Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 6
De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Capitulum 1
Quare Deus hominem ex anima et corpore fecitQuae in prima parte hujus operis de conditione hominis prosequenda dixtinximus, ordine nunc suscipimus explananda. Quatuor enim erant a principio proposita. Primum quare creatus sit homo, secundum qualis creatus, et. qualiter institutus; tertium qualiter lapsus sit; quartum qualiter sit reparatus. Horum quidem quod primum positum est, id est, causa creationis humane superius jam secundum possibilitatem nostram tractavimus. Et idcirco nunc superest ut ad. Secundam partem in qua propositum est qualis creatus sit homo, et qualiter dispositus: discutiendam transeamus. Deus omnipotens cujus beatitudo nec augeri potest omnino, quoniam perfecta est, necminui, quoniam aeterna est, sola charitate, nulla 8ui necessitate, rationalem Spiritum creavit, ut eum illius boni quod ipse erat, et quo ipse beatus erat, participem faceret. Verum quia hoc ad felicitatis illius augmentum pertinuit ut gratiam conditoris sui per quem glorificandus erat agnosceret, voluit ipse conditor prius ei in sua conditione ostendere quod postmodum in ipso facturus erat ex dignatione. Creaturam ergo rationalem quam fecerat, jussit partim in sua puritate persistere; partim eam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulans, luteam materiam fecit ad vitae sensum vegetare. Hoc siquidem pro exemplo futurae societatis qua inter ipsum et Spiritum rationalem in glorificationem ejusdem perficienda fuerat proposito ut videlicet ostenderetur quia quod tunc erat in conditione corpus spiritui: hoc secundum aliquid postmodum futurus erat ex dignatione assumptus spiritus sibi. Comprobavit ergo Deus potentiam suam, et gratiam ostendit. Primo fingendo hominem, quam postea exhibiturus erat hominem glorificando. Ut sciret homo quod si potuit Deus tam disparem naturam corporis et anims ad unam fcederationem atque amicitiam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creature humilitatem (licet longe inferiorem) ad suse glori: participationem sublimare. Rursussi tantum gaudium estet tanta jucunditas vita ista mortalis qure constat ex praesentia spiritus in corpore corruptibili, quanta jucunditas foret et quantum gaudium, vita illa immortalis ex. praesentia Divinitatis in spiritu rationali ? Quia ergo in parte pro exemplo universitatis humiliatusest rationalis Spiritus usque ad consortium terB reni corporis, ne forte hoc ipsum ad depressionem ejus pertinere videretur, adjunxit providentia Dei ut postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum qui in sua puritate perstiterant sublimaretur, ut quod minus ex dispenaatione creatoris sui acceperat conditus, per gratiam ejusdem postmodum acciperet glorificandus. Sic ergo conditor Deus rationales spiritus quos fecerat, varia forte pro arbitrio omnipotentis voluntatis suce disposuit; illis quos in sua puritate reliquerat, sursum in coelo mansionem constituens; illos vero quos corporibus terrenis sociaverat deorsum in terrena habitatione disponens. Utrisque regulam proponens obedientiz, quatenus et illi ab eo ubi erant non caderent, et isti ab eo ubi erant ad C id ubi non erant ascenderent, ut cum isti pervenissent et illi non cecidissent, supra id quod facti erant ad id ad quod facti erant pertingerent, ut cum eo essent a quo facti erant. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia: corpus secundum materiam de terra sumens; animam vero sine materia de nihilo fingens.
Capitulum 2
Factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, quia in anima (quie potior pars est hominis, vel potius ipse homo erat) fuit imago et similitudo Dei. Imagosecundum rationem, similitudo secundum dilectionem; imago secundum cognitionem veritatis, similitudo secundum amorem virtutis. Vel imago secundum scientiam, similitudo secundum substantiam. Imago, quia omnia in ip8a secundum sapientiam; similitudo, quia una et simplex ipsa secundum essentiam. Imago quia rationalis, similitudo quia spiritualis. Imago pertinet ad figuram, similitudo ad naturam. Hzc autem in anima sola facta sunt, quia corporea natura similitudinem capere non potuit Divinitatis, quie ab ejus excellentia et similitudine in hoc ip80 longe fuit quod corporea fuit.
Capitulum 3
Quaeruntur autem quam plurima de origine anims, quando creata fuit, et unde creata fuit, et qualis creata fuit, nos vero in praesenti abbreviatione tam multiplices opiniones prosequi supervacuum et infructuesum existimamus; et hoc so- lum nobis sufficere putamussi ea tantum quae sentienda et asserenda sunt proponimus. In his ergo fdes catholica hoe potius elegit et veritati magis consentaneum judicavit, ut credamus animam primi hominis quando facta est non de prejacenti aliqua materia factam; sed de nihilo creatam, neque factam a principio quando angeli factisunt, sed postea (cum corpus ipsum cui infundenda fuerat formatum est) ab ipso creatore simul et factam et corpori sociatam. Utrum vero in corpore an extra corpus creata sit, quanto difficilius est scire, tanto minus est. periculosum ignorare. Neque vero in hoc ingenium hominis approbandum existimetur, si in iis quae difficilia sunt pertinaciter insistit; sed potius siea quae sacienda sunt prudenter discernit. ZEqualis enim est stultitie praesumere in iisque non possunt sciri, et deficere in iis quae non, debent ignorari. Propterea quantum sans fidei satis est, quieramus agnoscere, et ea qua curiositas sola scrutari suadet, desistamus investigare. Creavit Deus animam primi hominis de nihilo, et inspiravit eam corpori deterra per materiam sumpto et formato, dans ei sensum et discretionem boni et mali; ut. corpus ipsum sibi sociatum per sensum vivificaret, per rationem regeret, et in ipso homine gensusesset subjectus rationi; ratio creatori, ut secundumrationem corpus moveretur per sensum; ratio autem libero arbitrio moveretur secundum Deum.
Capitulum 4
Porro tres sunt motus in homine, motus mentis, motuscorporis, motus sensualitatis. Motus mentis in voluntateest, motuscorporis in opere, motussensualitatis medius in delectatione. In motu mentis solo, liberum arbitrium est; in motu corporis et senaualitatis, illa sunt quae sequuntur liberum arbitrium. Sic enim prima fuit dispositio nature; nam motus mentis voluntarius est appetitus, in voluntario liberum, in appetitu arbitrium. Mens igitur per se movetur, et est primus voluntatis motus. Motum voluntatis sequitur motus zorporis. Mens itaque sicut dixi per se moveri habet; sed secundum se moveri non debet, imo secundum voluntatem creatoris sui quae forma illi est, et exemplar, et proposita regula quam sequatur. est justitia; si praeter Deum movetur, vel contra Deum, hoc est injustitia. Ergo motus mentit justitia semper est injustitia; motus autem corporia semper est obedientia. Quod enim mens movetur, libertate movetur, quia voluntarie movetur, et per se movetur; et ejus est quod movetur, vel ad meritum si bene, vel ad culpam si male. Quod autem corpus movetur necessitate movetur, qui ab alio movetur hoc est a mente. Nec suum est quod mowetur; sed illius a quo movetur, sive ad meritum 5i bene, sive ad culpam si male. Ita motus mentis dominatur motui corporis lege nature subjecto; et quando abutitur illo, vitium est imperantis, debitum obedientis. Nec culpatur qui ducitur quia necessitate ducitur; sed culpatur qui ducit, quia in subjectum abutitur libertate. Porro voluntas si justitiam tenuisset, haberet non solum motum corporis obedientem, sed motum sensualitatis conSentientem. Nunc vero quoniam rectitudinem suam ipsa non tenuit, habet quidem adhuc ex indulgentia Creatoris motum corporis obedientem; ex vindicta autem motum sensualitatis contradicentem. Cujus violentiam aliquanto infirmata sequitur; aliquando autem corroborata coercet et moderatur. Si autem motus sensualitatis dominatur motui mentis, dominatur et motui corporis, qui subjectus eat illi, et tunc peccatum regnare incipit in nostro mortali corpore. Si autem non dominatur, utitur mens servitio corporis sui; et exhibet membra sua arma justitiz, et sunt simul motus mentis et motus corporis, seorsum motus sensualitatis, et perficitur justitia, et iniquitas cohibetur.
Capitulum 5
Anima autem rationalis idcirco duplici sensu instructa est, ut visibilia fortis caperet per carnem et invisibilia intus per rationem quatenus et viSibilia et invisibilia ad laudem Creatoris illam. excitarent. Neque enim in omnibus operibus suis Deus a rationali creatura laudaretur, si non opera Dei omnia a rationali creatura cognoscerentur. Ut ergo perfecta esset laus Dei, monstrata sunt. rationali creaturae opera Dei, ut eum intus et foris miraretur, et per admirationem proficeret ad dilectionem. Facta est creatura una cujus sensus intus totus et creatura altera facta est cujus sensus € totus foris erat. Sensus angelorum intus erat, et sensus brutorum animalium foris erat. Angeli quorum sensus intus erat, contemplabantur qua intus erant. et per ea quae foriserant. Bruta animalia quorum sensus foris erat contingebant visi qui foris erant, sed non per ea similiter in ja quae intus erant, quoniam qui invisibilia vident, in ipsis visibilia vident; quoniam i invisibilibus cognoscuntur, sed non aeque à vident invisibilia in eis vident, quia sensus quo invisibilia percipiuntur in summis infima comprehendit, sed sensus quo visibilia continguntur in infimis summu non cepit. Sic itaque una creatura erat cujus sensus totus intus erat, et alia creatura erat cujus sensus totus foris erat. Et positus est in medio homo ut intus et foris Et propter hoc si secundum Deum movetur, hoc sensum haberet. Intus ad invisibilia, foris ad viSibilia. Intus per sensum rationis, foris per sensum carnis, ut ingrederetur et contemplaretur; et egrederetur et contemplaretur, intus sapientiam, foris opera sapientie, ut utrumque contemplaretur, et utrinque reficeretur; videret et gauderet, amaret et laudaret. Sapientia, pascua intus erat; opus sapientis, pascua foris erat. Et admissus est sensus hominis ut ad utrumque iret, et in utroque refectionem inveniret. Iret per cognitionem, reficeretur per dilectionem. Sapientia liber erat scriptus intus, opus sapientiae libererat scriptus foris. Voluit autem postea adhuc, aliter scribi foris sapientia ut manifestius videretur et perfectius cognosceretur, ut oculus hominis illuminare tur ad scripturam secundam, quoniam caligave- rat ad primam. Fecit ergo secundum opus post primum et illud evidentius erat, quoniam non s0lum demonstravit sed illuminavit. Assumpsit carnem non amittens divinitatem, et positus est liber scriptus intus et foris; in humanitate foris intus in divinitate, ut foris legeretur per imitationem, intus per contemplationem; foris ad sanitatem, intus ad felicitatem; foris ad meritum, intus ad gaudium. Intus: In. principio erat Verbum (Joan. 1); foris, Verbum caro factum est, et habitavit in. nobis (ibid.). Liber ergo unus erat semel intus scriptus, et bis foris. Foris primo per visibilium conditionem, secundo foris per carnis assumptionem. Primo ad jucunditatem, secundo ad sanitatem; primo ad naturam, secundo contra culpam; primo ut natura foveretur, secundo ut vitium sanaretur, et natura beatificaretur.
Capitulum 6
Quia vero homo ex duplici natura compactus fuerat, ut totus beatificaretur, duo ejus illi bona; conditor a principio preparabat unum visibile, alterum invisibile. Unum corporale, alterum spirituale. Unum transitorium, alterum aeternum. Utrumque plenum et utrumque in suo genere perfectum. Unum carni, alterum spiritui, ut in uno sensus carnis ad jucunditatem foveretur, in altero sensus mentis ad felicitatem repleretur. Carni visibilia, spiritui invisibilia; carni ad so latium, spiritui ad gaudium. Ex his bonis unum dedit, alterum promisit. Unum ut gratis possideretur, alterum ut per meritum quaeretur. Quod visibile bonum erat, gratis dedil, quod invisibile erat merito quzierendum proposuit, ut ex dono gratuito probaretur et excellentia promissionis, t fides promittentis. Si enim tale et tantum est quod gratis dedit, quale et quantum esse putandum est illud pro quo servitium qu:rit? Rursum si bonitas tanta illi inerat ut nihil meritis tam multa daret, quomodo malitia ei inesse poteritut servientes non remuneraret? Ad hoc spectabat quod visibilia omnia gratis data sunt homini; et continuo creatus, dominus rerum constitutus est. Post ea vero obedientia injuncta est illi, et praeceptum datum, ut primum mereretur, deinde remuneraretur. Non remuneraretur in his qua jam data fuerant in dono, sed in iis qux proposita. fuerant in praemio. Neque vero idcirco servitium ab homine quiesitum est, quod omnipotens conditor hominis a se facti servitio indigeret, sed ut ipse homo vera bona merito acquisita gloriosius possideret. Et quia plus erat summe bonitati et meritum dare et premium, quam sine merito s0lum praemium: pro temporalibus autem et transitoriis homo servire non debuit ne dignitas humans conditionis ad utilitatem deduceretur, si pro his qua subjecta illi fuerant, servire cogeretur. Propter hoc invisibilia quasi vera bene servienti post meritum promittuntur; ista autem quasi modica ettransitoria gratis inter merendum adjiciuntur. Ista interim ad solatium, illa postea ad. gaudium; ista ad sustentationem, illa ad glo- rificationem. Sine illis non potest homo beatificari in patria, sine istis non potest sustentari in via. Propter quod talis factus est homo ut. interim nunc ad tempus istis indigeret, quatenus per ista indigentiam suam in illis agnosceret, et ut intelligeret ipsa quia quod erat bonum sibi sufficiens, non erat nisi illud quoque habere mereretur bonum a quo erat. Hoc autem bonum illi fuit, quod ipse sibi sufficiens non fuit. Magna quippe dignitas humanae conditionis, quod talis facta est, ut nullum ei bonum praeter summum sufficeret. Et rursum magna libertas, quod interim arbitrio suo "dimissa est ut ad ipsum bonum summum coginon possit, quatenus sola voluntate ad illud iret, quod sola dilectione possidere deberet. Ut ergo inteB rioris vite bonum querere addisceret; exterior vita ejus talis est facta ut ad tempus per se stare non sufficiens alio praeter se et extra sebono sustentante indigeret.
Capitulum 7
Bonum homini a Deo vel datum vel promissum nihil profuisset, nisi et ad illud quod datum Í uerat apponeretur custodia ne amitteretur, et ad il lud quod promissum fuerat aperiretur via ut quiereretur et inveniretur. Propterea ad bonum datum posita est custodia, praeceptum natur, et ad bonum promissum aperta est via, praceptum disciplinz. Duo ísta praecepta data sunt homini: przceptum mature et praeceptum discipling. Preceptum nature fuit quod intus aspiratum est per naturam; praeceptum vero discipline quod foris appositum est ad disciplinam: intus per sensum, foris per verbum. In his duobus mandatis totum continetur quidquid bonum vel faciendum velcavendum, praecipitur. In pracepto naturoe tria sunt: praeceptio, prohibitio, concessio. Praeceptum autem naturae nos nihil aliud intelligimus, quam ipsam discretionem naturalem quzeintrinsocus inspirata est ut per eam homo erudiretur de his quae Sibi vel appetenda vel fugienda fuerunt. Quasi enim quoddam prwceptum dare erat, discretionem | et. intelligentiam agendi, cordi hominisaspirare. Quid ergo cognitio faciendorum fuit, nisi quidam ad cor hominis facta praeceptio? et quid rursus cognitio vitandorum fuit nisi quaedam prohibitio ? quid vero cognitio eorum qui media fuerunt existimanda est, nisi quaedam concessio ? ut illic homo suo libero arbitrio relinqueretur ubi quamcunque partem elegisset non lzederetur Deo igitur praecipere, erat docere hominem quae Sibi necessaria forent. Prohibere autem demonstrare noxia. Concedere vero insinuare ad utrumlibet se habentia.
Capitulum 8
In rebus enim visibilibus quie. per inferiorem vitam conditie sunt, tria rerum genera crenta inveniuntur. Quedam scilicet ad usum ipsius vite necessaria in lantum ut ledatur si non eis utatur. Quedam vero noxia quibus si utitur levditur. Alia autem media sunt, quibus uti et non uti sine lesione potest. Nam quia vita ista inferior superioris vit» imago est, congruum erat ut in illis quae ad hanc vitam facta sunt, eorum quae ad superiorem vitam spectant documentum homini proponeretur. Sunt autem quae per ista foris demonstrare debuerunt, quaedam intus noxia vitae spirituali, quibus ipsa similiter uti sine lesione non potest, ut sunt vitia omnia qui animae corruptionem adducunt. Sunt item intus quadam salubria et necessaria, quibus sine lzsione carere non potest, qualis est cognitio Dei et cognitio sui, et virtutes omnes quae ad sanitatem anime operantur, et nutrimentum praestant. Sunt item alia quie adesse et. abesse sine l:esione possunt, et haec ad utrumlibet se habent, quia salutem non impediunt quasi noxia, nec velut necessaria operantur, qualis est cognitio rerum extrinsecarum et alia quaedam hujusmodi. Ad necessaria ergo et salubria pertinet praeceptio; ad noxia prohibitio; ad media concessio.
Capitulum 9
Data est homini ratio et providentia per quam hanc vitam suam inferiorem custodiret; eadem. providentia naturali fugiendo noxia, salubria expetendo, mediisad utrumlibetutens. Hac ergo custodia munitus negligentiam vitare potuit, violentiam repellere non potuit. In providentia enim hominis erat omnem negligentiam cavere, sed non seque in potestate hominis erat omnem violentiam repellere. Propterea rationi human:e adjuncta est. providentia divina, quatenus ratio humana in parteuna vigilaret contra negligentiam, providentia divina inparte alterastaret contra violentiam. Hac itaque gemina custodia munita civitas vitae humanz, nullis adversis lzederetur, quia si ratio humana non tepuisset adversus negligentiam, providentia divina nunquam inhomine violentiae locum dedisset. Quia vero ratio primum per negligentiam locum suum deseruit, divina postmodum providentia juste se a custodia subtraxit, ut jam in vita hominis nonnunquam violentia praevaleat, et ratio ipsa jam nuncetiam invita cogatur sustinere, quod prius sponte cavere neglexit.
Capitulum 10
Sed fortassis alicui querendum videatur qualiter homo ante peccatum violentiam aliquam pati potuisset, qui si non pecasset (sicut videtur) omnino pati non potuisset ? Si ergo omnino pati non potuit, violentia ei nocere non potuit: Neque opus habuitcustodia ne violentiam pateretur qui quodcunque illatum aibi fuisset nihil omnino pateretur. Nam siviolentiam pati potuit, quomodoetiam Tnori non potuit ? Si autem mori potuit, quomodo immortalis fuit ? Propter hujusmodi rationes solvendas qua ab iisqui diligentius secreta scrutari solentobjiciuntur tres status vite human: prima consideratione distinguimus, et in his qualis homo fuerit sive in corpore sive in anima ( quantumque ab eo quod primum factus est mutatus sit, aut in quo idem perstiterit) necessario determinandum putamus. Primus status hominis fuit ante peccatum in eo in quo fuit conditus. Secundus status est post peccatum (si tamen status dicendus est, et non potius ruina) in quem per peccatum et. ponam peccati post peccatum sequentem, eatlapsus. Tertius status erit hominis post resurrectionema mortuis, quando plene et perfecte tam a peccato quam a poena peccati liberabitur;etnon soluminidin quo fuit conditus, sed supra id etiam usque ad illud ad quod conditus fuit restituetur. In primo statu divisit Deus ethomo ;in secundo statu divisit diabolus et homo; in tertio statu Deus totumaccipit. In primo statu, laus Dei erat, etaliquid proterlaudem, nihil tamen contra laudem Dei; in Secundo statu nihil adlaudem, sed totum contra laudem Dei; in tertio statu totum ad laudem: nihil praetter laudem, nec contra laudem Dei. Ad laudem Dei charitas, praeter laudem Dei necessitas, contra laudem Dei iniquitas. In primo statu charitaset necessitas; in secundo statu necessitas et iniquitas; in tertio sola charitas.
Capitulum 11
Quaerunturautem plurima de primo statu hominisi ante peccatum, qualisfuit homo priusquam peccaret, et qualis futurus fuisset si non peccasset et. incorporeetin anima, mortalisan immortalis; passibilis an impassibilis. Determino inferioris vitz, et de transitu ad superiorem; de qualitate et modo vivendi, et de propagatione filiorum, de vita et de meritis nascentium ab ipso, et sequentium post ipsum, et multaalia quz, licet aliquando cum curiositate queruntur, utiliter tamen sciuntur, si cum discretione discutiantur. Nos vero in tam multis prae cipuequee a nostraintelligentia et capacitate remota sunt, responsionem nostram moderari oportet, etabiis quae dubia non sunt, ea quae probabiliter dicuntur tantum distinguere. Ita periculum diligentis inquisitionis nullum erit, si presumptio temerarice assertionis non fuerit.
Capitulum 12
Si ergo quaeritur de primo homine qualis ante. peccatum fuerit, secundum animam quidem rationalisfuit, habens discretionem boni et mali; scientiam quoque rerum, quantum ad principium conditionis pertinuit perfectam. Nam sicut (quantum pertinet ad perfectionem staturee et :elatis humani corporis) primum hominem perfectum credimus factum, ita quoque (quantum ad animam) cognitionem veritatis et scientiam (eam duntaxat qui prime perfectioni congrua fuit) perfectam. mox conditum accepisse putamus, et ad illam non 8tudio aut disciplina aliqua per intervalla temporis profecisse; sed simul et semel ab ipso sui conditionis exordio una ac simplici divinse aspirationis illuminatione illam percepisse. Triplici autem cognitione primum hominem eruditum constat, cognitione scilicet creatoris sui ut cognosceret a quo factus erat, et cognitione sui ut. cognosceret quid factus erat, etquid sibi faciendum erat. Dein de cognitione quoque illius quod secum factum erat, et quid sibi de illo et in illo faciendum erat.
Capitulum 13
Rerum enim omnium visibilium qua cum homine et propter hominem facte erant, perfectam. cognitionem hominem accepisse nulli dubium essSedebet, quantum videlicet sive ad animae eruditionem, sive ad corporalis usus necessitudinem pertinere videbatur.
Nam idcirco ipse creator non a se autab angeloaliquo singulis quibusque animalibus, sed ab homine nomina formari voluit, ut manifeste ostenderet quod singulorum naturam etusum et officia ex insita sibi ratione homo agnovit. Qus enim propter illum creata erant, ab illo regenda et disponenda erant, ei idcirco horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam roliquit. Ait namque Apostolus: Nunquid cura est Deo de bobus ? (I Cor. 1x.) Curam etenim bonum et providentiam ceterorum animalium Deus homini reliquit, ut dominationi illius subjicerentur, et ratione illius regerentur, ut a quibus debuerat obsequium accipere, sciret etiam illis necessaria providere. Hanc autem scientiam ( quemadmodum et illam qua carnis suee commoda et necessaria providere debuerat) quia homo peccando non perdidit; idcirco Deus postmodum illum per scripturas suas de ejusmodi erudire non curavit. De scientia vero animae sola idcirco homo cum reparabatur erudiendus fuit, quoniam 8olam illam prius peccando amisit.
Capitulum 14
Cognitionem vero creatoris sui primum hominem habuisse dubium nonest. Quoniam si pro vita temporali conservanda in rebus transitoriig tam magnam scientia accepitmulto magispro vita sterna adipiscenda excellentiorem et abundantiorem in coelestibus cognitionem habere debuit. Cognovit ergo homo creatorem suum, non ea cognitione quae forisex auditu solo percipitur, sed ea qu:e potius intus per inspirationem ministratur. Non ea quidem qua Deua modo a credentibus absens fide quaeritur; sed ea. qua tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius cernebatur. Sciendum tamen est quod illam primam cognitionem hominis quam de creatore 8uo habuit, sicut majorem et certiorem illa cognitione qui nunc in sola fide constat, veraciter dicimus; ita etiam illa quae postmodum in excellentia contemplationis divinse manifaste revelabitur, minorem necesse est confiteamur. Cognovit ergo creatorem suum homo, non tamen ita excellenter sicut postea cognoscere debuisset si perstitieset. Sicut enim inobedientia hominis per subsequentem ignorantiam prime cognitioni multum abstulit, sic eidem cognitioni si in obedentia homo perstitisset per subsequentem revelationem plurimum addendum fuit. Modum vero cognitionis divine quam ille primus homo, habuisse creditur oxplicare difficile est, excepto eo quod diximus quod per internam inspirationem visibiliter edoctus, nullatenus de ipso creatore suo dubitare potuit.
Capitulum 15
Cap. XV. De cognitione sui. — Homo utrum a principio prascierit lapsum et ruinam suam, et czlera omnia mala qug in ipsum e per ipsum 1n posteros transierint, et utrum etiam grascierit bona qua habilurus fuisset, s1 in obedientia perstitisset.
Porro cognitionem sui eumdem hominem aprima cognitione sua talem accepisse credimus, ut et debitum obedientiae sug erga superiorem agnosceret, et debitum providentis suae erga. inferiorem non ignoraret. Hoc siquidem erat semetipsum agnoscere, conditionem et ordinem et debitum suum sive supra se, sive in se, sive sub se non ignorare; intelligere qualis factus esset et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere similiter. Hoc totum erat semetipsum agnoscere. Si horum cognitionem et discretionem homo non habuisset semetipsum non cognovisset: neque prevaricationis horum postmodum extitisset reus, si prius ad eorum cognitionem non fuisset illuminatus. Si autem quaeritur utrum homo tunc a principio cognitionem eorum quae circa ipsum ventura fuerunt habuerit, id est lapsum et ruinam suam prascierit, et cetera omnia mala quae primum in ipsum; postea per ipsum in omnes qui fuerunt ex ipso transierunt, et similiter utrum praesciérit bona qui habiturus fuisset si in obedientia perstitisset. Illud omnino probabile, et consequens esse videtur, quod ad institutionem et formam recte vivendispectabat magis ut ei facienda indicerentur potius quam ut futura predicerentur. Illud namque et arbitrii libertatem et obedientiae puritatem minuere omnino videretur, si ipse homo antemeritum futurorum prescius diceretur; quia nec bona sperare cum praescientia malorum potuisset, neque cuin prescientia bonorum mala ventura timuisset. Propter hoc igitur magis conveniens judicatur primum hominem eorum quidem quie facienda fuerant, scientiam et praeceptum accepisse;sed eorum qua futura erant praescientiam non habuisse, ut liberum ad utramque partem arbitrium staret. Et haec quidem de scientia hominis quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.
Capitulum 16
De arbitrii vero libertate quantum ad eumdem statum spectat. in praesenti adjicimus. Liberum arbitrium hominem habuisse ante peccatum nullatenus ambigendum est, ea sane libertate qua potuit sive ad bonum sive ad malum voluntatis suse appetitum inclinare. Ad bonum quidem adj:. vante gratia; ad malum vero solum Deo permittente non cogente. Prima ergo libertas arbitrii fuit pos8e peccare et posse non peccare, sicut ultima erit libertas posse non peccare et non posse peccare. Prima libertas ad bonum quidem adjutorium habuit, sed ad malum infirmitatem habuit; sic tamen ut nec ad bonum cogeretur, nec contra malum teneretur. Ultima libertas in bono gratiam habebit, in malo infirmitatem non habebit, necsolum gratiam in bono adjuvantem, sed etiam contra malum confirmantem; adjuvantem, ut sit posse non peccare: confirmantem, ut sit non pos- se peccare. Media libertas post peccatum quidem ante reparationem gratiam non habetin bono, sed infirmitatem in malo, et idcirco in ea est posse peccare, non posse non peccare. Posse peccare, quia libertatem habet sine gratia confirmante; non posse non peccare, quia infirmitatem habet sine gratia adjuvante. Media libertas post reparationem, ante confirmationem habet gratiam in bono, infirmitatem in malo: gratiam in bono adjuvantem propter libertatem; et gratiam contra malum adjuvantem propter infirmitatem, ut sitin ea posse peccare propter libertatem et infirmitatem, et posse non peccare propter libertatem et gratiam adjuvantem, nondum tamen non posse peccare propter infirmitatem adhuc perfectenon ablatam; et propter graliam confirmantem adliuc perfecte non consummatam. Cum autem infirmitas tota e medio sublata fuerit, et gratia confirmans fuerit consummata, erit non posse peccare. Non quia vel tunc aut arbitrii libertas aut naturae humilitas destruatur, sed quod. gralia confirmans (qua presente peccatum nequaquam inesse potest) amplius non auferatur.
Capitulum 17
Si autem quaeritur an virtutes alique in ipso primo homine ante peccatum fuerint, et si in ip80 virtutes fuerint. Utrum in eis aliquid meruerit, cum certe videantur virtutes sine merito esse non posse. Nos quidem virtutes dupliciter haberi respondemus, secundum naturam et secundum gratiam. Virtus namque nihil aliud estquam. affectus mentis secundum rationem ordinatus, qui secundum varias ejusdem mentis applicationes plurimi esse dicuntur, unam tamen radicem et originem habentes, voluntatem. Una enim voluntas secundum quod se ad varia vel appetendo vel fugiendo inclinat varios format affectus, et diversa secundum eosdem affectus nomina sortitur, cum tamen omnia hic in una sint voluntate, et una voluntas. Voluntas autem aliquando per naturam fugit, aliquando excitatur per gratiam, et est ipsa quidem natura per gratiam, sed alia est gratia creatrix, alia salvatrix. Per creatricem gratiam factasunt quz; non erant, per graliam salvatricem reparantur quae perierant. Gralia creatrix primum nature conditae quaedam bona inseruit, gratia salvatrix et bona quae natura primum corrupta perdidit restaurat, et quae imperfecta nondum accepit aspirat. Per prima bona liberum arbitrium reparatur, per secunda bona liberum arbitrium operatur. In primis bonis, Deus in homine operetur; in secundis bonisg, Deus homini cooperatur. Prima bona donum Dei sunt non meritum hominis; secunda bona et Dei sunt per donum, et hominis per meritum. Prima dona gratia sunt; secunda dona gratia pro gratia. Quando ergo voluntas hominis secundum naturam solum movetur, extra naturam non meretur; quando vero seeundum Deum movetur, supra naturam meretur: quoniam illum meretur per quem et propter quem movetur. Omnis enim qui vult, aliquid vult; et propter aliquid vult quod vult. Quicunque ergo vult aliquid et propter ea solummodo vult quod vult quia natura hoc vult, velle habel ex natura; qui autem aliquid vult, et propterea vult quod vult, quia Deus hoc vult, id velle habet ex gratia, et hoc ineritum hominis est quod propter Deum vult quod vult, et propter Deum facit quod facit.
Hoc namque Deus reddere habet quod propter ipsum fit, sive voluntate sola in volendo, sive voluntate et opere in faciendo. Bona igitur naturse et affectus ordinati secundum naturam virtutes sunt naturales, quae et si laudabilessunt quia bonae sunt et a natura sunt, non sunt tamen digne merito illo quod est supra naturam, quia nihilin se habent praeter naturam. Nihil tamen mereri etiam hujusmodi virtutes non mihi convenienter dici posse videlur, quamvis extra bona haec qua propter naturam condita sunt nibil mereantur, qui ex sola sunt natura. Virtutes autem quas gratia reparatrix natur: superaddita format quia inmerito aliquid supra naturam accipiunt, in preTio et supra naturam remunerari dignae sunt, ut quibus amor Dei causa est in opere, praesentia Dei premium sit in retributione. Sed in his viriutibus quae per gratiam reparatricem sunt primum Spiritus sanctus bonam voluntatem operatur;deinde bone voluntati moventi se et operanti cooperatur. Primum bonam voluntatem aspirat ut sit, deinde bonae voluntati inspirat utmoveatur, et operetur ut vacua non sit. Primum opeC ratur eam, deinde operatur per eam. Bona enim voluntas instrumentum est, Spiritus sanctus est artifex. Quemadmodum autem artifex primum inStrumentum operatur, deinde per instrumentum. Et quod instrumentumoperatur primum solus ipse operatur;quod vero postmodum per instrumentum operatur non solum ipse operatur, sed instrumentum etiam ipsum per quod ipse operatur. Sicut Spiritus sanctus quod primum bonam voluntatem operatur in hominesolus ipse operatur, quod vero postea per bonam voluntatem operatur, etiam non solusipse operatur, sed et voluntas per quam operatur. Tamen opus bonum ex spiritu est qui operatur, non ex voluntate hominis per quam operatur. In ipsa. quidem est bonum, sed ex ipsa nonest. Exipsa nonestquoniam aliunde aecepit. In ipsa tamen est quoniam habet quod accepit. Et idem ipsum et suum est, in quantum habet; et non suum, in quantuma semetipsonon habet. Taliigiturdistinctionefacta (quod quedam virtutes ex sola natura sunt.[quiedam ex gratia), 8i quaeritur utrum primus homo inillo primo suse conditionis statu virtutes aliquas habuerit, nullatenus ambigendo putamus affectus bonos et secundum justitiam ordinatos naturse illlius a prima sua origine insertos per quosad bonitatem et justitiam exsequendam naturali appetitu trahebatur. Et in his quidem affectibus bonis naturales virtutes constitisse quibusa principio natura hominis formata est et instructa. De illis autem virtutibus quae voluntate bona examore divino mota perficiuntur, nihil temnere circa. iymoxa Wos- tum ad primum illum statum pertinet) definire volumus, praecipue cum de opere charitatis illius nullum sive ex auetoritate sive ex ratione argumentum certum habeamus. Etsi quidem amare creatorem suum cceepit, hoc tamen omnino laudabile non fuit, quia non perseveravit; quia motus incipientis virtutis exstinctus est et abolitus per teporem culpo» subsequentis.
Capitulum 18
Nunc superest ut consideremus etiam qualis primus homo secundum corpus factus sit; hoc est, an mortalis, an immortalis, passibilisan impassibilis, et ceteraque destatu corporis humani quaerenda videntur. Primus igitur homo quantum ad naturam corporis terreni, et immortalis factus est secundum aliquid, quia potuit non mori et secundum aliquid mortalis, quia potuit mori. Sicutenim in illo primo statu habuit posse peccare et posse non peccare, quia heo fuit prima arbitrii libertas, ita etiam in eodem statuhabuitpossenon mori, et etiam possemori, quia ista fuit prima corporis humani immortalitas. In secundo statu habet posse mori et non possenon mori, sicut etiam. posse peccare et non posse non peccare habet; quoniam in hoc statu est et moriendi et peccandi necessitas. Moriendi necessitas quandiu adest vita; peccandi necessitas quandiu abest gratia. In tertio statu habebit posse non mori et non posse mori, sicut etiam posse non peccare et non posse peccare; quoniam ad hunc statum pertinet et moriendi et peccandi impossibilitas. Utraque tamen ex gratia non exnatura; quia si gratia uon adesset, in altero moriendijin altero peccandi nature possibilitas non deesset. Si ergo ultima immortaJitas ex gratia erit, ubi moriendi possibilitas non erit; quanto magis prima immortalitas ex natura non fuit ubi moriendi possibilitas fuit ? Ergo primus homo ante peccatum immortalis fuit; quoniam in corpore ejus corruptio et infirmitas nulla fuit, et extrinsecus praeter caetera fomenta ciborum quibus corporalem vitam nutrire et sustentare debuit specialem inligno vite medicinam acceperat, qua eamdem vitam contra mortis defectum sanam atque inzorruptam potuit conservare, donec ad veram immortalitatem ubi jam mori non posset, transferretur, et translatus confirmaretur. Sicut ergo immortalem non dicimus primum hominem fuisse ante peccatum ut mori omnino non posset; sic etiam nequaquam impassibilem fuisse credere debemus;quasi nihit omnino pati potuisset quia naturam in se passibilem habuit. Sed tamen si non peccasset sicut non mortuus, ita etiam sive ad molestiam voluntatis in mente, sive ad corruptionem integritatis in corpore passus omnino aliquid non fuisset. Nam quod primus ille homo non secundum qualitatem corporis terreni, sed ex beneficio vitalis edulii non mori potuit, manifeste Scriptura ostenditubi eum 8b eodem ligno ejectum ne vitam ipsam perpetuam conservare posset, testatur dicens: Ecce Adam quasi wnus em nobis factus est, sciens bonum et malum. Nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vite et vivat in aeternum: ejecit Dominus Deus Adam de loco voluptatis (Gen. 11). Qui ergo de ligno viie ejectus dicitur ne semper viveret, manifeste, ostenditur ex ipsius ligni beneficiohoc habiturus, Si semper viveret. Sic itaque primus homo ante peccatum natura mortalis et passibilis fuit, qui tamen ex beneficio Creatoris praecedente, ct proprio studio subsequente facere potuisset nt nec moreretur, necin vita corruptionem pateretur. Quia ergo homo naturam passibilem habuit contra passionem custodia ei necessaria fuit, ut videlicet per rationem propriam contra negligentiam cavendam excitaretur, et per providentiam divinam contra violentiam omnem illesus conservaretur, et sic utrinque munitus, nec moreretur nec pateretur.
Capitulum 19
Quandiu autem in hac vita terrena homo manere debuisset, argumentum aliud haberi non potest, nisi quia probabile omnino est quod post peractam obedientiam si in ipsa obedientia perstitisset, statim ad praemium ipsius obedientiae transferri debuisset, quatenus sine mortis interpositione de primo statu ubi habuit posse non mori, ad alium statum transiret ubi amplius mori omnino non posset.
Capitulum 20
Interim vero vitam terrenam fructibus terrenis nutriret, donec ad. illam vitam transferretur ubi nullis prorsus alimentis indigeret. Sicut scriptum est: Factus est primus homo in animam viventem; secundus in spiritum vivificantem (I Cor. xv). Quia enim quod vivit vitam habet, quam autem vivificat vitam dat; plus est omnino viviflcare quam vivere. Propter quod (quia vita prima per se stare non potuit, vita autem novissima aliunde sustentari opus non habebit) primus homo in animam viventem factus dicitur, quise vitam quidem inse habuit, sed corpori perse solam, vitam dare non potuit; secundus autem in spiritum vivificantem, qui et vitam habebit in se, et corpori dabit per se.
Capitulum 21
Si autem quaeritur quo studio vita humana si homo non peccasset colenda et exercenda fuisset; non inconvenienter dicitur prater interna et spiritualia studia sapientis et diving contemplationis, foris etiam in terra culturas sive in arando, Sive in seminando, sive in plantando, et cxteris ejusmodi operibus quibus natura bona exculta profectum capit in melius, primum homines non ad laborem, sed ad delectationem exercendum, ut etopus esset ad delectationem, et exemplum ad eruditionem. Sic namque exterior homo exercendus erat ab ipso studio exterioris operis, ut forma sumeretur studii interioris; et in eo quod foris faceret, agnosceret quid sibi intus faciendum esset. Nam et intus similiter quaedam terra erat. quae bona quidem creata erat, et tamen si bene excoleretur adhuc melior esse poterat; quam culla fructus bonos daret, neglecta vero mala et noxia germina proferret.
Capitulum 22
Cap. XXII Si non. peccasset homo quales filios genuisset. Post ista qu:e jam dicta sunt etiam illud quierendum videtur, qualiter homo filios procreare potuisset sinon peccasset, qualesque futuri essent qui ex eo nascituri essent. In hujusmodi ergo, sicutjam siepe diximus, diligenter considerare oportet, uL ab iis quae dubia non sunt, ea qua probabiliter tantum dicuntur discernamus. Qui:e enim nec auctoritas probat, nec ratio arguit manifesta, interdubia relinquuntur; tamen ista noninutiliter aliquando in quaestionem admittuntur, ut velinveniatur qnod verum est, vel saltem quod falsum est non concedatur.
Capitulum 23
Quia ergo conjugium inter masculum et feminam ante peccatum a Deo institutuin, eisque ut erescerent et multiplicarentur dono benedictionis concessum atque injunctum legimus: commistionem carnis ingeneratione prolis, sine turpitudine et concupiscentia futuram nullatenus dubitare debemus. Qui ergo sine peccato generantur, consequens omnino est quod etiam sine peccato nascerentur, quemadmodum ii qui modo generantur eum concupiscentia, quasi ex ipso radicis suae vitio corruptionem trahentes, nascuntur cum culpa.
Capitulum 24
Illud etiam dignum inquisitione videturan paternx obedientiae meritum per incorruptam originem ad posteros omnes transire debuerat, quemadmodum nunc inobedientiae illius culpa, per eamdem originem vitiatat in universos se elTundendo dilalat. Quod si verum est ita tunc in nascentibus foret ex merito parentum originalis justitia, sicut nunc invenitur in eisdem ex solo paterne transgressionis reatu originalis culpa. Idcirco tamen asserendum non est temere, quia non similitea videtur quod quemadmodum nunc natura per inobedientiam ad corruptionem mutata cernitur, ita etiam tunc per obedientiam observatam (nisi usque ad tempus praediffinitum a Deo conservata fuisset) ad incorruptionem mutaretur. Semel enim transgredi plena inobedientia fuit; sed non similiter perfecta obedientia fuisset, si in ipsa obedientia, homo usque in finem non perstitisset. Propterea sicut inobientia uno tempore consummata naturam ad corruptionem mutavit, ita obedientia naturam ad incorruptionem non mutasset, donec tempore suo usque in finem servata fuisset perfecta. Qui autem interim generarentur, a natura nondum adhuc ad veram incorruptionem transformata seminarentur, neque nascendo originalis juslitixe meritum acciperent; quoniam et ipsi a quibus nascerentur, nondum adhuc perfecto» obedientiae justitiam haberent. Nonautem potuit natura nascentibus dare quod in generantibus nondum adhuc possidebat, quemadmodum et ii qui nunc in e generantur, non aliud nascendo trahunt quam vitium quod a natura a qua seminantur accipiunt. Sic itaque primus homo tempore obedientia» sue» casto conjugio ad propagationem posteritatis institutioni divin:ae serviens filios generaret sine peccato quidem, quoniam ex natura ab omni vitio libera, sed non similiter patern: justitiae hieredes; quoniam ipsa naturu nondum foret ad incorruplionis premium (quod nisi post peractam obedientiam dandum non erat) transformata. Postquam autem a vita :eterna ad coelestem et spiritualem statum transformatus fuisset, amplius generare non debuerat; sicut modo per inobedientiam mortalitati subjectus a carnis tamen propagatione non cessat. Propterea igitur non videtur una esse utrobique conditio, quia eadem ratio utrinque non apparet. Sunt tamen qui credunt veraciter asserendum quod primus homo si non peccasset nullos nisi bonos filios genuisset, et nemo omnium qui ex ejus carne nasceretur damnaretur. Tamen illud merito quaeritur utrum sola primi hominis obedientia probata, omnibus posteris ex eo nascituris ad meritum sufficere debuisset; an si singuli quique posteum temporibus suis ( quemadmodum ipse primus probatus est) sive ejusdem sive alterius cujuslibet mandati observantia probandi fuissent. Et potest fortassis non absurde credi quod idem mandatum quod. primo parenti datumest, posteri quoque illiobservaredebuerunt, utsinguli propriaobedientia probarentur, et singuli pro meritis suis digna remuneratione glorificarentur. Primam tamen obedientiam observatam causam fore grati: adjutricis in omnes sequentes et ipsam obedientiam obediendo imitantes.
Capitulum 25
De termino autem hujus vitae inferioris in qua usque ad tempus definitum homo manere debuerat, donec coelesti ac vere immortali vita super indueretur, et post peractam obedientiam ad prae; emium obedientia sine mortis interpositione transferretur, hoc magis rationi consentaneum et fide dignum videtur, quodsicut in hac vita mortali aliis per mortem decedentibus alii per nativitatem victuri succedunt, ita quoque tunc praecedentibus post terminum hujus vite temporalis ad vitam aeternam translatis, hi qui ex eis nati fuissent, decedentibus succederent; et ipsi quoque tempora sua impleturi et obedientiam servaturi donec tandem numerus ad vitam praedestinatorum impleretur, et tempus huic inferiori vitae genere humano deputatum consummaretur.
Capitulum 26
Si vero quaeritur quales homo generare filios debuisset si non peccasset, utrum videlicet quemadmodum ipse primus homosecundum staturam corporis et secundum sensum mentis perfectus mox conditus est, ita quoque qui ex eo naseituri fuissent, tam corpore quam sensu in ipso mox nativitatis su: exordio perfecti esse deberent. Nos secundum existimationem, nostrum id magis ap- probamus, ut primusquidem homo, sicut diximus, et corpore et sensu perfectus mox factus fuisse credatur; illos vero qui ex ipso nascerentur eadem legequa et nunenativitatem humanam ordinatam cernimus parvos nascituros; ac deinde per intervalla temporum tam in sensu animi quam in statura corporali incrementa accepturos. Sic enim in omni genere rerum aliam legem primam conditionem habuisse cernimus: atque aliam subsequentem propagationem. Prima enim omnia perfecta sunt; caetera autem omnia quae ex ipsis oriuntur et post ipsa subsequantur, nisi per intervalla temporum crescendo ad perfectionem venire non possunt. Hocin arboribus et plantis et germinibus cunctis; hoc in bestiis et cunctis Viventibus cernimus. Quia a modico universa incipiunt; ac B deinde paulatim per incrementa ordine ad perfectionem evadunt. Quocirea nequaquam pro vitio humans nature: deputandum est si in principio 8uo a perfecto inchoata, per subsequentem propagationem a modico ad majora et meliora proficiat. Et de corpore quidem humano fortassis difficile non erit, neque inconveniens videtur hoc in existimationem recipere. Verum de sensu et cognitione veritatis fortasse minus probabile existimabitur. Quod scilicet ii qui sine peccato nascerentur sensu et intelligentia mentis imperfecti nascerentur, propterea quod omnis ignorantia in rationali creatura non nisi ex poena peccati esse videatur. Sed qui hocdicunt, non satis diligenter considerant quod non omnis qui aliquid nescit aut aliquid minus perfecte acit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est; quia ignorantia non dicitur nisi tunc solum cum id quod ignorari non debuisset, nescitur. Talis itaque ignorantia non nisi ex poena peecati inesse cognoscitur, cum mens a lumine veritatis exczcata ne ea qux scire deberet, cognoscere valeat, proprio vitio obscuratur. Illam vero quae in nascentibus cunctis et nunc 8 principio inesse videtur, et tunc quoque inesse debuisse creditur, sensus sive cognitionis imperfectionem, nature esse non culpae: ex hoo manifeste liquet quod Dominus in Evangelio cum sub typo animx» Samaritanam de occultis suis convenire; primum eam quinque viros habuisse ac deinde quem tunc habebat virum ejus non esse testatus est, dicens: Quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir (Joan. Iv). Qui suntquinque viri quibus anima rationalis primum legitime copulata dicitur, nisi quinquesensus corporis, secundum quos prima etas vitae humans sine rationis discretione gubernatur; secundum quorum videlicet sensuum affectus incedere si illi setati non natura, sed vitium esset; nequaquam ipsi sensus viri, sed adulteri potius appellati fuissent. Prasterea cum post ea subjunctum est, quod ille quem habebat vir ejus non esset; manifeste demonstratum est quod ii quos prius habuerat quinque ejus, hoc est legitimi, et non alieni fuissent. Naturale siquidem humana naturm est, in prima etate secundum solos gensuum affectus moveri atque incedere.
Cum vero ad annos discretionis pervenerit, si relicta veritate errorem sequitur; ejus error tunc non maritus, sed adulter appellatur. Quod autem. prius secundum solum motum sensuum incedens operatur, nec malum ei ad culpam, nec bonum ad meritum reputatur. Non igitur infantibus etiam in peccato natis vitium est sine cognitione nasci, sed hoc eis vitium est cum tali scilicet vitio nasci undepostmodum (cum ad annos discretionis pervenerint) contingat eos si gratiam adjuvantem non habuerint a cognitione veritatis (illa praesertim quis ad salutem pertinet) praepediri. Quod si verum est, neque vitium fuisset. illis qui sine peccato nascerentur, sine cognitione etiam nasci; quia nihilin se nascendo haberent unde postea cum ad tempus cognoscendi pervenissent, potuissenta cognitione veritatis prepediri. Et nos quidem secundum hunc modum in rebus occultis ea quae magis probabilia nobis videbantur eligimus, ita tamen ut in nulla parte dubia pro certis asserere praesumamus. Pro eo autem quod propositum fuit nobis tractare qualis primus homo conditus est; hocpriesenti abbreviationi volumus sufficere. Nunc autem restat ut id etiam quod sequitur, hoc est scilicet qualiter institutus sit a Deo quantum interim animo occurrerit, et proposito nostro convenire videbitur, explicemus.
Capitulum 27
Qualiter primus homo institutus sit a Deo et ad recte vivendum informatus, ut plenius valeamus agnoscere quod jam dictum est superius oportet nosad medium revocare. Diximus namquesuperius duo bona a principio a Deo homini praewparata: unum corporale, alterum spirituale. Unum visibile, alterum invisibile; unum transitorium, alterum aeternum; unum corpori, alterum spiritui; unum inferiori vitz, alterum superiori, ut utraque vita jucunditatem suam haberet. Alia ad fomentum, alia ad gaudium; alia ad necessitatem, alia ad felicitatem, alia ad usum temporis, alia ad fructum eeternitatis. Horum itaque bonorum que ad utramque vitam pertinebant spiritui (qui ipsi carniin homine praesidebat) cura injuncta est, quatenus acilicet alterum hoc estcorporale bonum ad usum inferioris vite per providentiam desponeret, alterum vero hoc est spirituale bonum ad fructum vite superioris per obedientiam quiereret. Utrumque ergo ad spiritum rationalem pertinuit, ut et carni sus provideret et sibi. Carni quidem suae in bono quod sibi ad usum ejusdem carnis erat subditum: sibi autem in bonoillo quod non solum carni, sed ipsi quoque qui in carne superior fuit existitit dignitate prelatum. Quapropter ad inferius quidem bonum conservandum providentia pertinuit; ad superius autem bonum obtinendum obedientia necessaria fuit. Providentia ex ratione, obedentia ex praeceptione; providentia in praecepto nature, obedientia in praecepto disciplinze. Sic itaque primus homo institutus eat, ut vite inferioris bonum per providentiam custodiret; vits superioris bonum per obedientiam quaereret. Si ergo secundum hanc institutionem incessisset, perfectam justitiam tenuisset) et sicut alienus fuisset a culpa, ita etiam liber et immunis permansisset a piena. Ut autem hujus institutionis modum utrinque perfectius agnoscimus, utriusque vitae rationem et formam, et ea qu;e ad utramque vitam spectare videntur bona, eorumque usum diligentius nos considerare oportet.
Capitulum 28
Duo igitur bona quae superius distinximus, Deus hominiabinitio preparaverat. Alterum temporale et alterum aeternum: utrumque plenum et perfeetum. Alterum, id est temporale bonum, plenum statim condito apposuit; alterum, id est aeternum plenum postmeritum dandum proposuit. Illi quod dederat custodiam apposuit cum providentia sua praeceptum naturz; ad alterum quod proposuerat viam aperuitcum sua gratia praeceptum discipline. Priceptum autem nature tría continet, praeceptionem, prohibitionem, concessionem. Przecepto naturalisest disoretionaturalis, perquam inspiratum est homini quae sunt nature suse necessaria. Prohibitio vero est per quam insinuatum est illi quae sunt noxia. Concessio autem est discreto eorum que media sunt, id est quibus uti vel non uti sine periculo vel incommodo potest. Si ergo homo per naturale praeceptum instructus negligentiam cavere voluisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi vel offendi permitteret.
Capitulum 29
Poterat itaque homo per praeceptum natura conservare bonum naturale quod habuit, sed per illud non potuit aeternum bonum (illud quod necdum habuit) adipisci. Neque enim ad vitam superiorem obtinendam meritum illi foret, si aut vitaret huic vite noxia, aut qua salubria sunt appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur, quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo super hanc vitam aliquid mereretur, necessarium fuit ut praecepto nature prteceptam disciplinge adderetur et ut in ipsius praecepti exsecufione homo non tam praecepit utilitatem quam praecipientis dilectionem amplecti probaretur. Sed quid erit amplius quod ad experiendam obedientiam hominis illi praecipiatur, cum totum quod ad vitam pertinet humanam, in precepto nature contineatur? Quecunque enim propter hominem facta sunt: aut necessaria sunt vite humanee, et pertinent ad praeceptionem; aut noxía, et pertinent ad prohibitionem; aut media, et pertinent ad concessionem. Mandatum autem discipline neque de praeceptione neque de prohibitione naturali sumi poterat; ne si vel eadem prcciperet Deus aut prohiberet quae prius praeceperat et prohibuerat meritum, ut dictum est, ad vitam obedienti non eeset. SÍ vero in utrolibet mutaret mandatum, ut vel necessaria prohiberet vel noxia praeciperet naturam a se factam injuste lederet. Et in repugnantia mandatorum ejus qu:ecunque pars ad effectum duceretur hominem in necessitatem prevaricationis prwcipitaret, cum e duobus contrariis alterum sine alterius transgressione iinplere non posset. Oportuit ergo ut de concessione naturali praeceptum discipline sumeretur, quia. solummodo moritum esse potuit ubi liberum arbitrium fuit, et ubi homo ad utrumlibet se pro voto inclinare potuit. Sed tamen oportebat ut de ipsa concessione praeceptum disciplinae sumeretur, quatenus per praeceptum concessio ipsa non mutaretur, id est ut praeceptum naturam rei dequa fleri debebat non corrumperet, neque contra prinum institutum vite humanenoxiam faceret, quatenus sola inobedientia praevaricatori non ipsius in qua praevarieabatur rei natura noceret, Cum autem de concessione naturali praeceptum discipline formandum fuisset congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret non secundum preceptionem ne diabolus posset obedientiam hominis calumniari, et in uno tantum non in pluribus; ne inobedientia ipsa valeret ab homineexcusari. Si enim dixisset Deus homini ut de ligno scientie boni et mali manducaret, haberet diabolus adversus hominem aliquid quod dicere posset, quod videlicetinexsecutione mandati commodum suum magis quam praeceptum creatoris sui respexisset, et ad perficiendumid quod praeceptum fuerat non amore Dei, sed delectatione cibi adductus fuisset. Rursum ai multa de hie quae naturaliter concessa fuerant Deus homini prohibuisset, et pauca concessisset, prevaricationis sue homo adversus Deum excusationem habere videretur, pro eo quod. necessitate magis quam voluntate ad prevaricationem impulsus demonstraretur. Propterea Deus hominem ad experiendam obedientiam mandato informans multa concessit et pauca prohibuit ut ipsa obedientia esset libera, et quae prohibuit idcirco potius prohibuit quam praecepit, ut obedientia ipsa esset pura. De omni, inquit, ligno paradisi comede; de ligno vero scientia boniet mali ne comedas (Gen. n), ut scilicet prius infirmitatein sensus humani per concessionem consolaretur, ne forte postea ad prohibitionem terreretur. Si ergo homo in hac obedientia perstitisset, poat tempus definitum a Deo ad illud bonum quod ei in colis preparatum fuerat sine mortis dolore transferri debuisset cum omni prole sua post ipsum subeequentein consortio beatorum angelorum vita coelesti sine fine victurus.
Capitulum 30
Plantaverat autem Dominus Deus, sicut dicit Scriptura, paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Gen. 11). Qualis autem paradisus fuerit ubi homo probandus et exercendus positus est, subsequitur Scriptura et dicit: Producitque Dominus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paa- dixi lignumque scientie boni et mali. Et fluvius A. egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita (Gen. 1). Patet ergo quante amoenitatis locus ille fuit in quo natura hominis adhuc a corone aliena foveri ac nutriri debuit, qui fontibus et fluminibus irriguis, arboribus omnis generis frondosus et nemorosus, fructu tam pulchro ad videndum quam suavi ad vescendum refertus praedicatur.
Capitulum 31
Ubi inter caetera Dei dona ad jucunditatem vitae humans praeparata, etiam illud mirandum commemoratur quod lignum ibi vitae esse dicitur, cujus virtus tam mirabilis fuisse perhibetur, ut in certis temporibus sumptum vitam corporalem in homine (quandiu ipse homo illo uteretur) non solum a morte, sed ab omni etiam defectu illesam custodire potuisset.
Capitulum 32
Lignum etiam scientiae boni et mali ibi fuisse narratur, quod non similiter quidem ex natura sua scientiam boni et mali homini dare potuit quemadmodum lignum vitae vitam in homine corporalem ex natura sua et virtute sibi indita a Deo potuit conservare, sed idcirco tantum lignum scientice boni et mali dicitur; quia ad probandum obedientiam hominis, sive inobedientiam experiendam parabatur. Erant enim quadam bona qus necdum homo per experientiam cognoverat; et erantsimiliter quaedam mala quae per experientiam adhuc nescierat. Et positum est quasi in medio lignum scientie boni et mali, ut per illud homo vel obediendo ad bona gustanda et cognoscenda transiret, vel non obediendo ad mala sentienda et percipienda pertingeret. Sic igiturin loco isto sive boni sive mali cognoscendi occasionem accipere debuit; non tamen ex natura ligni qui hoc homini ex se dare non potuit, sed quia in eo vel obediendo boni vel non obediendo mali pro debita remuneratione accepit occasionem. Si vero aliter vim hujus nominis interpretari voluerimus, dicere poterimus, quod Adam ante peccatum bonum et malum scivit; bonum quidem per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam autem lignum vetitum tetigit, malum jam etiam per experientiam cogno scere cepit, atque per experientiam ipsius mali bonum quoquequam stricte fuerat tenendum agnovit. Sic igitur lignum istud per virtutem obedientiae vel inobedientis culpam, prodesse aut nocere hominui potuit. Quantum autem spectabat ad naturam ipsius, tale fuisse creditur ut sive ederet sive non ederet homo fructum ejus, non lederetur. Convenienter autem lignum vitse ex sua natura virtutem tribuit; lignum vero scienti; boni et mali virtutis tantum occasionem prsgstitit, quia bona inferioris vitee ex natura sunt; bona vero superioris vite ex gratia.
Capitulum 33
In tali ergo loco et talibus deliciis referto positus est homo noncreatus, quatenus beneficium Dei non nature imputaret sed gratiae, sicut scriptum est: Tulit Dominus Deus hominem quem fecit et posuit eum in paradiso voluptatis (Gen. y). Quem enim tulisse et postea in paradiso posuisse dicitur, quod alibi creatus sit, et ut hic poneretur aliunde assumptus manifeste demonstratur.
Capitulum 34
Creavit ergo Deus primum hominem unum, ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et diaboli superbia confunderetur, et humans nature humilitas divine imaginis similitudine glorificaretur. Diabolus namquealiud a Deo principium esse concupierat, et ut idcirco magis ejua superbia confunderetur, hoc homo in dono accepit quod ille perverse rapere voluit et obtinere non potuit, ut in hoc imago Dei in homine appareret, quod sicut Deus omnibus rebus creationis principium exstitit; ita iste omnibus hominibus principium esset gemerationis, et omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes 8e quasi unum amarent.
Capitulum 35
Postea vero in adjutorium generationis de ipso viro mulier facta est. Quoniam si aliunde fieret, unum profecto principium omnium hominum non esset. Facta est autem de latere viri ut ostenderetur quod inconsortium creabatur dilectionis, ne forte si fuisset de capite facta preferenda videretur viro ad damnationem, au si de pedibus, subji cienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur sed socia; nec de capite, nec de pedibus sed de latere fuerat producenda ut juxta se ponendam cognosceret; quam de juxta 8e sumptam didicisset.
Capitulum 36
Et dormienti vero potius quam vigilanti costa de qua mulieris corpus fabricaretur, subtracta est, nein eo ponam aliquam seneisse putaretur, et divinae simul potenti: opus mirabile probaretur, quae hominis dormientis latus aperuit, et eum taTen a quiete soporis non excitavit. Quantum ver pertinet ad spiritualem intelligentiam, idcirco primus Ádam dormiendo materiam unde illa sponsa crearetur de latere suo prestitit; quoniam secundus Adam postea in cruce sommo mortis soporatus ut sponsa illius Ecclesia formaretur, sanguinem cum aqua de latere suo fundendo sacramenta. ministravit. Porro quod de costa viri mulieris corpus factum dicitur ita intelligendum est, ut de sola ipsius coste substantia sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata idem corpus factum credatur, eo sane miraculo quo postea de quinque panibus in manibus Jesu coelesti benedictione multiplicatis quinque sunt hominum millia satiata.
Capitulum 37
Sane sex sunt opera quibus omnia quae fiunt ad effectum perducuntur. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est dealiquo aliqua facere secundum substantiam et quantilatem in majus. Tertiurm opus est de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus. Quintum opus est de aliquibus aliquid facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. Ex his sex operibus quatuor soli Deo possibilia sunt; duoreliqua tantum creatur: posaibilitati conveniunt. De nihilo enim aliquid facere, et dealiquo aliqua facere in majus, et de aliquibus aliquid in minus sive de aliquo nihil, solus Deua potest. Duo reliqua, id est de aliquo aliqua non in majus, sicut cum totum in partes dividitur, vel de aliquibus aliquid non in minus quemadmodum cum partes in toto uniuntur, creatura facere potest. Cujus opus recte propterea nihil esse dicitur, quia per ejus opus essentiis rerum sive in conjungendo divisa, sive in dividendo conjuncta nihil tollitur vel confertur. Ubi autem de nihilo aliquid fit aliquid fit; quia hoc ipsum aliquid ut sit in eo fit, quod nisi fieret idipsum quod est, aliquid non esset. Rursum cum de aliquo plus fit, aliquid fit, quia nisi in eo quod jam aliquid est aliquid feret: ipsum quod postea plus ibi est, non esset. Rursum cum de aliquibus aliquid fit quia nisi illud quod prius ibi plus fuit aliquid factum esset in eo quod minus modo est, illud omnino non esset. De nihilo aliquid factum est, quando id quod prius nihil eratutaliquid esset factum est. Cum autem postea id quod prius parvum factum erat majus factum est, de aliquo aliquid in majus factum est. Cum vero quod magnum factum est, minus aliquando fit, de aliquo aliquid in minus fit. Primumest opus creationis; secundum est opus multiplicationis; tertium est opus unionis sive collectionis. In primo opere fit aliquid et de nihilo. In secundo opere fit aliquid et de aliquo; in tertio opere fit aliquid quidem sed non de nihilo, quia quod fit habet materiam neque de aliquo; quia cum fit ipsum habet in materia formam, sed cum duo sint unum -fit aliud et transit in illud ut sit illud, et desinit quidem esse quod est; et tamen non desinit esse, quia incipit esse quod non est. Et cum fit illud quod esse incipit aliquid fit, quia illud aliquid est quod esse incipit, et quod fit; et tamen non de nihilo illud fit quod fit, quia priusquam hoc fieret aliquid fait, nec rursum de aliquo illud fit quod fit quia. desinit esse quod prius fuit, quando esse incipit hocquod prius nonfuit. Quod dicimus pro exemplo in aliquo exprimamus. Omne quod est unum et omne quod unum esse desinit in hoc ipso esse etiam desinit quod unum esse desinit. Ita sine unitate nihil sustinere potest. Verum ex his quie suntet unum sunt, alia unitatem suam ex multis colligunt, qualia sunt composita et ex partibus consistentia quae unum quidem esse habent; sed ex uno non habent quia constant ex pluribus. Alia unitatem suam ex uno habent, et in uno habent; quia unum et idem est ipsum ex quo sunt et ipsum quod sunt, qualia sunt simplicia omnia et ex partibus non consistentia. Compositis ergo unum esse, aliud non est quam unita esse; et ideo vere unum esse nonest, quia ex multis et in multis est. Quibus autemsimplex est esse vere unum ease est, quia unum est totum et quod est, et ex quo est. Sed ex his rursum quae ex simplicitate unum sunt, alia unitatem suam ex multis non colliguat quia non sunt composita; nec unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicari non possunt, nequeesse materia. Qualessunt incorporei spiritus B qui neque ex materia sunt, quia simplices sunt, neque materia esse possunt, quia corpora non sunt. Alia quidem unitatem suam simul ex multis non colligunt, quia sunt simplicia; sed tamen unitatem suam in multa effundunt, quia multiplicantur et fiunt materia. Qualia sunt corpora simplicia, quae atomos dicunt; quae quidem ex materia non sunt, quia simplicia sunt; sed tamen materia fiunt, quia in semetipsis multiplicantur etinaugmentum excrescunt. Quando ergo simplex materia sive atomus simplex factus est, de nihilo aliquid factum est. Quando vero idipsum simplex corpus in semetipso multiplicatur et multiplex excrescit, fit aliquid de aliquid in majus. Quod licet mirabile videatur, majus tamen est de nihilo (aliquid facere quam de aliquo plus facere. Hoc modo operandi de subetantia coste in se divina. virtute absque extrinaeco additamendo multiplicata, corpus mulieris factum est. Nequeenim convenit ut costa illam extrinsecus additamentum ^ accepisse dicamus quatenus in eam quantitatem exeresceret, quae corporis mulieris formando sufficere potuisset; quoniam si hoc verum esset, non de costa quidem, sed de illo quod praeter costam. additum est (quodutiquemultomajus fuit) corpus mulieris factum esse convenientius dici debuisset. Hoc siquidem in materia majus et principalius fuissetet principalismateria vocari debuisset. Non itaque coste illi aliquid extrinsecus est additum, sed ipsa ex semetipsa divina virtute cooperante multiplicata est, quemadrnodum postea naturam humanam a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam a modico jam in tantum multiplicatam cernimus, ut multahominum millia ex ea jam excrevisse videamus. Et hoc totum ad secundum opus pertinet quando de aliquo fiunt aliqua in majus. Cum autem per collectionem et unionem multa in simplicem essentiam redeunt (sicut prius crescendo per multiplicationem a simplici essentia plurimaexiverunt) tertium opus est, quod utrum in occulto nature sinu circa aliquas essentias divina potentia operatur, ut scilicet aliqua a multiciplitate ad simplicitatem reducat que priusasimplicitatead multiplicitatem produxerat, Sicut scire non possumus, ita etiam pertinaciter negare non debemus. Hoc tantum considerandum est quod aliudopus eat cum simplex esaentis vexV- tiplieatur; aliud cum multiplex in simplicitatem reducitur. Post ista tria opera quae soli Deo possibiliasunt, gequiturquartumet quintum opusetium. quae creature conveniunt; in quibus nihil aliud est facere quam vel conjuncta disjungere, vel separata conjungere. Sextum opus hoc est aliquid in nihilum redigere. Soli Deo possibile est. Quod sive aliquando faciat sive non faciat Deus, hoc tamen omnino certum est; quod qui potuit de nihilo omnia creare, posset etiam si vellet, creata in nihilum redigere. Post senarium operibus deputatum septenarius sequitur, eui non opus sed quies debetur. Hzc opera idcirco distinximus propter eos qui mirari solentjimo potius dubitare quomodo de costa viri mulier flt, et quomodo de modico paterno semine tam numerosa proles excrescere possit.