Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 15

De unctione infirmorum
1

PARS QUINTA DECIMA. DE UNCTIONE INFIRMORUM.

Capitulum 1

2

Cap. I. De tribus generibus olei, et excellentia chrismatis.

3

Tria sunt genera olei sancti. Primum est oleum unctionis. Secundum est oleum principalis chrismatis. Tertium est oleum, quod dicitur oleum infirmorum. ChrismaGrecedicitur, unctio Latine. Et tamen omne oleum ad unctionem faciendam sanctificetur; non omne oleum principalis chrismatis vocatur, nisi illud solum quo principalis unctio perficitur, quod etiam singulariter chrisma nominatur. Chrisma enim est oleum cum balsamo mistum, quo unguntur capita regum et pontificum: quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, sicut eodem pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte. Hoc itaque oleum cum balsamo mistum, chrisma vocatur, sive oleum principalis unctionis. Haec enim unctio quae chrismate fit principalis unctio dicitur, quia in ea principaliter Paracletus datur. Unde et propter abundantiam gratie duos liquores mistos habet: oleum scilicet et balsamum. Oleum conscientis, balsamum fang; oleum quo intus conscientia perungitur, balsamum cujus odore foris proximi res perguntur. Oleum intus ad pacem cum Deo; balsamum foris ad exemplum cum proximo. Est aliud oleum quod dicitur oleum unctionis, quo catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas ad sacramentum baptismi percipiendum. Tertium genus olei est quod dicitur oleum infirmorum, quod ad presens sacramentum pertinet.

Capitulum 2

4

Cap. II. Quando et a quo instituta est unctio D infirmorum.

5

Sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur (5). Jacobus enim apostolus in Epistola sua scribens sic ait: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesie ut orent pro eo, ungentes eum oleo sacro; si in peccatis est, dimittentur ei, et oratio salvabit infirmum (Jacob. v). In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institum, et ad peccatorum scilicet remissionem, et ad corporalis infirmitatis allevationem. Unde constat quod qui hanc unc- tionem fideliter et devote percipit, per eam sine dubio et in corpore et in anima allevationem et consolationem accipere meretur; si tamen expedit ut in utroque allevetur, quod si forte corporis sanitatem et valetudinem habere ili non expedit; illam procul dubio quae est animae sanitatem et allevationem hujus unctionis perceptione acquirit.

Capitulum 3

6

Cap. III. Utrum iterari possit hoc sacramentum.

7

Quaerunt quidam an unctio infirmorum iterari possit, cum baptismus, confirmatio et alia quaedam sacramenta, semel suscepta, denuo non iterentur. Sed mihi interim ratio nulla occurrit quare convenienter iterari non posait hoc sacramentum. Qui enim baptizatus est, ideo baptizatus est, ut christianus sit. Qui autem semel chriCstianus factus est amplius christianus hic esse non potest, etiam si malus fiat; quia et christianus malus esse potest; nec tamen christianus esse desinit, etiam si bonus esse desinit. Przeterea quisemel baptizatus est denuo non baptizatur, etiam si de malo ad bonum convertatur. Qui autem oleo ungitur ideo ungitur utei peccata dimittantur, et infirmitas allevetur. Sed qui justificatur potest iterum peccare, et qui sanatur potest iterum segrotare. Qui autem christianus efficitur, quia quod habet sacramentum nominis perdere non potest, recipere non potest. Non sic est sacramentum unctionis: spiritalis est quaedam medicina corporis et animae, languores mitigans et sanans. Nam oleum membra dolentia sanat. Ita oleum ad utrumque curandum prodest; si morbus non revertitur medicina non iteretur. Si autem morbus non potest cohiberi, quare deberet medicina prohiberi? Si unctio iterari non potest, nec oratio iterari potest. Utraque enim illic commemorata sunt. Orent, inquit, pro eo, wungentes eum oleo sacro; si in peccatis est, dimittentur ei;et oratio salvabit infirmum (Jacob. v). Sed fortassis dices quod unctio non pertinet nisi ad peccatorum remissionem; et oratio non pertinet nisi ad. corporis allevationem, quia dictum est: oratio salvabit infirmum. Verte quolibet. Sed di-

8

cis, quod unctio confert peccatorum remissionem: et oratio infirmitatis allevationem. Ego verum esse confiteor, sic tamen ut conversam non neges; quia unctio confert corporis allevationem, et oratio peccatorum remissionem. Utrumque vadit ad utrumque. Utrumque operatur ut utrumque utrinque operatur et utrumque alteri cooperatur, et unum effectum habet utrumque. Quod insacramento non dividitur, in virtute sacramenti non separatur; tamen quia unctio membrorum dolorem sanat, et contra corporis infirmitatem magis prodesse videtur: ideo fortassis dixit oratio salvabit infirmum, ut in utroque utrumque intelligas, et non putes unctionem magis ad sanitatem corporis pertinere, quam ad peccatorum remissionem. Prius anima curatur, postea corpus sanatur. Propter correctionem animae infirmatum est corpus. Ideo ad sanitatem corporis obtinendam, prius curanda est anima. Et si forte corpus ad pristinam sospitatem non convalescit, nihil periculi est, si tantum anima suam sanitatem receperit. Quare ergo negetur quod unctionis sacramentum super infirmum iterari possit; ad

9

reparandam ssepius sanitatem et adimpetrandam saepius peccatorum remissionem, cum negari non possit pro eadem corporis sanitate, et similiter pro peccatorum remissione, sepius iterandam esse orationem? Et ut sacramentis idem demonstremus, quis dicat hominem aqua aspersionis semellustratum amplius aspergi non posse; et quod majus est sacramento corporis et sanguinis Christi semel percepto amplius illud suscipere non debere? Sed si forte ad haec respondendum existimes, quia corpus semel consecratum denuo in eodem sacramento non benedicitur, neque aspersionis benedictio sepius in eadem aqua reiteratur, vide quod similiter idem oleum post unam consecrationem alia rursum benedictione aut consecratione non sanctificatur: et tamen Sicut ille qui corporis Christi sacramentum jam percepit, nequaquam idcirco a percipiendo iterum eo prohibetur, aic ei qui unctionis sacramentum accepit, si necesse fuerit et causa sive devotio expostulet, ut illud iterum percipiat rationabiliter non contradicitur.

PrevBack to TopNext