Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 14

De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
1

PARS QUARTA DECIMA. DE CONFESSIONE ET POENITENTIA ET REMISSIONE PECCATORUM.

Capitulum 1

2

Cap. I. De confessione et praecepto ejus.

3

Muta est malitia hominis. Nemo quando male agere vult auctoritatem quaerit, quando autem dicimus ominibus ut faciant bona, et ut confiteantur mala quae fecerunt, dicunt nobis: Date aucloritatem. Quae Scriptura hoc praecipit ut Sconfiteamur peccata nostra. Si ergo Scriptura peccata confiteri non praecipit, respondete modo sei Scripturam habetis quae peccata jubeat tacere. Si ergo confiteri non vultis, quia auctoritatem confitendi non habetis, quare tacere vultis cum auctoritatem tacendi non habeatis? Tamen quia auctoritatem quaeritis, accipite auctoritatem. Antiqua lex peccata confiteri jubet, et homines ad sacerdotes mittit ut confiteantur peccata sua, ut indulgentiam accipiant. Illic ergo praevaricatio legis confessione et oblatione aboletur, quando fdhuc umbra fuit, et adhuc confessio criminis penam potius timere debuit, quam misericor- diam exspectare. Si haec auctoritas non sufficit, audite Scripturam alibi manifeste dicentem: Qu£ abscondit scelera sua non justificabitur (Prov. xxvi). Quid enim est abscondere nisi tacere, et confiteri nolle? Nam qui scelera sua per impudentiam prave agendi manifestant, non justificationem merentur sed damnationem. Igitur tegenda sunt mala quantum pertinet ad impudentiam pravi operis, et revelanda sunt per humilitatem confessionis. Vultis adhuc scire periculum taciturnitatis et utilitatem confessionis ? Quoniam tacui inquit Psalmista, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. xxxi). Et iterum: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.- Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domin0, et tu remisisti impietatem peccati mei(ibid) Vide ergo et considera si taces peccata tua, invetergntur; si confiteris, condonantur. Si dicis: Ecce dico peccatum meum, sed Deo, non homini, Scripturam sequor. Illa mihi dicit: Ut Deo contear peccatum meum, non me ad hominem mittitin quo salus non est, sed illuc trahit confessionem, unde promittit remissionem. Dixi: Confiteor, etc. Quid facit homo? Audi quid facit. Nonne ille homo fuit, qui dixit: Fili, remittuntur tibi peccata tua? (Matth. xix; Marc. iet. verum est, quod ill homo fuit qui dixit hoc. Propterea qui illum hominem esse viderunt; Deum autem non cognoverunt, murmuraverunt inter se, dicentes. Quis est hic qui etiam peccata dimittit P (Luc. vu.) Sciebant enim quod peecata dimittere Dei erat, sed nesciebant quia quod Dei erat, homo a Deo acceperat, et ille quidem. homo quod habebat inquantum homo erat, ideo habebat quia acceperat. Inquantum vero Deus erat, hoc idem ipsum habebat, et non acceperat. Propterea autem voluit accipere aliquando in humanitate, quod semper habuit in divinitate, uti vicino homini appropinquaret in eo quod hominis erat. Et in eo ipso quod hominis erat homini exhiberet quod Deierat. In eo namque quod hominis erat, familiarius homini jungebatur. In eo vero quod Dei erat potentius in homine operabatur. Propterea: Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge et ambula. (Matth. xix). Ostendit quod videre poterant, ut per hoc crederent quod videre non poterant. Propter hoc ergo Deus factus est homo, ut se ad confabulandum homini proximum et familiarem exhiberet, ut in una eademque persona et suum genus homo inveniret, cui fiducialiter infirmitatem suam revelaret, et supra hominem Deum credens de accepta ab illo remissione peccatorum suorum non diffideret. Deinde ut dispensationis gratia largius multiplicaretur. Deus homo homines qui puri hornines erant participes fecit potestatis suse ut officium ejus implerent poenitentium confessionem suscipiendo, et potestatem ejus exercerent, poenitentibus et confitentibus peccata remittendo. Accipitejinquit, Spiritum sanctum. Quo- rum remiseritis peccata. remittuntur eis; et quorum retinueritis retenta erunt (Joan. xx). Ergo Christus homo discipulis suis vicem ejus genatibus in terra potestatem dedit dimittendi peccata.

4

Sed dicis fortassis: Quare non similiter Christus praeceptum dedit hominibus peccata sua confitendi, sicut discipulis potestatem dedit confitentium peccata dimittendi. Audi quare voluit Christus ut a temetipso surgeret, ut non quasi extorta vel coacta videretur confessio tua. Idcirco quod ad se pertinuit officium suum discipulis suis peragendum injunxit, ut medicorum more segros ad se venientes exciperent et sanarent. Medicis ergo dixit ut curarent, sed infirmis non dixit ut ad medicos curandi venirent. Hoc quasi certum esse voluit, quod aegri libenter salutem. quaererent, et se curandos offerrent, si medicosinvenirent. Propterea solos medicos admonuit; infirmum enim ipse morbus suus sufficienter admonet, neque opus praecepto habet si dolet, Tamen ipsi medici postea quia negligentes in curatione sua segrotos invenerunt, eos ad salutem quaerendam, et admonitione sua excitaverunt, et praecepto attraxerunt. Confitemini, inquit apostolus Jacobus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. (Jac. v). Quid est alterutrum, alter alteri, homo homini? Non solum homo Deo, sicut verus ille confessor ait: Dixi, confiteor, etc., sed homini propter Deum. Plus enim facit qui servo humiliatur propter Dominum, quam qui ipsi Domino humiliatur. Propterea: Confitemini alterutrum peccata vestra. Quid est alterutrum ? Non tantum unusquisque unicuique, sed alterutrum hoc est inter vos, homines hominibus, oves pastoribus, subjecti prelatis. Ii qui peccata. habent, iis qui peccata dimittere potestatem habent. Debilum quidem erat ut confessionem facturi ad illum iretis qui est super vos; nuno autem pro indulgentie dispensatione conceditur ut peccata vestra adinvicem vobis confiteamini inter vos. Ille quidem qui solus confessionem acciperet, confessionem non faceret quia pecccata non haberet, hi autem qui confessionem peccatorum accipiunt, et confitentibus peccata sua dimittunt necesse habent, ut et ipsi peccata 8ua confiteantur, ut poenitentibus et confitentibus peccata sua dimittantur. Propterea ergo: Conftemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem. Ad quid? Ut salvemini. Confitemini ut. salvemini. Quid est confitemini ut salvemini? Hoc est non salvamini, nisi confiteamini. Hoc fortassis tu audire noluisti, quia latebras quaeris et abscondis scelera tua ut non justificeris. Non tibi placet quod dicitur, quod ii qui confiteri nolunt peccata sua salvari non possunt; propterea fortassis conaris ad aliud dictum Apostoli intorquere, ut intelligatur confitentibusquidem promisisse salvationem, tamen non confitentibus non negasse justificationem. Audi ergo. Augustinus dicit: Non potest quis justificari a peccato, nisi confessus fuerit ante peccatum. Item Beda in eamdem epistolam Jacobi de qua superius testimonium sumpsimus. Sine confessione, inquit, nequeunt dimitti peccata. Sed in hoc illa discretio esse debet, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum cotequalibus confiteamur, ut orationibus invicem salvemur. Porro gravioris leprz» immunditiam sacerdoti pandamus, et ad ejus arbitrium justificari curemus. Videte quomodo concordant testimonia veritatis. Est quaedam communis in Ecclesia poenitentia, quam quotidie adinvicem facimus; in qua oratione fusa pro invicem, pro quotidianis et levioribus peccatis indulgentiam et remissionem consequimur. Gravioris autem culpe; reatum singulari confessione sacerdoti aperimus; et secundum ejus consilium munere satisfactionis oblato, indulgentiam peccati obtinemus.

5

Sed dicis: Si salvari non potest homo nisi confiteatur pecceta sua; quid est quod scriptum invenitur: Lacrymelavantdelictum, quod ore pudor est confiteri. Inveniuntur enim quaedam ejusmodi dicta et rapiunt ea homines gaudentes; non quia veritatem quzrunt in eie, sed quia malitiam suam defendere volunt ex eis. Dicunt enim: Quid nos confringitis, quid nos arctatis ? Pudenda sunt facta nostra; non nos permittit verecundia eloqui, erubescimus, confiteri quod fecimus, quod possumus tamen facimus, cor contritum et humiliatum offerimus, dolemus pro eo quod male egimus, lacrymas fundimus, carnis maceratione reatum punimus. Quid verba quaeritis, ubi bona opera sunt ? Habemus Scripturam consolantem nos, et dicentem: Lacryms lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Non malitiam excusamus, sed verecundie parcimus. Quod ergo homini dicere erubescimus Deo dicimus, qui non improperat. Ejusmodi ergo occasionibus querunt homines excusationem torpori suo, et pervertere conantur Scripturas quia perversi sunt ipsi. Quid enim ? Si Scriptura dicit: Lacrymae lavant delictum, quod ore pudor est confiteri, nunquid ideo dixit: Si erubescis confiteri, peccatum tuum tibi sufficiat si tantum lacrymeris etiam si non confilearis ? Nonne multo melius est, ut Scripturam hoc potius dicere voluisse intelligas, quod laerym ex intima cordis contritione prolats illa etiam peccata lavare possunt quae sine pudore et verecundia proferri non possunt ? Quid ergo? Si pudenda peccata laeryms lavant, ibi tacendum est, ubi divinum auxilium magis necessarium est ? Imo multo magis ibi confitendum est, ut humilitas confessionis adjuvet lacrymas contritionis. Similiter cum tibi dieitur: Si homini erubescis dicere peccatum tuum, ut dicas Deo, qui non improperat, non tibi dicitur: si erubescis dicere homini ut homini non dicas, sed Deo. Sed mansuetudo Dei tibi demonstratur qui tam mitis et suavis est omnibus ad se confugientibus ut ab ipso improperium aliquod te non oporteat formidare, etsi, talia fuerint peccata tua ut ea te homini manifestare sine erubescentia non posse contingat. In eo enim de qua erubescis cum homini dicis, erubescere te Deo non oportet cum Deo dicis; quia non improperat dicenti, sed condonat confitenti. Dic ergo homini ut salubriter confundaris ad tempus coram eo, ut ista confusio gloriam tibi postmodum adducat, et fiduciam prestet ne improperium timeas cum manifestari coeperis coram Deo; tamen ne forte tibi diceret cogitatio tua, si tam grave est homini revelare peccata; et si ita erubescimue coram homine, quid faciemus ante Deum, cujus majestatem declinare non possumus, neque judicium effugere; ne igitur temetipsum desperares sic de Deo cogitando, ostenditur tibi mansuetudo Dei erga pceenitentes et confitentes, quod peccata omnia poenitentibus condonat et confitentibus non improperat. Sic ergo accipe quod dictum est. Die Deo, qui non improperat, quasi diceret etiam si erubescis coram homine ne erubescas coram Deo, quoniam Deus mitior est homine; et mansuetior et compatiens miseris ut non improperet. Secundum hunc itaque modum non tibi dicitur ut peccata tua homini non dicas; sed utin iis etiam quae coram homine erubescendu sunt de Dei pietate confidas. Opponis adhuc lacrymas illas Petri, quas legis confessionem non legis. Lacrymte lavant delictum quod ore pudor est confileri. Has igitur lacrymas opponis non quia amas compunctionem; sed quia fugis confessionem. Dicis ergo quia laerymas Petri legis, satisfactionem non legis. Audisti quia fleverit, sed quid dixerit non audisti. Ideo lacrym: lavant delictum quod ore pudor est confiteri. Quid ergo? Hoc tibi diei putas, ut quia Petrus laerymatus legitur, confessus non legitur tu si lacrymeris non confitearis. Nonno multo melius est ut illud potius hic demonstrari intelligas, quod si illic tantum lacryms valuerunt ubi confessionem oris non habuerunt, quanto magia si vere fuerint, nuno valent ubi cum cordis contritione etiam oris confessionem habent ? Hoc enim tibi demonstratur cum subditur: Prius flendum est, postea confitendum. Hoc siquidem ad veritatem confessionem spectat ut prius compungaris, postea confitearis. Nam sunt quidem sicut impudentes ad faciendum sic inverecundi ad dicendum; qui, quoniam turpitudinem suam in faciendo non vident, verecundiam in dicendo non habent, quibus utique per prophetam dicitur: Frons mulieris mereD tricis facta est tibi, nescivisti erubescere ger. 11i). Isti nonnunquam sine aliquo compunctionis motu, sine aliquo timoris vel amoris Dei attractu, pro sola consuetudine explenda ad dicenda peccata sua se ingerunt, existimantes se propter 80lam verborum prolationem a debito peccatorum suorum absolvi, quibus recte dicitur: Prius flendum est, post confitendum. In confessione namque peccatorum hominem et verecundari oportet uthumiliter quod fecit cognoscat, et tamen non sio verecundari, ut taceat. Hoc bene novit peccatrix illa quae etiam venit ut peccata sua se abscondere nolle ostenderet ettamen non ante, sed retro stetit, ut verecundiam turpitudinis usse attendere demonstraret. Propter hoc recte dicitur prius flendum, post confitendum.

Capitulum 2

6

Cap. II. De poenitentia et fructu poenitentia.

7

Poenitentia alia est interior, alia exterior. Poeni- tentia exterior est in afflictionecarnis. Poenitentia interior est in contritione cordis. Per poenitentiam exteriorem castigatur culpa parvi operis. Per po nitentiam interiorem emendatur culpa prave voluntatis. Secundum quantitatem delicti, mensura correctionis pensanda est. Agite, inquit, fructus dignos pamnitentic (Matt. m; Luc. u). Aliud est enim fructus pomnitentiz, aliud ipsa poenitentia. Sicut aliud est arbor, et aliud fructus ejus: sic aliud est poenitentia, aliud fructus ejus. Poenitentia est dolor commisei praeteriti, quando doles te fecisse quod malum est. Quando ergo improbas et damnas mala tua, poenitentiam habes, quando autem, satisfactione sequente, et puniset corrigis mala tua, fructus ponitentis, habes. Si displicet tibi quod fecisti, poenitentiam agis. Si persequeris et punis quod fecisti, fructua ponitentiae facis. Pcenitentia est facti improbatio; fructus peewitentim delicti correctio. Sed quia secundum mensuram delicti correctionis mensura pensanda est, ideo fructus poenitentie dignos facere oportet. Si in correctione minor est afflictio quam in culpa fuit delectatio, non est dignus ponitentiae tuc fructue. Sed dicis mihi: Quomodo scire possum quando condigna sit pomitentia mea ? Quia hoc scire non potes, ideo necesse habes semper poenitere. Satisfacere potes, nimis facere non potes. Melius est ut plus facias quam minus. Idcirco sollicitus esto, satage, da operam, studium impende, ut culpa sit cum fine, devotio sine fine. Tamen ut aliquando peccatrix conscientia consoletur, positus est modus et mensura ponitentis ex4erioris, utjilla expleta vel perfecta, fiduciam habere incipias, et sancta quadam praesumptione in spe misericordie divine de indulgentia et remissione peccatorum confidere, et tanto verius quanto utique sincerius injunctam poenitentiam expleveris.

Capitulum 3

8

Cap. III. De iis qui in hac vita poenitentiam non complent.

9

Sed fortassis tacita tibi cogitatione respondeas: Quomodo, inquis, certus esse possum de venia propter poenitentiam et satisfactionem ab homine injunctam, etiamsi illam studiose complevero, cum ipse homo cui peccata mea confiteor sepe aut ignorantia nesciat, aut negligentia non considerat qualem mihi secundum modum et mensuram delicti debeat satisfactionem injungere ? Ad hoc tibi breviter respondeo: Quia si homo nescit, Deus scit. Tu tamen fac quod tibi praecipitur. Obediens esto in eo quod tibi jubetur. Videat Deus devotionem tuam etiam si homo non condigne moderetur afflictionem tuam. Perire non poteris si devotus inventus fueris. Sed decipior, inquis, putans me satisfecisse cum satis non fecerim. Ille mihi injunxit ut tantum facerem et non amplius mihi praecepit. Ecce totum feci et non satisfeci Vado quasi securus ad Deum, putans me satisfecisse illi cum adhuc teneor obligatus, quia satis non fecerim. Quare ergo, inquis, factum est ut. talem sacerdotem non habeam qui mihi dicat hoc quod oportet ? Audi quare. Propter peccata tua factum est hoc quibus meruisti ut malum haberes, quibus si districte judicareris et hoc merueras ut nullum haberes: Qui, inquit Scriptura, regnare faciet hominem hypocritam propter peccata populi (Job. xxxiv). Et ego, ait, adharescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans quia domus ecasperans est (Ezech. 11). Nam ut scias quod malitia tua hoc fecit: vide ubi erat devotio tua. Si enim. perfectam devotionem habuisses etiam nullo admonente cessare tamen potuisses. Nunc autem pigritia tua et negligentia tua. occasionem temporis quesivit, non correctionem. Et vidit hoc Deus et dedit tibi secundum cor tuum, ut non invenires quod non quaerebas accipere. Nec tamen B dico quod desperes; hoc etiam si contingat ut homo qui exterius curandis vulneribus peccatorum medicamentum apponit aliquid minue eufficiens tribuant. Siepe quod minus foris agitur, efficacius intus operatur. Jn parvo opere magna devotio potest esse. Homo videt in facie; Deue autem intuetur cor (I Reg. xvi). Et ut minus dicam, magnum est si in hac vita incipere possis etiam si non perficias. Nam et post mortem ignis quidam purgatorius dicitur ubi purgantur et mundantur, qui hic corrigi coeperunt et non perfecerunt. Qui autem in hac vita nec incipere voluerunt, ibi consummare non possunt. Quibus autem hic correctionem suam incipere datur; etiam si perficere non datur; illic correctionis perfectio reservatur. Tamen tutius omnino est ut hic et incipere et perficere contendas, ut illic tibi nihil patiendum vel faciendum supersit; durum est tormenta illa, vel ad modicum sentire. Propterea tutius omnino tibi est ut hic et incipias et perficias quod facere debes, quod si perficere hic non poteris, si tamen inchoaveris, noli desperare, salvus eris, sic tamen quasi per ignem (1 Cor. I). Ardebis quidem, donec consumptum fuerit quod cremabile portas. Tu autemealvus eris quoniamin te fundamentum permansit charitatis Dei.

Capitulum 4

10

Cap. IV. Utrum iterari possit poenitentia.

11

Sunt qui dicant relapsis in pristina peccata locum venie amplius non esse; propterea quod quidam Scripturarum testimonia iis qui post acceptam poenitentiam ad priora peccata redeunt, aditum salutis negare videntur. Bt sunt quidem ejusmodi quaedam dicta in quibus non hoc quidem dictum est, sed a non bene intelligentibus hoc dictum esse videtur. Apostolus Paulus in illa Epistola quam ad Hebreos scripsit, sic ait: Impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum ccaleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustuverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque seculi venturi et prolapsi sunt, renovari rursus ad pomnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes (Hebr. x). Et rursum: Voluntarie euim peccantibus, post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia (Hebr. x). Etiterum scriptum alibi invenitur. Quia locus non est secundse poenitentis. Sed, sive hsc sive alia, talia scripta vel dicta catholicorum virorum super hoc inveniantur, nulla ratione existimandum est eos qui recte sapuerunt hoc astruere voluisse quod in qualiacunque peccata prolapsi, vel ponitere non possent, si per divinam misericordiam respicerentur, aut veniam consequi non valerent, si per veram poenitentiam compungerentur. Hoc enim fides catholica omnino non recipit, quia qui dixit: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies (Matt. xvii); se nec secundam, nec tertiam, nec quotamlibet peccatoris poenitentiam veram duntaxat refutare significavit. Quod ergo dictum est impossibile esse eos qui post illuminationem gratie et gustum doni coelestis et. participationem Spiritus sancti, prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, vel sic intelligendum est, quod per se cadere potuerunt sed per se surgere non possunt, atque ideo illis impossibile esse Deo non esse. Sicut scriptum est: Spiritus vadens et non rediens (Psal. xxvi). De via perditionis dictum est, quod omnes qui ingrediuntur per eam amplius non revertentur, quia homo per se quidem ad malum ire potest, per se redire non potest, nisi per gratiam adjuvetur; et adjutus sic ad poenitentiam renovetur. Vel sie ergo intelligendum est quod scriptum eet. Impossibile esse prolapsos ad poenitentiam renovari, vel propheticum illud quod dictum est: Virgo Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel (Amos. v) (in quo similiter quidam arecta intelligentia erraverunt) his verbis expressum convenienter quis dicat.

12

Nam quia sanctus Hieronymus super hunc locum quidam verba ambigua exposuit, quidam qui ex Scripturis libentius materiam erroris quam sdificationis assumunt; lapsos reparari non posse conantur astruere. Ait enim: Quod cum Deus omnia possit, de corrupta virginem facere non potest. Ipse viderit quid dicere voluerit; ego a puritate christiane fidei non discedo. Veritas una est, Apostolum dicentem audio: Si aliud angelus evangelisaverit anathema sit (Gal. 1). Ego tamen sic sentio quia aliquid dicere voluit, etiam 8i ego nesciam quid dicere voluit. Sic tamen pium est mihi sentire quod verum dixit, etiam si forte competentius vel evidentius dixisse potuisset quod dixit. Egodictum catholici viri ad catholicam veritatem interpretari conabor. Tamen si de corruptione carnis intelligitur hoc, stultum est sic sentire, quod homo carnem suam vitiare possit, Deus sanare non possit. Si de corruptione cordis hoc intelligitur, et hoc similiter stultum est dicere; quia homo peccare possit, Deus justiflcare non possit, et tantum justificare; quantum ille peccare. Si autem idcirco illud non posse dicitur Deus; quia factum est, et quod factum est, non factum esse non potest; quia quod verum est, falsum esse non potest, et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest, quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset, qui veritas est. Quod pondus habet hoc dictum magis quam si diceretur de alio quolibet, quod factum eet, jam non esse factum non potest, etiam si quod factum est, emendari potest, ut factum esse non noceat quod factum est ? Certum est quia qui cadit resurgere potest, et non solum resurgere sed etiam melior resurgere quam fuit, cum cecidit. Multi ceciderunt et meliores surrexerunt quam fuerunt antequam ceciderunt; meliores etiam quam futuri fuissent 8i non cecidissent, quia ad hoc ipsum cadere permissi sunt, ut ex ipso casu suo et ruina erudirentur, et meliores efficerentur. Nemo tamen melior post casum surrexit, vel surgere potuitquam fuisset etsi non cecidisset, et haec quae modo resurgendo bona operatus est, omnia stando operatus fuisset. In hoc secundum aliquid dici potest, quod B omnis qui cadit id quod cadendo perdit amplius totum recuperare non potest, quia quidquid post ea ad correctionem vel ad recuperationem adjecerit, facere omnino non potest, quin melior fuisset, si haec omnia haberet, et tamen non cecidisset. Propterea nemo in spe correctionis peccare debet, quia quod semel amittitur, amplius ipsum non recuperatur, quia quidquid adjectum postea fuerit pro reparatione perditi non est ipsum; sed aliud pro ipso, et plus utique esset si utrumque simulesset. Quod idcirco fleri non potest, quia sicut tempora transacta amplius non redeunt, ita quae semel perpetrata fuerint amplius non facta esse non possunt. Si igitur virgo es, custodi diligenter quod habes. Noli in spe peccare, noli ca€; dere, quasi melior surrectura sis. Quidquid poatea feceris facere tamen non potes, quin melior esses si hoc faceres et virgo esses. Sic itaque fortasse secundum hunc modum convenienter intelligitur, quod virgo Israel cecidit et non adjiciet, ut resurgat virgo Israel. Et quod ubi mille erant, centum erunt, et ubi centum, decem in domo Israel. Si in hunc modum lapsos ad poenitentiam renovari non posse, dicimus, nihil inconveniens fortassis dicimus, neque ponitentibus viam indulgentis claudimus, sed periculum cadendi demonstramus. Si enim magnum est aliquando surgere, majus utique est, nunquam cecidisse. Si bonum est sanatum esse, melius est nunquam corruptum fuisse. Est adhuc alius sensus quem in supradicta sententia eadem veritate intelligere possumus, utrum sequali convenientia, nescio. Impossibile est, inquit, eos qui semel illuminati sunt, et c:etera quae adjecit, prolapsos rursus renovari ad poenitentiam; et quasi causam subjunxit quare ejusmodi ad pcenitentiam renovari non possint; rureus, inquit, crucifigentes et ostentui habentes Filium Dei. In hoc ergo denuo renovari non possunt, quia aliam crucem et aliam mortem Filii Dei habere non possunt; non quia peenitentibus venia denegetur, sed. quia pro peccantibus Christus iterum non morietur. Custodie ergo salutem tuam, semel pro illa Christus mortuus est. Si illam amiseris, non poteris habere Christum alium qui pro te moriatur, vel ejusdem Christi mortem aliam. Dicit tibi Christus: Serva salutem tuam, ego semel pro illa mortuus sum. Si illam amiseris, ego iterum mori. non possum, tamen eadem morte, amissam iterum reddere possum. Sed nolo mihi injuriam facias; quia si salutem tuam morte mea acquisitam voluntarie peccando iterum amiseris, quantum in te eat, iterum crucifigi, iterum me mori compellis. Ego carnem meam hostiam obtuli, ut de peccato poenitentes veniam consequerentur, non ut voluntarie peccantes et in peccato persistentes justificarentur. Qui ergo de peccato peenitent, habent im ea hostiam expiationis. Qui autem in peccatis suis voluntarie permanent, non habent ex ea causam salvationis. Hostia quidem ista data fuit illis ut per eam expiarentur de peócato pcenitentes; sed jam nunc non relinquitur eis ipsa hostia ui per eam in peccato voluntarie persistentes justificentur. Non ergo putant voluntarie peocantes istam hostiam ad se pertinere, quia voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato, quia non possunt sibi eam usurpare quiita oblata eat, ut iis prosit qui de peccatis pcenitent, non qui permanent in peccatis. Sic una veritate manifesta, alia quoque in lucem venit. Quod autem dictum est quod non est locus secunde; poenitentiae, ita quidam intelligere volunt, quia tota hsc vita locus est poenitentis homini peccatori. Qui hic poenitentiam facere volunt locum habent, quia hic locus datus est poenitendi hominibus. Qui autem hio poenitentiam facere nolunt, in alia vita etiam si voluerint facere poenitentiam non poterunt, ita ut fructum habeat poenitentia illorum, quia locum non habet. Prima ergo ponitentia in hac vita locum habet. Secunda pcenitentia post hanc vitam locum non habet; nec fructum habent, etiam si dolorem habent. Alii hoc dictum intelligunt de publica poenitentia, quam dicunt iterari non posse propter rigorem et castigationem, nehominessacramenta Dei contemnant. Sed unusquisque prout potuerit secundum veritatem sentiat. Ego illum qui dixerit ideo locum non esse secunde poenitentie; quis una debet esse poenitentia homini, quandiu vivit, ut semper de praeteritis doleat, et se a futuris custodiat, et nunquam ad peccata redeat quae semel dimisit, et qui hoc facit quod debet facere facit. Et qui aliter facit, id est qui ad peccata praeterita revertititur, ut cum peccaverit quandiu vult iterum ad poenitentiam redeat, et quasi post primam secundam facit poenitentiam, faeit quod facere non debet, nec tamen in eo quod poenitet, male facit, sed in eo quod non perseverat in poenitentia male facit. Qui Sic dixerit locum non esse secunde ponitentiae, ego illum faciliorem invenisse exitum pulo, et sine scrupulo quaestionis molestiam declinasse.

Capitulum 5

13

Cap. V. De iis qui in extremis pamitent.

14

Quaerunt quidam quid de iis sentiendum sit qui in peccatis suis usque ad finem vite perseverant, et tamen in extremis morte imminente territi compunguntur ef ponitent, et ex toto corde misericordiam et indulgentiam quaerunt etiam si satisfactionem articulo temporis pr;venti persolvere non possunt. Breviter, quod mihi videtur, absolvo. Ego puto hominem quandiu in hac vita vit sicut malum facere potest, ita et emendare posse si fecerit, et nunquam quocunque tempore etiam in extremis et in articulo necessitatis pcnitentiam hominisinfructuosam esse, si vera fuerit. Ego Scripturam audio dicentem: Quia in quaeunque hora ingemuerit peccator, salvus erit (Ezech. xvii, xxxi). Non dicit biduo aut biennio ante mortem si ingenuerit, sed quacunque hora ingemuerit, salvus erit. Ergo tu noli ponere tempus misericordi; Dei, ne forte judicium tuum tibi ipsi adversetur. Noli ponere legem quae tibi non expedit. Peccator, ama misericordiam, quia 8i non amas, non mereris. Nec tamen sub hac spe secure tibi peccandum est. Propterea quod in fine si conversus fueris salus, tibi promittitur. Nam, quamvis etiam tunc venia tibi (si vere posnitueris) promittatur, non tamen tibi ut tunc vere ponitere debeas promittitur. Valde difficile est ut tunc vera sit poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat, et dolor sensum opprimit, vix homo aliud cogitare potest. Ergo si vis securus esse, poenitentiam age dum sanus es. Dum mens sibi vacare potest, exerce illam in opere Suo. Valde suspecta debet esse poenitentia, quae coacta videtur esse. Facile est ut homo se nolle putet, quod posse non datur. Possibilitas optime voluntatem probat. Si non facis dum potes manifeste, ostendis quod non vis. Quamvis. autem in tempore sanitatis securior sit poenitentia, tamen melior est sera quam nulla. Ante finem time, ne peenitere differas; in fine conside, ut vel tunc resipiscas. Quod si tunc forte tibi suppetere non vides tempus boni operis, egredere tamen in spe firma, cum arrha bons devotionis. Multum sera fuit latronis pcenitentia, sed indulgentia sera non fuit. Quod tandiu petere distulit, vide quam cito accepit ? Cor contritum et humiliatum Deus noster nunquam despiciet (Psal. L); quia mortem non vult peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. xxxii).

Capitulum 6

15

Cap. VI. Quod sola bona voluntas sufficit, si facultas operandi non datur.

16

Si ergo bonam voluntatem habes, noli desperare. Angeli de collo clamant: Paae in terra hominibus bona voluntatis (Luc. 1). Non dixerunt pax hominibus divitibus, aut nobilibus, aut potentibus, sive multa facere valentibus. Si hoc dixissent, timendum tibi esset. Quia hic omnia etiam inviiis abesse possunt, et, adesse non amantibus similiter. Voluntas nulli abesse potest niei volenti. Tamen aliquid est voluntas: quod nec dari nec auferri possit invito. Propterea voluntas hominis est potestas Dei. Et ideo voluntas hominis eat, quia velle in potestate hominis est; et non potest voluntatem tollere homini aliqua violentia extrinsecus incurrens, neque infirmitas, neque, adversitas ulla, neque paupertas voluntatem homini tollere potest nisi ipse homo voluerit. Opus ei auferri potest, etiam quando ipse non vult, voluntas non potest. Propterea non est in ipso quando possit, sed in ipso est quando velit, etiam quamvis ex ipso non sit voluntas, quando vult; quia et ipsum velle bonum ex Deo est. Idcirco A iamen in ipso homine dicitur esse quando velit quia extrinsecus velle hominis impedire non potest. Ad hoc ut velit nihil foris quaeritur, totum in ipso est, quod ad hoc faciendum opus est. Non quaerit aliquid extra se ut velle habeat in se. Idcirco velle est in ipso, posse in ipso non est, niai aliud foris apponatur ad explicandum voluntatem quod quando adesse debeat, vel abesse, in potestate hominis non est. Idcirco quando non vult bonum non culpatur nisi ipse. Quando autem non potest, si vult quidem propter voluntatem impossibilitas non imputatur; si autem non vault propter impossibilitatem, voluntas non excusatur. Totum ergo meritum in voluntate est. Quantum vis, tantum mereris. Sed dicis: Si solum velle B meritum est, et ei meritum hominis in sola constat voluntate. Quid ergo opus facit ? Habeo voluntatem et sufficit mihi. Quid necesse est operari, si opus nihil facit ? Sed voluntatem sine opere habere non potes, quando opera potes. Non est voluntas si non operatur quod potest. Si autem non potest operari, sufficit ipsa sibi, et habet meritum suum propter se, in quo sola placet, quod bona eat.

17

Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, nihil amplius ex opere est, etiam quando ipsum opus cum voluntate est, quare ergo opus requiritur si pro opere merito hominis nihil adJicitur vel aufertur? Audi quare. Ideo post voluntatem etiam opus requiritur, ut ipso opere vo- ( luntas augeatur. Tale est cor hominis ut opere 8uo amplius inardescat, sive ad bonitatem amamdam si rectum est; sive ad malitium si pravum est. Ita utrinque affectus opere nutritur, ut crescat, et amplior sit; ut vix fleri potest ut voluntas opere suo non augeatur. Quantum ergo voluntas crescit, tantum meritum crescit, et tantum ipsum opus voluntati aut prodest in bonum, aut in malum nocet quantum ipsam voluntatem ad affectum bonitatis, give malitiz, accendende exercet. Et si fortecontigerit tantam esse voluntatem in eo qui nonoperatur, quanta est in illo qui opus exercet; ubi eadem voluntas est, meritum dissimile esse non potest.

18

Sed dicis iterum: Si totum meritum in voluntate est, ergo opus bonum non remuneratur, sed sola voluntas. Vide quomodo hoc intelligere velis. Nam secundum aliquid et hoc veraciter dicitur, quod hominis voluntas sive ad bonum sivc ad malum, sola remuneratur. Et rursum convenienter dicitur, quod opus et voluntas et ipse etiam homo volens et operans pro voluntate et opere remunereatur. Dicitur voluntas remunerari, quia in ipsa meritum constat. Dicitur et opus remunerari, quia in ipso constat causa sive occasio merendi. Voluntas remuneratur pro opere, opus remuneratur pro voluntate, Voluntas remuneratur pro opere, quia in illo ut placeret meruit. Opus remuneratur pro voluntate, quia ex illa ut placeret accepit. Voluntas placet quia ipsa bona est et in ipsa justitia est quae placet. Opus pla- cet quia ex voluntate bona est, et eignum justitiae et bonitatis quae in ipsa voluntate eet placet. Voluntas placet pro eo. quod in ipsa est; opus placet pro eo ex quo ipsum est. Sicut ergo sola justitia est pro qua et voluntas placetet opus voluntatis, sic non dus sed una retributio est, qua et voluntas remuneratur et opus voluntatis. Una ergo retributio est qua et homo remunerari dicitur quia illi datur, et voluntas remunerari dicitur quia pro illa datur. Et opus remunerari dicitur in quo voluntas ipsa placere meretur. Ktiam quando non operatur, voluntas placetin hoc quod voluit operari, et de ipseo opere placet, etiam quando illud facere non potest. Semper ergo placet voluntas pro opere, et homo [opus] nunquam placet nisi pro voluntate. Tamen quando homo [opus] pro voluntate placet, ideo placet, ideo quia ipsa voluntas placet. Quando autem voluntas propter opus placet, non sic placet, quasi opus propter se placeat, et voluntas propter opug cum potius propter se voluntas placeat, et opus propter voluntatem. Sed dicitur propteropus placere voluntas, quia ipsa voluntas operis est, et de opere est quod placet. Velle enim. semper aliquid velle est, et placet homo, quia vult aliquid propter voluntatem justam quae de aliquo est, et ideo justa est, quia est de quo esse debet. Et talis est qualis ease debet. Sic ergo in voluntate totum meritum est etiam ai respectu operis sit, quod opussivesit sive non sít; nihil in voluniate minus est, nisi fortein hoc quod voluntas ipsa mejor fieretsi ipsum opus fleret. Si ergo magnum meritum habere vie, magnam habe voluntatem. Magna fiducia. Tantum mereris quaptum vis. Possunt esse voluntate pares, qui facultatesunt impares. Multum dedit Zachmus qui dives erat, et multum habebat. Vidua illa que duo minuta misit, parum habuit et parum dedit. et tamen tantum dedit quantum Zacheus. Minores facultatee ferebat, sed parem voluntatem habebat. Siattendas quae dederint diversa invenies, si attendas unde dederint paria invenies. Non autem pensat Deus quantum datur, sed ex quanto detur. Si ergo ubi plus datur et ubi minus differens meritum non est, si sequalis utrinque voluntas habeatur; ergo ubi aliquid datur, etubi nihil datur, differens meritum esse non potest, at sequalis utrinque voluntas habeatur. Ideo dixt tibi, ut non desperes aifacultas deest tibi, adsit bona voluntas, quantum vis tantum mereris. Fac ergo voluntatem magnam, si vis habere meritum ^ magnum. Bene hoc scivit peccatrix illa quae quia multum habuit quod dimitteretur, non attulit substantiam magnam, sed dilectionem magnam. Multum contra multum. Si multa pecunia magis quam charitate multa, iniquitas multa redimeretur, feliciores divites essent quam pauperes, et Secure peccare possent, quantum vellent et quandiu vellent. In ipsis enim esset redemptio peccatorum suorum. Quando vellent darent pecuniam et haberent justitiam. Nunc autem bene facit Deus quia in eo posuit redemptionem nostrem ubi nullus nisi ipse velit, egere potest. Amare possunt sequaliter et dives et pauper, etiam si pecuniam mqualiter dare non possunt. Dilige multum, si viset multum tibi dimittatur. Dimittuntur, inquit, ei peccata multa, quoniam dilemit multum (Luc. vit). Cui plus dimittitur, plus diligit. Aliquid contrarietatis hic esse videtur. Si enim ei Deo dimittuntur peccata multa quoniam dilexit multum, videtur dilectio prior esse quam remíssio, e£ rursum si ille plus diligit cui plus dimittitur, videtur prior esse remissio quam dilectio. Sicenim dictum est: Duo debitores erant unt feneratori, unus debebat multum; alius parum. Unus plus, alius minus. Cum non haberent unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum. plus diligit ? Et respondit: stimo quia is cui plus donavit (ibid.). Videtur hic prior esse remissio, et posterior dilectio. Ido enim diligitur quia multum dimittitur, Postea suhjungit ostendens quare istam propositionem fecerit. Vides, inquit, hanc mulierem ? Intravi in domum tuam; aquam pedimus meis non dedisti. Haec autem, postquam intravi, lavit lacrymis pedes meos, et capillis eatersit (ibid.) Et postea: Propterea, inquit, dico tibi: dimittuntur ei peccata multa; quia dilemit multum. Cui minus dimititur, minus diligit (ibid.); et cui plus dimittitur, plus diligit. Non videntur ista coh:rere, quia dixit eum plus diligere cui plus dimittitur; et huic idcirco multum dimissum quias multum dilexit. In hoc igitur non videtur conveniens esse similitudo nisi forte sic dicat, quia in hoc aparet quod multum ei dimittitur, quia dilexit multum, quia ille cui plus dimittetur plus diligit. Dimittuntur, inquit, ei. peccata. multa quia dilexit multum. Dimittuntur illi peccata multa. Et unde hoc probo, aut quomodo illud ostendo quod dimittuntur ei peccata multa ? In hoc, inquit, quia dilexit multum. Magna dilectio magne remissionis indicium est. Cui enim. plus dimittitur, plus diligit. Debitorenim est ille cui plus dimittitur, ut plus diligat. Et si plus diligit, facit quod debet, et ostendit ee multum accepisse in eo quod multum reddit. Sic igitur mulier ista multum offciosa, multum sedula, multum devota, diligit multum, quia multum se accepisse agnoscit. Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. Si quis ergo ita intelligere velit quod dictum est: Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum, nihil inconveniens erit. Sed videtur fortassis alicui hoc magis ad veritatem pertinere, ut illam hic dilectionem intelligamus qua mulier peccatrix, desiderio sanitatis accensa, diligere coepit Salvatorem, a quo se credidit habere salutem; et quia agnovit multum esse quod sibi ab eo dimittundum esse speravit, ideo multum dilexit. Nondum adhuc audierat: Dimituntur tibi peccata tua. Adhuc quod mulier impetrare desideravit, postulavit, et tamen quasi jam accepisset, datorem suum amavit, a quo se quod petiit acceptura non dubitavit. Ideo inquit: Fides tua te salvam fecit (ibid.). Quia enim ideo: Fides tua te salvam fecit. Ex quo fides co»- pit, salus coepit. Sed tu nesciebas, quod ego te per fidem et dilectionem ad me traherem, ut credenti, et diligenti peccata multa condonarem. Tu autem forte hoc non cogitabas. Ideo ut scias et consolaris, nunc dico: Dimittuntur tibi peccata tua. Cui plusdimittitur, plus diligit. Alii deligunt postquam accipiunt, et tu prius quam acciperes dilexisti, quia te accepturam credidisti. Ideo: Fides tua te salvam fecit. Vade in pace (ibid.) Vide nunc quantum facit charitas, quantum facit bona voluntas. Noli ergo timere. Si bona. voluntas pigra non fuerit, indulgentia tarda non erit.

Capitulum 7

19

Cap. VII. Quod homo opus judicat; Deus. voluntatem pensat.

20

Duo sunt, voluntas et opus voluntatis. Deus voluntatem pensat, homo opus judicat. Sed sunt iterum opera alia occulta quae nesciuntur, alia dubia quae non discernuntur, alia manifesta, id est vel ita mala ut non valeant abscondi siveita bona, ut de eis non possit dubitari. Occulta et dubia divino judicioreservantur. Quae autem manifesta sunt si bona sunt per approbationem judicantur, sed per retributionem non judicantur, quia premium et merces illorum in posterum reservatur. Mala voluit Deus hic judicari et puniri. ne siin posterum illorum judicium servaretur, non ad cor-ectionem, sed ad damnationem omne judicium exerceretur. Propterea positi sunt homines judices vice Dei, ut culpas subjectorum examinando castigent, ut in fine cum venerit judex Deus, correctos salvare possit, quos corrigendos humano judicio subjecit. Data sunt ergo judicia, et contra culpas diversas expiandas, correctionum et satisfactionum modus ac mensura rationabili definitione praefigitur; et est scriptus liber pomnitentialis in quo quasi spiritualis medicing antidota proponuntur, ubi medici animarum accipiant quod contra morbos peccatorum segris sanandis mentibus apponant.

Capitulum 8

21

Cap. VIII. De remissione peccatorum; et an sacerdotes qui homines sunt, possunt dimittere peccata.

22

Potestatem remittendi peccata quidam soli Deo ita ascribere conantur, ut in ea hominem participem fieri posse nullo modo concedant. Et ad confirmationem hujus assertionis adducunt mundationem illius leprosi, quem Dominus prius per semetipsum sanitati reatituit, ac sic deinde ad sacerdotes misit; non ut ejus mundatio virtute illorum perficeretur; sed ut tantummodo testimonio illorum confirmaretur. Simili modo nunc in praesenti Ecclesia dicunt ministeria sacerdotum nihil amplius virtutis habere, nisi quedam tantummodo signa esse, ut ille videlicet qui prius per contritionem cordis intus a Domino absolvitur, postmodum in confessione oris ab eis abaolutus esse ostendatur. Quod autem in sola cordis contritione etiam ante confessionem oris peccata dimittantur, prophetico illo testimonio probare volunt quod dicitur: Quacunque hora ingenwe- rit peccator, salvus erit (Ezech. xvur xxxi). Et alibi: Quia adhuc te loquente dicam: Ecce adsum (Isai. vri). Et Psalmista: Dixi, inquit confitebor adversum injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal xxx1). Idcirco tamen post contritionem cordis confessionem quoque oris esse necessariam, quia si quis etiam post impetratam veniam peccatorum confiteri eadem "peccata sua. neglexerit, quasi institutionis divine contemptor, quamvis non pro peccatis qua jam dimissa sunt reus teneatur, tamen pro contemptu reus erit. Vel fortassis quia ipsa peccata jam ad contumacem, redeunt, quae prius per compunctionem humiliato dimissa fuerunt. Hac ergo ratione probant homines nullo modo potestatem habere dimittendi peccata, sed hanc solius Dei esse sicut etiamin Evangelio, Judti contra Dominum murmurantes, quia dixerat paralytico: Dimissa sunt tibi peccata tua (Marc. it, Luc. v): aierunt solum Deum posse peccata dimittere. Sed fortassis qui haec de absolutione peccatorum dicunt, quomodo quisque peccato ligetur, non satis diligenter attendunt. Duobus enim modis peccator ligatus est. Ligatus est obduratione mentis, ligatus est debito futurz damnationis. Quandiu namque gratia Dei cum homine est, solutus est homo, et ad bene operandum expeditus, Sed cum per peccatum gratia Dei subtrahitur, statim ipsa ua obduratione mens intrinsecus obligatur. Ista obduratio sive excmcatio mitis, interiores tenebre sunt, in quibus homo pro peccato suo in praesenti obligatus tenetur; et nisi ab eis in hac vita solutus fuerit, postmodum ligatis manibus et peddibus in tenebras exteriores projicietur. Sed quia nemo sua virtute post ruinam peccati surgere valeret, nisi divina misericordia gratuito presveniens eum suscitaret: ldeo necesse est ut Deus gratiam suam quam peccantibus nobis juste subtraxerat, quando ad ponitentiam vivificandi sumus, sola misericordia nullis nostris meritis precedentibus reddat, quatenus ipsa. gratia adveniens eor nostrum a torpore infidelitatis et a peccati morte exsuscitet, ut scilicet dum primum ipsa sola operante ad poenitentiam compuncti a vinculis torporis absolvimur, etiam ipsa deinde cooperante, poenitentes a debitodamnationis absolvi mereamur. Hocbenein ressuscitatione Lazari signatum est, quem ipse Dominus per se prius intrinsecusa vinculo mortis abeolvit, vivificatum autem deforis ministezio ipsorum apostolorum solvi praecepit. Sic namque in sancta Ecclesia nunc mortuos peccatis per 80lam gratiam suam interius viviflcans ad compunotionem accendit, atque vivificatos per confessionem foras venire praecipit; ac sic deinde confitentes per ministerium sacerdotum ab exteriori vinculo, hoc est, a debito damnationis absolvit. Beneautem debitum damnationis exterius vinculum dicitur; quia pertinet ad tenebrasexteriores quas evadere dignus non est, quisquis prius in hac vita 2 tenebris interioribus solvi non meretur. Sed male, inquiunt, de sacerdote Deum facitis, qui ei potestatem dimittendi peccata quod soli Deo competit, tribuitis. Non ego sacerdotes deos facio, sermo divinus qui mentiri non potest, sacerdotes deos dicit: Diis inquit, non detrahes, et principi populi twi non maledices (Ezod. xxu). Isti vero contra legis praeceptum diis detrahunt, quia potestatem divinitus collatam sacerdotibus auferre volunt. Neque vero ego sacerdotibus potestatem dimittendi peccata tribui. Ille hominibus potestatem divinam tribuit qui de hominibus deos fecit. Sed tamen ipse sicut ex semetipso Deus est, ita etiam per semetipsum quando vult sine humana cooperatione peccata dimittere potest. Hi veroqui ex semetipsis dii non sunt, etiam. nisi eo a quo sunt hoc quod. sunt, in eis et per eos operante et eis cooperante peccata dimittere non possunt. Quomodo ergo solus Deus bonus est. nec tamen inde sequitur bonos non esse, etiam eos qui Deo serviunt, et quomodo solus Deus mirabilia facit, et tamen de justo homine dicitur; Fecit enim mirabilia in vita sua (Ezech. xxx1) ita etiam solus Deus peccata dimittit, tunc quoque quando sacerdos ab eo et per eum dimittit. Ipse enim hoc in homine facit quod homo per eum facit; nec ideo dicendum est hominem ibi nihil facere, quia per eum Deus facit. Imo vero ideo multo melius et multo verius facere, quia per eum Deus facit. Hinc est quod Petro principi apostolorum dicit: Tibi dabo claves regni colorum. Quodcunque ligaveris super terram, erit Q ligatum et in calis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. xvi). Non dixit, quodcunque solveris hoc est, ut illi aiunt solutum ostenderis; fuit solutum, sed erit solutum, quia sententiam Petri non precedit sed subsequitur sententia coeli. Ne autem hoc soli Petro concessum esse putes, audi quid omnibus apostolis, ac per hoc omnibus apostolorum successoribus et apostolorum vice fungentibus dicat: Accipite, inquit, Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. xx.) Ubi dixit: Si ostenderitis, fuit? Nusquam dixit hoc: ed dixit: Si feceritis, erit. Audiant ergo et intelligant, quorum reriáiseritis peccata, ete. Quibus hoc dicebatur, prius dictum fuerat: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc., ne vel quod dabatur crederetur contemptibile, vel quod accipientes operantur, existimetur ex humana virtute procedere. Non ergo mirum est si homines peccata dimittere possunt; quia ut hoc possint, non ex sua sed divina virtut» accipiunt; et hoc hominibus Deum dare, nihil est aliud quam Deum hoc per homines facere. Quod autem de mundatione leprosi opponunt minime eorum opinioni suffragatur, quia si ideo peccator ante confeasionem absolvi credendus est quia leprosus mundatus est ante demonstrationem eadem ratione peccator post compunctionem ad sacerdotem ire non debet peccatum suum plangere, sed justitiam demonstrare; quia et ille ad sacerdotes missus est non ut sanitatem reciperet, sed ut sanitatum demonstraret, quod omnino fides christina abhorret. Propterea si miraculum quod Dominns operatus est, sacerdotibus non ob reverentiam officii, sed ad improperium ostenditur: quid aliud quam novi quoque sacerdotii in spirituali curatione contemptusgeneratur? Sed et illud quod dicunt: Quacunque hora ingemuerit. peccator salvus erit: ego de iis praecipue dictum existimo qui totam vitam suam in peccato agentes in fine ponitent, et peccata deserunt, quando jam in hac vita tempus satisfactionis habere non possunt. Quibus dicitur ne tamen ullo modo de venia desperent, quia et tunc quoque si vere ponituerint misericordiam coasequi valent. Hoc est enim quacunque hora, acilicet etiam in extremis, etiam in articulo necessitatis, si- peccator ingemuerit, hoc est, ex tota cordis contritione conversus fuerit, salvus erit ab aeterna scilicet dam- ^ natione. Quasi aliis verbis diceretur: Quacunque hora in praesenti vita peccator vere poenituerit, in futura vita non peribit. Quod si quis contendatillud quod dictum est, salvus erit, non esse dictum de salvatione quae in futuro tribuitur, sed de illa potius quae in praesenti absolutione peccatorum condonatur, non necesse est tamen nos dicere quod peccator ab omni debito absolvatur statim ex quo gemere coeperit, donec totum consecutus fuerit remedium quod Deus ad obtinendam veniam instituit. Hoc est autem remedium ut corde poeniteat et ore confiteatur delictum. Quod cur fecerit jam amplius debitor damnationis non erit. etiam si satisfactio rostat, quam pro peccato persolvat (ibid). Quod si forte peccator vere paoniteat, sed intercurrente articulo necessitatis ad confessionem venire non possit, confidenter pronuntio, quod in eo summus sacerdos complet quod mortalis non potuit, et apud Deum jam factum constat quod homo quidem vere voluit, sed non voluit adimplere, quia confessionem non contemptus exclusit, sed impedivit necessitas. Proinde si id quod dictum est: Quacunque hora ingemuerit peccator salvus erit, de presenti salute accipitur; aic intelligendum est ac si diceretur tunc peccatoris salus incipit, quando veraciter pro delictis suis ingemiscit, qum tamen salus tunc plene perficitur, quando id unde ingemuerit etiam ore confitetur. Item illud quod dicitur: Quia adhuc te loquente dicam: Ecce adgum; sic convenienter potest, accipi, quod prius Deus adest per gratiam ut cor ad ponitentiam compungat, deinde adest, ut peccatorum indulgentiam confitenti tribuat. Postremo id quod de Psalmista opponunt. Dixi: Confitebor, etc. Sanctus Gregorius de culpa cogitationis tantummodo dictum esse asserit in hac verba. Seepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit quo hsc exiread opera non permittit. Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi: Confitebor, etc. Et paulo post quam facilis sit super hoc venia ostendit, qui dum se adhuc promittit petere hoc quod se petere promittebat obtinuit quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia sed cogitata afflictio mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset. Quod si quis hoc de quolibet delicto velit accipere: sciat tamen aliud peccatum esse, aliud impietatem peccati. Impietas namque peccati ipsa rectissime obduratio cordis accipitur, quae prinum in compunetione solvitur, ut postmodum in confessione peccatum ipsum, id est debitum damnationis absolvatur. Sed sive hoc sive alio quocunque modo predicte auctoritates exponantur: nos veriaimile confitemur sacerdotes Dei in Ecclesia potestatem habere ligandi atque solvendi, non perfunctorieet inusitato quodam genere loquendi eignificatam, sed veraciter a Deo concessam quibus dictum est: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Sed forte quis opponet quod sacerdotes multos in Ecclesia ligant qui apud Deum non ligantur; item multos solvunt qui apud Deum ligati permanent, quia Bzpe et innocentes ligant, et in reatu permanentes absolvat, et sic verum non erit quorum remiseritis, etc. Sed sciendum est. quod sempe sacra Scriptura sic de re aliqua loquitur, ut quid inde eventurum sit prenuntiare videatur et tamen virtutem ejus magis quam eventumexprimat, quia non quod evenire debeat, sed quod evenire possit ostendit. Verbi gratia: Dicit quodam loco Scriptura: Qwi crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. xvi) et tamen scimus quod multi credentes baptismum percipiunt qui postea culpis suis exigentibus reprobati ad ad salutem seternam non pertingunt. Item in alio loco: Qui manducat carnem meam etbibitmeum sanguinem habet vitam aternam, et iae judieium non veniet, sed transiet a morte in vitam (Joan. vy), et tamen Paulus dioit: Quodguisquis corpus Domini indigne manducare et calicem bibere praessumpserit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. 1) Ubique ergo magis virtus sacramentorum exprimitur, neo quod per eam quilibet participantes salvanti sint, sed quod salvari possint sgniflcatur; quasi diceretur: Tanta virtus est baptismatis ut quisquis illud fideliter et devote acceperit; per illud ad meternam salutem pertingere possit. Item tanta virtus est, in sumptione corporis et sanguinis Christi ut per illud: Quicunque digne sumpserit, aeternam vitam conse, ui possit. Simili modo hoc dictum existimo. Quorum remiseritis, etc. Ac si apertius diceretur: Tantam vobis potestatem in solvendis et ligandis peccatis tribuo, ut quisquis a vobis ligari meruerit, apud me solutus esse non possit, et quisquis a vobis solvi meruerit jam apud me ligatus non sit. Audiant homines, intelligant peccatores quod presidium eis a Deo conceditur, quod rursum judicium prsparatur. Fortassis Deum necdum interpellare presumunt habent homines sacerdotes vice Dei fungentes, cum quibus interim causam suam sine periculo agere possunt. Ament intercessores et timeant judizes. Sed fortassis iterum quaerit aliquis quid opus sit, Deo ad solvenda peccata hominum, homines coo- ^ peratores quaerere quasi per se quod voluerit non valeat adimplere. Sed certissime scire debemus quod in abolendis peccatis nequaquam Deo humana cooperatio suffragatur. Ideo tamen hominem cooperatorem fleri; quia salus peccatoris eo modo competentius perficitur. Quid enim peccata nisi plage quaedam sunt; et quid est. poenitentia nisi medicina ? Et scimus quod in sanandis vulneribus carnis nisi congruum adhibeatur remedium dolori; nequaquam sequitur effectus cü rationis. Quia ergo per superbiam omne peccatum geritur, necessse est, ut per humilitatem omnis poenitentia condiatur, quatenus inobedientiam obedientia frangat, et elationis tumorem humilitatis devotio premat. Conveniens ergo valde est ut nos qui peccando Deo contumaces fuimus ponitendo hominibus etiam servis Dei supplices si1nus, et homo qui ad Dei gratiam conservandam mediatorem non eguit, jam eam recuperare non nisi per hominem mediatorem possit. Nam et hoc saluberrimum est peccatori ut discat quam longe peccando a Deo recesserit, cum tam difficulter poenitendo ad Deum redit; quia et cautior de reliquo efficitur, cum non sine gravi labore ponitendi, aditus indulgentim aperitur. Gemat ergo peccator et suspiret, et anxius pro peccato auo timeat et expavescat, sollicitus discurrat, auxiliatores et intercessores quzrat, prosternat, se humiliter homini, qui humiliter noluit astare Creatori, ut in hoc etiam facto quodammodo ad Deum clamet et dicat: Vide, Domine, et considera et attende quid facio. Scio quidem, Domine, et fateor quod tibi subjici nolle damnabilie fuit elatio; sed jam propter te coram homine prosterni non sit queso despicabilis devotio. Magnum est quod abstuli, nec parum est quod reddo. O quam suavis et jucunda Dei nostri miseratio ! Totum bonum nostrum ipse in nobis operatur, et velut pater alludens in filiis sic totum facit ut quasi nihil facere videatur. Ecce peccator compunctus gemit, suspirat, lacrymatur, confitetur reatum suum, postulat veniam, flagitat misericordiam; et hoc totum quasi ex homine esse creditur. Sed quis, quiso, hoc facit nisi ille qui intus presidet, et cor hominis ad hoc faciendum movet?Ob- p secro ut non sit onerosum si breve quoddam hujus rei exemplum proposuero. Pater quidam contumacem filium quasi cum magno furore expulit, ut ita afflictus humiliari disceret. Sed illo in contumacia sua persistente quadam secreta dispensatione consilii, a patre mater mittitur, ut non quasi a patre missa, sed quasi materna per se pletate ducta veniens muliebri lenitate obstinatum demulceat, contumacem ad humilitatem flectat, vehementer patrem iratum nuntiet, se tamen interventuram spondeat, veniam proTnittat, consilium salutis suggerat, intercessores quaerere suadeat, non nisi magnis precibus patrem placari posse dicat; causam tamen rei se suscepturam asserat, et ad bonum finem rem omnem se perducturam promittat. Videte, quieso, ei non ita causa nostra agitur. Peccantem Filium Deus Pater quasi expulit iratus, cui tamen in proposito bonae voluntatis sug fortassis nunquam iratus fuit. Sed quia infirmitas humana per se de lapsu surgere non valet, ad cor peccatoris mater gratia mittitur, sacerdos intercessor quizritur, ut Deus qui iratus non fuerat cemplacetur. Quid dicam ? Quis sapiens et custodiet haec et, intelliget misericordias Domini ? (Psal. cvi) Nunquid enim ideo superfluo factum est quod factum est; quia Deus ab irato in propitium non mutatus est, qui suis nunquam propitius non est. absit! Sed necesse est sic fleri, quia aliter reatus nostri sceleris non potest expiari. Necesse est sic fleri; quia Deus hoc etiam quod dare desiderat, a se praecepit postulari. Necesse est ergo sic fleri; quia, etsi in Deo secundum propositum erga nos ira non fuerat, in nobis tamen secundum reatum ira manebat, quae dum debita satisfactione solvitur, ut ita dicam, non Deus homini, sed homo reconciliatur. De peccatis autem utrum redeant an non, ex quo semel dimissa fuerint, ego interim non afferendum judico, sed verendum, Quod tamen si sit vel non sit; qua justitia fiat vel non fiat alterius tractatus operam exspectat, eo praecipue quod qusdam divinarum Scripturarum testimonia de hac re ambigue edita legunturita etiam ut ex eis non nihil absurditatis nasci videatur quae certe non levi aut transitoria consideratione discutienda sunt.

Capitulum 9

23

Cap. IX. De eo utrum peccata redeant postauam semel dimissa fuerint.

24

Multae sunt questiones hominum; quandiu vivitur semper quaeritur. Qui enim quaerit nondum invenit quod quaerit, et tamen quaerit quia amisit quod quierit, et si non amisit quia forte aounquam habuit, tamen quandiu quaerit significat se nondum habere quod quierit. Propterea quandiu vivimus necesse habemus semper quaerere, quia nondum totum habemus quod habere debemus. Quid est autem hoc quod quterere debemus nisi veritas et bonitas? Quae si perfecte haberemus, nihil amplius quaerere deberemus; quia si quid forte si amplius esset, adjiceretur, etiam ai non quaereretur. Quarite, inquit, primum regnum Dei et justitiam ejus; et haec omnia adjicientur vobis (Matth. vi, Luc. xi). Regnum Dei veritas est, justitia ejus bonitas: haec duo quaesieris sicut debes, c;tera omnia gratis apponuntur. Quare ergo quierere labores illa quae gratis habere potes ? Si ista quieris sine illig, aut non habes, aut si habes, utiliter non habes. Si illa quaeris sine istis, et illa habes ad salutem, et ista ad utilitatem. Omnia, inquit, haec adjicientur vobis. Multa sunt haec; illa pauca sunt. Duo enim sunt ibi; hic plurima invenientur, et tamen plus valent duo illa, quam omnia hrec. Noli respicere ad majus, sed ad melius. Noli attendere ad acervum, sed pensa pretium. Pauca quere ut multa invenias. Haec suntergo sola quae quaerere debenthoines, veritas et bonitas. Et uti nam tam studio- si essent ad quaerendam bonitatem, quantum ad qurerendam veritatem curiosi inveniuntur! Nescio quo pacto familiare omnibus est veritatem quierere, etiam iis qui bonitatem non amant. In tantum enim omnes veritatem scire volunt ut nemo inveniatur qui falli velit. Multi sine bonitate veritatem quaerunt, sed socia veritatis est bonitas. Non venit libenter sine bonitate veritas, aut si venit, non venit ex partibus illis, et de regione illa ubi salus est. Quaerunt homines utrum peccata ipsorum ad eos revertantur postquam semel dimissa fuerint. Scire hoc volunt, et cavere hoc nolunt. Quare ergo hoc scire volunt quod cavere nolunt, nisi quia curiositas eos trahit cum bonitas non delectet? Querunt hoc si forte eis dicatur quia non est ita; pendent ad nuntium corporis sui ;si forte quis veniat qui dicat eis quod audire volunt. Qu:erunt quasi veritatem, non quodament vel ipsam veritatem quia non diligunt bonitatem, sed verum esse volunt hoc quod ipsi volunt. Ideo ergo quzruntsi forteillis respondeatur quod ipsi potius audire volunt, et si forte quis testis veritatis venerit qui dicat veritatem contra ipsorum voluntatem, non excitantur sed cogsternantur et corruunt mente, quia non audierunt quod audire voluerunt. Idcirco secundum malitiam illorum vefitas illis respondet; vel sicut nolunt ut amplius errent, vel sicut nolunt ut amplius desperent. Tamen quia et hoc ipsum quirendum est propter eos qui excitantur et proficiunt, de veritate non est absurdum si querimus quod etiam in hac parte conscientia humana, si aliqua, ut solet, cogitationepulsetur, sibidebeatrespondere. Sic ergo queeritur utrum peccata quae semel peenitenti dimiesa fuerunt amplius imputantur; fortassis qui dixerit afferendum non esse hoc sed timendum securius judicabit. Melius est enim aliquando in ejusmodi occultis, quae sine periculo salutis nesciri possunt, timere quam aliquid definere. Dicat ergo aliquis quod timendum esthoc, non afferendum, Ego illi qui cognitationem suam castigare potest, ut hoc ei sufficiat, hoc satis esse puto, et magnis fortassis expidere ut amplius non querat. Qui vero urgetur et animo sollicitatur neque hic stare potest ut ultra non pergat ad inquisitionom, illi satisfaciendum esse puto quantum fleri potest. salva reverentia secretorum. Ecce ergo tu quicumque certus esse vis utrum peccata illa amplius redeant, quae semel dissima fuerint; videamus ergo et discutiamus quod te sollicitet. Peccata, inquis, mea dimissa fuerunt; volo scire si amplius debeant imputari. Quid ergo tibi videtur ? Mihi, inquis, non videtur quod debeant denuoimputari peccata quiedimissa sunt. Alioquin mutabilis videtur Deus qui nonteneatsententiam suam, et tam facile mutet judicium suum. Quomodo mutet? in hoc, inquis, mutet, quia cum prius mihi peccata mea condonavit, dixit quod amplius ea a me non requireret. Non enim condonasset nisi hoc dixisset. Nunc autem iterum ea requirit, et exigit ad pcenam a me quae prius dimiserat; ideo dico quod si dicitur Deus pe- ccata quae semeldimisititerum imputare mutabilis predicatur, et varians verbum suum quod semper constare debet. Propterea igitur quia hoc esse non potest, videtur mihi, quod peccata quae semel Deo dimissa sunt, nulla ratione debeant amplius imputari. Si fortassis tibi videbitur et hac ratione confirmabis te, ut non timeas, periculum tuum. Sed dic mihi modo quomodo intelligas id quod dicis; peccata tua tibi dimitti. Si enim non intelligis quomodo reddeunt, non intelligis quomodo recedunt, imo si non intelligis quomodo adsunt, non intelligis quomodo recedunt vel quomodo redeunt. Quid ergo dicitur cum dicitur Deus peccata imputare? Si dicitur quia quando imputat peccanti trascitur, ergo quando pceniB tenti condonat peccata placatur. Si ergo dicimus quod Deus aliquando iratus postea placetur, quomodo negare poteris quin in hoc ipso mutetur? Quando ergo imputat et quando condonat non mutatione sui, sed mutatione tui, imputatet condonat. Peccata imputat quando peccatorem dignum poena judicat. Peccata condonat quando poenitentem dignum venia judicat. Et utrobique idem ipse est. Tu mutaris de alio in aliud; modo peccator per culpam, modo justus per pcenitentiam. Ipse non mutatur, sed idem permanet semper; et stansin illo quod ipse est immutabiliter videt et decernit quod tu variabiliter factus est, sive de bono malus, sive de malo bonus. Et quando te peccatorum videt, imputa tibi peccata. Q tua, quia talem te discernit quem digne puniat quando autem poenitentem te videt, peccata tua tibi condonat, quia talem te discernit, cui juste parcat. Hz:ec autem omnia ipse immutabiliter operatur, quiaet cum tu per poenitentiam peccator esse desinis, non tamen ipse desinit scire qualis fuisti, et cum justus esae incipis, non tamen ipse incipit scire quod tu esse incipis; quia et antequam inciperes scivit qualis tu futurus fuisti et cum desieris esse quod eras non tamen ignorat ipse qualis fuisti. Non ergo sic intelligas quasi mutetur Deus cum tu mnutaris, sed quia propterea peccata tibi imputare dicitur, quia ira sua et indignatione dignum te discernit; eadem autem postea condonare peccata, quando venia et misericordia dignum agnoscit. Si ergo hoc est peccata imputari reum esse per culpam, et peccata condonari justum fleri per peenitentiam, quare peccata ad hominem reverti non dicantur, cum ipse homo ad peccata revertitur? Sed dicia mihi: Ego quando ad peccata revertor, ita revertor, ut simile aliquid agam illi quod prius egi, non tamen hoc ipsum quod prius egi. Et si idem ago, idem similitudine, non idem veritate. Idem quia simile illi, non idem quia illud. Una similitudo agendi, non tamen actio una. Si ergo dicor pro praeteritis delictis idcirco puniri debere, quia post illa dimissa ad similia perpetranda redeo; ego sic justum esse fateor, si hoc modo pro illis puniri dicor quomodo illa perpetrare dicor. Si autem propter hoc solum prima mala agere denuo dicor, quia alia quaedam ago similia illis, parimodo cum pro illis dicor puniendus, non aliud intelligendum ratio suadet, quam me puniendum esse pro iis quae similia prioribus postea perpetravi. Non autem hoc in questione erat, sed utrum videlicet post prioris delicti indulgentiam si ipsum delictum repetitur; illa. quae dimissa fuerat culpa ad subsequentem revertente reatus duplecitur. Verbi gratia: Quidem pro homícidio perpetrato ex toto corde poenitentiam egit, et indulgentiam consecutus est. Contigit posteaut homicidium perpetraret. Ecce iste homo duo homicidia fecit; vel potius homicidium bis. Sic enim convenientibus et expressius secunlum proprietatem locutionisdicitur. Unum enim quoddam malum homieiendum est, sicut adulterium et furtum et fornicatio singula mala sunt, quemadmodum charitas et patientia et castita singule virtutes sunt. Etqui duoshominesdiligit, non duabus dilectionibus diligit, sed una charitate et una dilectione. Sic ergo homo iste his homicidium fecit; primo ponitendo indulgentiam optinuit; secundo quando post indulgentiam acceptam iterum homicidium perpetravit. Mortuus est autem homo iste postea sine poenitentia, et damnatus est pro peccatis suis. Queriturergode hoc homine utrum. debeat puniri pro illo homicidio pro quo poenitentiam egit, et indulgentiam accepit. Et si hoc dicitur, qua justitia hoc flat non videtur. Nam si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, justitia est manifesta.

25

Si autem iterum requiritur quod fuerat condonatum, aut injustitia veraest, aut justitia occulta. In hoc ergo demonstrari oportet quia justitia homo pro eo quod jam dimissum fueratiterum puniatur. Sic fortassis pro hac parte objiciendum tibi videatur. Dic ergo nunc. Justum tibi videtur ut propter subsequentem poenitentiam precedens culpa quae imputabatur condonetur, et non similiter propter subsequentem culpam illa quie dimissa fuerat precedens culpa iterum imputetur? Si subjuncta virtus plagam peccati hiantis claudit, subjuneta culpa non aperit clausam ? Si opera bona viventia perculpam moriuntur, et per justitiam iterum mortua vivificantur, quare similiter opera mala qui per virtutem excusantur per culpam iterum non imputantur? Vis ut poenitentia tantum valeat ut qute imputabantur condonentur; et non vis ut culpa tantum valeatut quae condonabantur imputentur? Ponitentia sequens potuit precedentem culpam excusare, ut non noceat aliquando imputatam, et sequens culpa non potest precedentem pcenitentiam evacuere ut non prosit aliquando fuisse laudatam ? 8i sententia judicio tuo constare poterit, magis commodum queres quam justum. Maledictus homo qui partem suam deteriorem facit. Ideo partem tuam bonam facis. Et judicas benepro parte tua. Fortassis bene tibi esset si sententia veritatis tuum judicium sequeretur. Nunquam te judice damnareris. Sed timeo ne forte dum tu aliud vis quam veritas, aliud veritas faciat quam velis. Magis enim veritatem impleri oportet quam tuam voluntatem. Tu dicis quia quod condonatum est iterum imputari non debet. Ergo similiter quod imputatum est condonari non debet. 8i quod condonatum est iterum imputari non debet. Si poenitentia quia placet, facit ut imputata condonetur malitia, et contemptus quia displicet non similiter fasit ut condonata imputantur? Si humilitas pomnitentice dignum te facit, ut pro lis etiam qute imputabantur non 'puniaris, contemtus et trnnsgressio culps te dignum non facit ut pro iis etiam quz» condonabantur culpandus exigaris? Nonne attendis quod quando sepius gratia datur, tanto nequior ingratitudo judicatur? Ecce duo sunt, unus saepius offendit, et saepius oranti et 'deprecanti, venia indulgetur; alter innocenter vivens et semper voluntati et imperio priesidentis Domini humiliter obediens, non habet pro quo deprecetur; contingit autem postea quod contingere potest, ut uterque in simili culpa offendat. Dic ergo uter horum amplius reus judicetur, nisi ille qui post. tantam gratiam ingratus comprobatur ;leges secunda crimina gravius plectunt, et iterata vulnera difficilius ad sanitatem reducuntur, et tu dicis quod nihil interest ad reatum subsequentium qualia aut quanta praecedentia fuerunt? Si mala prima qua per posterioria bona excusata fuerant per subsequentía iterum mala non vivificantur ad reatum; ergo prima bona quae per posteriora mala mortificata fuerant per subsequentia iterum bona non vivificantur ad meritum ? Recte judicate filii hominum (Psal. Lv). Si aliter judicas pro te aliter eontra te, judex justus non es Tantum diligere justitiam debes, ut nec te ipsum diligas contra illa. Litteratores sunt qui causas transformantet mutant veritatem propter cummoditatem. Tales justitia non probat: Domine, inquit, non cognovi litteraturum; introibo in potentías Domini; Doinine, memorabor justític tuc solius (Psal. Lxx). Hoc est judicium justum in quo sola justitia ita attenditur ut nihil justitiee praeponatur. Juetum ergo judicium judicia; si vis ut bona tua jam pridem per culpam mortua iterum per justitiam. vivificentur. Noli irasci, neque injuriam tibi fieri tutes, si mala tua jam pridem per ponitentiam pp excusata, iterum propter malitiam tuam tibl imputentur. Sed Deus, inquis, dixit de malis meis quando poenitentiam egi, quod ea mihi amplius non imputaret. Similiter et Deus dixit de bonis tuis quando peccati quod amplius ea non remuneraret. Si ergo propter dictum Dei stare debet. ut illa amplius non imputentur, quare similiter verbum Dei stare non debet ut ista amplius non remunerentur? Pro commodo tuo vis ut Deue mentiatur. Ubi autem leedi te sentis, pro veritate ipsius conservanda laboras. Quare ergo hoo facis, nisi quia perverse te diligis, et Deum non diligis? ipseautem recte diligit veritatem suam; et juste condemnat pravitatem tuam. Quia tamen de dicto Del argumentum sumere putas, etejus sponsionem pretendis ad defendendam iniquitatem tuam; ipse tibi respondeat quantum confi dere debeas, cum male agis in eo quod prius pcnitenti veniam promisit: et similiter si bene agis utrum ideo desperare debeas, pro eo quod male prius agenti mortem et perditionem intendit, Dominus per prophetam loquitur, dicens: Tu, fiti hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quecunque die peccaverit et. impietas impii non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua; et justus non poterit vivere in justitia sua. in quacunque die peccaverit;etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitice ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua. quam operaius est, in ipsa morietur. Si autem dizero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam de peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit impius ille, rapinamque reddiderit; in mandatis vita ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum; vita vivet et non morietur. Omnia peccata qua peccavit non imputabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vita vivet; et dixerunt filii populi tui: Non est aqui ponderis via Domini; et impiorum via injusta est (Exech. xxxii). Vide ergo quia idcirco praesumendum tibi non est si peccaveris, quod prius ponnitenti venia promittebatur; neque ideo desperandum si bene egeris, quia peccanti mors et damnatiointentabatur. Deus tibi de tuo respondet, non de suo. Meritum tuum tibi indicat, consilium suum non revelat. Male agenti dicit, morieris. Bene agenti dicit, vives. Quid est dicere morieris, nisi damnabaris ? Et quid est. dicere vives, nisi salvaberis ? Quid est autem dicere dammaberis nisi dignum damnatione judicare? Et quid est. dicere salvaberis, nisi salvatione dignum decernere Dicit ergo tibi quod tuum est quod tibi debetur, quod futurum est quantum. ad meritum tuum, non quantum ad consilium suum. Hoc est enim justum ut de tuo tibi respondeat et hoc tibi proponat quod ad te pertinere videtur. Sic Ninivitis secundum ipsorum meritum, non secundum consilium suum mandavit, dicens: Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jon. m). Sic etiam meritum illorum requirebat, et ita futurum fuitsecundum meritum illorum. Ad hoc spectabat, et illud etiam quod dictum est. Ezechis: Dispone domui tuc quia morieristu, 6t non vives (Isa. xxxvin). Ita enim. quantum ad ipsum futurum fuit, et ut ita futurum esset exigebat quod in ipso fuit. Talis enim erat infirmitas illius, ut amplius vivere non posset, nisi

26

aliunde juvaretur, et aliunde acciperet ut posset. Ergo quantum ad illos pertinebat futurum fuit quod dicebatur, quamvis dilatum sit, atque aliter dispensatum ab illo a quo dicebatur. Sic ergo cum tibi peccanti dicitur morieris; meritum tuum exprimitur, sicut cum tibi bene agenti dicitur, vives, debitum tuum nuntiatur. Etsi quando dictum mutari videtur, non propter dicentem mutatur, sed propter te pro quo dicitur; quia tu mutaris et non idem permanes, neque mereris ut idem tibi semper dicatur. Noli ergo. propter dictum Dei consideri si male egeris, quia cum tu mutaris ad illum, mutatur ad te dictum illius. Etiam, inquit, si dixero justo quod vita vivet, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae illius oblivioni tradentur. Si omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, ergo et poenitentia ejus et humilitas ejus, et c:etera bona que operatus est oblivioni tradentur; si autem ponitentia oblivioni traditur, culpa unde excusatur? Ergo si poenitentia deletur, culpa quae propter pce nitentiam dimissa fuerat iterum necesse est. renascatur. Et merito qui post acceptam gratiam ingratus exstitit, cum illo gratia ipsa non permassit; sed mutata est ab eo quoniam ipse ad ilB lam idem essenoluit. Videquid tibi Evangelium. (Matth. xvii) dicat de servo nequam et ingrato, cui roganti a Domino suo debitum omne dimiesum fuerat; sed quia ille erga conservum suum misericordiam habere noluit, rursum ab eo per districtionem fastitie exigitur, quidquid per lenitatem gratis dimissum fuit. Recte igitur diotum est, quia cum peccantibus in nos debita sua dimittere nolumus, jure iterum exigitur id etiam quod nobis dimissum esse gaudebamus. Et merito. Quod etiam culpa peccatori dimittebatur, gratia fuit non debitum. Qui si sponte gratiam collatam abjicit justum profecto est utilli gratiam accepisse non prosit.

27

Sed dicis mihi: Si post pomitentiam factam peccanti iterum prioradenuo peccata imputantur, ubi est quod dicitur, quia nullum bonum irremuneratum esse potest? Ecce bonum quoddam hic est; poenitentia scilicet hominis hujus quae bona fuit, quandiu vera fuit;et non habet bonum illud remunerationem aliquam, quia imputantur homini huic peccata sua, quasi nunquam poenitentiam egisset. Aut poenitentia illa bona non fuit; aut si bona fuit, ostende remunerationem ejus. Quid ergo? Nonne tibi magna remuneratio esse videtur peccati remissio; iste quando posnitentiam. egit, dimissum est ei peccatum suum. Quandiu penituit, peccatum suum non impautabatur illi. Quandiu meritum fuit premium permansit. Volebas tu hanc libertatem dare hominibus ut cum D meritum dedissent et praemium accepissent, rursum quando placeret eis meritum tollerent, et praemium retinerent? Non esset equa commutatio,. ista. Inique ageres adversus Deum si sic tuum dares et suum acciperes, ut iterum tolleres tuum et suum retineres. Si tuum dedisti et suum accepisti, si tuum recipis, ipse quod suum est habere vult. Nunquid tibi non ita videtur? Fortassis dicis quod non est gqua via Domini; et senties contra veritatem. Quomodo, inquis, stabit quod scriptum est: Non judicabit Deusbis inidipsum (Nahum. 1)? si ea quae dimissa fuerant, iterum ad poenam requiruntur. Audi quomodo, Bis in idipsum Deus non judicat; quia peccatum quod percondignamsatisfactionem deletum ostenditur, ab eo nullatenus ad penam imputatur. Sed hoc, inquis, quod per satisfactionem deletum fuit, ite- rum ad ponam requiritur. Ideo requiritur quia satisfactio jam non est aliqua, quae ad excusationem illius opponatur. Quandiu satisfactio permansit, permansit remissio et non puniebatur, postquam semel dimissum fuerat. Cessavit autem satisfactio, quando iterata est malitia quia et hoc ad satisfactionem pertinebat, ut facta corrigerentur, et correcta non iterarentur. Postquam ergo culpa reddit, jam quodammodo idipsum non fuit, quia bis in reatu esse coepit peccatum unum. Quia autem culpa reversa est, reversa eat et pcena; quae profecto repetita non fuisset, si culpa reversa non fuisset. Quando venit culpa, secuta est poena. Quando correcta est culpa, subtracta est poena, quando reversa est culpa, reversa estet poena. Unum contra unum, et duo contraduo non unum contra duo, nec duo contra unum. Haec est justitia. Quantum ponitur, tantum reponitur. Quid tibi videtur? responde si potes. Si autem respondere non potes, noli contendere, sed deprecare. Non tibi expedit utintresin judicium cum Deo. Quz:re ergo misericordiam, ut justitiam portare possis.

PrevBack to TopNext