset quidem scientia eorum quae essent; praescientia autem non fuisset eorum qui: futura non essent. Noc idcirco minus aliquid in Creatorefuisset si prescientia eorum quae non essent futura non fuisset; quia ipsa qua prcscientia est. scientia fuisset, etiam si prescientia non fuisset, quoniam futurum aliquid non fuisset.
Capitulum 17
Nunc autem quod ab :eterno praescitum est ab aeterno futurum est; et non est zeternum ipsum quod futurum est. Quia si aeternum esset, futurum non esset sed presens. Et non prius prescitum fuit quam futurum fuit sed prius praescitum fuit, et prius futurum fuit quam fuit. Etantequam fuit, quando adhuc futurum fuit. potuit esse secundum contingensut non feret; et hoc semper potuit esse, quandiu futurum fuit ut non fleret, sicut semper futurum fuit ut fieret. Quod futurum fuit ad hoc spectabat quod futurum fuit; quod esse potuit, ad hoc spectabat quod esse potuit et futurum non fuit. Et currebant simul ab aeterno duo haec quod futurum fuit; et quod esse potuit quod futurum non fuit.
Capitulum 18
Et si factum fuisset quod esse potuit, et tamen futurum non fuit, futurum fuisset et. praescitum quod futurum non fuit, nec prwescientia hujus futuri mutata fuisset; sed nunquam habita, quia futurum non fuisset. Quod autem praedestinavit. Deus facturum se disposuit; nec praedestinavit nisi quod facturus fuit. Prescivit autem. quzdam qui facturus non fuit; quia prescivit omnem quod futurum fuit, in quo quaedam futura fuerunt quae facturus fuit; quaedam quae permissurus, propter hoc aliquid amplius pr:edestinatio habere videtur quam praescientia, quia praesciei tia etiam de alieno est ;autem praedestinatio nisi de proprio esse non potest.
Capitulum 19
Si autem quieras de providentia Dei, nos recte dicimus quod providentia est cura eorum qux exhibenda sunt subjectis, et qua» commissis convenit impertiri. Scriptum est, quoniam ipsi cura est de omnibus (Sap. xi.) Haec est ergo providentia illa qua Deus curat de omnibus quae fecit; nihil derelinquit ex omnibus quae pertinent ad ipsum, et quae subjecta sunt ipsi, sed providet singulis ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Secundum hanc itaque universalem providentiam cunctorum non solum suis quie bona fecit, sed alienis quoque quae ipse mala non fecit sed permisit; quod debitum est, dispensat, ut nihil in regno suojustam ordinationem evadat. Nam et ipsa iniquitas ex hac providentia stipem habet, et non potuit vel ipsa malitia in oblivionem venire apud provisorem omnium. Vis scire quie sunt iniquitatis et peccati stipendia ? Scriptum est: Stipendia autem peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna (Rom vi). Stipendia peccati mors; stipendia justitig vita. Peccato daturmors, justitiae vita; culpa poena, vigtuti gloria. Unumquodque quod suum est accipit. Hzc est providentia: utrinque operatur in suo et in alieno. In suo quod fecit, in alieno quod permisit. Caneta Illi subjecta sunt, et providet omnibus, presidens omnibus: creature gubernationem, justitiae glorificationem, malitie damnationem.
Capitulum 20
Simili modo dispositio divina dupliciter consideratur. Bona quippe dispositionem desuper habent: etut sint quia Bona sunt, et ut sic sint quia ordinata sunt. Mala veroex dispositione superna non habent quae sunt quia mala sunt; et tamen habent quod sic sunt, quia ordinata sunt. Deus enim malum mon facit; sca cum factum est, inordinatum esse non permittit; quia malorum auctor non est, sed ordinator.
Capitulum 21
Predestinatio est grati» preparatio. Propositum ergo Dei in quo gratiam electis suis daredisposuit ipsum est predestinatio, quae idcirco pre- destinatio vocatur; quoniam in ea quod faciendum fuit, dispositum est priusquam fuit. Potest autem praedestinatio generaliter aliquando intelligi ipsa faciendorum dispositio; ut dicatur Deus quidquid sic facturus fuit ab sterno predestinasse. Quod autem facturus non fuit sed permissurus non priedestinasse, sed praecise solum.
Capitulum 22
Cap. XXII. De potestate Dei et quod potestas dupliciter consideratur in Deo esse: et utroque modo Deum omnipotentem essc.
Sicut de sapientia Dei quaedam secundum tempus diximus, ita et de potestate ejus aliqua ad eruditionemlegentium commemorare oportet. Potestas duplex est: altera ad aliquid faciendum, altera ad nihil patiendum. Secundum utramque Deus omnipotens verissime affirmatur. Quia nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem possit infere, nec aliquid quod ad faciendum impedimentum afferre. Omnia quippe facere potest, preter id solum quod sine ejus Iszsione fieri non potest; in quo tamen non minus omnipotens est, quia, si id posset, omnipotens non esset. Dico ergo quod Deus omnia potest; ct tamen se ipsum destruere non potest. Hoc enim posse posse non esset, sed non posse. Itaque omnia potest Deus, qua posse potentia est. Etideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potest. Eant ergo nunc et de suo sensu glorientur qui opera divina ratione se putant discutere, et ejus ponitentiam submensura coarctare. Cum enimdicunt: Hucusque potest et non amplius; quid hoc est aliud quam ejus potentiam quae infinita est concludere et restringere ad mensuram? aiunt enim: Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere quam facit. Si enim aliud potest facere quam facit, potest facere quod non prewvidit; et si potest facere quod non previdit, potest sine providentia operari Deus; quia omne quod providit se facturum, facit, nec facit aliquid quod non previdit. Si ergo non potest providentia ejus aut mutari ut aliud fiat quam praevisum est; aut. cassari, ut non fiat quod provisum est, necesse est totum fleri quod provisum est, et nihil fieri quod provisum non est. Porro quidquid fit provisum esse constat; et quidquid provisum est, fieri dubium non est. Quod si praeter providentiam fieri aliquid impossibile est (omne autem quod provisum est esse, fieri necesse est) aliud fieri quam fit nulla ratione possibile est. Amplius quidquid facit Deus, si melius potest facere quam facit, in hoc ipso non bene facit, quod optime quidemnon facit quod facit. Melius enim faceret si quod facit melius faceret. Facere quippe et nolle melius facere, etiam bonum facientis male est facere. Sec hoc pia mens in Deum dici non sustfnet; etob hoc proximum videtur et consequens, quod melius facere non potest quam facitquisic; facit ut non faciat male in eo quod sic facit. Ejusmodi causis atque rationibus quidam inducuntur ut dicant Deum suorum operum mensura ac lege ita astrictum atque alligatum, ut praeter quam facit, quidquam nec aliud facere possit nec melius Ac per hoc plane infinitam illam atque immensam divinitatis potentiam sub termino ac mensura alligare corvineuntur, qui usque ad aliquid quod vere finem ipsum habet eam extendunt et ultra negant procedere. Certum est enim quod omne quod factum est in numero pondere, et mensura (Sap. x1) legitimum terminum et finem suum habet. Et idcirco, si ad operis mensuram modumquüe Creatoris potentia componitur, ipsa procul dubio et ine et mensura terminari declaratur. Quapropter, ne vel his quae videntur rationes sine causa assensum negare videamur, vel omnino creduli sine consideratione falsum pro vero recipere, oportet pro compendio praesenti brevitur ad ea quae dictasunt respondere. Primum considerum est utrum Deus ulla ratione neque mutata neque cassata sua providentiaaliud facere pos8it quam facit. Constat enim quod omne quod fit. ab seterno pravisum est futurum esse; qui ab aeterno futurum est, quod ipsum tamen ab seterno non est. Et dicimus quod possibile est non fieri quod futurum est. Et si non fleret quod fiet, et non fleri possibile est, nunquam futurum fuisset necprevisum. Quod quia flet, et futurum semper est et prievisum est. Nulla ergo mutatio hic, aut cassatie providentice apparet; quia, sicut prsevisum est, et flet: sic si praevisum non esset. non fleret. Sed jam, inquiunt, previsum est. Bene. Provisum est, quodfuturum est Siautemimpediretureventus rei Etdicunt:Sed providentia mutari non potest neccassari; eventus autem impediri potestut non fiat quia futurum est. (Quod fleri potest) mutaretur, vel cassaretur providentia, quod fleri omnino non potest. Sed nos ad hoc respondemus, quod si mutaretur eventus quod fleri potest, nec mutaretur nec cassaretur providentia quia hocom" nino fierinon potest. Sed potius nunquam fuisset. previsum quod nunquam fuerat futurum; etconstaret providentiaineout non fleret; sicut modoin eo consisti ut fleret non mutata ut post aliam alia esset; aed ut nunquam alia esset. Ergo Deus aliud potest facere quam facit, ui tamen ipse aliud faciendo alius non sit. Sed sive idem sive aliud faciat; ipse tamen semper sit idem. Nunc illud restat ut discutiamus an ne melius aliquid facere possit quam facit Deus. Hic illi nostri scrutatores qui defeceruntscrutantesscrutationes, novum aliquid et vere novum, nec tam verum quam noafferre se dicunt. Et dicunt singulasquidem creaturas per se consideratas a perfecto minus habere. Universitatem autem rerum omnium in tanta consummatione boni expressam, ut non possit esse melior quam est. Ubi mihi primum responderi expostulo, cum dicunt universitatem rerum non posse meliorem esse quam est; qualiter id accipiendum sit quod dicunt meliorem eam esse non posse. Sive ideo non potest melior esse quia summe bona est ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit, sive ideo non potest esse melior quia majus bonum quod ei deest capereipsa non potest. Sed, si ita summe bona dicitur ut nulla ei boniperfectio desit, jam opus suum plane Creatori equaretur; et vel extra metam extenditur quod intra est, vel infra immensitatem coarctatur quod summum est, quod utrumque pari inconvenientia impossibile est. Si vero ideonon potest melior esse, quia bonum amplius quod ei deest capere ipsa non potest, jam hoc ipsum non posse defectionis est non consummationis: et potes melior esse si fiatcapax majoris boni, quia et hoc ipse qui facit potest. Ergo in se non potest, in Deo potest; quia ipsa non potest, sed Deus potest et quantum ipse potest dici non potest. Ergo ipse melior esse non potest. Sed quod fecitomne melius esse potest, si tamen ipse voluerit qui potest. Et ipse quod fecit melius facere potest; non tamen corrigens male factum, sed bene factum promovens in melius; non ut ipse quantum ad se melius faciat, sed ut quod focit ipso identidem operante etin eodem perseverante melius flat. Ergo summe potens est qui potestomne quod possibile est; nec ideo minus potest, quia impossibilia non potest, impossibilia posse non esset posse sed non posse. Itaque omnia potest Deus quae posse potentia est; et ideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potet. Cum sint ergo tria in Deo: sapientia, potentia, voluntas; primordiales causa a voluntate quidem divina quasi pronciscuntur, per sapientiam diriguntur, per potentiam producuntur. Voluntas enim Tnovet, sapientia disponit, potentia explicat. Haec Bunt sterna fundamenta causarum omnium et principium primum quae ineffabilia et incomprehensibilia sunt omni creatur. Sicut enim seternitatem Dei non ;quat tempus nec immensitatem locus; sic nec sapientiam ejus sensus, nec bonitatem virtus, nec potentiam opus. De voluntate Dei et providentia multa quaerenda restant. Prinum utrum vim facit rebus presscientia et providentia Dei. De quo jam multa dicta sunt. Postea de voluntate Dei de qua quaedam dicenda sunt. Ita taTen ut prius ad ipsum fidei oculis contemplandum respiciamus quantum possibile et humane fragilitati.