Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 7
De confirmationisCapitulum 1
Chrismatis unctionem jam ab antiquo in Veteri — Testamento institutamlegimus, qua tunc quidem reges solum et sacerdotes liniebantur. Quorum .. unctione singularis ille unctus prefigurabatur, quipre cunctisparticipibus suis unctus est (Heb. 1), ut cum illo participerant in nomine, qui participes illius esse mererentur in unctione. A chrismate enim Christus dicitur, et a Christo Christianus nominatur. Propterea ex quo nomen omnes communicare coeperunt omnes unctionem accipere debuerunt, quia in Christo omnes genus electum sumus, et regale sacerdotium (I Pet. 1). Chrisma ex oleo et balsamo conflcitur, quia per oleum infusio gratie, per balsamum odor bonae famae designatur.
Capitulum 2
Manus impositio quae usitato nomine confirma- tio vocatur, qua Christianus unctione chrismatis per impositionem manus in fronte signatur; solis episcopis apostolorum vicariis debetur, ut Christianum consignent, et spiritum Paracletum tradant; sicut in primitiva Ecclesia Spiritum sanctum per impositionem manuum dandi soli apostoli potestatem habuisse leguntur.
Capitulum 3
In gestis pontificalibus legitur quod Sylvester papa constituit ut baptizatum presbyterin vertice chrismate liniat, propter occasionem quidem mortis, ne forte per absentiam episcopi, et difficultatem eum consequendi, sine manus impositione baptizatum ab hac vita migrare contingeret. Quod quidem omnino periculosum esset. Quia sicutin baptismo remissio peccatorum. accipitur, ita per manus impositionem Spiritus Paracletus datur; illc gratia attribuitur ad remissionem peccatorum, hic gratia datur ad confirmationem. Quid autem prodest si a lapsu erigeris, nisf etiam. ad standum confirmeris ? Propterea timendum est iis qui per negligentiam amittunt episcopi praesentiam, et non suscipiunt manus impositionem, ne forte propterea damnentur; quia festinare debuerunt dum potuerunt. Propter eos enim qui articulo temporis praeveniuntur, instituta est. illa qua sacerdos baptizatum statim in vertice linit, sacri chrismatis unctio, ut in hoc ipso ostendatur quantum sacramentum istud necessarium Sit ad salutem, cum tam sollicite universis cavetur ne forte sine ipso ab hac vita subtrahantur. Manifestum est autem quod primis temporibus omnis unctio chrismatis per solos pontifices fiebat. Sed et posteaquam institutum est, ut baptizatum sarerdos in vertice liniat, consignatio taTen frontis solis pontificibus reservatur. Solus enim pontifex frontem consignare et linire potest, et Spiritum sanctum tradere.
Capitulum 4
De sacramento confirmationis, idestimpositionis manuum etiam quzritür utrum majus sit sacramentum quam baptismus. Sed sicut sacri canones definiunt, utrumque magnum omnino est sacramentum, et summa devotione pensandum. Quamvis tamen alterum, id est impositio manuum in eo quod a solis pontificibus celebratur, majori videatur reverentia colendum, sed hac duo ita conjuncta sunt in operatione salutis, ut nisi morte interveniente omnino separari non possint.
Capitulum 5
Cap. V. Quod non debeat. interari manus impositio sicut nec baptismus, et quod ajejunis celebranda sit.
De sacramento impositionis manuum definitum est, ut nulla ratione teretur, sicut nec baptismus; et si forte id factum fuerit gravi ponitentiaest plectendum. Hoc quoque statutum est, ut impositionis manuum sacramentum, non nisi a jejunis, vel detur vel accipiatur; filii qui accipiunt perfectae setatis fuerint, ut mundi donum Spiritus sanctiaccipiant. Sicut enim duobus temporibus in Pascha videlicet et Pentecoste baptisma, quod illis solum temporibus generaliter celebrandum est, a jejunis celebrari debet, ita etiam donum Spiritus sancti per manus impositionem a jejunis pontificibus et a jejunis solum convenit celebrari, exceptis infirmis, et morte periclitantibus.
Capitulum 6
Solent quidam quaerere quando tempore debeant unctionem chrismatis observare in capite ut scilicet capita non lavent qui accipiunt manus impositionem, absque tempore baptisterii. Quibus responderi potest conveniens esse, ut tanto tempore adventusSpiritus sanctiapud unumquemque qui eum accepit celebretur, quanto tempore generaliter ab Ecclesia celebratur adventus Spiritus sancti super apostolos, hoc est septem diebus. Et merito; quia septem sunt dona Spiritus sancti; et in septem comitibus ad hospitem suum Spiritus sanctus venit. Et dignum est ut habeat unusquisque diem suum et unicuique in die suo convivium praeparetur. Alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Talia convivia Christus apud hospites suos exercet: talia et Spiritus sanctus.